Skip to main content

Full text of "Rumphia, sive, Commentationes botanica? imprimis de plantis India? Orientalis ?tum penitus incognitis tum qua? in libris Rheedii, Rumphii, Roxburghii, Wallichii aliorum recensentur /scripsit C.L. Blume cognomine Rumphius."

See other formats


^ ^ 



RUMPHIA. 



^ «!!»i 









RUMPHIA, 



COMMENTATIONES BOTANIC^E 



IMPRIMIS DE PLANTIS INDIjE ORIENTALIS, 



FoLjo 
Qks-fO 

.EST 

i.i 



TUM PENITUS INCOGNITLS TUM QUE IN LIBRIS 



RHEEDII, RUMPHII, ROXBURGHII, WALLICHII, 



ALIORUM, RECENSENTUR. 



.suuPsiT C. L. BL yME cocNomE RUMPHIUS. 



TOMUS PRIMUS, tti 




LUGDUNI - BATAVORUM. 



Prostat AMSTELODAMT, apud C. G. Sulpke. — BRUXELLIS, apud H. Remy. — DUSSELDORFI/E , 

APUD ArPTZ ET SOCIOS. PARISIIS , APUD G. RORET. 



Ma.Ost. Garden, 
1909. 



:^i 




JPAIMMI^'A'MAA 



MA NT B IT S ATT (} XT S T 1 S S I M \ 1': M A ^1' I \ ON A E 



rimi^mmM:^^ vs:Duruxi &^Ms:iw^mAt 

Omnem laboris mei friictum Tibi acecpluin vefes'o. 



CD. gId. 



AUGUSTISSIMvE MATRONS 



^Towricas ^uaavicae "t^i/m/imas 



rjXcaxh a/loeetuXMxlowU'M' do*oti<» 



Euinf)l)tittn 



X. clo. (D. CO. 



LJ, ^. i/y/m^ 



Sacra ha^c parentalia Manihus AUGUSTISSIMtE MATRONiE 
ferens, animum meum et Icetitid et dolore simul qffici sentio, Quidni 
enim Iceter, tandem alicjuando mihi licuisse votum sohere, quod ante 
multos annos susceptiim et intimo pectore seivatum non longa pere- 
grijiatio^ non coeli ardores, nee rerum rnearum vicissitudo de meinoiid 
delere potuerunt? Sed hcec Icetitia cum pari dolore conjuncta est. 
ILLUSTRISSIMA enim PRINCEPS, qua^ discendiardorem et Naturce 
ini^estigandce cupiditatem in me excitaverat, cjuw sua erga me libera- 



litate suiscjue heneficiis effecerat, ut ad utilitatem laudemque public am 
alicjuid conferre potuerim, hcec MATRONA mihi in patriam res^erso 
grati animi testis esse non potuit. Mors EAM abstulerat, jlehilis 
multis, mihi acerhissima. 

Ad hunc dolorem leniendum, ^i^o J PRINCIPI dedicare Ipsi non 
potuiy EJUS Manibus dedica^i : qui, si res humanas curent^ libentes 
hoc officii et pietatis documentum accipiant! 



G. X. M. 



uue. 




Hisce commentationibus, quae praesertim G. E. Rumphii Herbarium Amboinense 
spectant, in lucem editis, officio jam a longo inde tempore debito satisfacere conatus sum. 
Amio scilicet 1818 lUustrissima Academia Ccesarea Naturae Curiosorum me, yixdum 
duos et yiginti annos natum, honorificentissimo grayissimoque cognomine Rumphii ornavit, 
quo me, credo, excitaret, ut fundameutis olim a Rumphio nostro positis templum Florae 
Indicce superstruere et altius erigere conarer. Tunc yero nulla omnino in me spes esse 
poterat, fore aliquando, ut supellectilem, Rumphiano opere non indignam, coUigerem et 
pretiosissimo yiri celeberrimi operi quaedam, qualiacunque tandem, adderem. Praecipua 
enim causa, cur in Orientalem Indiam proficiscerer, praeter studium morbos zonae torridae 
proprios accuratius cognoscendi, liaec fuit, ut ardentissimo Zoologiae et Anatomiae com- 
paratae amori obsequerer, neque ulla me tunc temporis tenuit Floram earum regionum 
inyestigandi cupiditas, in qua prseterea exploranda, recentiori etiam tempore, atque adeo 
in Jaya ipsa, yiri diligentissimi ac rei botanicae peritissimi, quales Horsfield, Leschenault 
DE LA Tour, atque inprimis Reinwardt, per multos annos occupati fuerant, quos non 
sine yeri specie, yix aliquid in ista parte disciplinarum naturalium milii reliqui facturos 
fuisse suspicabar. Postquam demum experientia et familiarior indigenarum consuetudo 
me docuerat, cum quanta rei medicae utilitate ingens copia yegetabilium, quibus India 
abundat, adhiberi posset, quantumque haec yulgo officinalibus nostris medicamentis, 
ingenti ex Europa sumtu advectis, praestare yiderentur, errorem intellexi. Hsec enim 
remedia ut inyestigarem, cognoscerem et diligentius explorarem, quam milii proyinciam 



II PR^FATIO. 

anno 1823^ ex iis, quse de ea re retuleram^ mandaverant snmmi Indiae Belgicae magi- 
stratus, quantam utilitatem afFerret Botanices studium^ statim yidi et me talia molientem 
ea scientia carere non posse probe intellexi. En, lector beneyole, quae me prope invitum 
ab eo inde tempore ad studium disciplinse amabilis allexerint^ mox tanto ejus amore 
incenderint, ut omne tempus a publicis negotiis yacuum^ quae mihi toti rei medicae colo- 
niarum Indiae Belgicae praefecto obeunda erant^ in studio Botanices coUocarem. Hujus 
yero studii auxilia maxime necessaria mihi deesse, licet ea re a proposito non absterrerer^ 
liaudquaquam tamen sine molestia tuli, siquidem nulla fere librorum parandorum mihi 
erat copia : quin ipsa Rheedii RuMPHiique opera non nisi anno ante reditum ex India in 
Europam comparare mihi potui^ licet jam olim copiam satis magnam rerum in Zoologia 
rarissimarum^ quae mihi ipsi mille et amplius fiorenis constiterant ^ amicis in Europam 
misissem, ut haec mihi opera coemerent. Cum quanto scriptorum meorum botanicorum^ 
quae primum edidi, detrimento factum sit^ ut talibus auxiliis tarn diu carere debuerim^ 
et quantam idcirco in judicandis iis lectoris indulgentiam prope jure meo implorare 
possim , nemo est qui non facile agnoscat. 

Quod autem perquisitiones meae in Jaya sola erant instituendae neque etiam insulas 
Moluccas /alteram istam Rumphu nostri patriam, in qua yelut in regno suo princeps ille 
botanicorum yersabatur^ peragrare potui^ aegerrime tuli. Neque tamen quo minus id 
facerem summa erga me Baronis Van der Capellen^ qui tunc temporis summae rerum 
Indicarum praeerat, obstitit yoluntas^ sed grayissima muneris^ quo fungebar^ ofFicia me 
retinuerunt. Ille enim quantum poterat auctoritate id omne conferre solebat ad utilissi- 
marum rerum scientiam foyendam et promoyendam , sed in primis omnia quae yalerent 
ad physicam coloniae nostrae naturam illustrandam fayore suo complectebatur^ atque 
adeo immortalem sibi gioriam peperit. Viro celeberrimo Reinwardt, cui cuncta, quae 
disciplinas naturales spectarent, delata erant ^ nulla non ad manum fuerunt auxilia ad 
insulas Moluccas inyestigandas^ quibus unquam ulla ciyitas ejusmodi perquisitiones 
adjuyit. Quod si ex indefesso doctissimi yiri labore non tantus in omnes partes discipli- 
narum naturalium fructus redundayit^ quantum pro sumtibus in eum coUatis sperare 
licebat, eyentus tamen^ quem inyestigatio naturae Moluccarum ab ipso ordinata et instituta 
habuit, cum ipsius yoluntatem et curam consilii tanti persequendi probayit , tum in primis 
liberalissimam summorum Indiae magistratuum munificentiam, qua utilissimas ejusmodi 
expeditiones quantum poterant subleyarunt^ disertissime ostendit. Quae cum ita sint^ hoc 
loco alienum forte non erit, quae recentiori tempore disciplinae naturalis promoyendae 
gratia impensis Regis nostri suscepta fuerint itinera^ et quantam ilia yim habuerint ad 
regiones tot tantisque naturae miraculis affluentes melius cognoscendas^ breyibus exponere. 

Anno 1 8 19 Tribunus militaris Treffs ad illas insulas missus est^ qui naturam earum 
regionum exploraret. Videbatur autem yiro fortissimo, qui exempla aliquot Crocodili 
biporcati in speciem yiyentium egregie suis ipse manibus impleyerat, nulla omnino deesse 
scientia et doctrina, quibus ad expeditionem tanti laboris et utilitatis opus esset. Neque 



PR_EFATIO. Ill 

uiiquam sane acrior hostis bellum indixerat Crocodilis^ monstris illis horrendis, quae 
llumina Indica infestant, quam militaris hie naturae scrutator. Itaque omnis ejus in hoc 
itinere labor id tantum spectabat^ ut belluas istas si minus omnes deleret, at pro yirih 
internecivo bello persequeretur : has quo poterat ardore debellabat, multarum, quas 
occiderat, pelles, ut coUectionibus nostris zoologicis ornamento essent, prseparabat^ aut 
Yaria corporis yestimenta atque etiam calceos inde parabat, quern pedum calceandorum 
morem mihtibus in coloniis nostris aptissimum censebat et ubiyis diyulgare cupiebat. 
Quanta yirtute tale bellum gestum sit^ cuiyis facile est intellectu; belli tamen hie fuit 
exitus^ ut Crocodilis infestis, licet multa suorum funera passis, loco cedere deberet. 
Horum enim naturae et yiyendi rationi optime conyeniebat locus certaminis, oramaritima 
humilis, referta paludibus et aestui maris obnoxia^ cujus miasmata celerem homini 
imnantur perniciem. Huic itaque locorum insalubritati etiam Treffs noster^ indefessus 
Grocodilorum hostis^ succubuit (i). 

Hujus itineris, cum ingentibus sumtibus aerarii Indici instituti^, si nuUus alius fuit fructus 
praeter copiam satis magnam pellium horum animalium;, tanto majorem ad promoyendam 
physicam cum Moluccarum^ tum uniyersi Archipelagi Indici Orientalis cognitionem 
adhuc speramus ex peregrinatione , quam paucis post annisyir celeberrimus Reinwardt ad 
illas regiones ipse suscepit. Tanto enim studio yiri conatus adjuyerunt Indici magistratus, 
ut hoc solo consilio nayem ornayerint eique complures homines peritissimos adjunge- 
rint, quorum alii naturalia coUigerent et pararent, alii res quascunque obyias in loco 
statim delinearent. Cum yero ex ingenti copia rerum naturalium a Reinwardtio coUecta 
ea tantum, quae Zoologiam et Mineralogiam spectantin Museo, quod in hac urbe ejus- 
modi naturalibus asseryandis inseryit, recepta et exposita sint, ac nondum copiosissima 
rerum botanicarum atque delineationum coUectio, exigua Herbarii parte excepta, in 
Herbarium publicum delata fuerit, hac mihi non alitor uti licuit, nisi quod compluribus 
abhinc annis, cum Enumerationem meam Plantanun Javce et majus opus de Flora Ja\^oe 
in lucem ederem, copiam mihi fecerit yir amicissimus conferendi partem coUectionis suae 
cum plantis Indicis a me collectis : pro quo officio ei hie iterum gratias ago quam 
maximas, neque sane minores, quod mihi pro humanitate sua usum bibliothecae quo- 
cunque genere librorum pretiosissimorum instructae concessit. 

Neque unquam satis laudari poterit constantia, qua summi Indiae magistratus ad hunc 
usque diem inyestigationem naturalem coloniarum nostrarum Indicarum quam libera- 



(l) u De mortuis nil nisi bene ! » — Sic etiam supra dicta non ideo retuli, ut aut fortissimum virum, de Republica optime 
meritiim, aut summos Indiae magistratus, quibus ut tali negotio maxime idoneus commendatus fuerat, vituperarera. Hac 
eo tantum consilio exponere volui , primum, ut ostenderem , quam perpetuum fuerit Regis nostri studium liistoriee natu- 
ralis non tantum Javce , utpote coloniarum nostrarum Indicarum praecipuse, sed i^o/weearMm etiam aliarumque regionum 
remotiorum, explorandae : deinde, ut monerem, quanti intersit, ut ad expeditiones tarn sumtuosas ii potissimum 
deligantur, qui tali muneri sint aptissimi, aut eerie omnia probe calleant, quae ad colligenda et praeparanda naturalia 
pertinennt. 



IV PR.^FATIO. 

lissime adjuverunt. Hac liberalitate non mihi soli frui coiitigit : aliis quoque naturae inve- 
stigatoribus DiARD (i), Ruhl, Van Hasselt^ Boie et Maklot^ quorum posteriores quatuor^ 
yictimae studii sui, fato praematuro literis erepti fuerunt, non defuit potentissimum 
auxilium viri nunquam satis laudandi Baronis Van der Capellen^ summi Indiae Prsesidis, 
ejusque successorum Du Bus de Ghisignies et Van den Bosch, Regis Legatorum. Quod ad 
insulas Moluccas attinet, altera in. illas anno 1828 missa est expeditio, cui eximius naturse 
investigator Maklot prseficiebatur, quae simul alias regiones imperio Belgico subditas, ut 
Celebes, Timor et vix cognitam Guineam Novam complecteretur. Hsec etiam expeditio 
omnibus rebus necessariis erat instructa, unde ejus successuspendere solet : prseter ipsum 
Maklot, cujus summa de disciplinis naturalibus erant merita, yir Zoologize peritissimus 
MuLLER, et pictores duo ingeniosissimi, Latour et Van Raalten, itineris erant socii. Jam 
nayis expeditioni parata in Jaya orientali opportunum tempus yelafaciendi exspectabat, 
cum Maklot satis tempestiye intelligeret, sibi in itinere ad disciplinas naturales 
promoyendas suscepto deesse yirum Botanices peritum. Hjkc fuit causa, cur Alexandrum 
ZippELiuM, hortulanum quondam meum et de botanicis meis inyestigationibus optime 
meritum, ut proyinciam botanicam tueretur, socium sibi itineris adjungeret. Sed hie 
quoque cum singulari animi probitate et baud yulgari scientia insignis, turn ardentissimo 
scientiae amabilis promoyendae amore flagrans, yictima studii in hoc itinere occubuit. Jam 
insularum Moluccarum partem inyestigayerat, jam inhospita Guinece Novce litora, ab 
anthropophagis obsessa, hie illic lustrayerat neque unquam in opere suo cessayerat, 
sed ubiyis plantis coUigendis et annotationibus de iis scribendis occupatus fuerat, cum 
mala fata eum ad stationem nostram Coupang in insula Timor interceperunt. Hinc paucis 
ante obitum diebus mihi scripserat : « satis magnum laborum suorum et serumnarum 
)) quibus in hoc itinere periculosissimo conflictatus fuerat, sibi prsemium yideri, quod 
)) quaedam in disciphnarum gratiam facere ipsi hcuisset et sic mihi, qui eum in Jayam 
» adyenientemcomiter excepissem, benigne prosecutusessemetmunere pubhco ornassem, 
» gratum animum significare potuisset. Itaque nihil se cupere yehementius, quam ut 
» omnia, quae collegisset, quam primum mihi in manus yenirent : quae ut elaborarem, 
)) se diserte a me petere. » Haec ut generosam yiri indolem ostenderem hoc loco retuh. 
Neque turn suspicabatur fore ut eadem orae Timoranae insalubritas, quae annis 1801 
et i8o3 sociis itineris clarissimi F. P^ron (cujus yide Voyage de decowertes aiix Terres 
australes, tome II, p, 264) letahs fuerat, ipsi quoque celerem interitum esset allatura, 
neque ego reducem yiderem Zippelium meum, tanto animi candore, tanto botanices 
studio insignem. Hunc etiam, ut mille ahos quotannis Europaeos, in ipso aetatis flore 



(1) Hie vir Zoologiee peritissimus collegio, cui omnia, qu^ cognitionem naturae in Archipelago Indico spectant, deman- 
data sunt, hoc tempore praeest et optimo successu in compluribus culture partibus emendandis utitur. Henric'us Kuhl 
natus HanovicB d. 17 Septembris 1797 in yico BuUenzorg d. U Septembris 1821 decessit. Ibidem anno post, d. 8 S,ei^- 
tembris, occubuit Joannes ConradusVan Hasselt, natus d. 24 Juniil797 Tetdohurgiim Gelrid, Monumentura iis erigendum 
curavit Baro van der Capellen, vir nobil., quod amicorum ossa tegit. Juxta eos quiescit Henricus Boie, natus Memrfli 
d. 4 Mali 1794, qui d. 4 Septembris 1827 in eodem vico Bui/enzorg obiit. Henricus Christianus Maklot, natus FrancofarU 
ad Moenum d. 20 Octobris 1799, in seditione colonorum Sinensium in vico Krwwang d. 12 Maii 18S2 occisus est. 



PRyEFATIO. v 

pestilens Indiae ca4um rapuit : et mihi tantummodo licuit post amici obitum majorem 
partem coUectionum ejus botanicarum cum breyibus auimadversionibus adjunctis 
accipere, quae cuncta singularis iiidustri^ documeiita in Herbarium publicum relata 
fuerunt. 

Hac ZippELn haereditate, cujus quanta sit utilitas, ut plantae complures, jam in Her- 
bario Jmboinensi memoratoe neque tamen adhuc rite cognitse, determinentur, vel sponte 
apparet, in hoc libro quam religiosissime uti constitui. Ingens quoque numerus plantarum 
ditissimse Florae Jayanicae cum illis congruit, quae non tantum in Moluccis insulis, sed 
etiam in ora Coromandelice , Indies proprice, Zeylanice, aliisque regionibus tropicis Asiae 
inyeniuntur. Itaque diligens studium vegetabilium Jayanicorum, cum ame^ tum a defunctis 
KuHL et Van Hasselt coUectorum, egregium praebet auxilium non solum Imic meo con- 
silio;, sed etiam scriptis Rheedh, Burmannorum nostrorum, Roxburghh, Wallichh alio- 
rumque, qui de yegetatione illarum regionum scripserunt, illustrandis. Optime etiam de 
hoc meo labore, plantis compluribus siccatis ad me missis, meriti fuerunt yiri amicissimi 
Peitsch, uniyersae rei medicae coloniarum Indicarum nostrarum praepositus, Pr^torius et 
Spanoghe, quorum ille, breyi ante ^x o^moidd Palemhang in insula -5r/77zai^rapraefectus, nunc 
proyinciae Jayanicae Pekkalongang praeest, optimus autem Spanoghe stationem Coupcmg 
in insula Timor administrat : pro quibus de me et disciplina botanica meritis gratias illis 
ago habeoque sempiternas. 

Neque sane silentio omittenda est egregium auxilium, quod mihi in hoc opere 
diligentius elaborando locupletissima Parisiensium praestiterunt Herbaria, praesertim 
cum Benj. de Lessert, yir nobilissimus, qui prorsus eundem in Francia locum tuetur, 
quem quondam inter Anglos JosEPHus Banks obtinuerat, quique omnes disciplinas, quae 
cum natura sunt conjunctae, sed in primis Botanicen summo studio et fayore prose- 
quitur, cum ahas permultas plantas Indiae orientalis, tum yel maxime totum fere Herba- 
rium BuRMANNORUM ct HouTTUYNH uostri sibi comparaycrit. Etenim non exiguus fructus 
in hunc meum laborem redundayit e collectionibus his pretiosissimis atque yix credibili 
ilia plantarum copia, quibus Museum Horti Botanici {Jardin des Plantes) refertum est : 
huius enim et simul ipsorum Herbarii aditum Adriani de Jussieu et Adolphi Brongniart, 
yirorum in Botanice principum, humanitas et disciplinae studium cum insigni meo emolu- 
ftiento mihi aperuerat. His ceterisque omnibus yiris, de me et Botanices studio optime 
meritis, qui Parisiis sunt ornamento, maximas hujus beneyolentiae causa habeo gratias, 
quas hoc loco non palam significare non possum. In his conjunctissimus yir J. Decaisne , 
curriculum studii Botanici cum ingenti omnium exspectatione ingressus, pecuharem 
meretur mentionem, quippe qui, solo disciplinae amore inductus, difBcillimum susce- 
perit pensum ex siccis delineandi analysin organorum fructificationem spectantium 
multarum plantarum, quae adhuc ilia indigebant. Incredibihs autem est solertia, qua 
propriam cujusque naturam exprimit, nee satis unquam gratulari mihi possum, quod 
talis adjutoris auxiho uti mihi licuit. 



PR^FATIO. 



rum 



Has itaque commentationes, titulo Rumphia inscriptas, in quibus conscribendis vete- 
im linguarum, qua leyir meus D. J. Veegens est instructus, Scientia baud mediocriter 
mihi profuit, in lucem edere constitui, cum ut memoria meritorum Plinii hujus Indici, 
quo olim cognomine eum insigniverat Academia Ccesarea Nature Curiosorum, integra 
servaretur, tum in primis ut prajclarum ejus opus, Herbarium Amhoinense, pro hodierna 
disciplinae conditione elaborarem atque iUustrarem. Hoc utinammihi consilium tarn bene 
succedat, quam nuper yiro doctissimo Aug. G. E. T. Henschel, summo iUi medicorum 
et Academiae Vratislaviaj ornamento, ingenuum propositum, ut, edita VU Rumphit, 
singularia viri merita celebraret et multa, qua; ad Yitam ejus pertinerent, minus cognita 
aut obscura, colligeret et explicaret. Hoc vero licet vehementer addubitem, aliquid 
carte non inutile scribere conabor. Frustra tamen in hoc et sequentibus libellis accuratum 
ordinem quaeras earum rerum, de quibus deinceps mihi erit agendum. Quaevis enim 
commentatio argumentum peculiare amplectetur et hbrum singularem constituet : scepe 
etiam de una subinde plants a Rumphio nostro memoratd agens, sponte neque invitus 
ad examen complurium aharum, qua; cum ill4 naturali quadam affinitate sunt conjunctse, 
abripiar. Tanto autem jucundior hie mihi videtur labor, quod plantis Indicis permultis 
ex *Ierbariis antiquiorum scriptorum, quales sunt Rauwolff, Hermannus, Burmanni, 
Van Roten, Houttuyn, aliique, uti mihi licebit. Simul duo codices HoUande conscripti, 
et genuinae delineationes, quibus J. Burmann in edendo Herbario Jmboinensi usus est, 
qua3que,optime servatae, Bibhotheca? Leidensi sunt ornamento, summa a me religione 
consulentur. 



Dabam in Museo Botanico Lugduni-Batavorum, mense Novembri, A. MDCCCXXXIV. 



C. L. BLUME. 



RUMPHII LABORUM REMUNERATIO. 



Nulla animi voluptas neque major, neque purior homini a oatura concessa est, quam si laborum 
suorum mercedem aut benevolentise in Rempublicam praemium in caros posteros yideat collatum. Hoc 
tanto gaudio Rumphio noslro , praeter admirationem , quam utilissima illi opera, licet majorem partem 
nondum in lucem edita, apud omnes undique sequales pariebant, matura eetate frui licuit. Litera?, quas 
sua ipse manu et simul unicus quem habebat filius Paulus Augustus Rumphius subscripserat , inter duos 
codices in Bibliotheca Leidensi servatos, quibus olim usus fuerat J. Burmann, a me repertae, et hoc 
probant, et simul ostendunt, Praesides Societatis Indiae Orientalis ejusmodi investigationes utilissimas 
regionum remotarum, in quas jus et ditionem habebant, favore suo non indignas habuisse et liberali 
munificentia remunerasse. Hoc igitur documentum , Hollande conscriptum, addita yersione latina, hoc 
loco adjungam et fidara nominum et patris et filii delineationem adumbrandam curabo. Ex hac autem 
epistola facile apparet, filium promotionem suam ad publicum in Moluccis munus paternis meritis 
debuisse. Quod si quis forte miretur, cur Praesides Societatis hoc tandem modo patris officia in filio 
agnoverint , neque potius ipsi meliorem sortem tribuerint atque sic satisfaction em suam yiro optime de 
disciplina merito significaverint, his ego respondeo, mihi quidem, bene considerata conditione, in qua 
tum Rumphius versabatur, hoc novum videri documentum summae sapientiae, qua domini totius fere 
Orientis et banc et alias res majoris momenti tractare solebant. Quanti enim omnes honores, omnia 
dona, cum hac filii promotione coUata, Rumphio fuissent? — illi, quem jam yitae termino admoverat 
senectus? quem indefessa naturae investigatio jam diu ante lumine oculorum orbaverat? qui ab omnibus 
publicis negotiis procul secesserat , ut reliquum vitae tempus digerendae materiae Herbarii Amboinensis , 
feliciori quondam tempore comparatae, sacraret? qui in hoc ipso opere confitetur, se quam liberalissime , 
additis amanuensibus et delineatoribus , a supremis Amboinae magistratibus fuisse adjutum? In hoc 
sane otio , quod viro , qui omnibus muneris olficiis summa fide fungens consenuerat , Socielas Indica 
coiicesserat, nulla omnino res ei deerat, quae ad yictum aut cultum pertineret, neque major copia 
insanabili c^ecitate laboranti aliquid ad yitae felicitatem conferre potuisset, cujus externum splendorem 
percipere non poterat. Denique maximae diyitiae in orientalibus istis regionibus haudquaquam alicui 
tantum honoris et reyerentise tribuere neque omnino tam honorificum in ciyitate locum assignare 
possunt , quam munus publicum elatius , quale potentissima Societas in Rumphium filium , praemium 
meritorum patris non indignum, conferebat. Quanta senem yoluptate affici necesse fuit, cum talem 
laborum fructum reciperet et honorificentissimam haereditatem yirtute sua partam se filio relicturum 
yideret. Quantum tale praemium conferre debuit ad animi quasi recreationem et extremae aetatis solatium. 
Quotiescunque literas hoc loco descriptas, quibus gratum animum significat, contemplor, yenerandi 
senis imaginem yidere mihi yideor, cujus oculi quidem luci erant clausi , sed in cujus yultu relucebat 
animi magnitudo et nobilitas, placida ilia quiete temperatae, quae in extremo yitae curriculo ilium solum 
non deserit, qui officiissuis, quantum potuit, satisfecit : yideo, inquam , septuagenarium , capite canis 
capillis decoro, perscripta hac a filio epistola, calamum manu tremente arripientem , ut hos grati animi 
sensus suis ipse digitis subscribat, filioque probe mandantem, ut expressis yerbis addat, has ipsum 



« HUMPHIA. 

literas confecisse et subscripsisse : denique hiiiic ipsiim filium, Paulum Augustum. qui Rumphio noslro 
e tribus hberis solus supeistes erat, ut se quoque eodem, quo patrem , animo affectum esse ostendat. 
suum quoque nomen addentem. 

Quod autem ad hoc Rumphii chirographum et alterum, quod hie etiam describendum curavi , attinet 
non ahenum hoc loco erit animadversionem addere, cujus veritatem et alii fortasse mecum agnoscant' 
In utroque scilicet post quatuor priores literas, id est inter Rump et huts, mora qusedam sive inter- 
vallum, qummaltero eorum punctum adscriptum conspicitur : hoc itaque suspicionem firmare videtur 
celeberrimi peregrinatoris Indici majoribus non Rumph sed Rump nomen fuisse. Superyacaneum foret 
de latmanommis terminatione , utpote illis temporibus, quemadmodum nostra etiam ^etate utique 
mter yiros doctos usitatissima , hie aliquid addere. Attamen et pater Geobgh Eyerhakdi eadem nominis 
termniatione usus fuisse yidetur : quod e quibusdam grayissimi momenti annotationibus apparet, quas 
Consiharius Dr. Kopp, yir singulari doctrina Hanoyiae insignis, cum yiro clarissimo Henschel, cuiyitam 
RuMPHii tam feliciter illustratam et enucleatam debemus, communicayit. Cum yero hie idem Henschel 
me non solum in libro suo admonuerit, ut commentationes quasdam de Herbaria Amboinensi in lucem 
ederem, sed etiam inyitayerit, ut his annotationibus, ubi res postularet, uterer, non possum non 
palam pro hac humanitate illi agere gratias. Quae iis continentur fere hiec sunt : 

1. RuMPHo pater, procul ullo dubio, inter annos 1660-1666 Architectus Hanoyi^ degit. Ipsa domus, 
qua m hac urbe utebatur, periculo d. d. 24 Maii 1660 jam nobis innotuit. 

2. Ciyes ejus peritiam et industriam magni fecisse constat. Etenim charta d. 28 Augusti 1663 data 
delmeationem Gymnasii Hanoyiani , cujus non nisi parietes erant ^edificatse, absolyendi describere 
jussus est. 

3. Non magna in yita domestica felicitate frui illi licuit. Nam pra^terquam quod filius natu major, 
Georgius EyERHARDus uostcr, ab anno inde 1652 plane a familia secesserat, noyem post ejus profec- 
tionem annis accidit, cc ut filius Architecti Rumph natu minor d. 10 Februarii 1661, hora yespertina 
» circiter decima scribam adoriretur eique gladium capulo tenus per tergum adigeret : quo facto in 
» foro urbis noyae Hanoyiae telis confossus est. )) Ha3c autem notitia ex annali manu 
Dhein, qui Hanoyiae seryatur, desumta est. 



scripto a Jacobo 



Epistola genuina Rumphii patris et filii ad Prce sides Societatis Indice Orientalis, 



i. Amsterdam. 

Aan d'Edi« Heeren Bewinthebberen 
van d'Generale Vereenigde Nederlaiitse 
G'octroijeerde Oostindische Comp^ ter 
vergadering yan 17 binnen Amsterdam. 

Hoog Edi% Ernlfeste, Groot Aght- 
bare , Gestrenge , Welwyse ^ 
Voorsieiiige en seer Genereiise 
Heeren. 

Hoog Gebiedende Heeren. 
Nademaal wij uijt de oyergekomene 
compagnies papieren en de jongste mis- 
sives van Haar H" Ed^"« tot Batas^ia aan 
dese regering in Amhoina geschreven 
met groote blijdschap verstaan hebben 
dat U Ed^e Ho aghtbarens in Zeelant ter 
vergadering van 17 een bijsondere goed- 
heijt hebben gehad/ om sodanige Bota- 
nise schriften van mij Georgius Everhar- 
dus Rumphius te amplecteren, en tot 



Amstelodamum. 
Viris nobilissimis, Praesidibus Socie- 
tatis Generalis Indiae Orientalis Belgii 
foederati privilegio munitae, in concilio 
septemdecimvirorum Amstelodami con- 
gregatis. 

Viri Nobilissimi, AmpHssimi, Spec- 
tatissimi, Severi^ Sapientissimi, 
Prudentissimi et Generosissimi. 

Viri Potentissimi. 
Quandoquidem ex actis Societatis, 
quae ad nos pervenerunt et recentissimis 
epistolis a Viris nobilissimis Batavice ad 
lios magistratus Amboinenses missis 
magna cum laetitia accepimus, Vos, Viri 
Jiobilissimi, spectatissimi, in concilio 
•septemdecimvirorum in Zeelandid sin- 
gulari benignitate quosdam libros bota- 
nicos, a me Georgia E^erhardo Bumphio 
scriptos^ amplexos esse, et remunera- 






vergelding van dien^ desselfs soon mij 
Paulus Augustus- Rumphius tot Coopman 
te ayanceren; soo yinden wij ons ten 
hoogsten yerplight yoor sodanigen on- 
Yerwagten gunst U H"" Ed^^ Genereuse 
lieeren in alle eerbiedigheijt te bedanken^ 
onder hoope ons deselve enyerder faveur 
te sullen waardig maken^ en met de 
grootste trouwiglieijtUEdi^^ H° aghtb^^ in 
dese Landen te dienen. Waarmede eijn- 
digende en God almagtig biddende, dat 
hij U Ed^e aglitbare Heeren in alien 
deelen sal gelieyen te zegenen^ mitsga- 
ders den handel van d'Ed^^ Oostindische 
Comp^ hoe langer hoe meer doen flore- 
ren^ verblijven wij naar onderdanige 
groete, 

Ed^^ Erntfeste, Hoog Aghtb^% Wel- 
wijse, Voorsienige en seer Genereuse 
Heeren y 

U Ed^^ Hoog Gebiedende Heeren 
haar verphgtene, Getrouwe en 
eerbewijsende dienaren. 

1rr b'^c^rau^ ^^C/wQ^L/' ^^^^^^^-^^ 



tionis gratia me^filium ejus Paulum 
Augustum Rumphium ad Mercatoris 
dignitatem promovisse; summopere obli- 
gamur tanti tamque inexspectati favoris 
Vobis, Viri Nobihssimi Generosissimi, 
cum summa veneratione gratias agere, 
sperantes fore, ut nos hoc et ulteriori 
favore dignos reddamus Vobisque, Viri 
Nobilissimi Spectatissimi, summa cum 
fide in his regionibus serviamus. Hinc 
finem facientes et Deum omnipotentem 
precantes, ut Vobis, Viri Nobihssimi 
Spectatissimi, in omni re favere velit et 
simul mercaturam Nobihssimae Societatis 
Indise Orientalis ad major em in dies 
florem adducat, vota humillima pro sa- 
lute vestra facientes nos profitemur, 

Viri Nobilissimi, Amplissimi, Specta- 
tissimi, Sapientissimi, Prudentissimi et 
Generosissimi , 

Vestros Virorum Potentissimo- 
rum servos devinctos, fideles 
et venerantes. 

RUMPHIUS. 

Hoc scriptum a Georgio Everhardo Rumphio, 

P. A. RUMPHIUS. 




Amhoina, Victoria, k^i] 19^ September 
A° 1699. 



Victorioe in Amboind a. d. 19 Septem- 
bris A. 1699. 



Ecce aliud tandem Rumphii nostri chirographum , quod in altero Manuscripto Herbarii AmboinensiSy 
ilicet in additamentis ad sex pi lores libros, occurrit. Ad calcem ejus Hollandica lingua haec addita sunt : 



Aldus gedaen, en in September des 
jaers 1692 weggesonden met de fluijt de 
Ci^etkat, onder de secretarijs papieren. 




Hsec ita acta et mense Septembri anni 
1692 dimissa cum celoce, cui nomen : 
Civetkat inter tabulas publicas. 

RUMPHIUS. 



II. 



RUMPHII DE QUIBUSDAM MELASTOMACEIS, ADDITIS ALUS NONNULLIS 
IN INDIA ORIENTALI RECENS INVESTIGATIS. 



Exiguus sane Melastomacearum , qua; a Rumphio nostro recensentur, est numerus: si vero qua; de 
us refert diligenti examini subjicias, major esse reperitur, quam adhuc yulgo existimabatur. Solet 
enim m eodem capite complures plantas magis minusye inter se similes eodem insignire titulo , quas 
vocabulo a mas., aut a femina » ^nt alio quocunque adjectivo, quod ad eas pertinet , addito , ipse 
distmguere conatur. Neque hoc ei quisquam inscitiae tribuat, quod potius insignem viri botanices 
scientiam probat, qui tempore quo notio generis et speoiei in scientid amabili multo incertior quam 
nunc erat et characteres generici tantum non ignorabantur, uno tamen titulo plantas multis rebus 
mter se aflines conjunxerit. Atque hoc ei yulgo satis bene successisse fatendum est, cuius rei inter alia 
exemplo est caput de Fune Murwnarum s. Tali 3Torea Y, p. 66, in quo de tribus Melastomaceis 
mentio fit, qua; cuncta; generi nuper a Gacdichaud constituto sunt annumeranda; : an yero huic etiam 
famiha; planta accensenda sit, qua; tanquam yarietas Fxmis Mnrmnarum femince {Medinilla macro- 
carpa) memoratur, solitaria foliorum, qua; refertur, dispositio facit ut addubitem ; atque etiam Funis 
Murwnarum latifolius in fine hujus capitis descriptus et Tabula XXXVI depictus foliis alternis nimium 
a Melastomaceis recedere yidetur. Hoc autem loco non totum genus Medinillam, tanto specierum 
numero abundans, quarum unam modo descripsit Gaumchaud, ego autem unam et yiginti alias in 
Bydragen tot de natuurkundige tvetenschappen VI, p. 250 enumerayi et breyiter recensui, exponere 
sed eximias quasdam species accuratius describere et figuris exphcare constitui, ut deinde de aliis 
nonnullis hujus familiae noyis generibus non minus singularibus et egregiis agam. Complura autem 
Melastomacearum genera eo libentius indagare aggredior, quod Indica haudquaquam pari pertractata 
sunt dihgentia atque Americana, quorum jam hinc leyius est studium, quod multa in calidaria nostra 
fuerunt mvecta, cum iUis, qua; in coloniis nostris Indicis occurrunt, longe grayiora obstant impe- 
dimenta atque inprimis longinquum iter, quominus in Europam deyehantur. Hoc equidem sum 
expertus, qui ex omnibus Slelastomaceis , pulcritudine insignibus , quas iteratis yicibus yiyentes ex 
Jaya ad hortos botanicos nostros misissem , riullam in patriam redux yiyentem conspexerim nee 
meliori usus sim successu, quotiescunque eas e semine procreare conarer. Hoc yero etiamsi aliis deinde 
melius suecedat et summa cura in calidariis nostris pulcerrima; ha; planta; excolantur, yix tamen illas 
agnosceret quicunque in propria patria conspexisset. Jam illic plurima; peculiarem soli naturam, non 
cuiyis speciei idoneam, requirunt, unde earum yegetatio non minus quam ab aliis locorum proprie- 
tatibus, partim incognitis, pendere yidetur. Sic alia; y. c. loca amant aprica et patentia, alia; obscuras 
umbras humidumque calorem nemorum imperyiorum, alia;, qua; in yallibus depressis reperiuntur. 
m montibus plane desiderantur, quos natura aliis exornayit speciebus hie tantum obyiis. In illis, qus 
hoc loci beneficio ad singularem crescunt altitudinem , complures sunt species scandentes generis 
Medtmllw, quarum nonnullas caule ad 60-80 pedum altitudinem juxta arborum truncos subrepente 



MEDINILLA. 11 

conspicatus sum. Scandentes etiam sunt tres illae species, quae in Herbario Amboinensi memorantur, 
quas jam cum aliis quibusdam , illis affinibus, paulo accuratius investigabimus. 



MEDINILLA gaudich. 



De Cand. Prodr. Syst. Veg. III. p. 167. — Gaudich. in Freycinet Voyage autour du mondej Part, 
bot. p. 484. — Bl. in Bydr. tot de Natuurk, Wet. VI. p. 249. 

CHARACTER ESSENTIALIS. 

Calycis tubus ovoideus, turbinatus aut cylindraceus, adhaerens, ecostatus; limbus 
truncatus aut obsolete dentatus, rarissime irregulariter fissus. Petala 4-5? raro 6, 
obliqua, crassiuscula. Stamina 8-io^ raro 12^ subinaequalia. ANTHERiE subulatae^ arcuatae^ 
uniporosse, basi connectivo antice emarginato subbilobo, postice unicalcarato cum anthera 
confluente. Ovarium apice glabrum, rarissime pubescens. Stylus filiformis^ inferne quan- 
doque tumidus. Stigma parvum^ obtusum. Bacca elongato-ovoidea aut ovoideo-globosa, 
calycis limbo coronata, 4-5-, rarissime 6~locularis. Semina ovoidea aut ellipsoidea, 
leyiuscula^, recta, raphe excurreiiti notata. 

Veget. Frutices glabri, rarissime pube stellata obducti, quandoque radicantes aut pseudo-parasitici ; ramis teretibus 
angulosisve. Folia verticillata aut opposita, petiolata aut sessilia (ramulis tunc ad nodos plerumque linea circulari 
tomentosa aut ramentacea notatis) integerrima , rarissime exigue denticulata, nervosa , in specie unica penninervia. 
Cyraae sive umbellse aut simplices et paucifloroe, aut corymboso- vel paniculato-compositae et multiflorae, axiHares aut 
terminales. Flores roseo-albidi, pedicellis rubicundis. 

Proprietates. Cortice in plerisque speciebus admodum mucilaginoso , epidermide purgato , indigense ad cataplasmata 
emollientia in artubus luxatis et tumidis utuntur. Idem 8equ6 ac radiculas adventivae contusse recentibus vulneribus 
sanandis inservit atque adversus morsum serpentiura et piscis cujusdam adhibetur, quae similitudinem quandam cum 
anguilla nostra refert et a Malaicis Malucco aut vulgo Morea dicitur, in insulis autem Moluccis nominibus Maluhu, 
aut Maruhu aut TVaruliu gaudet. In Celebes folia ob saporem acidulum piscibus adcoquuntur. 



MEDINILLA crispata. 

M. ramulis membranaceo-alatis, foliis sessilibus verticillato-4-nis oblongis acuminatis 
basi angustato-obtusis quintuplineryiis, cymis subcorymbosis lateralibus (lapsu foliorum), 
limbo calycis truncate ; staminibus alternis multo minoribus. Bl. in Bydr, Nat, Wet, VL 
p. 257. 

Funis murcenarum mas sen rubra Rumph. V. p. 66. 1. tab. 35. fig. 1. — Melastoma crispatum Linn. 
Sp. PI. 560 (excl. Funis muroenarum feminaVL\}mvvL.).— 'W\i.i^T). Sp, PI, II. 1. p. 593. 57. — De 
Cand. Prodr. Syst. Veg. III. p. 147. 25. — Tali Morea Malaicorum; Wali Maluhu ^ addito 
vulgo laun maun Hituensium \ in Leytimor Wari Waruhu dicitur. 

Habit. In Moluccis et Celebes in montanis , prsesertim ad fluminum ripas umbrosas , mensibus Novembri et Decembri 
florens et sequentibus deinceps fructus ferens. 

Descr. Frutex longe extensus, plane glaber, compluribus e basi ramis elongatis nodoso-articulatis, aut 
proximis fruticibus incumbentibus , aut ad arborum truncos alte adscendentibus atque radiculis 
adventivis e nodis enatis sese alligantibus. Ramuli sparsi, remoti, patentes, epidermide tenui cineras- 
centi, tetraedri, ad aciem longitudinaliter pellicula duplicata angusta undulato- crispata inde 
ab insertione foliorum decurrente subalati, lignosi, fragiles, intiis medulla succulenta, viridula 
repleti. Folia patentissima , 5-7 poll. longa, 2|-4 poll, lata, elliptico-oblonga , acuminata, basi 



RUMPHIA. 
angiistato-obtusata , iiitegenima , ciirvinervia , supra levigata , nervis infra prominentibus ac 
rubentibiis, substantiae crassae pergamenae, intense viridia. Cym^ obiter conspectae laterales, utpote 
non nisi in nodis foliis jam destitutis ramorum anni praecedentis provenientes , singulae folii 
axillae congruentes, itaque plerumque Yerticillatae , horizontales, aut cernuae, foliis breviores, pau- 
ciflorae : rachide atque pedicellis carnosis et rubentibus. Flores speciosi, calyce inferne adhaerenti, 
inverso-conico, ore truncato, purpureo, petalis quinque, rarius sex, oblongo-trapezoideis , rotato- 
expansis, concavis, erassis, albidis. Stamina petalis duplo numerosiora , secunda, filamentis albis, 
compresso-filiformibus, curvatis : antheris elongato-subulatis, arcuatis, flavicantibus, basi sagittatis, 
dorso obiter calcaratis , apice poro solitario instructis , quarum alternae longe breviores licet paulo 
crassiores. Stylus centralis, filiformis, ovarii apici conico viridi continuus, versus stamina incli- 
natus iisque longior, deciduus. Bacc^ paulo majores quam Cratwgi oocyacaiitJicBUm., ovoideae, 
limbo calycis coronatae, purpureas aut virescenti-purpureae , maturitate intus pulpa dulci vires- 
centi, loculamentis quinque, rarius sex, polyspermis. SEMiNAminuta, undique circum spermophora 
carnosa angulo interno loculamentorum afExa digesta. 



MEDINILLA pterocaula. tae. i. 

M. ramulis membranaceo-alatis, foliis petiolatis verticillato-4-8-iiis oblongo-lanceolatis 
yel cuneato-oblongis acuminatis aut cuspidatis basi in petiolum attenuatis tripli- aut 
quintuplineryiis, cymis vel umbellulis axillaribus lateralibusye (lapsu foliorum) paucifloris, 
limbo calycis subtruncato, staminibus longitudine subsequalibus. Bl. in Brdr. Nat 
WeL VL p. 25i. 

Habit. In regionibus Javae occidentalis, per nemora humida locorum mediterraneorura. Florentem mense Junio e monte 
Salak sum nactus, et fructibus praeditam in provincia Bantam collegitVAN Hasselt. Magnam ei cum specie anteriori 
intercedere affinitatem sequens docebit accuratior descriptio : satis tamen ab ea folia basi angustato-acuminata, umbel- 
lulae vulgo simplicissimas , et stamina longitudine vix ineequalia distinguunt. 

Descr. Frutex speciosus, alle scandens, caule lignoso, digitum virilem crassitudine aequanti, recto, 
rigido, nodoso-articulato, inferne aphyllo ac fere solido, superne furcato-ramoso et magis inani; 
internodiis infimis elongatioribus , cylindraceis , aeque ac superiora, secundum longitudinem cos- 
tatis, epidermide e gilvo cinerascenti , ramulorum marginibus angustis membranaceis angulatis 
aut subalatis. Accurate autem numerus horum angulorum membranosorum a numero foliorum 
ad nodos verticillatorum pendet : ut, si v. c. verticillus quatuor constat foliis, circum articulum 
mfra nodum octo ejusmodi angulos conspicias, binos scilicet consociatos cum quovis petiolo 
alternantes. In ramis supremis sunt obsoletiores , tenues, plani, geminatim applicativi; deinde 
rigidiores, magis a se invicem divergentes, tortuoso-crispatuli 5 denique accrescentibus ramulis 
sensim obliterati aut tantummodo costas obsoletas constituentes. Hamuli ultimi subaequato-arti- 
culati, articulis 1^-^^ poll, longis, fragiles, summitate etiam herbacei et perinde ac folia tenella 
ac flores inexplicati furfure raro adspersi. Folia petiolis brevissimis, semiteretibus , facie interna 
planis ac fere indistincte canaliculatis , utrinque margine membranaceo angustissimo cinctis, basi 
nodoso-articulatis, magnitudine atque adeo forma, valde diversa. Sunt mihi enim specimina foliis 
angustioribus, lanceolatis, utrinque subaequali-acuminatis , 3-4 pollices longis, 1-U poll, latis 
insignia, quae in aliis majora et inprimis latiora occurrunt, magis cuneato-oblonga , apice minus 
acuminata et potius breviter cuspidata aut tantum acuta ac nervo intermedio prominenti apiculata, 
licet oblongo-lanceolatis intermixta atque adeo ejusdem fere formae ac prius memorata. In ramulis 
annosis sunt horizontaliter patentia , in novellis magis erectiuscula , leniter undulata , integerrima , 
basi in petiolo angustissime attenuata parumper revoluta, tripli- aut quintuplinervia , nervis in 
pagina dorsali manifestioribus atque elevatioribus, quorum duo altius e costa orientes satis crassi 
ac termmantes, duo alii, non semper obvii , multo tenuiores margini approximati et versus 
apicem evanescentes. Foliorum substantia crasso-membranacea : supra sunt levigata et atro-viridia , 
subtus thalassina. Umbellul^ plures circum nodos ramulorum vetustiorum aut foliis etiamnum 
vestitos aut iis destitutos , ubi solitarii vel plures subfasciculati ex foliorum axillis aut ad eorum 
pulvinos evolvuntur, foliis triplo aut quadruplo breviores, horizontales, pauciflor^. Rachis circiter 



MEDINILLA. 13 

pollicem aut , ubi plurimum, 1^ poll, longa, ex tereti obtuse-quadrangularis , utrinque incrassata, 
periiide ac pedicelli, caniosa et roseo-incarnata. Pedicelli 3-4 lineas longi, teretiusculi , uniflori, 
ac basi parumper dilatata articulati , rai issime etiam infra medium articiilati et turn passim fasci- 
culalo-triflori. Calyx semiadhaerens , primo aetate turbinatus et apice pervius, deinde cyathiformis , 
mediocris, carnosus, levis , incarnatus; limbus liber, erectus, petalis arete appressis, versus os 
apertum , truncatum au& obsoletissime 5-6-dentatum sensim attenuatus , interne supra ovarium 
annulo membranaceo, cui tam petala quam stamina sunt inserta, costis decem aut rarius duo- 
decim inter tubum calycis et ovarium iis concreto. Corolla contorta, rosacea, quinqtie- atit raris- 
sime sex-petala, petalis obliquis, oblongo-trapezoideis , obtusis, basi brevissime ungtiiculatis , 
subcarnosis , concaviusculis , albidis. Stamina numero duplo majori quam petala, iisque et inter se 
longitudine subsequalia , ante antbesin antberis inflexis , maxima parte in alveolis circa ovarium 
reconditis, post antbesin declinata, omnia perfecta, alternatim difformiora. Constat atitem haec 
diflPormitas in eo , quod in his filamenta sunt paulo breviora , antherae vero longiores tenuioresque , 
ad basin connectivo minus producto antice obtuse-emarginato : in illis autem antherae filamentis 
stmt breviores , crassiores , connectivum antice subacute-emarginatum et calcar paulo elongatius 
atque apice vix incrassatum. Filamenta compresso - filiformia , versus basin obsolete dilatata, 
reflexa, albida. Anthers sagittato-subuliformes , falcato-recurvae , dorso supra basin affixae, flavi- 
cantes , antice loculis duobus longitudinalibus , appositis , parallelis , sibi appressis atque latere 
interiori gyrosis , superne in rostrum longum , tenue , teres , apice uniporosum confluentibus : 
connectivum inferne est curvatum, crassum , antice infra loculos productum atque emarginato- 
bilobulatum, postice supra insertionem filamenti calcari exiguo , filiformi, obtuso sive apice 
incrassato , in praefloratione arrecto , deinde arcLiato-assurgenti , perinde ac lobuli baseos coloris 
vitellini. Ovarium calyci inclusum, eique costis supra memoratis versus annulum perigynum excLir- 
rentibus, quae alveolos recipiendis antheris fmgunt, connatum, ovoideo-globostim , apice disco 
plano-depresso anguloso carnoso terrainatum , parietibus tentiissimis , loculamentis 5 , rarissime 6 , 
singulis angulo interno oophoruim crassum carnosum hemispbaericum appensum , ovLilis creber- 
rimis elongato-ellipsoideis anatropis repletum foventibus. Stylus filamentis duplo crassior ac 
longior, subulatus, inferne rectus, apice curvus , stigmate parvo obtuso papilloso, decidums. 
Bacc^ calycibus ex toto persistentibus accrescentibus pulposo-carnosis purpureis innatae , ovoideae , 
ad verticem limbo calycis cinctum cicatrice discoidea obsolete pentagona aut hexagona notatae , 
clausaB, 5-6-loculares, polyspermae. Pericarpium proprium , id est crassa calycis stibstantia excepta , 
in vertice tantmn carnoso-incrassatum , ceterum, perinde ac dissepimenta , tenue. Sfermophora 
subglobosa, carnosa , undique seminifera, mediante lamina brevissima incrassata introanguilaria. 
Semina crebris ovuilis abortientibuis intermixta, centripeta, brevissime funiculata, vertice in extre- 
mitate inferior! affixa, fere lineam longa, compresso-ellipsoidea, recta, leviuscula, raphe (an 
potius appendix funicularis lateralis dicenda?) superficiali tenui simplici excurrenti notata; 
chalaza interna, obsoleta , hilo opposita. Testa arete adhaerens , subcoriacea , extremitatibus 
aliquanto crassior, statu recenti decolor, siccata gilva. Membran a interior nuclei membranacea, 
tenuissima, statu siccato ruifescens. Embryon erectum , ellipsoideum , superne depresso-emarginatum, 
ubi eum paulum albuminis carnosi intra emarginaturam immersi sub forma Limbonis obtegit , 
albidum, substantias carnoso-farinosae , transsectum in acre mox in colorem pallide-liliacinum 
vergens. Cotyledones brevissimae , carnosae , obtuisae, stibaeqiiales, marginibus subconnexae. Radicula 
infera, maxima, conoidea , obtusa. Plumula non conspicua. 

EXPLIGATIO FIGURARUM. 

AB. 1. Ramus florifer, magn. nat. [Blume Analysin, Arckenli. plantara del. ) 

. Flos statu novissimo, cujus limbus calycis tantum pervius est. — 2. Flos nondum apertus , petalis remotis , ut 
preefloratio staminura conspiciatur. — S. Petalum floris aperti. — -4. Idem floris nondum aperti. —5. Eadem figura, 
quae sub n" 2, sed magn. aucta. — 6 et 7. Duo stamina formae variae, magn. aucta. — 8. Pistillum cum calyce adnato 
longitudine transsectum, magn. auctum. — 9. Ovulum, magn. admodum auctum. — 10. Fructus verticaliter 
persectus , magn. nat. -—11. Duo semina itidem magn. nat. — 12. Semen magn. auct. — 13. Idem verticaliter per- 
sectum, ut situs embryonis appareat supra inter albumen cotyledonibus crassis superstiti. 



RUMPHIA. 



MEDINILLA macrocarpa. tab. 2. 

M. ramulis teretiusculis , foliis verticillato-4-nis cuneato-ellipticis acutis triplinerviis , 
cymis Yel umbellulis lateralibus (casu foliorum) paucifloris, limbo calycis irregulariter 
fisso, staminibus longitudine subaequalibus. Bl. in Bydr. Nat. Wet. VI. p. aSa, 

Funk Murwnarum femina sen glabra Rumph. F. p. 67. tab. XXXY. fig. 2 (admodum mediocris).— 
Melastoma Cfupatum Linn. Sp. PI. 360 ex parte (scilicet quatenus ad figuram Herbarii Amb. 
modo citatam perlinel).— Ab indigenis iisdem nominibus gaudet, quibus M crispata; ab Hituen- 
sibiis vuigo Aylaun Nyd, i. e. herha serpentiiim , nuucupatur. 

Habit. Itidera in Molaccis. Pulcerrimam hanc specien,, limbo calycis dilacerato apprime insignem, Z.PrEi.us A.rfe/a„«. 
in montanis Ambomaj loeis haud procul ab arce FMorid reperit, tam floribus quam fructibus , licet nondum plane 
matum, vesUta,,,. Cum figura Herbarii Amb. redncta delineatione nimium quantum a natural! forma recedat 
alteram melius expressam at proecipuarum fructificalionis partiura analysi ornatam , hoc loco adjiciendara curavi. 

Descr. Frutex a basi ramosus, glaberrimus , decumbens, aut sa^pius scandens ac radicans. Nodi in ramis 
teretibus, cmerascentibus , lenticellis verrucaeformibus notatis, intus inanibus, sunt admodum 
mcrassati. Hamuli sparsi aut yerticillati , breves, teretes, obiter striati, divaricati. Petioh i-1 poll 
longi, depresso-teretes, dorso ad basin nodoso-articulati. Folia 3-5 poll, longa, 2-circiter 3 poll 
lata, elliptica, acumine brevi ut plurimum recurvo, basi subcuneata, margine supra medium 
obiter repanda, triplinervia , coriacea, inter neryos supra immersos transverse venulosa, nervis in 
paging dorsali coloris albicantis aut rubicundi prominentibus, Cym^ sive umbellcl^ breves. 3-, 5- 
rarissime 7-flor«, ad nodos ramorum, foliorum lapsu cicatrisatos , erumpunt, verticillataj ^ paten- 
tissimae , ex parte reclinata, , rachide dimidio pollicis haud sa;pe longiori , tereti , utrinque incrassata 
exalb.da. Ped.celli rachidem longitudine fere adaequantes, basi et plerumque etiam medio artil 
culati, ub, statu tenerrimo vestigium binarum bractearum rudimentariarum oppositarum 
marginem obsoletum brevissimum semiamplexum referentium apparet, uniflori , rarissime ex 
articulatione media triflori. Calyces tenelli e forma clavata in turbinatam et denique in subcam- 
panulatam transeunt, floribus nondum apertis omnino clausi, in vertice mucronulo minutissimo 
semiadha^rentes, ,n parte adh^renti crassiores ac carnosi, versus limbum tandem irregulariter 
ruptum tenuiores ac subcoriacei, albidi , furfure raro minutissimo adspersi. Petala 5, obliquo- 
elhptica, brevissime unguiculata, apice obtusata, superne rosaceo-patentia , inferne contorta 
concava, crass.uscula , alba, a^que ac stamina margini annulari, ex fundo limbi calycis enato 
uiserta. Stamina 10, longitudine suba^qualia, sed in praefloratione alternatim paulo profundius in 
alveolos inter ovarium et tubum calycis obvios inflexa, atque alternatim etiam filamentorum anthe- 
rarumque longitudine discrepantia, omnia perfecta, secunda. Filamenta filiformia, compressa 
albida, alternatim antheras longitudine ad^equantia aut illisbreviora. Anther* subuliformes, arcuataj' 
ad apicem attenuatum poro dehiscentes, basi tribus appendicibus e connectiyo carnoso formatis ' 
parvis, teretiusculis, obtusis , flavis , inter quas filamenta dorso supra basin iis inseruntur - in 
anlheris longioribus paulo tenuioribus appendices connectivi, quarum posterior subinde altius 
exoritur, raagis sunt a^quato-obtusat^ ; in brevioribus autem versus apicem clavato-incrassatae 
LocuLi antherarum geminati, longitudinales , paralleli, intrarii, inferne distincti , superne in 
tubulum rostratum uniti. Ovarium subglobosum, apice truncatum , in ambitu connatum , dissepi- 
mentis quinque tenuibus completis longitudinalibus 5-loculare. Ovula creberrima, sessilia , elon- 
gato-ellipsoidea, anatropa, raphe (sive potius appendice funiculari laterali) in latere ventrali 
sursum mcrassata, oophora hemispha^rica mediante laming intra loculamenta prominentia, 
carnosa, obtegunt. Stylus centralis, subulatus, apice incurvus, staminibus paulo longior ac 
cliutais pers.stens, hcet multo ante maturitatem fructuum deciduus et in eorum vertice cicatri- 
culam rotundam superstitem relinquens. Bacc*, quarum nonnisi immatura^ in manu mihi sunt 
multo tamen majores, quam in ulla alia specie mihi cognita, oyoideo-globosa^, limbo calycis erecto 



MEDINILLA. 15 

fisso maximo ex parte persistente coronatae, cicatrice carpica concava, albidae, teste Rumphio parya 
mespila magnitudine fere aequantes. 

EXPLICATIO FIGURARUM. 

Tab. 2. Pianius flores et fructus aliquot immaturos ferens, magn. iiat. (CI. Decaisne Analysiii, Arckeyih. plantam del.) 
1. Flos, calyce nondum perforate, magn. nat. — 2. Idem , magn. \ix aiictus, calyce superne rumpente. — 3. Petalum 
floris aperti, ungue aliquantum laesum, perinde ac reliquoe figurse magn. auctius. — 4. Stamen cum anthera 
longiori, prout in praefloratione est inflexum. — S. Stamen cum anthera breviori , prout in flore aperto sunt curvata. 
— 6. Anthera longior, versus medium transverse persecta, ex qua calcar sive appendix dorsalis connectivi supra 
insertionem filamenti exoritnr, quod interdum modo observatur. — 7. Segmentum antherae horizontale , e medio 
desumtum. — 8. Flos nondum apertus sectione verticali. — 9. Sectio horizontals ovarii calyci connati. — 10. Eadem 
oophori ovulis obtecti. — 11. Ovulum. 



MEDINILLA grassinervia. 

M. ramulis teretibuS; foliis Yerticillato-4-nis ellipticis acutis basi subcuneatis triplinerviis 
subcarnosis, pedunculis subunifloris. Bl. in Bydi\ Nat. FFet, Vh p. 25 1. 

Funis Murcenarum tertia sive latifolia Rumph. V.p. 67 (quacum tamen non confundenda est ea planta, 
quae in proxima pagina et in Auctuario eodem ab illo nomine descripta et in Tab. XXXVI 
depicta est). — Wali Maluhu laun Ela Hituensium. 

Habit. Auctore Rumphio in Moluccis, magis in montibus et ad silvarum oras saxosas : banc vero speciem vir CI. Reinwardt 
in monte ignivomo insulae Banda mense Junio florentem reperit et de ea sequentia in diario notavit : « Melastoma 
» quadrifolium : foWis qMSiieriiis triplinerviis ovalibus carnosis, pedunculis 1 -floris lateralibus. Flores magni, carnei, 
» 10-andri. » Hsec autem descriptio sufficit quidem, ut a M. rosed Gaud, et mea M. quadrifolid, quarum utraque est 
8-andra, discernatur, nee vero ut a M. macrocarpd , quae supra descripta est, dignosci possit : huic enim quam 
maxime est affinis et , quatenus e speciminibus valde incompletis a Retnwardtio mihi ostentis judicare potui , nonnisi 
foliis majoribus crassioribus nervis validioribus ab ilia distinguitur, quibus optime congruunt quae de ea 1. c. notavit 
RuMPHiis : u Hue et tertia pertinet species, plerumque funicularis, ejusmodi praedita articulis, ac folia gerens uti 
» femina, sed multo majora , spithamam nempe longa, ac palmam lata, saporis multo magis fatui atque exiguae 
» acritudiiiis. » — Notandum autem videtur , pedunculos procul dubio , quod et in aliis quibusdam conspicitur 
speciebus, abortu reliquorum pedicellorum ex uno puncto communi orientium, esse unifloros. 



MEDINILLA radicans. tab. 3. 

M. ramulis teretibus, foliis verticillato-3-7-nis oblongo-lanceolatis utrinque acuminatis 
subyenosisj umbellulis simplicibiis paucifloris^ floribus octandris (rarissime decandris), 
calycibus truncatis, staminibus longitudine yix sequalibus. Bl. in Bjdr, Nat, Wet. VL 

p, 25l. 

Melastoma radicans Bl. Bydr. p, 1069. — De Cand. Prodr. Syst. Veg. III. p. 148.35. — Aroy 
Mo7igel monticolarum. 

Habit. In montanis Javae occidentalis regionibus, toto fere anno, sed inprimis Junio et Julio florens atque simul fructifera ; 
banc ibi plantam reperi, e. gr. in radicibus montis Sallak, in monte Pantjar, in densis sylvis Megamendung ; divus 
autem Vak Hasselt mense etiam Septembri prope Lewehunguer fructibus vidit ornatam. Omnino praecedentis speciei 
gaudet habitu, a qua tamen foliis subvenosis , ut a caeteris omnibus, inprimis distinguitur, licet in iisdem subinde ramis 
pauca subtriplinervia occurrunt. 

Descr. Frutex scandens aut pseudo-parasiticus , plane glaber, infra nodos parnm incrassatos radiculas 
adventivas saepe unilaterales subfasciculatas exserens, caule lignoso, tereti, in centre parumper 
inani, externe cinereo-fusco, verrucoso-Ienticellato , aut longitudine aciculato, pennara oloris cras- 
situdine aequanti. Rami divaricati, leyes, epidermide rugulosa, itidem cinerascenti verruculis fuscis 



16 RUMPHIA. 

punctata , ad nodos lapsu foliorum cicatrisatos floriferi , in ramulos viridulos furcates aut verticil- 
latos divisi. Folia ut plurimum quaterna aut quina, rarius terna, sena aut septena verticillata , 
petiolis ^-1 poll, longis compresso-teretibus supra vix canaliculatis dorso ad basin incrassatis, 
3-3 poll, longa, 1^-^ poll, lata, utrinque magis minusve acuminata, interdum quoque apice obtu- 
siuscula , integerrima , margine subreyoluta , pergamenacea , supra intense Tiridia venis multis 
obsoletis transversalibus , infra flayo-Yirentia ac praeter costam intermediam hie obtuse promi- 
nentem sine venis; raro pauca occurrunt folia triplineryia , in cjuibus nullae yenae transyersales 
tenues conspici possunt. Pedunculi subyerticillati , longitudine petiolos sequantes, teretes, utraque 
extremitate incrassati, nudi, ex apice umbellato-pauciflori , perinde ac pedicelli ima articulati 
1^-^ lineas longi, intense rosei aut punicei, subinde paucis striolis yiridulis. Calyx cylindraceo- 
tubulosus , semiadhaerens , leyis , ore triincato dentibiis aliquot obsoletis , carnosus , pallide roseus , 
yersus limbum et ad basin intensiiis coloratus, ad parietem internam supra apicem oyarii annulo , 
cui petala et stamina sunt imposita. Petala quatuor, rarissime quinque, formse obliquae ellipticae, 
nempe hinc rotundatiora , altero latere superne in angulum obtusum producta , ungue latissimo , 
apice oblique-truncata , crassiuscula , subcarnosa, concaya, erecto-patentia , in praefloratione con- 
torta, eburnea, nitentia. Stamina duplo petalis frequentiora , secLinda, omnia perfecta, alterna 
autem antheris longioribus instructa. Filamenta compresso-filiformia , longitudine subaequalia , 
petalis aliquanto breyiora, infracta, albida. Anthers filamentis longiores ac crassiores, subLiliformes, 
falcato-recuryae , flayicantes, tribus ad basin appendicibus callosis yitellinis connectiyo crasso 
formatis ^ hoc infra duos loculos parallelos apice poro oblongo commimi pollen emittentes longe 
prominet, facie interna plano-canalicu latum , dorso conyexum , basin yersus sensini dilatatius 
marginibus crassioribus , antice emarginato-bilobum , postice supra ipsam filamenti affixionem 
appendice siye calcari lobis anticis ahquanto longiori sed tenuiori, itidem obtuso. In antheris 
breyioribus cum isti lobuli anteriores tum etiam calcar majora sunt et crassiora. OyARiuM basi 
calycis immersLun , inde separatum , ellipsoideum et costis longitudinalibus polyedrum , ambitti 
inter externum parietem et interiorem calycis foyeolis, quibus ante florum aperturam antherae 
receptae erant, plerumque 4-, rarissime 5-loculare ; oyuLA creberrima, ellipsoidea, anatropa , hinc 
raphe marginata, supra oophora ex internis cuj usque loculamenti angulis utrinque subinflexa, 
tenuia, lamellosa, densissimecongesta. Stylus ex obtuso radiato-costato (his costis illis, quae calycem 
cum oyario conjungentes superne in annuhim perigynum excurrunt, omnino continuis) apice 
oyarii, ad quern pericarpium ejus est crassius, terminalis, filiformis, ad stamina conyersLis, iisque 
longior, superne attenuatus . incuryatus, decidtms. Stigma paryulum , obttisum. Bkccm semipol- 
licares , oyoideo-urceolatae , intra limbum calycis coronantem cicatrice carpica umbonata , carnosae , 
purpureas, nitidae. Spermophora singula ex duabus lamellis tenuibus, yersus peripheriam diyergenti- 
incuryis , yersus angulum internum Linitis , constituta , ut transyersa illoriim sectio formam sistat 
anchorae dupHci dente recuryae, undique sed densissime ad partes ejus incuryas seminibus sessi- 
libus, quorum multa non maturescunt, obsessa. Semina centripeta, dimidium lineae longa, 
clayata , apice rotundato-truncata , leyiter falcata , latere yentrah Raphe , (siye potius appendice 
funiculari) crassa , collosa, longitudine adscendenti obducta, pallida. Testa seminis micleo mem- 
brana interna temiissima obtecto laxe adhaerens , substantiae tenuis crustaceae , lutescens , semidia- 
phana, indistincte reticulata. Nucleus exalbuminosus , clayatus, subcuryatus, farinoso-carnosus , 
lacteus. Cotyledones breyes, obtusae, plano-conyexae , parum inaequales, incumbentes, basi sub- 
coalitae. Radicula longa, conoidea, infera. 

EXPLICATIO FIGURARUM. 

Tab. S. Piamus florens M. radicantis magn. nat. (C!. Decaisne Analysin, Latour plantam del.) 

1. Flos iiondum apertus , magn. parum auctus; reliquse omnes figurse, N« 7 excepta, magis minusve auctse. — 
2. Flos nondum apertus, cujus petala sunt remota. — S. Petalum floris nondum aperti. — 4. Stamen, cujus anthera 
adhuc est inflexa. — 5 et 6. Antherae dua^, altera ab interna facie, altera magis e latere visa, utraque cum filamenti 
particula. — 7. Bacca , magn. nat.; inveniuntur autem subinde formje magis ellipsoidese, quam hie depicta. — 
8. Bacca verticaliter persecta. —9. Horizontale ejusdem segmentum, ad quod animadvertendum , baccas rarissime 
quinque- sed semper fere quadriloculares esse.— 10. Semen, in cujus ventre raphe convexa conspicitur.— 11. Semen, 
adhuc membranis suis inclusum, longitudine persectum; in quo raphe (sive fortasse appendix funicularis adnata) 
mprimis ad superiorem ventris extremitatem tumida apparet, ubi interne hilum spermicum fusco-coloratum situm 
est. — \X Nucleus membrana interna etiamnum inclusus. — 18. Idem ea denudatus et cotyledones a se invicem vi 
detractae. 



MARUMIA. 17 

MARUMIA. 

Bl. in Bydr. Nat. Wet. VI. p. 245. 

CHARACTER ESSENTIALIS. 

Calycis tubus basi ovario adhaerens^ subinfundibuliformis, muricatus : limbus ultra 
ovarium longe productus, quadrifidus, persistens. Petala 4> oboyata, obliqua. Stamina 8, 
alterna breyiora. Anther/e subuliformes , arcuatge^ uniporae^ ima appendice setaceo- 
fissa instructae. Ovarium in parte libera pilo sum. Stylus filiformis, apice incurvus. Stigma 
punctiforme. Bacca ovoidea, quadriloculata, polysperma. Semina rectiuscula^ raplie 
excurrenti hinc marginata. 

Veget. FrQtices sarmeiitosi. Folia opposita, petiolata, oblonga, nervosa, inter nervos juxta apicem confluentes transverse 
venuloso-reticulata , integerrima , discolora , supra glabra , subtus pariter ac ramuli pedunculique pube stellata tomen- 
tosa, vel furfuracea. Inflorescentia axillaris, cyraosa, pauci-multiflora, bracteata. Flores magni, rosei aut coccinei. 

OBSERVATIO. 

Cum genus Marumia , a V. CI. Reinwardt (in Sylloge Plant, nov. Societ. Bot. Ratisb, II. ^.11) constitutum , idem, 
quod jam antea a me et Nees ab Eseisbeck, viro amicissimo (in Syll. Plant, nov. Societ. Bot, Ratish. I. p. 96), Reinwardtia 
dictum fuerat , diligentiori instituto examine , non satis a Sauraja Willd. difFerre videretur, nomen illud , quo viri , de 
naturae studio optime meriti , coleretur atque servaretur memoria, alii generi tribuendum esse censui. Tanta enim fuerunt 
Marumh nostri , viri celeberrimi, et de Physica, et de plantarum Phytotomia, quae nemo ignorat, merita, ut nullum mihi 
potius tanto nomine insigniendum videretur, quam hocce genus, cum pulcritudine et peculiari organisatione conspicuum , 
tum maxime ex ilia Melastomacearum. familia, quae summorum Physicorum nominibus celebrandis inservit. Ex bis nomina 
baud unquam disciplinae studioso obliviscenda Lavoisierii, Hiimphrei, Davii , utriusque Trembleii, Hubert patris et filii, 
recensere sufficiet ; quibus si mentis de disciplinis naturalibus jure simillimus habetur Marumius, nullo potiore loco, quam 
in tantorum nominum vicinitate , monumentum suramo viro ponendum esse existimavi. — Hoc autem genus, una cum 
Medinilld Gaud, ad tribum Miconiearum De Cand. referendum est, ex quibus maxime generibus De CandoUianis Huberia 
Qt Henriettea videtur affinis. Ab bis tamen cum habitu , tum antheris ad basin utrinque appendice setaceo-dilacerata 
prseditis, satis distinguitur. Arctior etiam ei cum DissochoBid mea est necessitudo, a qua tamen jam calyce muricato 
manifeste quadrifido et varietate in structura antherarum conspicua ( 



MARUMIA MuscosA. tab. 4.' 

M. foliis subcordato-oblongis subtus dense ferrugineo-furfuraceo-tomentosis, pedun- 
culis cymoso- multi-, rare paucifloris, calyce setis simplicibus muricato. Bl. in Bydr, 
Nat. Wet. VI. p. 246. 

Melastoma muscosum Bl. Bydr. p. 1070. — De Cmid. Prodr. Syst. Veg. III. p. 148. 40. — Tja- 
lontjon hurrum^ aut etiam Harendung-hadak she-bidu moiiticolarum Javse. 

Habit. In locis montanis Serihu, in saltibus inferioribus monlis ignivomi Gede aliisque montanis Javae regionibus, ubi 
speciosissimum hunc fruticem, inprimis sub finem pluviarum, florentem reperi, 

Descr. Frutex scandens, triginta pedes et amplius Ic-igus, caule tereti nodoso-articulato fusco juxta 
nodos quosdam fibris radicalibus adventivis brevibus simplicissimis ad arbores sese aliiganti , intus 
medulloso. Rami subbifarii, late expansi, recti, ad ramificationes foliorumque insertiones nonnihil 
nodoso-incrassati , latere luci magis exposito fusco-Yel cinereo-tomentosi , altero, perinde ac ramuli 
brachiati , petioli , pagina dorsalis foliorum , inprimis novorum , pedunculi ac calyces , tomento 
furfuraceo denso ferrugineo obducti. Petioli tertiam partem poll, longi, linea elevata connati , 
teretes, latere interiori indistincte canaliciilati , torti. Folia opposita, distantia, disticha, patentis- 

5 



1» RUMPHIA. 

sinia, ovato- aut elliptico-oblonga , basi rotundata emarginata, apice brevi obtusiuscule acuminata, 
integerrima , planiuscula , inaequi-curvinervia , tribus nervis intermediis distinctioribus atque excur- 
rentibus, ambobus marginalibus ad apicem evanescentibus , coiiacea , supra glabra, ima ad 
nervos nonnihil tomentosa, nilida, inter nervos hie subtilissimos acieulato-immersos venulis 
transversalibus simplicibus , in pagina vero dorsali nervis elevatis crassioribus ac venulis trans- 
versalibus arete reticulatis, atque ibi tomento furfuraceo adha;renti, statu recenti ferrugineo, 
ajtate cinereo-ochraceo , e minutis squamulis stellatis constante, obsessa, 3-5 poll, longa, 2-2'- poll. 
lata. Cyjms axillares , opposita; , inferiores Irichotomae ac multiflor« , superiores sensim simpliciores 
et passim in umbellas paucifloras transeuntes, pedunculo ereeto-patenti petiolis duplo aut triplo 
longiori tereti suffultae, qui, perinde ac pedunculi partiales dimidium fere pollicis longi, apice 
crassiori duabus bracteis oppositis horizontalibus angusto-Iinearibus ferrugineo-tomentosis rubro 
ciliatis deciduis, est instructus : similes, licet minores, bracteaj etiam in pedicellis lateralibus supra 
medium articulatis conspiciuntur, cum dichotomiarum (quarum flores primum aperiuntur), 
medio neque articulati sint nee bracteati. Calycis tubus inverse conieus, perinde ac quatuor 
limbi laciniffi triangulari-ovata; supra leviter convexa;, sed hi tantum ad margines setis longis 
patentibus coccineis pulvere ferrugineo adspersis obsessus, semiadhajrens , intra faueem auctus 
intumescentia annulari, cui corolla atque stamina insident, extra eorum insertionem versus limbum 
expansum in quatuor angulos minutos dilatata. Corolla alabastra abbreviato-conica , velutina, 
coccinea. Petala obovata, obtusa , in^quilatera , planiuscula, intus rosea, extus punicea, laciniis 
calycis multo longiora magisque patentia. Stamina 8, quorum qua; petalis sunt opposita breviora, 
omnia ad unum lalus reclinata. Filahenta filiformia, tereti-compressa , glabra, basi decolora, 
superne flavicantia, staminum longiorum sursum spiraliter involuta, breviorum tantummodo 
curvata. kmuERx basifixa; , subuliformes , bisuleat«, falcato-recurv* , coccinea, apice porosolitario 
perforata;, ima appendice tenui setaceo-dilacerata semiamplexa; : exoriuntur autem hx appendices 
antice utrinque e basi subtereti connectivi, in longioribus antheris angustiore et utrinque fasciculo 
filorum copiosiorum varie tortorum divers* longitudinis prajdita : in brevioribus antheris, qua} 
crassiores esse solent, ad quodvis latus in paucas tantummodo, utpote ferme 3-4 lacinulas seti- 
formes sunt dissect* , quarum ambae exteriores sive inferiores vulgo sunt longiores , complanat* 
ac margine interno varie crenulato-undulat*. Ovarium ultra medium calyci innatum , apice umbo- 
nato libero pra^cipue circum stylum pilosum , 4-loculatum : ex quovis loculamentorum angulo 
mterno oophorum longitudinale, laminajforme, bifido-inflexum, ovulis innumeris minutis anatropis 
confertissime obtectum protrahitur. Stylus stamina longitudine adsquans iisque inclinatus, 
crassus, fihformis, ima pubescens, summo apice incurvo parum attenuatus, post fcecundationem 
aliquamdiu persistens, in apice pericarpii cicatriculam depressam pube circumdatam relinquens. 
Stigma in apice styli conspicitur instar puncti minutissimi glutinosi, tandem e centro depresso 
paulo dilatatius, orbiculato-lamellaeforme, papilloso-pubens. Bacca infera, ovoidea, hirsuta . apice 
annulo faucis planiusculo umbilicata laciniisque calycis linearibus reflexis coronata, carnosa. 
dissepimentis quatuor completis tenuibus quadriloculata , loculamentis circa .spermophora subcar- 
nosa neque tamen crassa seminibus creberrimis repletis. Semina minuta, dimidium line* longa 
sessilia, recta, mutua pressione difformia atque subangulata, ellipsoidea aut conoidea, interdum 
clavata, extremitate superiore rotundata rarius oblique truncata, apice extremitati inferiori afExa 
pallida, hinc raphe (sive potius appendice funiculari adnata) excurrenti fusca costata. Testa char- 
tacea, obsoletissime elevato-punctata , a nucleo facile secedens. Cct.ccla s. membrana interna 
tenuissima, decolor. Embryon exalbuminosum , clavatum, erectum, carnosum, albidum. Cotyle- 
DONEs breves, crass*, obtus*, incumbentes. Rak.cula infera, longa, conoidea, cotyledonibus 
continua. 

EXPLICATIO FIGURARUM. 

Tab 4 Ramus florifer, ut 1, 2, et 9, magn. nat., ceteris omnibus figuris magis minusve auctis. (CI. 27.../... Analysin , 
Arokenh. plantam del.) ^ 

1. Flos„ondumapertus.-2.Flos aper.us, jam emarcidus, in quo stamina situm magis vagum sunt nacta. - 
3. Unum stammum longiorum e flore nondum aperto. - 4. Una antherarura longiorum, infra medium transverse 
persecta. - b. Segmentum antherie transversum. - 6. Una antherarum breviorum e flore non aperto. - 7. Stylus 
cum st,gmate ovarii jam diutius foecundati. _ 8. Sectio longitudinalis ovarii, ad faueem limbi calycis etiamnum 
petalo ac duobus staminibus obsessi. - 9. Bacca matura. - 10. Segmentum ejusdcm horizontale. - 11. Semen. 



MARUMIA. 



MARUMIA ZEYLANICA. Tab. 5. 

M. foliis subcordato-oblongis subtus parum furfuraceis, pedunculis subtrifloris^ calyce 
setis simplicibus hirsute. Bl. in Bjdr. Nat. FFeL VL /?. 246. 

Habit. Olim ex Zeylania a V. doct. Koenig ad Van Royen missa , in cujus lierbario hie Leidae asservato haec planta indeter- 
ininata mansit. Hoc genus optime naturae esse congruum luculenter probat, quippe quam primo statira adspectu 
Marumiam esse agnovi , nullo ante organisationis florum examine institute. In hac autem specie appendices basilares 
staminum longiorum manifesto apparent originis esse membranosee , utpote minus profunde in lacinulas setiformes 
divisae , quam in specie priori. 

Descr. Frutex scandens, ramis elongatis, infirmis, ex tereli obtuse quadrilateratis , uno alterove latere 
sulco longitudinali notatis, nodoso-arliculatis, ad nodos inter folia margine calloso repando petiolari , 
parte ea, quam superior quoque foliorum pagina spectat , sordide fuscescentibus, altera multo palli- 
dioribus, glabratis, tantummodo summitatibus , petiolis, pedunculis bracteisque furfure ochraceo 
tectis. Folia patentissima , ex parte reclinata, disticha , deviata, oblonga, obtuse acuminata, ad 
basin rotundato-emarginata marginibus subinvolutis , tri- aut obsolete quinque-nervia ac venulis 
multis transversis laxis reticulatis, supra depresso-canaliculatis, infra elevatis, coriacea, supra 
glabra , nitida , passim subrugosa , in pagina dorsali flavo-virescentia nervis elevatis cinnamomeis 
furfure obsessis. Petioli { poll, longi, compresso-teretes , ecanaliculati , ima torti. Pedunculi axil- 
lares , solitarii , suprapollicares , graciles , angulares , patentes sive cernui , apice dilatato bibracteati 
ac triflori , flore intermedio primum explicato brevius pedicellato atque ebracteato , lateralibus 
pedicello bibracteato supra medium articulato : bracte^ angusto-lineares , patentes, fugacissim^, 
in apice pedunculi 4 lineas longae, pedicellorum dimidio breviores. Calyx semiadhaerens , extus 
furfure ochraceo obsessus ac pilis simplicibus luteolis hirsutus , inferne cylindraceo- , aut in gros- 
sificatione Yentricoso-tubulosus , obiter striatus, quadrifidus ; lacinicB patentes, basi tubulosa 
dimidio breviores, semilanceolatae , acutiuscula? , aut plane aut ad basin tantum ciliatse, persis- 
tentes. Alahastra OYoidea, acuta, apice vestigio furfuris adspersa, ceteroquin glabra, e quatuor 
petalis involutis formata. Flores aperti mihi quidem incogniti, cum in speciminibus , quae in 
manibus habeo , partim nondum aperti , partim in statu grossificationis incipientis petalis stamini- 
busque jam orbati sunt, licet stylo ferme pollicari, filiformi, leviter arcuato, glabro, versus stigma 
punctiforme parum attenuato , posterius demum deciduo, adhuc instructi. Stamina 8, eodem 
modo atque in priori specie inserta, itidem alterna longiora. Anthers subuliformes , dorso inferne 
carinata3, apice tereti poro perforatae, ad basin infra loculamenta concreta connectivo porrecto 
stipitiformi ima ad insertionem filamenti setaceo-appendiculato , alternae breviores. Connectivum 
antherarum longiorum minus turgidarum elongatius , ima duabus appendicibus lateralibus 
membranosis instructum , quarum utraque in 4-6 ferme setas ina^quilongas est divisa , lacinula 
elongation magis deorsum dependente flexuosa laterali setiformi : in crassioribus antheris e basi 
compresso-tetragona connectivi abbreviati Litroque latere binae oriuntur setae, initio geniculato- 
inflexae, quarum ambae posteriores paulo breviores aut subinde tantum rudimentariae. Ovarium 
apice libero conico appresso-puberum , in parte adhaerenti quadriloculatum , oophoris laminee- 
formibus divergenti-bifidis tenuibus ex interno loculamentorum angulo productis undique 
ovulis ellipsoideis anatropis sessilibus obsessis. Bacc^ immaturae forma sunt urceolato-ovoidea , 
calyce accrescenti vestitae ej usque limbo coronatae. 



EXPLICATIO FIGURARUM. 

Tab. 5. Ramus florifer Marumiw zeylanicw , ut 1 magn. nat., ceteris omnibus figuris magis minusve auctis. (CI. Decaisne 

Analysin, Arckenh. plantam del.) 
1. Calyx. — 2. Una ex antheris longioribus. — 3. Segmentum transversum antherae. — -i. Sectio verticalis floris 

nondum aperti. — 3. Sectio transversa ovarii. — 6. Ovulum latere ventrali raphe adscendenti. 



ASTRONIA- 

Bl. Bydr. Flor. Ned, Ind. p. 1080. — De Cand. Prodr, Syst. Veg. III. p. 197. — - Bl. m Bydr, 
Nat. Wet. VI. p. 266. 

CHARACTER ESSENTIALIS. 

Calycis tubus hemisphsericus, ovario adnatus; limbus 5-6-fidus aut dentatus, per- 
sistens. Petala 5-6, oboYata. Stamina 10-12, aequalia. AiNTHERyE transyersse, dolabri- 
formes, rima duplici longitudinali dehiscentes, inappendiculatse. Stylus breyis. Stigma 
magnum, peltatum. Capsula sicca, 2-4-loculata, in fundo seminifera, ab apice secundum 
longitudinem dehiscens. Semina creberrima, scobiformia. 

Veget. Arbores glabellse. Hamuli quadrilaterati, ultimi, pedunculi calycesque fusco- sive ferrugineo - lepidoti. Folia 
opposita, petiolata, oblonga, integerriraa, trinervia aut triplinervia , discolora. Inflorescentia terniinalis, cymoso- 
paniculata aut corymbosa. Flores parvuli, albidi aut purpurascentes, abortu diclini. 

OBSERVATIO. 

Hocce genus, cujus nomen ab a^r^.v, stella, derivatum est , ob flores asteriscis non absimiles, perinde ac proxime sequens , 
ad Tribum Charianihearum referendum est. A plerisque 31eIastomacearu,m generibus insignitur, turn quod numerul 
loculamentorum ovarii (sive potius carpellarum unitarum) nullam prorsus symmetriam refert cum ceteris floris 
partibus, turn spermophoris discoideo-convexis ex ipso loculamentorum fundo enatis, atque peculiari seminum ipsorura 
structura, quae generis Nepentlws Linn, non sunt dissimilia. 



ASTRONIA PAPETARIA. Tab. 6. 

A. foliis trineryiis oblongis utrinque acuminatis subtus dense rufo-lepidotis, floribus 
cymoso-corymbosis. Bl. in Bydr, Nat. Wet, VL p. 267. 

Pharmacum papetarium^^^wY^. IV.p.lU. Tab. 69 {Fi^uramediocrkl ). — Ubat papeda Malaicomm. 
in Amboind Epay et Mehulapia , nee non Epay Salay. 

Habit. In Amhoina aliisque insulis Moluccis prope margines sylvarum locisqae apertis in solo argilloso rubro duro, inprimis 
inter arbores e genere Melaleuca Leucadendron LiixN. Specimina complura a Zippeoo in Amboina collecta, qu^ a 
proxima specie non diversa esse credidit, figurae boc loco adjects delineand^ inservierunt , cam Rumphiana haud- 
quaquam ad naturse fidem fuerit expressa. Cortex bujus arboris est adstringens ejusque folia acidula : utraque cum 
Sagu cocta aut contrita ab indigenis ad vulnera recentia sananda externe adhibentur. Eadem folia cum piscibus 
coqui Solent, quorum condimento saporem grate acidulum addunt. Lignum arborum vetustiorum, satis durum, 
aedium postibus formandis aptum est. 

Descr. Arborescens, aut plemmque arbor mediocris, trunco recto, crassitie cruris humani, hamis late 
expansis, brachiatis. Cortex trunci tenuis , fuscus , levis , glaber , fragilis. Rahuli ultimi dense 
foliati, tetraedri, inanes, ochrascentes , perinde ac pedunculi, calyces et fructus , ad apices 
fulvo- sive ferrugineo-Iepidoti. Folia decussata , 6-9 poll, longa, 2-4 poll, lata, oblonga, acumi- 
natissima, margine subrecurva, nervis tribus excurrentibus supra tenuissimis atque immersis , 
inpagina dorsali prominentibus , insuper duobus marginalibus tenuioribus et venulis transversis 
non admodum frequentibus , coriacea , supra viridia ac glaberrima , infra intense fulvo-lepidota , 
licet nervis ac yenulis nonnuUis hie subinde virentibus. Petioli 1-1 | poll, longi , semiteretes, 
ad ramulorum insertionem incrassati dorsoque linea semilunari calloso-verrucosa cincti, facie 
interiori profunde canaliculati. Cyma terminalis, brachiato-corymbosa , foliata, multiflora, regu- 
lans , foliis magis quam dimidio brevior, e ramis trichotomis patentibus compresso-quadran- 
gulanbus composita : ramuli ultimi ex apice tribus pedicellis brevissimis, vix lineam lonpis 



ASTRONIA. ^1 

(in fructibus longitudine auctis), lateralibus medio vestigium vix conspicuum duarum bracteolamm 
referentibus. Alabastra seminibus Piperis nigri minora, dichotomiamm primum efflorescentia , 
sphseroidea. Flores in altera stirpe hermaphroditi , in altera longe minores ac steriles. Calyx 
bemispha^ricus , coriaeeus , ecostatus , in floribus masculis ima truneatus atque interne disco m 
floribus hermaphroditis ovarium terminanti concretus , quinquefidus , laciniis triangulari-ovatis , 
acutis , sequalibus , petalis accumbentibus , coriaceis , in praefloratione valvatis. Corolla quinque- 
petala , contorta , e calyce vix emersa : petala cum staminibus ad marginem disci inserta , parva , 
erecta, orbiculari-obovata , basi subcuneata, apice rotundata et altero subinde latere gibbera, 
crassiuscula, concava, glabra, ad margines tenuiora atque undata, sordide purpurea. Stamina 10, 
in orbe disposita , sequalia, glabra, petalis multo breviora. Filamenta brevia, triangulari-ovata , 
petaloidea, erecta. Anthers maximae, crassa3, laterales, horizontales , ante anthesin inflexse, 
e connectivo carnoso compresso-dolabriformi purpureo, cujus apici introrsum spectanti rotun- 
dato-dilatato loculi duo angusti paralleli pallidi longitudinaliter dehiscentes sunt adnati, for- 
matae. Discus in floribus sterilibus fundum calycis , in hermaphroditis latam ovarii summitatem 
obducens, orbicularis, depressus, radiato-sulcatus , ad marginem crenulatus , carnosus , purpureus , 
nitidus. Stylus in floribus masculis nullus , in hermaphroditis stamina superans , filiformis, 
strictus, stigmate orbiculari-convexo viridulo terminatus, deciduus. Ovarium ad latera calyci arete 
connatum, nullis inter parietes alveolis ad antheras recipiendas, bi-, rarius tri-loculatum , in 
fundo cujusque loculamenti ovula creberrima papilliformia glomerulata fovens. Capsule urceolato- 
globosse, ferrugineo-lepidotae , supra cicatrice carpica orbiculari-depressa colorata tectae laciniisque 
calycis inflexis coronatse, dissepimentis completis chartaceis in duo, rarius autem in tria loculamenta 
seminibus scobiformibus repleta divisae, a vertice usque fere ad basin in permulta segmenta angusta 
inaequilatera patentissima elastice dehiscentes. Pericarpium sicctim , stratis duobus constans : exterius 
deorsum a calyce, sursum a disco oriundum, subcoriaceum , dehiscendo ab interiori sensim 
secedens ac commoriens : interius tenuius, chartaceum , tenacius , stramineum , interne disse- 
pimenta demum soluta constituens, instar lacinularum longitudinalium ima unitarum persistens. 
Spermophora fundo loculamentorum , ubi pericarpium crassius et in centro apiculi dilacerato 
exiguis dissepimentorum reliquiis praeditum est, adnata, placentiformia , ubi duo adsunt, semi- 
lunatse, ubi tria ellipticae formee, convexiuscula, suberosa, post disseminationem depresso-punctata . 
Semina 3-4 lineas longa, setiformia, arcuato-adscendentia , extremitate superiori acuminata inter- 
dum flexuosa, pallida, arillata : arillus membranaceus , completus, utraque extremitate nucleo 
duplo longior, setiformi-productus , ex dtiobus stratis continuis longitudinalibus , altero ad testam , 
altero ad appendicem funicularem pertinente, formatus. Hoc stratum est unilaterale , latere 
interno sive ventrali usque ad superiorem extremitatem adscendens, coloris pallide spadicei, 
structurae tubuloso-cellulosae , tandem a testa basi ad apicem instar pilorum secedens, ut primo 
adspectu falso pilos seminibus intermixtos esse credas. Stratum arilli ad testam pertinens pallidum 
est, membranaceum, flexile, neque facile a nucleo, cuticula perquam tenui incluso , fusiformi , 
extremitate superiori chalaza cinnamomeo-colorata notato , separatur. Embryon exalbuminosum , 
fusiforme, rectum , sursum obtusiusculum, deorsum attenuatum, carnosum, albidum. Cotyledones 
obtusiusculae, plano-convex ae, crassiusculae. Radicula cotyledonibus duplo longior iisque continua, 
inferne attenuata, infera. 

EXPLICATIO FIGURARUM. 

AB. 6. Ramulus fructifer A . papetariw , magn. nat. (planta a pictore Arckenh. , analysis a V. CI. Decaisne expressa. ) 
. Alabastrum, ut figurse sequentes magis minusve auctum. — 2. Petalum. — 3. Stamen floris nondum aperti. — 
4. Sectio horizontalis antheree. — 5. Capsula etiamnum clausa. — 6. Eadem sectione verticali. — 7. Loculamenta 
sectione transversa, — 8. Pericarpium dilaceratum, seminibus destitutum. — 9. Semen. 



22 



ASTRONIA SPECTABILIS. T.B. 7. 

A. foliis trinerviis oblongis acuminatis basi obtusis subtus fusco- sive ochraceo-lepi- 
dotis, floribus paniculatis. Bl. Bydr. Flor. Ned.Ind.p. 1080. -De Cand. Prodr. syst. 
nat. p. 197. I. — Bl. in Bydr. Nat. Wet. VI. p. 267. 

Melastoma arborea Rwdt. in Bl. Cat. Hort. Buitenz. p. 70 (ex parte). —Kiharendong ^bie Kiharien- 
dung montanorum Javae oecidentalis. 

Habit. In altis Javse regionibus montanis magnifica ha!c arbor cum alia specie, nempe A. maorophylU et quibusdam 
Quefeus ac Castanem speciebus nemora, quai summa juga montium vestiunt, constituit. Mense Maio florentem frequen- 
tissimam cum aliis locis, turn ad cataractas aqua; calidee in clivis septentrionalibus mentis ignivomi Gedehmo arborem 
inyeni , neo non in vertice montis Burangrang et circa montem ignivomum exstinctum Tanhuwang-prahu in finibns 
provincia; Krawang et Agri Preangerani , ubi eam exeunte Julio primum fructibus ornatam vidi. Lignum ejus durum, 
ponderosum et ad opera fabrilia durabilia minoris ambitus idoneum. 

Descr. Arbor trunco 20-23-pedaIi , superne deliquescenti-ramoso , ramis in comam densam ovoideam 
expansis, cylindricis, fuscis, acieulato-striatis , glabris. Ramuli ultimi obtuse quadrilaterati , bisul- 
cati, inter petiolorum insertionem linea intermedia , in arboribus novellis fuseo-virentes , in adultis 
in colorem porphyreum transeuntes, inanes, cicatrisati , cicatricibus subrotundis planiusculis 
albidis circulo punctorum nigro-fuscorum a yasis petiolaribus oriundo inscriptis, inferne glabrati, 
ad apices, a;que ac folia juvenilia complicata marginibus revoluta, pedunculi calycesque, ferru- 
gineo- sive fusco-tomentosi. Cortex tenuissimus , viridulus , epidermide facile desquamante 
obtectus. Folia approximata, decussata, petiolis ll-l poll, longis teretibus facie interna anguste 
canaliculatis ad basin incrassatis glabratis instructa , elliptica vel oblonga, 3-6 poll, longa , 
li-3 poll, lata, basi rotundata atque obsolete emarginata, apice recurvo subconduplicato acumi- 
nata, coriacea, planiuscula, neryis tribus crassis e basi ortis subtus prominentibus et proxime 
margmem insuper utrinque nervo tenero multisque venulis transversis subreticulatis , discolora , 
supra mtense viridia , nitida, infra magis minusve ferrugineo- sive ochraceo-lepidota , nervis 
venuhsque ibi in colorem virentem vergentibus. Paniccla terminalis , subfasciculato-ramosa , 
patula, fohata, multiflora; rachi de ad ortum ramorum dilatata et pariter cum his compresso- 
tetraedra. Pawicul^ ramuli breves, decussati, ad apices paulo crassiores bracteis rudimentariis 
fugacbus velatos umbellato-pauciflori. Pedicelh brevissimi , tenues, quorum nonnulli in medio 
duabus bracteolis minutissimis subulatis caducis instructi, alii omnino ebracteati. Flores herma- 
phroditi , 10-12-andri , plurimi aborientes ac nulla alia re quam stylo graciliori ac stigmate minus 
dilatato a fcecundis diversi. Calyx cupularis, coriaceus, extus lepidotus , intus glaber, in fundo 
disco sive toro dilatato concavo radiato-striato epigyno , cujus ambitui stamina ac petala sunt 
inserta. Petala calyce duplo longiora , patentia, albida, rhomboideo-obovata , obtusa, ungue 
brevissimo obtuso , lamina subobliqua concava. Stamina circa stylum in orbem disposita, longi- 
tudme aequaha , laete-punicea , glabra. Filaeenta arrecta , brevia, dilatata , membranacea , unicostata , 
alterna parum latiora. Anthers dolabriformes , carnosaj, postice filamento adnata^ , primo inclinata;, 
tandem honzontales, compresso-trilaterata> , facie superiori truncata acietata sulco angusto e 
gibbere dorsali versus suturam loculorum descendente : loculi connectivo crasso transverso 
colorato mtrorsum adnati , appositi , paralleli aut ima aliquantum divergentes, pallidi , rima lon- 
gitudmali dehiscenles. Stylus staminibus paulo longior, striclus , crassus, teres, striatus , glaber. 
Stigha termmale, cap.tatum , flavum. Ovarium valde depressum, ima basi calycis immersum , 
bl-, ramus tri-loculatum : oophora fundo loculamentorum adnata, convexiuscula , ovulis creber- 
nmis, brevissime funiculatis, cylindricis , anatropis obsessa. Capsule sph^roidea. , magnitudinis 
baccarum Yaocmii Myrtilli , licet vertice magis depress*, umbilicata. , ac margine angustissimo 
denticulato calycis accrescentis coronals, circa cicatricem stylarem fissuris multis dehiscentes, quo 
ht, ut , dissepimentis completis una cum axe crassiori disruptis, pericarpium in permulta segmenta 
longitudmalia findatur. Ha3c autem segmenta pericarpica sunt angusto-linearia , erecto-patentia . 



apice conniventi-inciirYa, sicca, substantiae tenuis subcoriaceae , ima circa basin crassiorem 
disciformem spermophoris duobus aut Iribus exiguis in superficie porosis pulvinatam unita. 
Semina creberrima, scobiformia, clavata, circiter 3 lineas longa, nonnulla recta, pleraque 
subincLirva, mutua pressione varie laterata, extremitate superiori crassiori aut recte-, aut oblique 
truncata, pallida, latere ventrali inferne obducta appendice funiculari fusca sursum evanida, 
e fasciculo cellularum tubulosarum constricto-articulatarum , quae tandem squamatim sejunguntur, 
formata. Testa utravis extremitate arilli instar supra nucleum longe producta, superiori crassior, 
magis spongiosa superficie papulosa , inferiori attenuata atque inprimis ad ventrem nuclei tenuis- 
sima, laxa. Memhrana interna , tenuissima, luteola, ad basin et apicem nuclei in mucronem 
rufescentem incrassata, quarum superior breviorque chalazam efficit, inferior productionem 
filiformem raphes , quae instar lineae satis latae superficialis concoloris in ventre descendit. Em^ryon 
dicotyledoneum , erectum , exalbuminosum , lineam longum , rectum aut leviter curvatum , cla- 
vatum, extremitate superiori compressum, albidum, carnosum. Cotyledones semi-oyales, obtusae, 
crassiusculae , compressae, aequales, incumbentes. Radicula longa, sursum cylindrica , deorsum 
subuliformis , infera. 

EXPLIGATIO FIGURARUM. 

Tab. 7. Ramulus florifer A. spectahilis magn. nat. , ceteris omnibus figuris magis minusve auctis. (Latour plant. , V. CI. 
Decaisne analys. del. ) 

1. Delineatio, quomodo variae floris partes sint dispositse. — 2. Flos recens apertus a latere visus. — B. Petalum. — 
•4. Stamen corollae nondum apertae. — 5. Idem ex aperta a latere visum. — 6. Idem antice visum. — 7. Fructus, qui 
fissuris in vertice dehiscere incipit. — 8. Semen. — 9. Idem verticaliter persectum. — 10. Erabryon inferne appendice 
Raphes filiformi etiamnum velatum. — 11. Embryon longitudine dissectum. 



EWYCRIA, 

Bl. in Bydr, Nat, Wet, VI. p. 265. 

CHARACTER ESSENTIALIS. 

Calycis tubus hemisphaericus, adhserens; limbus tubo continuus^ truncatus, obsolete 
quadridentatus. Petala 4^ ovata. Stamina 8, aequalia. Anthers obloiigae, erectge, rima 
duplici dehiscentesj postice ad basin denticulo brevissimo connectivi instructse. Stylus 
filiformis, elongatus. Stigma conoideum. Bacca umbilicata, calycis limbo coronata, 
4-loculata. Spermophora lateralia. Semina rectiuscula, subangulosa. 

Veget. Frutex vel arbuscula glabra. Rami teretes, ad nodos incrassati. Folia opposita, subsessilia, oblonga , integerrima, 
trinervia. Pedunculi axillares, pauciflori, pedicellis medio bibracteolatis. Flores parvuli, coerulei. 

OBSERYATIO. 

Inter summos viros , quibus aliquot abhinc annis artium disciplinarumque tutela et publicse institutionis cura in regno 
Belgico commissa fuit, seternam sibi famam conciliavit Van Ewyck, vir non magis singulari scientist quam pra^claris animi 
virtutibus insignis, qui omni studio id agebat, ut quibuscunque rebus posset, sed inprimis institutione publica promo- 
venda artibusque et disciplinis alendis atque excitandis civium suorum saluti prospiceret. Huic maxime debemus , non 
modo complures in colonias Indicas missas esse expeditiones, quae disciplinas promoverent et naturalem earum regionum 
historiam perquirerent , sed inprimis fructum eorum itinerum, ne cum summo disciplinarum damno aut plane intereat, 
autnimis longa mora majori pretio orbetur, publici juris esse faciundum. Hoc ita agendo cum de disciplinis naturalibus 
universe, tum de scientia amabili nostra praeclare est meritus; quse omnia me impulerunt, ut hocce genus novum et 
maxime distinctum ejus nomine honestarem, quo tanti viri memorise conciliaretur immortalitas. — Est autem Memecyleis , 
qusLm Melastornaceis habitu similior, ad quas tamen ob fructus polysperraos propius accedit, quam ad illam familiam. 
Monendum tamen est, novum hoc genus cum Astronid quibusdara rebus etiam a Melastornaceis recedere, nempe his : 

1 ) Toro epigyno calyci continuo, ita ut hie inter parietes calycis et ovarii nuUse adsint cavitates antheris recipiendis. 

2) Praecipue^ero spermophororum dispositione, quse in utroque genere ab interno loculamentorum angulo sunt remota. 



24 RUMPHIA. 

Haec enim in Astronid in imo lo€ulamentorum fundo reperimus , in hoc vero genere etiam parietalia , itaque ip^o angiilo 
loculamentorum interno sive suturae ventrali carpellarum unitarum opposita , qu^ recessio est ab organisatione normali 
plane singularis. Ceterum ab Astronid hoc genus cum habitu peculiari, turn antheris plane aliter formatis distinguitur ; 
a Kihessid limbo calycis non calyptrato secedenti, petalorum forma , antherisque postice denticulo munitis; denique a 
ChariantJiQ tam habitu quara margine calycino baud dilatato patente, antherarum fabrica aliena fructibusque clausis 
( neque valvatim dehiscentibus ) . 

EWYCKIA CYANEA. Tab. 8. 
Bl. in By dr I Nat. Wet. VI. p. 266. 

Habit. In sylvis Amboinae, ubi reperit Zippehus, et simili, ut videtur, habitu florumque colore in errorem inductus Molasioma 
azureum meura, Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 1079, esse existimavit. Nullam de hac planta in Rumpbu libris men- 
tionem factam invenimus. 

Descr. Rami dichotomi , teretes, nitido-fusci , pleni, subnodoso-articulati , margine ad nodos angus- 
tissimo extrafoliaceo. Folia approximata, subdisticha, patentia, petiolo brevissimo semitereti dorso 
carinato subtorto suffulta , oblonga , sa^pe falcata aut acumine longo acuminato recuryata, basi 
acuta, ubi tres nervi longitudinales supra immersi infra prominentes ad apicem evanidi sunt 
uniti, multis utrinque venulis obliquis laxe reticulars tenerrimis, coriacea, supra intense viridia , 
subtus sordide virentia. Pedunculi axillares, solitarii, oppositi, racemulos breves erecto-patentes 
paucifloros, subinde tantum umbellulas trifloras efficientes, subtetragoni , ad exortum pedicellorum 
aequilongorum duabus bracteolis minutis sessilibus triangulari-ovatis acutis concavis patulis. 
Pedicelli compresso-teretes, in medio articulati et hie duabus bracteolis similibus minoribus 
connatis persistentibus. Alabastka conoidea, glabra. Calyx ex globoso-urceolato hemisphsericus , 
ima truncato-rotundatus, carnosus, externe laevis, intern^ supra ovarium adnatum cum toro 
epigyno cupuliformi-excavato fere usque ad limbi marginem assurgenti combinatus; limbus 
rectus, truncatus, repando-quadridenticulatus. Petala 4, cum staminibus ad marginem tori 
mserta, e basi lata truncata sursum acuminata, calyce breviora, in calyptram exiguam obtur- 
bmatam arctissime convoluta et, quod mihi quidem verisimile videtur, hoc statu a calyce 
secedentia. SxAMraA 8, petala adsquantia, a^qualia, ante anthesin replicato-inflexa , post lapsum 
corollae assurgentia. F.lamenta compresso-filiformia, ima paulo latiora, supra medium geniculato- 
incurva. Anther* longitudine filamentorum , oblonga,, crassa^, a latere compressa,, leviter arcuata; , 
apice obtus*, basifixaj, ubi antice sunt retusai, postice denticulo obtuso auctje, connectivo crasso 
carnoso continuo ; loculi longitudinales, appositi , paralleli , longitudine dehiscentes. Ovarim 
infra torum excavatum calyci innatum, dissepimentis quatuor completis longitudinalibus versus 
axem paulo crassioribus quadriloculatum , quovis loculamento oophorum laterale pulvinatum 
carnosum ovulis innumeris cylindrico-ellipsoideis anatropis obsessum continente. Stylus e centro 
ton assurgens, elongatus, filiformis , incurvus , fere ad maturitatem usque fructuum persistens 
Stigma terminale, conoideum, acutum, sulcatum. Bacc^ parv£e , urceolato-globoss , intra mar- 
gmem calycis coronantem cicatrice carpica concava atque in centro styli reliquiis obsess*, 
carnosae, circa axem crassum quadriloculata, : sperhophora lateralia, axi opposita, discoideo- 
convexa, carnosa. Semina creberrima, loculamenta replentia, imperfectis multis immixta , cunei- 
formi-subangulosa, truncata, recta, horizontalia , peritropo-multilateralia , circiter lineam longa 
pallida, brevissimefuniculata, appendice funiculari luteola adnata, raphen obducente , callosa ' 
mtus cava, ultra seminis extremitatem excurrente. Testa subcrustacea , fere decolor, sacciformis' 
SI oculo armato conspicitur, reticulata. Membrana interna tenuissima, luteola, utraque nuclei 
extremitate in mucronem desinens , laxe adha^rens. Nucleds exalbuminosus , rectus, clavatus , 
carnosus, albidus. Cotyledones breves, crassaj, plano-convexs , obtuse, incumbentes. RAmecLA 
obconica, infera. 



EXPLICATIO FIGURARUM. 



Tab. 8. Hamulus cum floribus nonnullisque frnctibus non plane maturis Ev>yokia> cyanem, magn. nat., ceteris omnibus 
figUMS magn. auct. (V. CI. Decaisne analys., Arckehh. plant, del.) 

1. Flos nondum explicatus. _ 2. Stamen a tergo visum. _ 3. Idem, magis a latere interiore. -A. Stigma. - 3. Sectio 
vert.eal.s ovarn cum stylo. - 6. Segmentum ovarii hori.ontale. - 7. Bacca sectione longitudinal!. - 8. Semen. - 
a. Idem transverse sectum. — 10. Idem longitudinaliter sectum. 



III. 



DESCRIPTIO LAURINEARUM INDICARUM QUARUNDUM MINUS NOTARUM, 

UNDE CORTEX CULILAWAN AC FOLIA MALARATHRI OFFICINARUM 

EX PARTE COLLIGUNTUR. 



In commentalione brevi de Cortice CulilaiDan , nuper a me in lucem edita (vid. Tydschrift voor 
natuurlijke Geschiedenis van J. Vaii der Hoeven en W. H. De Vrtese^ Amstel. 1834 apud Sulpke , 
pag. 46), ut medicos de egregiis hiijus remedii virtu tibus in quibusdam morbis sanandis admonerem, 
pollicitus fueram, me alio loco accuratiorem daturum esse descriptionem illarum plantarum, unde in 
India orientali cortex ille colligitur. Huic jam promisso satisfacturus , ne prius dicta denuo repetere 
mihi sit necesse , benevolum lectorem ad commentationem modo citatam relegatum volo , qua inter 
alia ostendi, e^^ieva Herharii Amboinensis II Tab. XIV e duabus figuris Manuscripto Rumphiano 
adjectis conflatam esse; praeterea Corticem Culilawan ^ qui venalis prostat, non ab una, sed a com- 
pluribus Cinnamomi speciebus colligi, quod vel ex iis , quae Rumphius de ea re tradidit, si diligenter 
perpendas , satis manifeste apparet ; denique , ut aliarum multarum plantarum officinalium exoticarum , 
sic hujus plantae notitiam nostram angustissimis limitibus esse circumscriptam atque adeo imperfec- 
tissimam. Licet autem, dum in India orientali degebam , eadem semper cupiditate scientiae hujus 
amplificandae tenerer, irriti saepe fuere conatus neque omnium istarum arborum specimina siccata 
conquirere mihi licuit , id quod ne indefessae quidem Reinwardtii aut Zippelii diligentiae conligit , quo 
tempore jussu et liberalissimis sumtibus summorum Indiae magistratuum Archipelagum Moluccensem 
investigarunt. Ambo non aliis nisi sterilibus potiti sunt exemplis ex isla arbore, unde meliorem 
Corticem CuUlawan colligunt Amboinenses, quo animadversiones primum a Valentyn proditae 
ejusque figura spectant; et ramuli quoque, quos Zippelius, et ante ilium jam Lessonus ab alia harum 
arborum in Guinea-Nova collegerat , floribus et fructibus carebant , licet procul dubio ad genus Cinna- 
TYioinum sint referendi. Optime itaque de Herbario Regio Neerlandico mererentur medici aut naturae 
investigatores , in insulis illis , quae ab omni inde tempore fora nostra pretiosissimis aromatibus instru- 
xerunt , degentes , si praeter alia vegetabilia ibi nata , siccata sequentium arborum exempla , floribus et , 
si fieri posset, fructibus ornata, hue miltere vellent, ut ita Flora ditissima remotarum istarum regionum 
melius cognosceretur. 

Diagnoses et synonyma harum plantarum, 1. c. commemorata, denuo religioso examini subjecta hie 
repeto , quod , nisi his bene perspectis , observationes eo spectantes ex parte intelligi nequeunt , atque 
sic melius dignoscuntur species inter se quam maxime affines. Superest, ut moneamus, plantas, quae hoc 
commentario tractantur, esse cunctas e genere Cinnamomo , recentiori demum tempore denuo in lucem 
vocato. Majoribus nostris non nisi paucae ex iis species, neque eae omnes plane, innotuerant, a quibus 
Cortices di versos Cinnamomiferum et Cassice^ Corticem Xylocassice ac CuUlawan, atque etiam Flores 
Cassice et Folia Malabathri apte derivari posse credebant. In hoc sane errabant , quod ab una eademque 
plantarum specie fructus nimis diversos oriundos esse volebant , non suspicati tantum harum Lauri- 
nea7'um numerum Florae Indiae orientalis esse propriam, quibus tarn insignem cum forma externa 



26 RUMPHIA. 

atque universe habitu , turn proprietatibus internis, inter se esse analogiam, nemo infitiabitur, ut 
varietates ejusdem mercis, quae in foris proslant , baud raro a solo discrimine specifieo plantarum , 
unde colliguntur, pendere soleant. Quod si per temporis spatium experienlia melius edocti sumus, 
minime tamen est credendum, quod plerique auctores pharmacologi praj se ferunt, omnes jam notas 
esse plantas, unde ea aromata percipiuntur, licet haec a remotissimis inde temporibus ex India 
advehantur. Hujus rei veritatem ostendendi tarn hoc loco, quam in alio deinceps commentario, mihi 
non deerit occasio : nunc vero imaginem generis Cinnamomi, quod majori parte regiones Asia; 
tropicas, licet partim quoque extra tropicos sitas, incolit, paucis yerbis exprimere sufficiat. Complectitur 
hoc genus frutices atque akbokes, quarum cortici et ex parte etiam foliis omnium fere specierum 
sapor aromaticus gratus, calefaciens, nonnunquam adeo, acer est, et odor cinnamomeus aut caryopbyl- 
leus, subinde mixtus aut mere camphoreus. Folia nervosa, saspe subopposita. Gemm* foliifera;, sub- 
nudae aut squamatae. Inflorescentia constat cymis nudis, pauci- aut multifloris, simplicibu's aut 
ramosis, axillaribus aut crebro in paniculam terminalem dispositis, floribus polygamo-diacis s. poly- 
gamo-androgynis. Licet enim in omnibus floribus et pistillum uniovulatum et stamina perfecta 
occurrant, tamen in una tantummodo stirpe sunt fructiferi, in altera ejusdem speciei (in his centra- 
libus subinde cymarum floribus exceptis ) steriles : flores etiam steriles sunt minores, et in fertilibus 
aliquot subinde antherse abortu evanescunt, nisi eorum aut staminodiorum numerus decrescit. 
Perianthium 6-, raro 4- aut 8-fidum, laciniis ex toto vel ex parte a tubo deciduis, rarius persistentibus. 
Stamina perfecta 9 (raro pauciora aut plura, prout perianthium est quadri- aut octofidum), quorum 
tria interiora corpusculis binis glanduliformibus supra basin stipata, staminodiis totidem in serie 
magis interna positis alternantia. Anthers; quadrilocellataj (seriei intern* passim biloculares), staminum 
exteriorum laciniis perianthii oppositorum antice, interiorum postice sive ad margines valvulis adscen- 
dentibus dehiscentes. Ovarium tubo perianthii substantias crassioris insidens, uniloculatum , ovulo 
solitario breviter funiculato in apice loculi sublateraliter afilxo analropo. Stylus simplex.' Stigma 
obtusum s. discoideum, subinde sublobatum aut ad marginem radiato-tricuspis. Bacca monosperma , 
basi perianthii cupuliformi-incrassata sexfida aut truncato-integerrima suffulta. — Non fugiet bene- 
volum Lectorem, characterem generis Cinnamomi latius a me extendi, quam a Viro 111., Academia; 
Ciesarea! Preside, Nees ab Esebbeck, in opere egregio de Laurineis Wallichianis circumscriptum est. 
Genus enim ejus Camphora a me tanquam sectio generis Cinnamomi refertur, cui, nisi apparatus 
fructificationis plane sit similis , characteribus certe nimis exiguis illud nititur discrimen, quam ut 
propterea generum numerus augeatur. Neque tamen infitias ibo, plerasque plantas, qua; adSectionem 
Campkorearum rehruntur, physiognomia aliquantum a ceteris diversa gaudere, inprimis ob gemmas 
dense squamatas (quarum rudimenta exigua et in Cinnamomis genuinis compluribus occurrunt) ■ 
cujus rei causam banc esse suspicor, quod h<e plants temperataj aut extra tropicos, aut intra eol 
nonnisi in altis montibus inveniuntur, ilte gutem zona; torrida; sunt propria; et ccelo gaudent 
calidiore. Natura aromatis impellor, ut genus Cinnamomum in tres dividam sectiones, nempe • 
1) quarum cortex et folia odore gaudent dulci cinnamomeo {Cinnamomea.). 2) Quarum aroma 
jam acrius est et odore magis minusve Caryophylli aromatici simile , sa;pe mixtura camphorata 
admodum pra;valente {Caryophyllea.). 3) Denique qua? aromate mere camphoreo insigniuntur 
{Camphorea.). —Ex his qua; secundae sunt sectionis jam accuratius investigabimus. 



1. CINNAMOMUM GULILAWAN BL. („aud Nees ab Esenb.) Tab. 9. Fig. I. et Tab. 10. Fig. 1. 

C. foliis ovato-lanceolatove-oblongis argute acuminatis Lasi acutiusculis triplinerviis 
glabris subtus obsoletfe reticulatis, nervis lateralibus ad apicem evanescentibus, racemis 
compositis (autpotius cymis trichotomis) terminalibus axiUaribusve paucifloris, laciniis 
perianthii sub apice deciduis. Bl. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 571. — F. G. Hatne Jrzneyk. 
Gew. Vol XII. tab. 24. b. folia. — Bl. in Tijdschr. Nat. Gesch. I. ;;. 62. 

Ccelit-lawan-boom Valent. Beschr. Amb. III. p. 210. /%. N° XXXVII. 

Culitlawan sive Cortex Caryophylhides alhus Rumph. Amb. II. p. 65, 66. tab. XIV (except, inflo- 
rescent.). '^ 



CINNAMOMUM. 27 

Laurus foliis oppositis triplinerviis Linn. 31 at. med. (ed. Schr. )/>. 108. — Mantiss. 237. 

Laurus Culilaban Linn. sp. 530. — Houttuyn. Nat. Hist. vol. II. Pars II. p. 344. — Willd. Sp. 

pi. II. p. 478. 4. — Spr. Si/st. Veg. II. p. 265. 2. 
Laurus Cassia var. Culilaban Lam. Enc. Bot. III. p. 444. — Pers. Syn. I. p. 448. 2. 
Laurus Culilawang Nees ab Esenb. /r. i?^>p. 6/e Cinnam. p. 61 (excL descr. pL javanic. nostr. et 

forte Synon. Roxb. Hort. Beng. p. 30). 

Habit. In Amboina (Rumph., Pieinwdt., Zippel.), inprimis in Leitimor prope vicos Saya, Rutton etEma, unde Rumphio 
auctore optima corticis species petitur. Hanc arborem aliis quoque insulis Moluccensibus indigenam esse, vix 
dubitare licet, at potius, an tarn late sit dispersa, quam Rumphius (1. c. p. 67.) commemorat. In Java certe non 
occurrit, et qui in insulis Papuanis gignitur Cortex Culilawan multo fervidior a specie ab nostra quam maxime 
diversa coUigitur. 



OBSERVATIO I. 

Cortex Culilaban s. Culilawan officinarum nostrarum non ab una, sed a compluribus speciebus generis Cinnamomi 
oriundus est, quarum cortices sive inter se commisti, sive etiam quandoque non misti ex India orientali advehuntur. 
Neque est, quod talem variorum corticura sub uno eodemque nomine commutationem miremur, cum inter se quam 
maxime sint similes et magis etiam virtutibus medicis congruant. De vulgari eorum nomine neque inter incolas 
Archipelagi Indici, neque etiam inter Javanos quidquam constat : varias enim hujus corticis species, aromate intense 
caryophyllaceo praeditas, Culilawan appellant, montani vero Javee occidentalis et Javani indigenae, orientales hujus 
insula3 provincias habitantes , easdem nomine Sintok insigniunt , quod subinde etiam inter Amboinenses usu venit , 
licet vulgo Salakhal s. Salakkar nuncupent. Atque haec probe animadvertenda sunt, ne in errores incidamus , 
quemadmodum ego prius corticem Culilawan Papuanum , quem eundem Javani quoque Sintok appellant, ab arbore 
Javanica hujus nominis oriimdum credideram. Jam complures corticis Culilawan varietates commemoraverat Rdmphius : 
duas in Amboina nasci, alteram albam , quae humidior, tenacior , crassior atque longis frustis decorticatur, alteram 
ruhram, quae magis rufa , tenuior, fragilior, et in longas partes decorticari nequit. Praeterea docet , aliam ex insulis 
Batsjan, Key, Aru, ceterisque insulis Papuanis, colore magis fusco atque acritudine manifesto ab Amboinensi 
recedere, ut potius cortex Massoy h-diheYeinv . Alias denique ex Java, Borneo et Palemhang , nomine Sindoe cognitas, 
a prioribus diversas existimat. Harum varietatum praecipuas deinceps accuratius investigabimus : hoc loco monuisse 
sufficiat, corticem Culilawan, quem complures mihi nostrates ostenderunt pharmacopolae , partim ad C. Culilawan, 
ex parte etiam ad C. Xanthoneurum esse referendum : corticem vero C. meiJavanici (corticem Sindoe proprie dictum 
Rumphii) ab aliquot inde annis crebro in foris nostris prostare. Atque idem in Germanid usu venit, ubi tamen 
antiquiores officinse nihil aliud praeter corticem plantse Papuanae, scilicet C. Xanihoneurl continere solent, id quod 
inter alios apud notissimum Pharmacopolam Bremensem Antonium Walte obtinuit ; unde hunc etiam, tanquam Cort. 
Culilawan, in plantis officinalibus depinxit vir amicissimus Nees ab Esenbeck, licet eum vir celeberrimus Hayne (in 
Arzneyk. Geioach.) nomine corticis Sintok descripserit. 



OBSERVATIO IL 

Speciem a Praeside Academiae investigatorum naturae Nees ab Esenbeck in Wall. Plant. Asiat. rarior. II j p. 75. 13. 
nomine C. Culitlawan descriptam , quae foret Laurus Culitlalan Roxb. {Hort. Bengal, p. SO), hue non referendam 
esse equidem censeo. Cur ita existimem haec inprimis me movent : 1" Nervum intermedium foliorum in planta 
Wallichiana infra apicem nervulosum esse auctor est vir amicissimus , id quod in planta nostra Amboinensi rarissime 
ac ne sic quidem nisi gradu obsoleto obtinet, quemadmodum adumbratio Ptumphiana ne vestigium quidem hujus 
characteris ostendit. 2° Ex effigie istius C. Culitlawan Nees ab Esenbeck, quam frater natu minor in egregio opere 
de plantis medicinalibus Vollsiandige Sammlung officineller Pfianzen von Dr. Fb. Nees van Esenbeck. Diisseld. ap. 
Arn&. exhibuit, videmus, nervos foliorum laterales extrorsum ad basin nervulum tenerum emittere, qualis in 
C, Zeylanico solet conspici, qui character non magis cum figura Rumphiana, quam cum nostris speciminibus 
congruit. 8° Folia plantae nostrae in apicem vulgo leviter falcatum desinunt, qualis etiam in figura Herh. Amh. 
expressus est, haudquaquam vero in effigie summa profecto cura delineata operis Frid. Nees ab Esenbeck. 

Cinnamomum itaque Culilawan, a me in Bydr. Flor. Ned. Ind. f. 571. descriptum , foliatura optime convenit 
cum figura Herh. Ami., cujus fide sola, ut jam observavit Lamabk in Encycl. lot. III. p. 444., Laurum suum 
Culilaban exposuit Linn^us , nuUis unquam hujus arboris Amboinensis visis exemplis, quae ego quoque in nullo 
Herbario, nisi in Ventenatii, quod domino gaudet Barone De Lessert et aliquot exemplaria sterilia, itidem ex Amboina , 
continet, deprehendere potui : planta enim, quae in tepidariis nostris pomine Lauri Culilawan colitur, aut C. Zeylanicum 



28 RUMPHIA. 

est, aut C. nitidum, nisi qusedam species sectionis Camphorew ei suLstitualur. Itaque cum Reinwardt, turn Zippelius , 
ubi primum in Amboina exempla viderunt, quibus ad Diagnosin meam usus sum, Rumphii Arborem Culilawan 
agnovere, cui tamen nihil est commune cum ramulis quibusdam speciei Javanicae Cinnamomi, (vid. C nitidum 
Hook. var. oUongifolium) decennio fere abhinc ad fratres Nees ab Esenbeck missis, de quibus cf. descriptio in 
Disputatione eorum de Cinnamomo , p. m, et liber inscriptus : Handb. dor medic. Botanik von Fr. Nees von Esenbeck 
e^EBERMAiER,^. 429. Jurc itaquc addubitat C. G. Nees ab Esenbeck in splendidissima editione Laurinearum a Walltchio 
in India orientali repertarum, an illud Cinnamomum Javanicum (quo non in diagnosi mea ssepius citata usus lui) 
revera sit Arbor Culilawan Herbarii Amboin. Eo minus intelligimus, qui fieri potuerit, ut egregius ille botanicus 
in disputatione brevi post in lucem edita (vid. Regensb. Allg, Bol. Zeit. 1831. N- Zh. p, 602.) sententiam denuo 
mutaret et C. meum Culilawan, (quod ille cum varietate ista C. 7iitidi confundit) cum planta Wallichiana conjungendum 
esse censeret. — Hcec pluribus adeo verbis disputavi , ut naturae investigatores regiones minus cognitas perscrutantes 
hoc exemplo docerem, quam facile plantis non determinatis communicandis confusio nomenclaturae botanicee oriatur, 
id quod hoc sane loco obtinuisse nemo est, qui negare possit. 

Quee cum ita sint, planta ab 111. Nees ab Esenbeck descripta, utpote a nostra procul ullo dubio diversa novo nomine erit 
nuncupanda, nisi forte ad unam reliquarum specierum a CI. Wallich repertarum sit referenda. Hoc statuere ut 
possem, vellem sane, ut unicum exemplum e sumrai hujus viri Herbario, quod ipsum, an Laurus Culilaban Linn, esset 
habendum, addubitasse mihi auctor est vir CI. Rbnth, cujus ilium auxilio in plantis suis siccatis distribuendis usum 
fuisse nota res est , — hoc vellem , inquam , ut mihi liceret inprimis cum C, albifloro Nees ab Esenb. diligenter comparare. 
Mira sane res est. Herbarium Wallichii, variis ejusdem plantse speciminibus ceteroquin ditissimum , arboris , quem 
corticis usus eo magis commendat , unum tantummodo, neque illud pulcerrimum ostentare exemplum, ex quo 
delineatio in Plantis officinal. Fr. Nees ab Esenbeck adumbrata fuit. — Huic disputationi e Rcmphii Manuscripto duas 
delineationes primitivas, e quibus Tab. XIV. Vol. II. Herbarii Amboinensis conflatam esse apparet, et fidelem 
adumbrationem ramuU sterilis a CI. Reinwardtio ex Amboina deportati naturali magnitudine adjicio. 

Descr. Arbor trunco alto crasso, cortice crasso, intus saturate - cinnamomeo , epidermide albido- 
cinerascente , sLibtessellato-rugosa , coma baud late extensa sat dense foliosa(ex Valent. et Rumphio). 
Hamuli, ut petioli ac folia, pubescentia nulla, teretes, recti, longitudine obsolete striolati, 
saepe furcati; novelli e compresso teretiusculi aut etiam obscure tetragoni, glabri. Corticis horum 
ramulorum triti odor admodum aromaticus , caryopbyllorum aromaticorum similis , licet minus 
acer et suayior, manducati sapor subamarus ac mucosus. Folia decussata, rarissime solitaria, 
petiolis Yix semipollicaribus , semiteretibus , latere interiori obsolete canaliculatis , siccando in 
colorem pallide croceum transeuntibus instructa, 3 visque ad 6 poUices longa, 1 usque ultra 
2 pollices lata, oblonga, aut etiam ovato-oblonga , nonnulla lanceolata, superne acuminata, 
utpote plerumque in apicem longum argutum leviter falcatum, aetate sphacelatum et abrupttim, 
attenuata, basi acuta, rarius ad rotundato-obtusatum vergentia, non alte triplinervia , neryis prope 
basin foliorum quodammodo confluentibus , venulis reticulatis subtransYcrsalibus , tenerrimis, 
supra vix deal ne yix quidem conspicuis, nervis, inprimis intermedio, in pagina superiori intensius 
viridi fere elevatioribus , quam in pagina inferiori virescenti-cinerea , lateralibus infra apicem 
evanescentibus , plana, coriacea, rigidiuscula , supra nitida, saepe verrucis bullatis irregularibus 
insectorum punctione effectis obsessa, odoris intense aromatici, acrioris quam ramulorum 
novellorum et simul thy mini. Si Valeiityni et Rumphii figuras pedunculorum fructiferorum 
spectes, iNFLORESCENTiA coustarc Yidetur racemis longe pedunculatis paene simplicibus paucifloris, 
opposite in axillis foliorum supremorum sitis, quo fit, ut post horum foliorum lapsum 
ejusmodi ramulus paniculam brachiatam compositam exhibeat, qualem in compluribus aliis 
speciebus hujus generis , ex gr. in C. Sintok, C. inertly quin etiam ex parte in C. Zeylanico 
conspicimus. Flores calyce e sex apicibus instructos esse refert Valentyn. Quae de fructibus 
memoriae prodidit exacte cum Rumphii observationibus congruunt, cujus figura ostendit fere 
totum calycem , magnitudine valde auctum , cupuliformem , sexfidiim infra baccis ellipsoideis 
monospermis, tumoribus fumgosis vulgo diflPormibus persistentem , apicibus modo laciniarum 
lato-ovatarum commortuis decidentibus. 



CINNAMOMUM. 



2. CINNAMOMUM (Caryophylloides) RUSRUM BL. Tab. 11. Fig. 1. 

C. foliis oblongis lanceolatisye longissime acuminatis basi acutis trineryiis sive breviter 
triplineryiis glabris^ neryis subexcurrentibus^ racemis compositis (aut potius cymis 
trichotomis) terminalibus axillaribusve paucifloris^ laciniis perianthii in fructu persisten- 
tibus. ( Charact. ex icone MS. Rumph. ) Bl. in Tjdschr, Nat. Gesch. I. p. 62. 

Cortesc caryophylloides ruber Rumph. Amh. II. p. QQ cum Icon, ined. 
Laurus Caryophyllus Lour. Flo7\ Cochinch. ed. Willd. /. p. 307 ? 

Habit. Cum prsecedente (Rcmph.) et verisimiliter in Gochinchina. (Lour.) 

OBSERVATIO. 



Hsec arbor an prsecedentis solummodo sit varietas, equidera affirmare non aiideo : quamquam inter se ita differunt, 
id quod cuivis, qui duas delineationes summa fide e MS. E.uraphiano descriptas inspexerit, facile erit intellectu, 
ut hujus folia sint magis in longitudinem producta, fere trinervia ac nervis lateralibus subexcurrentibus et in priori 
specie longitudo pedunculorum etiam floribus obsessorum magis sit conspicua. Hujus porro speciei cortex magis rufiis , 
tenuior ac fragilior esse traditur, licet virtute priori vix inferior. Itaque ob indicatam nervorum distributionem in 
Lauro Carijopliyllo Lodreiro Flor. Coch. ed. Wu-ld. /. p. S07. §. ingentem cum hac similitudinem agnoscere mibi videor, 
licet banc Willdenow in nota adscripta non diversam putet 2^ Lauro Culilaban (Cinnamomo meo Culilawan), ad quam 
etiam a C. G. Nees ab EsE^BECK (Reg. Bot. Zeit. 1831. p. 601. ) citatur. At vero Loureiro haec contra refert : u Ab lidc » — 



Caryophyllo) ■ — u non longe 



edit La.tjr€s Cdlilaean Lir 



v., qu 



eaden 



cortiee Caryophylloide 



(scil. La 

Rumph. Amboin. I. c. » quae viri sententia plane cum Rumphii nostri congruit et ut delineatio ejus Caryophylloidis rubri 
ex parte rejiceretur effecit. Propterea non alienum a re esse videtur, quae auctor Florce Cochinchinensis de hac arbore 
prodidit optime cum inedita Rumphh delineatione quadrantia, ad calcem hujus loci subjungere. 

Meliorem hujus arboris notitiam a novis investigationibus sperare debebimus. Ecce qute de ea Rumphius I. c. p. 66. 
memoriae tradidit : « sique attendatur accurate, duplex apparet in Amboinensi diflferentia, alba nempe et rubra. Alba 
» species (nempe meum C. Culilawan) istos fert fructus, qui dehiscentes sebum illud exhibent flavum : fructus vero 
» rubrae speciei instar parvarum sunt olivarum, sed sunt magis oblongi, nee dehiscunt, saltem non ita ac in alba 
» specie, utriusque enim fructus ac folia fere nullum habent discrimen. » Ultima verba hujus periodi descripta sunt 
ex Appendice Rumphii nostri, ad calcem ipso immortalis naturae investigatoris nomine subscriptae, cujus autographi 
delineationem jam ad calcem commentationis primae adjiciendam curavi. Ipsa vero Rumphii verba in hoc Manuscripto, 
descriptioni Culilawan, pag. 7 addita, haec sunt, quibus versionem latinam quam accuratissimam juxta apposuimus ; 



« De vrugten en bladeren van beijden Ambonse 
soorten hebben bijkans geen onderscheit, dog die 
van de Roode worden somtijts soo groot als een 
trosjen druijven, van coleur botergeel, droog, en 
smerigi) enz. 



« Fructibus foliisque utriusque speciei Amboinensis 
nullum fere est discrimen, licet Rubrae nonnunquam 
in magnitudinein racemi uvarum crescant, coloris 
butyreo-flavi , sicca, et unctiuscula, » cet. 



Huic vero Appendici complures etiam additae sunt figurae, quibus editio Herlarii Amhoinensis ornata fuit, in his 
C. mei (caryophylloidis) rulri, in Amboina ipsa a Philippo Van Eyck ad naturam dehneata. Index harum figurarum 
adjectus pag. 26 hujus Manuscript! veram causam ostendit, quae vitiosae delineationi tabulae XIV in vol. II Herlarii 
Amh. ansam dedit : ibi enim ipse Rumphius ad N. 14 haec refert : 



u Cortex Caryophylloides ruber, vulgo Cortex aro- 
s maticus, Culitlawan mera, Lib. 2. Cap. 22. De roode 
I en witte soorte van Culitlawan verschelen in gedaenten 
) niet veel, kan dierhalve, met eene figuur afgesien 
I worden. » 



<c Species rubra et alba Culitlawan forma baud multum 
• differunt, itaque una figura exprimi possunt. » 



Descr. Arbor mediocris : Ramis brachiatis, subpatentibus. Folia ovato-lanceolata, integerrima, trinervia, 
nervis terminantibus , glabra , sesquipollicaria , superne obscuro-viridia , inferne glauca , petiolata , 
alterna oppositaque , odorifera, duriuscula. Flores albi, parvi, corymboso-racemosi. Perianthium 



RUMPHIA. 



(corolla Lour.) : lacinise sex, ovato-lanceolatae , patentes. Stamina novem, planiuscula , quorum 
tria interiora biglandulosa. Stylus longior staminibus, stigmate obtuso. Bacca ovoidea, parva, 
fusco-rubra, monosperma. — Cortex et radix rubro-fusca, odorem et saporem Caryophyllorum 
amboinensium imitatur (Loureiro.). 



3. CINNAMOMUM SINTOC (Spurium). BL. Tab. 12. 

C. foliis oyato-lanceolatoye-oblongis obtusiuscule acuminatis (floralibus ovatis obtusis) 
basi yix acutis triplineryiis glabris subtus obsolete reticulatis^ neryis lateralibus ad basin 
saepe bifidis apicem yersus eyanescentibus, panicula (s. cyma composita) terminali 
patentissima fusco-yelutina, laciniis perianthii basi deciduis. Cinnamomum Sintoc Bl. 
Bjdr. Flor. Ned. Ind.p. S^i, — J. B. Fischer deutsch. Uebers. ^'07^ Waitz. Jamn. Arzn, 
/7. 17. — Hayne Jrznejk, Gew. FoL XII. tab. 24. — Bl. in Tjdschr. Nat. Gesch. I. 
p. 63. (excl. Synon. Valent. et Rumph.) 

Habit. Exemplum ejus fructibus ornatum, quod Leschenatjlt in montibus Nellygerry (gates) in peninsula Indiee 
orientalis 1819 collegerat, in herbario viri amicissimi Kunth, professoris Berolinensis celeberrimi, servatum vidi, 
et aliud floribus et fructibus non plane maturis ornatum in Herbario Musei Horti Botanici Parisiensis. Glim h^ec 
ex Java oriunda credideram : meliorem nunc me sententiam edocuit commentatio de Cinnamorao Zeylanieo 
(Leschenatjlt de la Tour, Notice sur le Canellier de Visle de Ceylan in Memoires du Museum d'histoire naturelle, 
torn. VIII, p. -4B6) cujus hsec sane ad illud exemplum fructiferum C. Sintoc referenda videntur ; (c J'ai trouve dans 
les montagnes de Nellygerry une autre espece, qui se rapproche aussi du Laurus Cinnamomum , ei dont I'ecorce 
est legerement aromatique. » Ego earn in Java insula non nisi in silvis montium altiorum reperi, ex. gr. satis 
frequentem per declivia superiora montium Burangrang et Tankawan-PraJiu in provincia Kraivang, ubi mensibus 
Julio et Augusto floret. Specimina sterilia inter plantas a V. CI. Reinwardt in sumrais montibus provincise Tjanjor 
collectas, et, loco non commemorato , in Ruhlii et Hasselth herbario Javanico continentur. 



OBSEBVATIO I. 

Forma foliorum cum C. Culilawan fere plane congruit, licet semper in acumen obtusiusculum terminentur 
eorumque costa media in pagina dorsali usque ad acumen satis conspicue promineat, cum in specie ista affini superne 
parencbymati foliorum magis immersa est. Hue accedit , quod nervi laterales foliorum major urn in exortu aut paulo 
superius saepe emittunt ramulum lateralera tenuiorem , eadem fere ratione ac in C. Zeylanieo, quod in nullo specimine 
C. Culilawan contemplatus sum. Faciliorem etiam rationem utriusque speciei discernendee major minorve foliorum 
pelluciditas praebet. Hujus scilicet speciei folia, flammae lucernae clarissimae opposita, plane sunt impellucida, cum 
eadem lux in C. Culilawan peculiarem omnium nervorum distributionem satis conspicuam 



OBSEBVATIO II. 

Nomen huic speciei semel inditum , licet exigua mutatione, servandum mihi videtur, cum prsesertim Sundae sive 
incolae montium Javae occidentalis banc arborem Sintoh aut Sendok ejusque corticem Culit Sintok, sive etiam simpliciter 
Sintok, Sendok, aut Sintuk appellant. Neque tamen Corticem Sindoc, a Rtjmphio descriptum, cujus longe major et 
vulgatior in India atque inprimis in Java usus est, progignit; quocirca eum Cort. Sintok spurium nuncupavi. Est sane 
ei cum Cortice Culilawan Papuano (quocum prius eum commutaveram) qusedam similitudo , sed aroma multo minus 
acre et longe jucundius, ad nucum myristicarum aliquo modo accedens. Neque dubium est, quin hac arbore magis 
uterentur indigenae , nisi in montibus altissimis locis fere inviis nasceretur. Qui montes Nellygerry incolunt , ut in codice 
MS. observavit Leschenault, nomen ei Belore imposuerunt. 



OBSEBVATIO III. 

Rei gravitas postulare videtur, ut hoc loco varios cortices, qui nomine Corticis Culilawan venales prostant et inter 
se confunduntur, prout characteribus peculiaribus difFerunt, paulo accuratius describam, ut Pharmacologus eos dis- 
cernere queat. 



CINNAMOMUM. 31 

Cortex CuliUwan genuinus, sive Culilawan alius RiiMPHii in frustis usque ad duos pedes lougis, 2-4 pollices latis, 
magis minusve, ut plurimum , obiter concavis, 3-5 lineas crassis, colons cinnamomei occurrit. Ramorum est magis 
concavus, quin etiam convolutus, 1-2 tantum lineas crassus, extus pallidior, textur83 paulo magis compactse. Superficies 
fissuris flexuosis longitudinalibus ac tenuibus transversis est subtesselata , inprimis in locis epidermide cinereo-ochroleuca 
hie illic cretacea adhuc obtectis ; epidermide nudata est laeviuscula aut sulcis levibus irregularibus longitudinalibus et 
Ibveolis dispersis obsolete rugosa, in ramulis novellis colons cinnamorai zeylanici, in frustis crassioribus intensius 
cinnamomea. Latus corticis interius est e cinnamomeo-ochraceus , subaequabile , sub lente vero tenuissime atque 
arctissime aciculatum : ubi ungue digiti crebro scalpitur, linese obscuriores inunctae in eo apparent, quod idem in 
ceteris corticis speciebus obtinet. Longitudine fractus hie cortex est inaequalis, obsolete fibrosus, recens abrasus fere 
unicolor, cinnamomeus, ac interior! tantum latere sive in strato alburni angustissime spadiceo raarginatus : fractura 
vero longitudinaHs inveterata externe (ad strata corticaha propria) fere duplo intensius colorata apparet, introrsum 
sensim in colorem paUide cinnamomeum transiens. Eadem fere ratio est fracturse transversalis, quae longitudinahs , 
nisi quod in stratis interioribus paulo magis sit fibrosa : plane Isevigatee ejus color in frustis vetustioribus crassioribusque 
est cinnamomeo-unicolor, qui color etiam est frustorum tenuiorum, nisi quod haec latere interno colore fusco quasi 
adusta videantur. Saporis est initio acris, amaritudine quadam admixta, odoris caryophyllacei grati intensissimi, et 
manducando mucilagineus. Huic C. (caryophylloides) ruhrum simillimum videtur, at, teste Rumphio, magis est rufescens, 
tenuius et fragilius. 

Cortex Sintoc (idem qui Sindoc Valent. et Rcmpd., ei Sintoh Waitz, Javanische Geneesin, p. 13.) qui vulgo priori est 
intermistus (1), subinde purus advehitur, cum modo descripto maxime convenit a quo tamen colore rufiore, duritie 
ac fragilitate facile distinguitur. In India frustis similibus, licet paulo angustioribus, quibus Cortex Culilawan genuinus 
inEuropa vero non adeo magnis, occurrit, quae crassitudine eequali, leviter concava, epidermide deradendo nudata 
videntur, cujus vestigia queedam colons paUide fusci hie illic supersunt. Superficies est rufa, aut laevis, aut longi- 
tudine obsolete flexuoso-rimosa, subinde aliquantum gibbosa. Latus internum est fuscius et vulgo subnebulosum , fibris 
alburni baud ita rectelinearibus ac in cortice prius descripto. Fractura longitudinahs parumper fibrosa, satis aequalis, 
statu inveterato aut plane intense rufa , aut , ubi satis crassa strata alburni , versus superficiem internam in colorem 
cinnamomeum transiens : leviter abrasse color fracturae longitudinahs est rufescens , striolis brevibus teneris dilutio- 
ribus subirroratus. Fractura trans versahs admodum fibroso-fissihs , cultro adhibito laevigata fere fusco-unicolor , versus 
externam superficiem paulo languidior. Sapore C. Culilawan genuino non multum est absimilis , identidem aromatico, 
licet minus grato , sapore magis amaro subsequente : manducando quoque est siccior et .granulosior. Odore etiam est 
minus jucundo, baud ita pure caryophyllaceo , sed graviter nuces moschatas redolente. 

Cortex Culilawan Papuanus (quo nomine ejus meminit Rumphius, quique idem videtur ac Cortex facie Agoho odoris 
et saporis Caryophyllorum Camell. Frut. Ins, Luzone in Raii Hist. Plant. Ill App. p. 69.) quandoque nuUis priorum 
corticura admistis invenitur, seepissime autem genuino Cortici Culilawan intermistus est : hie jam colore fusciore, densitate 
majore ac textura magis lamellosa distinguitur. Prostat frustis 1-1 i pedes longis, satis latis, fere planis, 4-8 lineas 
crassis, in quibus strata interiora libri et alburni magis minusve lamellosa saltem ad margines conspicua sunt et hie 
etiam parumper inter sese sejunguntur. In frustis e ramis desumtis , magis fistuloso-concavis et longe tenuioribus , hoc 
non obtinet, utpote texturee magis compactae. Externe Cortex Papuanus fissuris longitudinalibus irregularibus est rugosus , 
epidermide cinereo-fuscescenti , satis crassa, suberosa, quae vetustate quasi in squamulas irregulares solvitur, vestitus : 
h£ec vero in cortice minus rimoso verrucoso-lenticellato ramorum est tenuior, magis cinerascens atque arctius adhaerens. 
Reperiuntur etiam frusta , preeter istas fissuras longitudinales , transversahbus quoque inscripta , quorum tamen superficies 
speciem baud ita tesselatam ac genuini Corticis Culilawan praebet, et in quibus loca epidermide nudata minus laevia sunt 
quam amboinensis. Latus internum est fuscescens , maculis obscurioribus figura3 incertae adspersura, laeviusculum. 
Fractura longitudinahs vetustate est fusca , versus latus internum paulo palhdior : recens vero, sub epidermide livida 
fere ad dimidium usque crassitudinis umbrina, qui color colore fusco multo laetiore libri circumscriptus est. Haec fractura 
longitudinahs si cultro probe l^vigatur, stratum ejus corticale externum, satis crassum, umbrinum ac introrsum magis 
minusve undulatum apparet , stratum vero medium sive libri pallidius , scilicet fumosum , introrsum fontibus alburni 
tenuissimis marginatum. Fracturae transversalis inaequahs , superficie interna magis fibrosa3, si laevigetur superficies, 
eadem variorum colorum stratorum est ratio, nisi quod corticale obscurius hie figuram magis inaequaliter dentatam, 
intermedium vero fumeosum eo latere, quo dentes isti in illud penetrant, figuram magnam crenatam exhibeant, et 
stratum internum alburni hie magis in frustis corticis novelhs ac tenuioribus, quam in vetustis et crassioribus sit 
conspicuum. 

Facie est fere eadem, qua Cortex Massoi, at hoc minus solidus, epidermide ac latere interno coloris fusci palhdioris , 
et odore etiam diversus. Hie enim in frustis minus diu asservatis hujus Cort. Culilawan Papuani est fragrantissimus, 



(1) Non tantum Rumphius ejusmodi corticis Kulilatvan genuini cum cortice Sintoc commutationem refert, sed etiam Houttutn {Natuurl. 
list- vol. 11. part. 2 p. 337) ita de ea loquitur : 



« De bast van den Boom, Syndok bij de Indiaanen genaamd, 
is zeer dik en heeft een kaneelachtige kleur , maar de reuk en 
smaak trekt naar kruidnagelen, zynde, zo ik bevind, heet en 
scherp op de tong en niet aangenaam. Deeze bast wordt in Indie 
dikwils voor de Cortex Coelilahan genomen. » 



Cortex arboris,ab Indis Syndok nominatae, est perquam crassus 
et colore cinnamomeo , sed odore et sapore ad caryophylla 
vergente, in lingua, ut experior , mens et acer minimeque gratus. 
Hie cortex in India saepe cum Cortice Coelilahan 



32 RUMPHIA. 

caryophyllaceus , longe acrior et fervidior, quam in ulla alia varietate Corticis Culilawan supra descripta ; diuturnitate 
temporis vero minuitur tumque proxime accedit ad odorem Sintoc , a quo tamen, ut a Cortice Culilawan vulgari, jam 
satis fusco colore distinguitur. Frustum hujus corticis, a se ex insulis Moluccis allatum, mihiostendit vir CI. Reinwardt 
quern Corticem Massoi e^hiimdihdii. Ob magnam Corticis Culilawan Papuani cum Cortice Massoi simiWiviAmem , quam 
jam RuMPHius attigit, hunc quoque corticem, ne quid deesset huic capiti , juxta ilium depingendum curavi , ut omnes 
simul inter se conferri possent. Ceterum de Cortice Massoi in alio capite disputabimus , quod eo magis alienum ab hoc 
loco foret, quod arborem, unde colligitur, non ad genus Cinnamomum referendam esse comperi. Monuisse sufficiat, 
ilium jam odore acri , balsamico , minime caryophyllaceo , a ceteris omnibus corticibus , hoc capite descriptis , manifeste 
distingui, licet adspectu et pondere cortici Culilawan Papuano perquam sit similis. 

RuMPHius noster in descriptione Arboris Culit-lawan I. c. p. 68 speciei tenuioris corticis , e Batsjam nomine Corticis 
Culilawan ad se missi, mentionem injicit, quern ab amboinensi non ita multum colore et substantia differre ait, at 
saporis esse dulcis anisati, qualis Ligni Sassafras, et odoris caryophyllacei languidi. Hie forte cortex fuit radicum arboris 
istius papuanae (C. Xantlwneuri) aut C. [caryophylloides) ruhri, cum, Humphio ipso /. c. p. 67 auctore, etiam corticem 
radicum C. Culilawan amboinensis sive genuini sapore et odore Ligno Sassafras ex India occidentali simillimum esse 
"constet, alque adeo medici Batavite tunc temporis hujus remedii vice eo usi fuerint. 

Descr. Arbor octoginta pedes alta, ramis validis , late expansis, multopartitis : trunci cortex crassus , 
compactus, extus fusco-cinerascens ac fissuris profundis irregularibus tuberculato-rugosus , 
intus fuscescens, in manducatione granulosus. Ramuli annorum praecedentium teretes, cortice 
e cinereo fusco , rimoso , gratissime aromatico , odoris qualis nucis moschatse intermista essentia 
lavendulae, saporis amari ac satis adstringentis : ramuli noyelli argute compresso-tetragoni , 
glaberrimi , quamquam in summitatibus floriferis , perinde ac tota inflorescentia , pubescentia 
densa brevi fusca velutina velati. Folia formae , qualem supra indicayimus , petiolis brevibus 
semiteretibus obiter canaliculatis glabris instructa, subopposita , coriacea , glabra , supra nitida ac 
intense viridia , subtus cinerascentia atque hie , utique statu exsiccato , obsolete reticulata , trita 
odoris Caryophylli aromatici : in summitatibus floriferis minora , apice obtusiora , utrinque pube 
rara fusca sericea appressa, substantias tenuioris. Pedunculi ex axillis foliorum superiorum, 
vulgo approximatorum , modo descriptorum oriuntur, quo fit ut, his foliis deciduis, singuli 

ramuli paniculam terminalem amplam brachiato-ramosam efflisam fusco-velutinam offerant 

compresso- teretes, superiores longitudine sensim decrescentes ac trifidi , inferiores elongati, 
inde a dimidio aut ultra decussato-ramosi. Flores fasciculato-terni aut quini, singuli breviter 
pedicellati, circa exortum pedicellorum bracteis quibusdam minutis obtusis deciduis. Perian- 
THiuM 6-raro 8-fidum , extus fusco-velutinum , intus sericeum , laciniis biserialibus , lato-ovatis , 
obtusis, subaequalibus, erecto-conniventibus. Stamina 9-12 perfecta ac 3-4 sterilia (sive staminodia) 
infra lacinias tubo perianthii inserta, quorum 6 s. 8 exteriora laciniis opposita paulo lonaiora, 
eglandulosa, antheris antice dehiscentibus : 3-4 fertilia secundae seriei rursus cum exterioribus 
perianthii laciniis opposita inferne biglandulosa , antheris postice ad margines dehiscentibus : 
3-4 interiora (sive staminodia), modo memoratis alterna, sunt breviora eorumque antherse 
reductae in laminam cordatam aut ovato-lanceolatam aut passim dimidiato-cordatam crassam 
^ubcarinatam flavam glanduloso-punctatam ad margines tenuiores erosulam. Filament a complanata, 
utrinque aliquantum dilatata, antheris continua, pubera : glandulse staminum intermediorum 
e lateribus filamentorum supra basin sunt exsertae , quorum magis dorsum quam faciem internam 
spectant, sessiles, oppositae , ovoideae aut cordiformes, sulcato-angulosae , passim inaequales et 
difformes, carnosae, flavae. Anthers ex spathulato-ovales , obtusae, complanata, glabriuscul^ 
aut subpuberes, quadriloculares , valvulis quatuor membranosis adscendentibus dehiscentes : 
connectivum carnosum, cum summo filamento continuum et glanduloso-punctatum. Ambo 
loculi inferiores antherarum sunt majores , ellipsoidei , magisque distantes : ambo superiores 
rotundati et in antheris secundae seriei minutissimi. Pistillum basi perianthii cupulatse insidens , 
stamina superans, glabrum. Ovarium ovoideo-globosum , uniloculatum , ovulo inverso, anatropo. 
Stylus staminibus paulo longior, terminalis , filiformis, rectus. Stigma terminale, crassum , 
obtusum, margine subrevolutum et obsolete triangulare, papilloso-scabridum. — Hi flores, 
licet manifesto sint hermaphroditi , nullos tamen gignunt fructus, sed post exphcationem suam 
decidunt. Inflorescentia fertilis in individuis separatis occurrit eorumque ipsorura ramulos 
nonnuUos vir CI. Leschenault collegit. Haec dignosci potest pedunculis brevioribus, minus 
ramosis , in paniculam magis contractam dispositis , et flores etiam organisatione quodammodo 
sunt diversi. In antheris scilicet staminum trium interiorum semper fere locelli superiores 



CINNAMOMUM, 33 

aboriuntur, quo fit, ut tantummodo sint bilocellatae. Staniinodia ovarium proxime cingentia 
aut nulla sunt, aut minutissima. Yerum ovarium fovet ovulum majus globoso-ellipsoideum , 
laleraliter in apice suspensum, anatropum. Stylus brevior est sed crassior quam in floribus 
supra descriptis. Stigma discoideum. Baccce basi calycis insigniter auctae , turbinato-cupuliformi , 
ore truncatae semiimmersae , ellipsoideae , verrucoso-punctatae , monospermae. 



4. CINNAMOMUM XANTHONEURUM BL. Tab. 13. Fig. 1. 

C. foliis oblongis sive oblongo-lanceolatis obtusiuscule acuminatis basi acutis breviter 
triplinerviis subtus reticulatis et canescenti-yelutinis ^ nervis supra medium yenuloso- 
ramificatis. Bl. in Tydschr, Nat, Gesch. /. p. 63. 

Culilawan ex Papuanis et 3Ioluccis insults Rumph. Amb. 11. p. 66. 

Habit. In silvis montanis Novae Guineae , tarn a Lessono quam a Zippelio sed neque cum floribus neque cum fructibus 
reperta. Rumphitjs cam non solum in insulis Papuanis, sed in nonnullis etiam Moluccis , inprimis crebro in insulis 
Key et Aru , nasci perhibet : et locus supra ex Camello citatus facit, ut suspicer, eam non minus insulis Philippinis 
esse propriam. 

OBSERYATIO. 

Ha3C arbor Corticem Culilawan Papuanum praebet, facie, odore atque acredine aromatis cortici illi , qui ubivis in Archi- 
pelago Malaico nomine Massoi notus est, longe similior quam Corticis Culilawan amboinensis. Foliis subtus dense 
sericeo-velutinis haec species ab omnibus plantis ejusdem generis , quae hue usque innotuerunt, longe recedit. Longinqua 
tantum ei cum C. sulphurato Nees ab Esenb. (Wall. /. c. p. 7-4. 8) est affinitas, propior cum alia specie zeylanica nondum 
descripta, cujus unum tantummodo folium e coUectione J. Burmanni, cum octo aliis foliis simul in charta glutinatum, in 
Herbario nostro servatur. Haec sane variorum foliorum conglutinatio exemplar repraesentare videtur eorum , quae seculo 
et amplius abhinc a Seba in Act. Cces. Nat. Cur. Vol. 1 tanquam varietates C. Zeylanici allata et depicta fuerunt. Etenim 
J. BuRMANNUM cjusmodi sibi comparasse collectionem , ipsiiis verba in Thesauro Zeylanico, p. 62 probant (1), ubi ait: 
<i NovEM CiNNAMOMi divcrsitates ex sold Zeylona transmissas servo, quae foliaturd maxime differunt , quas non exhiheo , quia 
)) jam delineatce et descriptce sunt in Appendice ad Acta Physico-Medica Acad. C^sar. Leopold nat. curios, vol. 1. Anno 1727. 
)) PAG. IN appendice quarta ET SEQUENTiBus. )) — Licct apicc paulo clougatius nervis non terminantibus, inter folia illic delineata, 
tantummodo ad Cappare Coronde fig. S, quod camphoratum Cinnamomum notat, referri potest , utpote non reticulatum 
venulis distinctis, sed tantum venulis quam tenerrimis fere inconspicuis inter nervos transverse striolatum , ac reticulatione 
tam arcta taraque indistincta, ut banc jure in figura ista ne indicatam quidem videamus. Hac itaque venularum teneritate 
planta ista Zeylanica, quam non inepte C. Capparu-Coronde dicere possumus, a C. meo xanthoneuro distinguitur , cut 
tamen pagina dorsali foliorum identidem sericea maxime est affinis. 

Nonnullis animadversionibus de hac arbore a Lessono et Zippelio in Guinea Nova reperta hoc loco adjectis , deinceps de 
aliis quibusdam hujus generis speciebus agam , quarum cortices odore et sapore aliquam cum prioribus similitudinera 
offerunt. Neque tamen C. nitidum Hook, hue referri potest, cujus cortex, admodum mucilaginosus et leviter aromaticus, 
cum Cortice Culilawan nullo modo confundi poterit. 

Descr. Arbor. Rami cylindracei, glabrati, novelli compresso-tetragoni , quo loco petioli inseruntur 
utrinque stria decurrente , aeque ac petioli semipollicares , semiteretes , supra leviter canaliculati , 
pubescentia satis densa, livida, sericea velati. Folia opposita, rarius subalterna, 5-7 pollices 
longa, 1 { — fere ^ pollices lata , oblonga aut oblongo-lanceolata , in acumen longum rectiusculum 
baud valde acutatum desinentia, basi acuta aut certe subacuta, pseudo-triplinervia , nervis 
inferne aliquantum conjunctis , supra medium in ramulos inprimis subtus distinctos angulo 
subrecto adscendentes divisis ac venulis tenerioribus leviter arcuatis reticulatis anastomosantibus : 



(I) Quae hoc loco retuli comparatio Herbarii J. Burmanni nostri, diu postquam haec conscripseram Parisiis a me instituta , luce clarius confir- 
mavit. In hoc enim similis reperitur collectio, licet pluribus foliis constans, cui sua ipse manu J. Burmannus animadversiones addidit. Folio ilh , 
quod cum C. Capparu-Coronde nostri accurate convenit , haec adscripsit « 3^ species arh. Canelliferce. Capperoe Coronde quod Caphu- 
', Caphorce saporem odoremque potentissimum habet. » 

9 



RUMPHIA. 

subcoriacea, admodum flexilia, discolora, supra leyiter nitentia et inprimis nervorum tractu 

pube appressa sensim evanescent! brevi obsessa, reticulatione vix conspicua : — in pagina 
dorsali cinereo-canescentia , pube dense adhaerenti sericeo-velutina , reticulatione magis distincta 
nervisque elevatioribus lutescentibus. — Folia contrita et rami novelli odore gaudent valido , acri, 
injucundo, satis camphorato. 



5. CINNAMOMXJM capparu-coronde bl. tab. 9. fig. 2-3. 

C. foliis oblongis basi suboblique acutiusculis breyiter triplineryiis ayeniis subtus 
livido-sericeis. 

CappercB {Capiiru Goell. , Thunb. , Cappare Burm.) Coronde {kurudu in pronunciatione kurundu 
P. Hermann.) Act. Acad. Cces. Nat. Cur. I. App. p. 4. fig. 3. — Goeller Disput. de Cinnamomo 
p. 18. — J. Burm. Thes. Zeyl. p. 63. — Thunb. in Verhand. Zeeuwsch. Genootsch. Vol, XII. 
pars. 1. p. 301. — Ejusd. Itin. II. p. 90. — Nees ab Esenb. Fr. Dispute de Cinnamomo p. 27 
etp. 63. 2. Tab. VI. fig. 3. 

Habit. Auctore Goellero in orientalibus Zeylaniae partibus; secundum alios in iis tantum quae occidentem spectant frequens , 
inprimis in illis regionihus , quae olim agri regii dici solebant. 

OBSERVATIO. 

Hujus speciei Cinnamomi Herbarium nostrum , ut jam supra memoravi , unicum tantummodo habet folium , quod 
J. BuRMANNUM ex cadem fonte nactum esse suspicor , qua folia in Act. Acad. Nat. Cur. citatis delineata oriunda fuerunt : 
alterum in Herbario ejusdem Burmanni a V. Amplissimo Barone De Lessert servatur. Hujus fOrma est aliquanto magis 
oblonga nervis lateralibus sub apice prius evanescentibus , quam figure 1. c. nomine Capperoe- Coronde depictee. Summi 
acuminis, quod abruptum est , formam idcirco indicare non possum : attamen elongatius quam in ista figura videtur. 
Substantiae est coriaceae, firmae , fragilis , nervis tribus basi unitis simplicissimis subtriplinervium, in parte suprema 
glabriusculum , scilicet pube exigua appressa sericea e basi subobliqua hie ad nervos adscendente , pallide virescens ac 
venulis creberrimis immersis tenerrimis transverse striolatum , in pagina dorsali solis nervis absque striolis per velamentum 
tenuissimum coloris viridi-lividi , pube tenerrima densa accumbenti sericea constans, magis prominentibus. Venulce non 
manifesto reticulatae et pagina dorsalis sericea optimum praebent characterem, quo a ceteris omnibus speciebus distin- 
guatur. — Cortex olim incolarum fraude pro vero Cinnamomo venditus esse perhibetur ; colore gaudet obscuriori (obscure 
rufescens), camphoram redolet, eidemque nihil omnino veri Cinnamomi intermistum est; quibus proprietatibus ad 
Culilawan Papuanum accedit. 

Ceterum idcirco nomen C. Capparu- Coronde hie alteri C. camplioratum praetuli, quod hoc jam nomine ad aliam 
speciem javanicam plane diversam insigniendam usus fueram. Etenim ejusmodi mutationem norainum plantarum, quce 
jam generice definitae sunt, quantum fieri possit, evitandam esse censeo, ne synonyma botanica obscurentur et inter sese 
confundantur. Haec certe nuncupatio inservire poterit, ut peregrinatores Zeylaniam perlustrantes ad accuratiorem 
melioremque hujus arboris investigationera excitet. 



6. CINNAMOMUM camphoratum bl. tab. u. fig. i. 

C. foliis (majusciilis) elliptico-oblongis longe acuminatis basi acutis yalide subtripli- 
neryiis utrinque reticulato-yenosis, neryis lateralibus ad apicem eyanescentibus. Bl. 
Bydr, Flor. Ned. Ind. p. S^i. 

Laurus pseudo-cassia Herb. Rwdt. (ex parte). 

Laurus callophylla Herb. Rwdt. et in Lit. ad Nees ab Esenb. Fr. Disput. de Cinnam. p. 63. 

Cinnamomum albiflorum Nees ab Esenb. (ex parte scilicet quae ad Synon. plants javanicse pertinent) 

in Wall. pi. Asiat. select. Fasc. 8. p. 63. 
Sintok Lantjan montanorum javanorum. 



CINNAMOMUM. 35 

Habit. Ego banc plantam in insula Java in silvis montium Serihu inveni, Reinwardt in compluribus montibiis ignivorais 
provincise Tjanjor &iye a^ri Prean(/erani , Kchl et Van Hasselt ad radices montis Pangeranghu et in silvis mediter- 
raneis provinciae Bantam. 

OBSERYATIO. 

Ab omnibus speciebus, de quibus in hac. disputatione mentionem feci, hsec foliorum magnitudine , nervorum crassitie ac 
reticulatione distinctissima differt itaque satis accedit ad Katou-Karua Ilorti Malabarici, Vol. V. Tah. 53, quae identidem 
species est Cinnamomi, sive Laurus JSlalalairum Burm., Houtt. aliorumque auctorum , licet bos plantas inter se omnino 
diversas sub eodem nomine confudisse, negari non possit. A varietate suhcuneatd C. nitidi Kook. , ad quam ceteroquin 
proxime accedit, longo foliorum acumine nervisque basi propioribus non ita alte unitis facile distinguitur. — Cortex ac folia 
acriter aromatica, odore valido nucis moscbatae, campbora intermista, sunt prsedita, qui tamen plantse siccatee jucundior 
est quam recentis. Quod indigense mihi narrarunt, cam in altam arborem succrescere, equidem addubito, qui eam non 
nisi fruticosam , beet semper statu sterili, conspexerim, id quod cum Reinwardt, tum Kijhl atque Van Hasselt etiam 
affirmant. 

Descr. Frutex glaber, 8-14 pedes altus , in ramos teretes non admodum frequentes solutus, quorum 
tenuiores sunt compresso-teretiusculi aut compresso-tetragoni. Folia opposita, inferiorum 
nonnulla solitaria , petiolis teretibus tertiam dimidiamye pollieis partem longis , magnitudine in 
eodem ramulo saepe diversissima , licet raro minus quam 6 pollices longa et 2 lata , saepissime 
pedem longa et ultra quam 4 pollices lata, superne vulgo in apicem longum obtusiusculum 
subinde sphacelatum producta, basi acuta aut saltern acutiuscula, marginibus angustis sub- 
cartilagineis , nervis tribus crassis ima unitis utroque latere licet subtus multo validius ac argutius 
prominentibus , quorum laterales demum superne ad acumen evanescunt , — substantias tenuis 
coriaceae , flexilia , supra nitidiuscula , in pagina dorsali glaUcino-virescentia , eleganter transverse 
reticulato-venosa. In multis foliis utrinque juxta margines e basi nervulus tenerrimus prorepit , 
non alte ascendens , quod cum venulis arcuatis , e nervis lateralibus exorientibus , anastomosans 
evanescit. 



7. CINNAMOMUM NITIDUM hook, (haud nees ab ESEI.B.) Tab. 15. 

C. foliis ellipticis vel elliptico-oblongis utrinque subattenuatis (apice saepissime 
sphacelatis ) tri- s. breyiter triplineryiis subayeniis glabris, nervis subexcurrentibus, 
racemis (aut potius cyma terminali composita) ramosis paniculato-subterminalibus 
folia adsequantibus, floribus sericeis^ laciniis periantliii medio deciduis. Hook. Exot, 
Flor. tab, 176 (excl. ut in sequentibus Synonymum Roxb., nee non illud Lauri Cassice 
Nees ab Esenb. ). — Hayne Arzneyk, Gew. vol. XII. 22. cum Jig. — Bl. in Tydschr. 
Nat. Gesch. I. p. 64. 

Laurus malabathrica Roxb. Ifort. Calcutt. p. 30. 

Laurus caryophyllata Rvs^dt. in lit. ad Nees ab Esenb. Fr. Disput. de Cinnam. />. 63. 

Laurus iners Herh. Rwdt. (ex parte). 

Cinnamomum eucalyptoides C. G. Nees ab Esenb. m Wall. Plant. Asiat. rar. II. p. 73. — Fr. Nees 

ab Esenb. Offic. Planz. Suppl. IV. cum fig. 
Kitegah indigenartim in provincia javanica Bantam. 

Habit. In terra continenti Indiae orientalis (Roxb., Hamilt., Walltco.) atque etiam in Zeylania (secundum exemplum a 
Viro Doct. RoENiG ad Van Royen inter ramulos C. Zeylanici missum). In occidentalibus Javse regionibus satis 
frequens, e. gr. ad fontem Tjipannas Trogong et in sylvis Tjibidoy agri Preangerani : in fruticetis montanis reperi 
in provincia Buitenzorg; inprimis frequens in finibus occidentalibus circa Djassinga et loca vicina provinciae 
Bantam, e. gr. inter Sadjira et Lebak, ubi et Van Hasselt ramos aliquot coUegit. In orientalibus quoque Javae 
regionibus a Viro Gl. Leschenault sub n® S29 reperta fuit. 



RUMPHIA. 



OBSERYATIO I. 

Primo inventori tribuendum videtur, ut nomen ab Hookero inditum ceteris omnibus praeferamus , idque eo magis , quod 
examen a me institutum exemplorum a Wallichio repertorum ostendit, Cinnamomum nitidum Nees ab Esenb. (Lauruni 
nitidam Roxb.) non specifice differre a C. Zeylanico, sed revera congruere cum speciminibus arboris cinnamomiferee 
Zeylanicae vulgaris, quaj solo natali erepta atque coelo peregrino exposita, inprimis cum hominum cura excolitur, eas 
paulatim subit mutationes in forma foliorum atque adeo in inflorescentia ipsa, ut ssepe difficili admodum negotio 
dignosci possit. Ejusmodi specimina, illis, quae Prseses 111. Nees ab Esenbeck tanquam C. nilidum descripsit, plane similia 
ex gr. etiam herbario venali SiEBERi nomine Lauri CassicB ex Martinica continentur; neque minus cum illis congruunt 
exempla compluria C. Zeylanici culti ex aliis regionibus , v. c. ex Isle de France et Bourbon , Sumatra et Java. Quin 
ipsum nomen Coolit-vianes (rectius Culit-mdnis , ex Culit , cortex sive integumentura , et mdnis, dulcis, jucundus, gratus), 
a Marsden [History of Sumatra, p. 156) proditum, aliquo modo inservire potest, ut probetur C. nitidum Nees ab 
Esenbeck non diversum esse a C. Zeylanico : Malaii enim corticem cinnamomi zeylanici Culit- sive Kaju- (quod lignum 
significat) mdnis, ipsam vero arborem Pohon Kaju- (sive Culit-) mdnis appellant. 

OBSERYATIO II. 

Quemadmodum C. Zeylanicum pro statione et natura soli , in quo crescit , forma foliorum et inflorescentia admodum 
diversum est et peculiaris locorum natura vix credibilem vim habet ad proprietates corticis ejus immutandas , idem in 
C. nitido Hook, conspicitur, ita ut de eo vix queedam satis certa tradi posse videantur. Cortex ejus est tenuis, laevis, 
nigro-fuscus , manducatus admodum mucilaginosus, subamarus, ac magis minusve saporis et odoris grati, caryopbyllacei, 
subinde magis camphoracei, nunquam vero, ne in Indicis quidem foris, venalis prostat; unde equidem viri amicissimi 
Fr. Nees ab Esenbeck sententiam amplecti nequeo, quasi ab hac etiam arbore Cortex Culilawan colligatur, quocum 
externa specie ne rainimam quidem similitudinem refert. Ceterum ad hunc corticem spectant verba sequentia Rumphii 
Ilerh, Amb, II. p. 68 : « In Javse montibus Culitlawan quoque crescit, sed ejus cortex est tenuis ac mucosus, unde non 
3) aestimatur. » 

Folia liujus arboris novella et magis pellucida manducata omni fere sapore et odore carent : adultiora vero adhuc 
hodie ob gratum admodum neque tamen nimium aroma ab indigenis Javanis in paranda these infusione adhibentur. 
Crebro itaque reperiuntur /o/w> Indi sive Tamalapatra aut Malabathri , quae olim apud nos in usu fuerunt, immista : 
quin, si meis investigationibus fidem habere beet, haec majorem partem ab ista arbore colliguntur. Argumento est 
Herbarium annis lb7l> usque ad 1373 a L. Ratjwolff in peregrinatione per Orientem collectum (1), in cujus tabula N*' 69 
inscripta complura folia Malabathri, quorum nonnulla procul dubio ad C. nitidum Hook, pertinent, agglutinata sunt, 
quae Racwolff in foro sive Bazar urbis Aleppo nactus erat ; arbores autem , unde collecta fuerant , nunquam ipse 
conspexerat, ut jam minor eorum prae ceteris huj us collectionis plantis integritas indicare videtur. Heec ejus animadversio 
juxta scripta est : u Folia Tamalapatra cum suo ramusculo. Welclie bletter die Indianer zu masticiren sehr im gebrauch 
)» haben. » (Quae folia Indi masticare vulgo solent.) — Haec folia et fragmentum ramuli, cui unum eorum insidet , licet 
seculis amplius duobus et dimidio servata, si triturentur eodem adhuc sapore et odore grato gaudent, quo C. nitidum 
Hook, distinguitur, quique potius, licet minori gradu et cum quodam camphorae sapore, ad nuces Myristicce moschatce, 
quam ad Caryophyllos aromaticos accedit. Reliqua folia, quae in Herbario Rauwolffiano in eadem tabula nominQ foliorum 
Tamalapatra insigniuntur , ad aliam profecto et , ut ego quidem existimo , adhuc incognitam Cinnamomi speciem (2) 
sunt referenda , quam propterea nomine C. Raijwolffii distinguendam censeo. Haec a foliis C. nitidillooK. non magnitudine 
solum, sed insuper acumine multo magis elongato , basi subinaequilaterata , ac inprimis distributione nervorum 
distinguuntur. Horum enim nervi laterales reticulatione distinctiore subarcuata conjuncti hie superne in acumine 
elongato evanescunt, ubi cum paucis venis e nervo medio exorientibus angulo subrecto adscendentibus anastomosant. 
Folium ejusmodi, Rauwolffianum magnitudine longe superans, utpote pedem circiter longum et quatuor pollices latum, in 
urbe patria Brunsvicensi mecum communicavit vir Gl. Dr. Wiegmann, in cujus herbario nomine Lauri Cassiw militabat. 
Sunt porro haec folia coriacea, supra nitida , subtus caesio-viridula , statu siccato ejusdem fere coloris ac C, nitidum Hook. 
licet paulo paUidiora , triturata eundem odorem aromaticum sed leviorem spargentia. A. C. paucifloro Nees ab Esenbeck 



(1) De his plantis a Rauwoiff e regionibus orientalibus adductis J. F. Gtronovitts anno 1755 Floram onentalem elaboravit. Ejusdem etiam 
plantas inde ab anno 1560 in Europa collectas Leidae habemus. Hoc Herbarium, quo nullum antiquius ostendi posse videtur, simul est documento, 
nomina trivialia haudquaquam primum ab immortali Lm^iEo in Botanicam inducta, sed jam illis temporibus, nisi primus iis usus fuerit ipse 
Rauwoiff, usitata fuisse. Hoc singulae fere planta; prioris illius Herbarii numeris percurrentibus inscripta probant, cujus rei hie pauca exempla 
afferre sufficiat. Sic. v. c. plantae agglutinatae no 2, in pagina sinistrorsum opposita nomen inscriptum est : « Jacohcea marina » et Synonyma 
addita : Arthemisia marina ei Cineraria. Planta sequens n° 3 hie dicitur Sfoechas citrina addito synonymo Amaranthus IcBtus ,- n" A Holostium 
Monspeliense cum synonymo Plantago angustifolia alhida, cet. 

(2) Cinnamomum Mamvolffii, Tab. 9. Fig. 4-5: foliis ovato-aut elliptico-oblongis longe acuminatis basi subinaequali-acutiusculis breviter 
triplinerviis subarcuato-reticulatis glabris, nervis lateralibus costaque media apice Yenuloso-subramificatis. 

Habit. Procul dubio etiam in quibusdam Asiae tropicae regionibus, in quibus C. nilidum Hook, gignitur : utriusque enim speciei folia ( 
Rauwolff inter merces in foro Aleppico prostantes repererat. 



CINNAMOMUM. 



37 



ad quod hsec species acoedit, costa media superne yenulosA, a C. alblfioro (cujus in Tab. U. Fig. 2 ramulus exi^uus 
fIorens_seenndam exemplaria V. CI. Waluch adumbratus est.) Ejusdem auctoris foliorum magnitudine et acumine 
elongation distinguitur. Hujas C. Rauu,olffii varietatem foliis rainoribus in ZeylaniS reperit Thuoer^ et exemplum 
ejus stenle cum HotxiuYN nostro communicavit , quod nunc in Herbario V. 111. De Lessert servatur. Perhibet autem 
IHTOBEEG, hunc csse Laurum Cassiam (vid. VerhandeUngen van het Zeouw.oh Genootsohap, XII. s. p. 302) quem 
/.<>y\^u^n,esDawul.Curundu (Daul-Curundu sive Dawel-Coronde) nuncupant. Quod si ita est, nullum est dubium, hoc 
nomen barbarum m Zeylania non diversis plantis tribui : diligens enini planta; Thunbergianje comparatio cum foliis 
DaMronde in Aot. C... Nat. Cur. Vol. I ostendit, alteram, quemadmodum supra memoravi, varietatem esse 
C.Raun,olffi,, alteram iUam in Act. C<es. Nat. Cur. ab alio Laurinearum genere csse oriundam. De rarictate ista ha^e 
animadvertere sufficiat : RAmi. ultimi compresso-tetragoni , perinde ac supremi petioli pube brevissimA scabridi. Folu 
ovato-oblonga, 3-4 poll. longa, circiter ^ aut aliquanto ampliuslata, obtusiuscule acuminata, basi ina^quali-acutiuscula 
aut subobbque-rotuudata, brcvissime triplinervia , in paging dorsali pra,cipue ad margines nervorum appresso-pubera 
venulisque tenernmis subrcticulata , costS media ad apicem cum ncrvis lateralibus subramificata. Substantia colore et 
aromate base accurate cum Herbarii Rauwolffii foliis congruunt. 

Postquam vevo yysus foliorum Malabathri magis invaluit et in Europa quoque hoc medicamentum aliquamdiu inter 
usitatissima haben cojptum est, paulatim hoc nomine complurium aliarum specierum Cinnanwmi folia ex India orientali a 
mercatonbus advecta fuerc : quod eo minus mirandum est , si et copiara vegetabilium hujus generis , qua longinqua, ilte 
regiones abundant, spectes, et ingentem foliaturoe simllitudinem, qua species inter se diversaj vix nisi oculis exercitatis 
dignoscuntur. 111. Praeses Nees ab Esenbeck censet (Regenshurg Rot. Zeit. 1831, iV" 34, p. 896) angustiorem speciem 
foliorum Malahathri offie. a C. Tanuda et C. alUJloro oriandos esse, latiorem a C. eucalyptoide (C. nilido Hook.) admistis 
folus a ohtusifolii, C. inertis et C. paueiflori, inter qua. frater ejus Fr. Nees ab Esemeck (Neesyos Esenb. und Ebermaier 
Med.-Pharm. Bot.p.m) deprehendere sibi visus est folia C. Zoylanioi, «,tate, ut ait, aromate suo orbata (1) 
Cum mih. omnes species modo enumerata, ex exemplis genuinis, qua, collectione Cl. Waiuch continentur, uota; sint 
fortasse non a re alienum erit, summam investigationum mearum de>/«> iUis Malahathri olim officinalibus hie paucil 
exponere. Eten.m disciplina= botanic* non nisi prodesse poterit, si tale argumentum, quod prius quam splendida ilia 
mqu.sit.0 amicorum meornm Nees ab Esemeck de eo paucis ante aunis edita fuerat, tenebris prcssum latebat ab aliis 
quoque illustratur. ' 

Ante jam exposui , folia ista herbarii RArwoirFiAM partim ad C. nitidum Hook. (C. eucalyptoides Nees ab Esenb.) partim 
ad C. RA.woLPm meum esse referenda. Sed nonnulla etiam inter illa/.Z/« Malabathbi, qua3 a Burmanno majors m et 
unum inter ilia , qu^ a Van Royen (3) collecta habemus , a C. nilido Hook, oriunda sunt. Eandem ex parte originem pr^ 
se ferebant>//« 3Jalathri, qua3 pharmacopola Haganus Mond examinanda mihi prcebuit : horum alia sunt varielaiis 
ohlongifolicB C. nitidi, alia C. Rauwolffii , qua3dara denique alius speciei Cinnamomi , qu^e ad folia C. Tamala Nees ab 
Esenb. proxime accedunt. Ejusdem speciei nonnulla ex herbariis a Seba et Van Royen collectis in manibus habeo , qua; 
cuncta jam forma oblongiori, colore livido-ochraceo, fragilitate majori, et omnis fere aromatis , quod valde debile est 
et laurino-cinnamomeum , defectu, ab utraque specie priori differre nulli non perspicuum est. Quemadmodum de iis 
animadvertit Van Royen, species, ad quam referenda sunt, est : « Pluk. Almag. p. 89. Cassia Cinamomea, sirictiori 
y> folio, ignoUlior, cujus folium est Malahathrum s. Tamalapairum angustifolium in officinis frequens , » quod Nees ad 
C. Tamala retulit. Attamen si paginam eorum dorsalem cum foliis hujusce speciei conferas, venulis transversalibus 
subarcuatis multo simplicioribus , quae in C. Tamala (cf. in Tab. U. Fig. S-4 adumbrationem aliquot foliorum hujus 
speciei e collectione Wallichii. ) reticulum satis densum licet non admodum conspicuum connectunt, facile ea 
distingui posse reperies. Hoc ipso reticulationis charactere differunt a varietate p> angustfolid Roxb. ( Kar. Cassid 
Nees ab Esenb.) C. Zeylanici : neqyiQ etiam in iis tener ille nervulus deprehenditur, qua? in plerisque foliis arboris 
cinnamomiferse zeylanicse ejusque varietatum juxta basin aut utrinque ex ipsis nervis lateralibus exoritur. Nulla hujus 
generis est species nobis nota, ad quam ea satis certo referre audeam, itaque htec folia peculiari speciei tribuenda esse 
censeo, quam ob colorem , quo superior eorum pagina siccando tingitur, C. ochraceum (4) appellavi. Accedit ad 
C. Tamala et C. alhiflorum Nees ab Esenb., in quibus tamen nervi ad basin foliorum altius sunt unita, et C quidem 
albiflori nervus medius insuper sub acumine est venosus. 

Neque C. Tamala aut C. alUjiori aut C. paucijlori , nee C. oblusrfolii Nees ab Esenb. folia inter>//a Malahathri off. a 
me examinata reperi, sed, contra vestigium C, mei inertis, ad quod folium ex herbario a Van Royen relicto referendum 



(1) Ipsa haec verba faciunt, ut suspicer, amicum meum hoc loco in errorem incidisse et folia, qua^ ab arbore cinnamomifera z 
oriunda putavit, diversa? esse speciei, fortasse C. ochracei aut C. inertis. Etenim folia C. Zeylanici diutissime servata vix aut ne vix 
aliquid aromatis sui grati dulciter cinnamomei amittunt, id quod exempla, qua? in manibus habeo, ante hos centum quinquaginta 
P. Hermawno in Zeylania collecta qtiam disertissime confirmant. 

(2) Quibus manu ejus propria adscriptum est : « Kaneel. », deinde manu mihi incognita additum : « Laurus 
verba, ab alio rursus exaratum : Malahathri (Linneo). 

(3) Cui ipse folio adscripsit sequentia : o Folium Malabathrum offic. Laurus foliis ovato-oblongis trinerviis, bt 
Ceyl. 145. Mat. Med. 190. var. /3. Katou-Karva Rheed. Mai. V. t. LIII. p. 105. » 

(4) C. OCHRACEUM, Tah. 10. Fig. 2, 3 ef 4 : foliis lanceolatis oblongisve utrinque attenuatis tri- aut brcvissime i. 
nervis lateralibus apice evanescentibus. 

Cassia Cinnamomea, stricliori folio, ignohilior, cet. Piuk. Almag. p. 89. 
Habit, in tropicis Asise regionibus, unde olim folia ejus ad usum medicum late advecta fuerunt. 



38 RUMPHIA. 

est : aliud folium , in antiquo scrinio simplicium servatum , C.faucifioro Nees ab Esenb. fortasse tribui posset, licet nervo 
intermedio sub acumine obsolete venuloso satis culii foliis C. Rauwolffii congruat, quibus tamen est raulto minor et 
substantia; crassioris fragiliorisque. Neque silentio prseterire volo, inter vegetabilia siccata libro antiquo agglutinata, qua3 
prius possederat vir CI. Bennet, professor Leidensis , folium a me repertum esse C. Zeylanici, nervorum distributione et 
odore grato cinnamomeo adeo insigne , nomine folii Malabathri inscriptum , additis sequentibus : <c Malahathrum s. 
)) folium Indurn officinarum, Tamalapathrum folium. Gasp. Bauh. — Ciadegitadi , id est folium Indum arabibus. Joan. Bauh. n 
— Attamen equidem existimo , rarissime inter folia Malabathri officinalia ejusmodi folia insigni odore cinnamomeo 
prsedita occurrere, quam sententiam et ea , quae Hobttdyn (Natuurl. Hist. Vol, II. Part. %.p. S35) refert, confirmant. 

Preeter supra memoratas duae sunt species div er asd foliorum Malabathri, quarum altera, nisi quod foliorum substantia 
sit paulo crassior et fragilior, optime congruit cum ramulis sterilibus Cinnamomi javanici, a Kuhl et Van Hasselt 
collecti, quod C. neglectum appellavi (1). Haec quidem species aliquatenus ad C. nitidum Hook, et in primis ad varietatem 
ejus spurium accedit , sed tamen nervo intermedio sub acumine distinctius venoso et colore ochroleuco paginse dorsalis 
ab eo differt. Cortex ramulorum ejus odore grato aromatico specierum modo memoratarum simillimo est prseditus , 
aeque ac folia , licet gradu multo minore , unde iis , quemadmodum animadvertit divus Kuhl , theae vice incolae utuntur. 
Horum foliorum perinde ac C nitidi Hook, apices fere semper sunt erosulo-sphacelati ; his autem solent esse majora , 
inferne venulis transversis reticulatis longe distinctioribus , prseter tres nervos praecipuos ima breviter conjunctos , in 
pagina quoque superiori nitida paululum prominentes, utrinque ad basin nervulo raarginali cum venulis transversis e 
nervis lateralibus exorientibus anastomosante. Nervi laterales sunt subpercurrentes , cum fere apicem folii attingunt : 
nervus autem medius jam pollice infra apicem venam arcuato-adscendentem , et ulterius interdum unam duasve alias 
magis obsoletas emittere solet. Pagina dorsalis discolor inprimis nervorum tractu pube brevissima subtili est obsessa ^ 
vix tamen nisi lente discernenda. 

Alterius speciei duo tantummodo babemus folia ex J. Bursianni collectione , quibus manu ipse sua adscripsit ; 
«c Malabatrum » et infra in margine : « Seba. » His revera , nisi quod dimidio sint minora , ingens est similitudo cum 
Katou-Karua Hort, Malab. V, Tab. SB sive Lauro Malabatro N. L. Burmannt, quara Cinnamomi speciem equidem 
servandam censeo , utpote figura procul dubio ad naturam expressa suffultam (2) , ad quam tamen ramuli nomine Lauri 
Malabrati 2i Lamark (Encycl. Bot. III. p. -443. B) descripti, quosSoNNERAT cum illo communicaverat , jam ob folia vetusta 
triplinervia vix referri possent. Frustra in Herbario Musei Horti Botanici Parisiensis in hos ramulos inquisivi et inter 
plantas S. Vaillant unicum modo reperi foliis breviter triplinerviis , cui adscriptum evditn^LaurusMalabratumLam. diet, d , 
e planta, quae procul dubio familias Laurinearum non est adnumeranda. — Haec itaque folia C. Malabathro accensere 
nullus dubito , praesertim cum ab J. Burmanno sint oriunda , cujus parens banc primus constituit speciem et hoc etiam 
in elaboranda Fiord Indicd herbario usus est (B). Jam statim colore pallidissimo, qui supra est pallide virens, infra 
isabellino-canescens , a ceteris omnibus , quae vidimus , foliis Malabathri off. haec facile dignoscuntur : ad hoc 
animadvertenda eorum magnitudo, flexilitas, substantia multo tenuior, denique nervi subtus validi in apicem percurrentes, 
in altero foho ima brevissime coalescentes , in altero vero latiori usque in apice petioli ipsius distincti. — H^ec paulo 
disertius de compluribus hujus generis speciebus , quas nonnisi imperfecte novimus, disputanda credidimus. Nunc ad 
C. nitidum Hook, accuratius inspiciendum pergamus. 

Descr. Truncus arborescens aut fruticosus, ramosissimus , cortice fuscescente vix linese dimidium 
crasso. Ramuli subbrachiati , teretes, fusco-virentes , tenuiter striati, glabri : juveniles magis 
minusve tetragoni sive etiam compresso-tetragoni , non plane glabri sed alii toti , alii tantum ad 
insertionem foliorum novellorum pube rara, brevissima, appressa, simpliei , non nisi armato 
oculo conspicua velati. Folia subopposita, petiolis parte tertia aut dimidia pollicis longis, 
subteretibus, latere interno canaliculatis, 3-5pollices longa, 1^-^| poll, lata, raro longiora, elliptica 
aut oblongo-elliptica , basi apiceque subacuta , rarissime vero acumine brevi integra sed semper 



. Fig. 2 : foliis elliptico-oblongis utrinque a 
3 medio infra apicem venuloso. 
Habit, a Kuhi et Van Hasselt in monte Kaputiang provinciae Javanicae Buitenzorg collectum. 

(2) CiNNAMOMiJM MAiABATHRUM , Ttth. 13. Agr. 3 c^ 4 : f oliis ellipticis oblongisve utrinque subacutis validi tri- aut brevissim^ triplinerviis transverse 
venulosis glabris , nervis apice confluentibus. 

Laurds maiabatrum N. L. Burman. Flor. Ind. p. 92 (excl. Synon. Rumph. Herb. Amh.). 

WiiDE Maiabaarse Kakeeiboom, Katou-Karua. Houtt. Nat. Hist. Vol. 11. Part. 2. p. 335 (tantummodo quod ad extractum verbale de eo ex Horto 

Malabarico). 
Katou-Karua J^or/. iJ/a;. F.|>. 105, fa&. 53. 
Habit, auctore Riieede in Malaharid in locis montanis provinciarum Teckencour et Berkencour. 

(3) Postquam Burmatjnorum Herbarium, cujus aditum hodierni domini benevolentia nunquam satis pr^dicanda mihi patefecerat, Parisiis 
inspexi, fatendum mihi est, Laurum malabatrum Florw Indicce ad solum Horti Malabarici citatum esse limitandum. Quod enim specimen pro eo 
habuit N. L. BuRMAOTus , nihil est aliud , quam varietas C. Zeylanici, cui exemplo ha3c verba sunt adscripta : « Laurus Malabatrum ex Java 1759. 
Sindoc Rumph. r> — h\i^ quoque exempla, quibus lawras Malabatrum adscripsit, veluti Cinnamomum perpetuo florens folio tenuiore acuta 
J. BuRM. Thes. Zeyl. p. 63. Tab. 28, aut ejusdem sunt varietatis, aut var. cordifolice C. Zeylanici. Alter vero ramulus foliis fer^ pedalibus 
4-6 poll, latis in Herbario Burmannorum idem esse videtur, cujus mentionera fecit Houttuyw (1. c. p. 336), qui hunc ramulum, ex Zeylania 
advectum, ad Katou-Karua (quem iUe nomine arboris cinnamomi ferw Malabaricce ferce descripsit) referendum esse suspicatur. Sed hoc quoque 
specimen est C. Zeylanici et indicare potest, quantopere haec stirps magnitudine ac forma foliorum sit polymorpha. 



CINNAMOMUM. 39 

fere eroso-sphacelata , coriacea , glabra , trinervia aut pseudo-triplinervia , nervis semper fere basi 
magis minusve conjunctis at superne in ipso fere apice excurrentibus , supra nitida ac glaberrima, 
siibtus glauco-virescentia ac reticulatione in foliis plane adultis vix conspicua, superioribus 
(quae vulgo sunt majora), et floralibus (quae non raro in formam magis ovatam transeunt) 
utrinque distinctiore : in pagina etiam dorsali foliorum juniorum et partim superiorum et 
floralium, si sub lente eonspieiuntur , vestigium tenuissimum pubis, ejus, quam supra in 
ramulis novellis descripsimus , similis observatur, qua tota etiam inflorescentia obtegitur. Racemi 
simpliciter ramosi , foliis parum breviores , interdum longiores , versus summitates ramulorum 
dispositi, axillares aut supraaxillares , oppositi, erecto-patentes , rarocernui, rari, nonnunquam 
sat approximati , ubi foliorum lapsu aut evolutione oppressa paniculam brachiatam constituunt , 
rachi de compressiuscula , inferne cicatricibus aliquot sive tumifieationibus , medio aut supra 5-7 
ramificationibus subdecussatis patentibus pollicaribus sursum decrescentibus : duas insignes in 
forma florum dissimilitudines offerunt, quae res eo facilius nos in errorem specialem inducere 
potest, cum non in una eademque stirpe hujus speciei observantur et rami rachidis, ob florum 
dissimilitudinem , in uno arbusculo floribus minoribus vulgo crebrioribus sint instructi et inferiores 
cymoso-septemflori , in altero vero, cujus flores paene duplo sunt majores, omnes tantum ex 
ramorum apice triflori. Flores illi cum minores formae subglobosae, tum majores magis clavi- 
formes , sunt hermaphroditi , illi tamen rarissime fructiferi , quare eos , ratione majorum foecun- 
dorum, flores steriles appellamus. Bracte^ parva?, sessiles, appressee, ovatse, acutse, concavae, 
sericeae, fugacissimae , ad axin in quavis ramificatione cicatriculam relinquimt : duse minores 
oppositae etiam sitae sunt in exortu pedicellorum , qui duas tresve lineas longi , tenues , striato- 
teretes, uniflori, saepe una cum floribus in monstrositates fungosas degenerant, et laterales prope 
basin duas bracteolas indistinctas gerunt. Flores fcecundi magnitudine duarum circiter linearum , 
exvirenti argenteo-canescentes. Perianthium semisexfidum , externe et interne pube sericea 
appressa : lacing verticillis duobus alternantibus erecto-conniventes , longitudine «quales, 
obtusae, concavae, interne obsolete trinerves, ima parte, qua in tubum brevem turbinato- 
cupuliformem sunt connatae, gibbere dorsali, seriei exterioris latiores, ovatse, interioris obovato- 
oblongae, omnes in medio supra intumescentiam dorsalem transverse deciduse. Stamina 12, 
inaequalia, verticillis ternis perigyna , quorum tamen intimus verticillus , utpote tribus staminodiis 
breviter pedicellatis cordiformibus flavicantibus constans , aboritur : bine 9 tantum stamina 
fertilia , laciniis perianthii breviora , quibus sex exteriora opposita et parumper supra basin inserta 
inter se sunt similia et eglandulosa, antheris antice dehiscentibus : tria autem verticilli secundi 
ima monadelpha, antheris saipe bilocularibus postice dehiscentibus et supra basin glandulis duabus 
lateralibus, cordiformi-obtusis , breviter stipitatis, stipite dilatato. Filamenta antheris paulo 
tantum longiora, compresso-hnearia , vestigio pubescentiae vix conspicuo aut passim imberbia. 
Anthers ovato-oblongae , obtusae , filamentis latiora , iisdem continuae , glabrae , quatuor valvulis 
a basi ad apicem reflexis membranaceis formae ovalis, quarum inferiores duse paulo sunt majores, 
dehiscentes. Pistillum liberum, sessile, glabrum. Ovarium subturbinato-ovoideum , basi perianthii 
cupuliformi semiimmersum , superne in stylum attenuatum, uniloculare, lateraliter ex apice 
ovulo solitario, suspense, anatropo, elongato-ellipsoideo. Stylus apicalis, brevis, filiformis, 
rectus, deciduus. Stigma terminale, subcapitatum, obsolete tricuspe, viscosum. F/ore^ ilU, qui 
rarissime fructus gignunt , sive steriles^ a modo descriptis conformatione eatenus tantum differunt , 
quod perianthium eorum minus elongatum altius est partitum neque ovarium , licet identidem 
ovuhim fovens, adeo turgidum, formae potius elongato-ovoideae : praeterea stylus eorum vulgo 
paulo elongatior, quam in foecundis esse videtur. Reperiuntur etiam subinde flores, quorum 
perianthium paucioribus, alii, quorum pluribus laciniis instructum est et staminum numerus 
eadem ratione aut imminuitur aut augetur. Bacca ellipsoidea, basi parti perianthii inferiori 
abbreviato-turbinatae , truncato-sexdentatae , auctae insidens, atro-violacea , laevigata, nitida, in 
pericarpio molliter carnoso monosperma. 

Varietas a. SPURIUM, Tab. 16. Fig. 1 : foliis ellipticis obiter arcuato-venuloso-reticulatis , junioribus 

subtus argenteo-sericeis. Bl. m Tydschr, voor Natuurl. Gesch. 1. p. 64. 
Laurus CULILAWAN Herh. Rwdt. (ex parte). 

Habit. Ramulos steriles in provincia Java? Bantam prope fluraen Tji-awie coUegi : ramum vero inflorescentia foecunda 
hortulanus Kent circa Tji-peteer identidem in Java occidentali , quern cl. Reinwardt Laurum Culilawan determinavit, 



40 RUMPHIA. 

inductus, ut videtur, odore et sapore caryophyllaceo , quo cortex hujus fruticis gaudet, quem tamen, si cum 
Cortice Culilawan qfficinali conferatur ^ tenuissimum esse , confiteor. Folia cuncta fere sunt trinervia et reticulatio 
arcuata inter nervos satis conspicua : quos tamen characteres non idoneos censeo , cur heeo specimina tanquam 
nova species secernantur, cum in primis accurata contemplatio complurium exemplorum C. nitidi Hook, me docuerit , 
transitum ad hancce varietatem gradatim posse ostendi. Ceterum cum hanc, turn alias quasdam varietates, quas in 
itineribus per insulam Javam cognovi, paulo accuratius examinemus. 

Descr. Frutex ramosus , qiiindecim pedes altus , ramtilis teretibus glabris : novellis compresso-teretibus 
aut obscure tetragonis, glabriusculis , in innoyationibus pube minuta appressa. Folia opposita, 
in petiolis brevibus , vix semipollicaribus , subteretibus , supra canaliculatis , 4-7 pollices longa , 
lf-2| poll. lata, ovali-oblonga aut oblonga, utrinque obtusiuscula vel etiam obtusa, apice 
semper fere sphacelata , coriacea , flexibilia , crasse trinervia , rarius brevissime triplinervia , nervis 
subterminantibus , in pagina superiori laete yiridia ac nitentia, venulis inter nervos hie leviter modo 
elevatos paululum conspicuis, in inferiori griseo-virescentia sive prope plumbea , nervis hie 
crassis, reticulatione distinetiori et, si sub lente spectas, obsolete scabrida. Folia in surculis novellis 
recentissima sunt magis lanceolata, utrinque acuta, trinervia, supra glabra, subtus dense 
argenteo-sericea sine ulla reticulatione. Racemi (quorum non alios nisi floribus foecundis conspexi) 
foliorum longitudinem accedentes aut superantes, supra medium in ramificationes breves, 
simplices, trifloras, subsericeas divisi, floribus forma et conformatione cum supra descriptis 
accurate congruentibus, hcet minus sericeis et axe pubescentia tantum non plane destituto. 

Varietas B. SUBCUNEATUM, Tab. 13. Fig. 2 : foliis basi subcuneatis triplinerviis subtus obiter venuloso- 
reticulatis. Bl. in Tydschr. voor Nahmrl. Gesch. I. p. 64. 

Habit. In regionibus montanis Javee occidentalis , ex gr. inter Batu-awal et Harriang : ramum etiam in vicinia Buitenzorg 
collegit KuHL , hac addita animadversione : «c Hunc fruticem ob virtutes aromaticas arbori Culilawan esse affinem 
» et ab indigenis Kitaetja appellari. » Pauca de eo in medium proferam, siquidem nunquam florentem conspexerim. 

Descr. Frutex ramosus, duodecim pedes altus. Rami teretes, glabri , siccando atro-fusci; ramuli 
tenuiores superne compresso-teretes , pube parca subtilissima. Folia subopposita, partim sparsa, 
breviter petiolata, oblonga aut ovali-oblonga , 4-8 pollices longa, ultra 1^-3 poll, lata, satis alte 
rarius breviter triplinervia, apice subacuto, quo tres nervi subconfluunt, semper fere sphacelato, 
basi CLineata margine angusta subcallosa, ex qua nervulus tener mox evanescens utrinque exoritur,' 
vix coriacea, admodum flexilia, supra glabra ac nitidiuscula , in pagina inferiori glauco-viridi 
pube rara minutissima, vix oculo armato conspicua. Nervi tres utrinque suntelevati, in pagina 
superiori tenues, in adversa crassiores lineas sistentes, ubi etiam venulse transversales arete 
reticulatse distinctiores sunt quam supra. 

Varietas C. OBLONGIFOLIUM , Tab. 16. Fig. 2 : foliis oblongo - lanceolatis utrinque attenuatis 

plerumque triplinerviis. Bl. in Tydschr. voor Natuurl. Gesch. I. p. 64. 
Laurus culilawang Nees ab Esenb. Fr. Disp. de Cinnam. p. 62 (quod att. descr. plant, javanic.).— 

Fr. Nees ab Esenb. und Eberm. Med. Bot. p. 429 (nonnisi synon. plantce javanicae). 
CiNNAMOMUM cuLiTLAWAN JAVANicuM Nees ab Esenb. in Plant. Asiat. rar. Wall. //. p. 75 in annot. 
CiNNAMOMUM CULITLAWAN Nees ab Esenb. Rcgensh. Bot. Zeit. 1831, N^ 34. p, 602 (ex parte). 

Habit. In montanis Jav^ regionibus, in primis in parte occidentali, ubi hanc varietatem ex. gr. in compluribus locis 
proTinciae Bantam reperi : hortulanus Kent eam etiam prope Tji-geurree in provincia Tjanjor animadvertit. Ramulum 
nomme Tadju sive Tadjoe Herbarium Regium nostrum acceptum refert viro amicissimo Pr^torius, e ditione 
Palembangana insulee Sumatra oriundum, cujus incolae ligno ad opera fabrilia utuntur. Ceterum accuratiorem 
huJQs varietatis descriptionem non necessariam existimo , cujus unicum discrimen in forma foliorum positum est, 
quae sunt elongatiora, pro longitudine angustiora et utrinque magis attenuata, quam C. nitidi Hook, ejusque 
varietatum, quas supra descripsimus. H^c quoque miev folia Tamalapatra quondam officinalia deprebenduntur et 
sapore caryophyllaceo. satis ferventi gaudent. Cortex hujus varietatis et C, nitidi plane inter se sunt similes; sed 
ille acnor, minus gratus ac magis camphoreus, quas tamen proprietates siccando insigniter amittit. 



CINNAMOMUM. 



8. CINNAMOMUM iners bl. tab. 17 et is. 

C. foliis elliptico-lanceolatove-oblongis utrinque subacutis (apice saepius sphacelatis) 
breviter triplinerviis ayeniis, neryis lateralibus superne evanescentibus, racemis (aut 
potius cymis) ramosis paniculato-subterminalibus foliis longioribus, floribus sericeis, 
laciniis perianthii infra apicem deciduis. Bl. Bjdr, p. 570. — C. G. Nees ab Esenb. 
in Wall. Plant. Asiat, rar. II, f. 73. 3. 

Laurus iners Herb. Rwdt. (ex parte). — In lit. ad^ms ab Esenb. Fr. m Disput. de Cinnam. p. 63. 
CiNNAMOMUM Malabatrum Batka. ifi Regefish. Bot. Zeit, 1834. N""^. p. 135. 

Habit. In fruticetis montanis et in margine nemorum altionim primaevorum Javae occidentalis insularumque vicinarum , 
ut Sumatree (Pr^torius), Piilu Pinang (Wallich.) et probabiliter etiam orae Malaccanse. 



OBSERVATIO I. 

Hujus speeiei ideirco tantum hoe loco mentionem injeci, quod folia ejus subinde licet rarius inieT folia Malahaihri, 
utique omnia ea, quae ex antiquissimis fontibus oriunda examinavi, contenta fuerunt. Mercator vero Pragensis Batka 
haec folia a Cinnamomo Malahathro suo, quod non aliud ac Laurum inertem Rwdt. esse existimat, oriunda esse perhibet; 
qui viri error in foliis Malahathri , remotissimis olim temporibus usitatis, derivandis, bine facile explicari potest, quod 
Reinwardt duas Cinnamomi species , inter se quam maxime affines, nomine Lauriinertis confundere solebat, C. scilicet 
nitidumUoo^. et C. iners meum. Planta , quam hoc nomine a Reinwardtio nactus est Batka, baud alia est ac C, nitidum 
Hook., unde folia Malahathri, quibus olim in officinis utebantur, maximam certe partem oriunda esse, jam supra in 
observatione ad ejus descriptionem secunda exposui. Itaque si istam nominum confusionem excipias , de origine 
Malahathri cum Batka plane idem sentio. Minime vero assentiri illi possum in altera earum specierum Cinnamomi se 
Laurum Malahathri antiquiorum auctorum agnoscere putanti, quam speciem nervis apicem versus confluentibus esse 
insignem et figura Katou-Karua Horti Malabarici niti, omnia quae de ea disputata fuerunt confirmant. 



OBSERVATIO II. 

Cortex, qui C. nitidi Hook, externa specie plane similis est, manducatus admodum est mucilaginosus, paululum 
acerbus, sed aeque ac folia omni odore et sapore aromatico orbatus. Utrique tamen varietati queedam proprietas 
camphorea licet levissima aecidit , ita ut quasi transitus a priori ad banc speciem satis conspicuus appareat. Ceterum 
ingens omnino C. inerti cum C. nitido est affinitas ; utrique eadem fere est foliorum forma eademque inflorescentia , 
nisi quod in C. inerti nervi foliorum laterales prius infra apicem evanescunt, quod ne minimum quidem reticulationis 
vestigium, utique in stirpe viva, conspicitur, denique quod racemorum rachides hie multo sunt elongatiores , quam in 
C nitido. In partibus autem fructificationis nullum inter utrumque discrimen essentiale reperire potui ; itaque ne 
eadem iterum repetere cogar, minutam florum dissectionem hie omittam. Hoc tantum monitum volo, eos non ahter 
quam in priori specie formae esse duplicis , in altero frutice minores , magis globosos , ramificationibus magis divisis et 
aborientes , in altero longe majores , elongatiores , ramificationibus ut plurimum trifidis , qui fructus progignunt. 

Descr. Truncus VLilgo fruticosLis, subinde arborescens, cortice atro-fusco acieulato. Ramuh teretes, 
glabri^ supremi ex tereti subtetragoni, sub lente, perinde ac pagina dorsalis foliorum novellorum, 
pube subtili brevissima adspersi. Folia subopposita , petiolis vix semipollicaribus satis profunde 
canaliculatis insidentia, 4-6 pollices longa, 1^-^ poll, lata, utrinque Subacuta, apice semper fere 
vitiata , margine basilari subcartilaginea , nervis tribus luteolis ima conjunctis in pagina superior! 
splendenti vix parumper prominentibus , quorum laterales jam infra apicem oculorum aciem 
effugiunt , coriacea , satis fragilia , supra laete viridia , subtus glauco-virescentia et hie statu etiam 
siccato raris tantummodo venulis sparsis obsoletis transversalibus aut subarcuatis. Ut in C nitido 
INFLORESCENTIA cxootur cx innovationibiis axillaribus et terminalibus , quae racemis longe pedun- 
culatis, recte aut arcuato-assurgentibus, ramosis, in paniculas amplas brachiato-fastigiatas dispositis 
constant : talis panicula sive ramulus florifer saepe in apice aut in nonnuUis racemorum est foliata , 



4i RUMPHIA. 

aut etiam nuda , et tunc saltern ad basin racemi cujusvis animadvertitur cicatrix sive callus fplii aut 
delapsi, aut non evoluti. Racemi ^-1 pedem longi, rachidc, vix dimidiam petiolorum crassitudinem 
aequante , ima terete et glabra , sursum compressiuscula et supra medium , ubi ramos suboppositos , 
magis minusve patentes gerit , ut hi et magis etiam pedicelli , parum sericeo-pubere. In racemis 
floribus aborientibus rami teneri inferiores sunt multo elongatiores , yulgo cymoso-septemflori , 
rarius , furcatione duplicata , cymoso-multiflori : rami superiores sensim decrescentes , atque ut 
illi racemorum floribus foecundis ex apice alii septem-, plurimi nonnisi triflori. Bracte^ fupa- 
cissimae , et flores etiam cum C. nitidi Hook satis congruunt , nisi quod laciniae perianthii ovatse 
paulo sint acutiora. Stamina fertilia novem, quorum sex laciniis perianthii opposita. Tribus 
staminibus seriei internae , supra basin duabus glandulis stipitatis cordiformibus instructis, alternse 
sunt glandulae sive staminodia tria magis introrsum sita stipitata cordiformia , quorum stipes cum 
basi dilatata filamentorum ima est connatus : antherae hujus seriei aut quadri-, aut confluxu 
locellorum modo biloculares. Staminodia cum hac serie alternantia paulo majora glandulis 
staminum modo descriptorum. Flores steriles : Ovarium, ellipsoideum. Stylus stamina longitudine 
aequans. Stigma obtuso-triquetrum , margine deorsum anguHs tribus prominuhs. Flores fertiles : 
Ovarium subglobosum , apice in stylum crassum brevissimum mucronatum. Stigma discoideum , 
verrucosum , post foecundationem diu persistens et in pericarpio in vertice cicatricem punctiformem 
relinquens, nullo styli remanente vestigio, qui, ovario magis magisque intumescente , in hujus 
verticem abit. Laciniae florum foecundorum in fructu elhpsoideo baccato sunt aut penitus persi- 
stentes, aut apice tantum sphacelato-deciduae. Pericarpium eUipsoideum, sursum discoideo- 
depressum , ubi substantia ejus carnosa , saltem in statu sicco, paulo est tenuior. 

Varietas latum, Tab. 18 : foliis latioribus basi saepe obtusioribus. 

Habit. In regionibus montanis mediterraneis provinciae javanicae Bantam, ubi earn vir amicissimus Spawoghe collegit et 
mecum communicavit. Nullum in ea discrimen alicujus momenti distinguere possum , nisi quod folia vulgo sint 
majora ac duos tresve poUices lata, basi tantum acutiuscula, saepe autem in obtusum vel etiam rotundatum 
transeuntia. Quemadmodum supra diximus , aeque ac cortex , sunt parum camphorea si manducantur aut teruntur. 



9. CINNAMOMUM (sintog) javanigum bl. tab. 19. 

C. foliis (majusculis) elliptico- oblongis acuminatis basi acutis tri- aut breviter 
triplinerviis transyerse reticulatis , neryis apice confluentibus subtus cum yenulis 
petiolis ramulis paniculaque terminali patentissima dense tomentosis. Cinnamomum 
jamnicum Bl. in Bydr, Flor. Ned, Ind, /?. 570. 

Sindoc Valent. Beschr. Amb. p. ^11. — Rumph. Amb. II. p. 69. 

Laiirus Malabatrum N. L. Burm. Flor. Ind. p. 92 (quod ad Rumphii Synon.). 

Syndok-boom Houtt. Nat. Hist. II. % p. 337. 

Laurus Blalabratum Horsf. in Verhandel. Batav. Genootsch. VIII. 

Laurus vsEVBO'Gkssik Herb. Rwdt. (ex parte). 

Melastoma sp. Herb. Rwdt. et Van Hasselt. 

Melastoma Reinwardtianum Bl. By dr. Flor. Ned. Ind. p. 1069 (tantum quod ad folia, cum panicula ad 

meum Dissochceta fallaos {Melastoma fallax Jack.) speetat. 
Cinnamomum Sintoc Bl. (quod ad Synon. Yalent. et Rumph.). 

Habit. In primaevis nemoribus provinciae interioris Bantam, veluti circa Harriang , frequentius etiam in regionibus 
montanis Agri Preangerani atque in monte Burangrang provinciae Krawang, ubi fortuna mihi banc arborem mense 



CINNAMOMUM. . 43 

Augusto florentem osteiidit, quam incolee Kiteja, nonnuUi vero Sintok appellant. Steriles ejus ramulos ex interiori 
provincia Palemhang insulee Sumatra vir amicissimus Pr^torius ad me misit. In Borneo etiam admodum vulgarem 
esse exingenti copia corticis, quae inde in favam adyehitur ^ conjicere licet. 



OBSERVATIO. 



Hanc tandem commentationem absolvere statui , addita accuratiore hujus magnificentissimee speciei descriptione , quse 
Kaiou-Karua Horti Malab. foliatura quam simillima est. Neque tamen non alias complures Cinnamomi mihi sunt 
species; sed has, quod proprietatibus ad arborem canelliferara zeylanicam propius accedunt, peculiari commentationi 
tractandas reservo. Haec vero species etiam illi sectioni hujus generis est annumeranda, quae aromate acriori caryophyllaceo 
msignitur et cujus cortex vulgo a Javanis et Malaicis rei peritioribus Sintoc dicitur, quo nomine nuper admodum ejus 
copiam ad me misit vir Doctissimus Waitz. Hie cortex, cujus characteres supra jam exposui, summa medicorum attentione 
digna est, et jam apud complures indigenas magna gaudet auctoritate, ob salutarem ejus vim adversus colicas 
spasmodicas et dolores post partum , quos internus ejus usus celeriter tollere perhibetur. Summis eum laudibus celebrat 
vir de re medica egregie meritus Waitz, ad cujus observationes practicas lectorem delegatum volo. Hie cortex epidermide 
pallide fusca liberatus eandem fere, quam Cortex Culilawan genuinus faciem refert, coloris intense cinnamomei, 
saporis autem multo amarioris et perinde ac folia, si triturentur, odoris aromatici acerrimi. — Hanc ego speciem a 
Katou-Karua non diversam existimarem , nisi Rheedius expressis verbis retuHsset, illam plantse caneUiferee Malabaricse, 
quamantea descripserat (Hort. Malah. Tom. 1. Tab.^1), tam odore quam sapore baud absimilem esse, neque ullam 
omnino mentionem fecisset de toraento denso ramulos obtegente, quo hsec nostra species inprimis insignitur. V. 111. 
Praeses Nees ab Esenbeck (in Wall. Plant. Asiat, rar. II. p. 7-4. 8) hanc plantam, licet dubius , ad C. sulphuratum 
suum, postea descriptum, retulit, a quo tamen loto ccelo est diversa. In nullo quoque Herbariorum a me inspecto , 
nedum inier folia Malabathri officinarum antiquarum , vestigium hujus speciei reperire potui. 

Descr. Arbor habitus C. Sintoc, licet multo humilior, trunco ad altitudinem 20-25 pedum crescente , 
brachium virile crassitudine superante. Rami cylindrici , rigidi , leeviusculi , infra epidermidem 
tenuem fuscescentem acieulatam cortice coloris Cassice Sinensis sive ita dictae Anglicw, externe 
itidem longitudine filis albicantibus passim notato. Ramuli suboppositi, superiores interdum 
verticillati, teretes, fusco- , aut si novelli, liyido-tomentosi , obsolete striati. Folia opposita aut 
oblique-opposita , individuorum novorum non raro ultra pedem longa , ^ pedis lata , subrugosa , 
petiolo pollicari tereti ecanaliculato striato dense tomentoso : vetustiorum vero arborum folia 
plerumque amplius dimidio sunt minora , laevia , petiolo vulgo ^ pollice multo tenuiore , interiori 
latere distincte canaliculato , in dorso striato, identidem dense tomentoso. Folia sunt forma 
elliptica aut elliptico-oblonga , superne acuminata , alia in cuspidem contracta , nervis lateralibus 
tum etiam infra apicem plerumque sphacelatum cum costa media confluentibus , qui si folia sunt 
acuminata in ipso acumine evanescunt , basi subacuta , margine angustissimo cartilagineo cincta , 
qui in vetustioribus illis arboribus obsolete est erosus , nervis tribus e basi , vel paulo superius , et 
duobus tenuioribus ex ipso margine exortis, apicem identidem fere altingentibus ^ hi nervi, 
quorum tres medii infra crassiores etiam supra paululum prominent ibique in foliis novellis 
pube velutina sunt obsessi , venulis creberrimis transversis laxis reticulatis infra admodum distinctis 
sunt conjuncti. Sunt coriacea, supra nitida, in pagina dorsali glauco-virentia atque ibi inprimis 
ad nervos et venas sublanuginosa. Panicula (sive potius Cyma composita) terminalis , brachiato- 
ramosa , erecta , efFusa , ovoidea , multiflora , pube densa livido-virenti velutina obsessa ; rachide 
subtetragona , in divisionibus tam primariis (quarum inferiores sunt elongatse ac decussato-ramosae , 
superiores autem sensim decrescunt et in cymas paucifloras contrahuntur), quam in secundariis 
lapsu squamularum fugacissimarum sive bractearum exiguarum cicatrisata. In ultimis quoque 
divisionibus panicularum apice parum compresso-dilatatis trifloris ejusmodi cicatriculae duarum 
squamularum oppositarum defluentium conspiciuntur : in his flos medius , qui est ebracteatus, 
semper primus explicatur, laterales autem , saltem in statu novissimo, binis bracteolis angusto- 
linearibus appressis singulae cinguntur, deinceps in pedicellis brevibus 2 fere lineas longis 
sub- tri- aut quadrigonis vix uUum vestigium relinquentibus. Alabastra globoso - obovoidea , 
dense vekitina. Perianthium 6-Mum , ima tubum brevissimum turbinatum ovario circumdatum 
substantiae crassae sistens , praeflorationis alternantis : lacini^ lato-ovatae , obtusae , concavae , intus 
appresse-pubentes , dorso velutinae, erecto-conniventes , tribus interioribus paulo brevioribus 
ac subcarinatis. In quibusdam floribus perianthium est etiam octo-, raro quadri-fidum , quo 
fit, ut numerus staminum aut major sit aut minor, quam in illis perianthio sexfido. Stamina 



RUMPHIA. 

fertilia 9 cum 3 sterilibus tubo perianthii sursum insei ta , laciniis ejus breviora , erecto-conniventia , 
in tres Yerticillos alternantes versus centrum longitudine parum decrescentes disposita : verticillus 
exterior sex staminibus perianthii laciniis oppositis eglandulosis , antheris antice dehiscentibus , 
constat : intermedins tribus staminibus basi biglandulgsis , antheris ad margines dehiscentibus : 
verticillus denique interior glandulis sive staminibus rudimentariis tribus fere sessihbus cordatis 
dorso carinatis. Filamenta compressa, villosiuscula : verticilU secundi insigniter deformia, ob 
utrasque glandulas magnas erectas crassas postice convexas subcordatas apice obtusatas aut 
inaequaU-tridentatas flavas laterales , quorum stipes brevissimus utrinque cum basi filamenti est 
unitus 5 hae glandulae paulo sunt breviores toto stamine , cujus dorsum semiamplectuntur, substantiae 
carnosae, ut antherae et stamina imperfecta pelkicido-punctatae. Anthers elhpticae, interiores 
magis obtusae , quatuor valyulis exiguis ovahbus sursum reflexis sese aperientes , imberbes , 
filamentis latiores iisque continuae , ex connectivo carnoso complanato pellucido-punctato quatuor 
celkilis polHne fartis excavato formatae, Pistillum longitudine stamina aequans et verisimihter 
in floribus hie a me descriptis aboriens. Ovarium elongato-ellipsoideum , uniloculatum , ovulo 
in apice loculamenti suspenso anatropo, superne in stylum filiformem rectum attenuatum. Stigma 
obtusum , sublobulatum , obliquum. — In flore perianthio quadrifido tertium quoque staminum 
verticillum (alioquin anantheratum) antheris minoribus margine quadrilocellatis praeditum invenio , 
duabus glanduHs cordato-lanceolatis carinatis sessihbus interpositis : in hoc igitur octo sunt 
stamina fertilia , nempe quatuor exteriora eglandulosa , duo intermedia laciniis exterioribus opposita 
biglandulosa , quorum glandulae subirregulariter lobatae verticillum interiorem ex duobus 
staminibus cum totidem staminodiis alternantibus constantem amplectuntur ac fere totum 
occultant. Monendum etiam , filamenta staminum laciniis internis oppositorum paulo esse latiora 
ac breviora antheris magis ovatis , quod praecipue in floribus clausis minus in expansis apparet. 



EXPLIGATIO FIGURARUM. 

Tab. 9. Fig. 1. Delineatio gemiina Maauscripti Rumphiani C. CuUlawan fructibus ornati, magn. natural, min. 

Fig. 2 et B. Folia C. CapparwCoronde , quorum 2 supra alterum infra visum, magn. nat. — Fig. 4 et 5. Folia 
C. RauwoJffii ex ejusdem Herbario, quorum A supra, alterum postice conspectum, magn. nat. 

Tab. 10. Fig. 1. Ramus sterilis G. Culilawan magn. nat. secundum exempla Amboinensia. — Fig. 2, B, 4. Folia 
C. ochracei, magn. nat., quorum 2 supra visum ex Herbario Pharmacopolse Hagani Mono, S et 4 folia infra visa ex 
coUectis a Seba et Van Royen. 

Tab. 11. Fig. 1. Genuina Rumphii figura C, (caryophylloidis) ruhri, magn. natural, minor. —Fig. 2. Ramulus sterilis 

V C. neglecli, magn. nat. 

Tab. 12. Ramus florifer C, Sintoc (spurii) magn. nat., secundum specimina in Java coUecta, floribus sterilibus. 

A. 1 — 7. Analysis florum sterilium secundum exempla Javanica hujus speciei, omnibus figuris magis minusve 
magnitudine auctis. — 1. Flos. — -^. Stamen seriei externse floris non aperti, introrsum conspectum. — \. Idem 
seriei interioris , ima ad latera duabus glandulis instructum , extrorsum visum. — ^. Stamina incompleta , cum 
tribus seriei interioris postice sese aperientibus alternantia. — b. Sectio transversa staminis ejusmodi incompleti. — 
6. Pistillum. — 7. Imago ad dispositionem organorum fructificationis illustrandam. Liters appositse cum illis, qua? 
figuris illustratis additse sunt , congruunt. 

B. 1 — 8. Analysis florum fertilium secundum exemplaria Lesghenault, fig. 8. sola magn, natur., ceteris omnibus 
magn. auct. — 1. Flos apertus. — 2. Lacinia perianthii externa cum stamine floris adhuc clausi. — 8. Stamen e 
serie exteriori floris aperti , antice visum. — 4. Summitas ejusdem , in qua inferiores antherarum valvulee sursum 
reflectuntur. — 5. Stamen e serie interiori, ima glandulis stipatum. — 6. Flos longitudine resectus. — 7. Ovulum. — 
8. Fructus immaturus, magn. nat. 

Tab. la. Fig. 1. Ramulus sterilis C. Xanthoneuri ex Guinea Nova, magn. nat. — Fig. 2. Idem C. nitidi var. B. 

subcuneati magn. nat. — Fig. 3 et 4. Folia C. Malabathri ex Herbario J. Burmanni , quorum B supra, 4 infra 

visum, magn. nat. 
Tab. 14. Fig. 1 Ramulus sterilis C. camphorati, magn. nat. — Fig. 2. Ramulus florifer C. alhifiori Nees ab Esenb. ex 

herb. Walltch, magn. nat. — Fig. S, 4. Folia C. Tamalci Nees ab Esenb. ex herb. Wallich, quorum 3 supra, alterum 

postice visum, magn. nat. 
Tab. 13. C. nitidum floribus fertilibus , magn. nat. 
1. Sectio longitudinalis floris fertilis hujus speciei, ut ceterae omnes magn. aucta. — 2. Perianthium floris sterilis, 

unde reliquse etiam figurse sunt desumtse. — 3. Lacinia perianthii, latere interno visa. — 4. Stamen e serie exteriori, 



CINNAMOMUM. 45 

antheris antice dehiscentibus. -^ 5. Stamen e serie interna glandolis stipitatis instructa, postice visum. Hae in basi 
connataeconspiciuntur.— -6. Pistillum floris sterilis. 

Tab. 16. Fia. 1. Hamulus sterilis C. nitidi var. A, spurii, magn. nat. ~ 2. Idem var. C. oblong if olii , magn. nat. 

Tab. 17. Hamulus C. inertis floribus sterilibus, magn. nat. 

1. Flos ramuli hie depicti, ut reliqu^ figura. , magn. auctus. - 2. Unum staminum exteriorum antice visum - 
6. Stamen postice visum e serie interiori, quoe ima cum stipitibus glandularum ac staminodiis cum illis alternantibus 
m annulum est connata. Anthera hie depicta in statu deflorationis versatur. -- 4. Pistillum, ovario resecto ut ovuli 
msertio conspiciatur. ' 

Tab. 18. Idem speciei ejusdem varietatis lati, floribus fertilibus, magn. nat. 

1. Flos fertilis C. inertis, ut reliquse figuroe, magn. auct. - 2. Stamen laciniis perianthii oppositum, antice visum ^ 
^. Duo stamina ex interiori serie, facie interna conspecta , supra basin glandulis duabus stipitatis, inter qua) 
stammodmm situm est, quod introrsum e basi connata eorum exoritur. -- 4. Pistillum. - 5. Fructus nondum plane 
maturus longitudine resectus. 

Tab. 19. Hamulus florifer C. {Sintoc) javanici, folio stirpis junioris juxta delineato, magn. nat., ceteris omnibus 
figuris magnitudine auctis. 

1. Unus summorum ramorum panicula? , alabastris lateralibus adhuc bracteolis instructis. — %, Flos perianthio 
quadrifido. - 3. Floris nondum explicati lacinia. exterior cum stamine iUi opposito; pars inferior asterisco notata 
jam m tubum perianthii transit. - h. Lacinia interior floris item nondum aperti cum stamine illi opposito - 
5. Stamen perfectum verticelli secundi, a tergo visum. — 6. Stamen rudimentarium verticilli intimi. — 7. Pistillum 
parte perianthii abscissi etiamnum a latere cinctum. — 8. Adspectus floris perianthio quadrifido, tam laciniis, quam 
quatuor staminibus exterioribus remotis. — 9. Unum staminum verticilli secundi floris ejusdem, antice visum una 
glandula laterali vi explanata, ut inde a basi sit dilacerata. - 10. Idem e verticillo eodem , a tergo conspectum -- 
11. Ejusdem floris stamen ex interiori verticillo, cui itidem perfecta est anthera , ad latus interius cum staminodiis 
subsessihbus alternans. — 12. Imago situs omnium partium fructificationis in flore perianthio sexfido. — 13 Eadem 
in flore perianthio quadrifido. 

Tab. 20. A. Cortex Culilawan verus. 

1. Frustum externe visum, magna ex parte epidermide tectum. - 2. Idem a latere interno. - 3. Ejusdem fraotura 
transversa. - h Ejusdem sectio transversa. - 8. Frustum planum externe visum , unde epidermis fere tota deras^ 
est. - 6. Ejusdem fraotura transversa. - 7. Ejusdem seetio transversa. _ 8. Frustum corticis externi speciei 
tenuions, epidermide pallide eineraseenti adhuc obtectum. - 9. Idem a latere interno. _ 10. Ejusdem fractun 
transversa. - 11. Ejusdem sectio transversa. - 12. Fraotura longitudinalis -alius frusti corticis tenuioris -1 
\&. Ejusdem sectio longitudinalis. 

B. Cortex (Culilawan) Papuanus. 

U. Frustum corticis vetustioris externe. - 15. Idem a latere interno. - 16. Fractura tranversa frusti corticis 
vetustions. - 17. Ejusdem sectio transversa. - 18. Fractura longitudinalis corticis vetustioris. - 19 Ejusdem 
sectio longitudinalis. — 20. Frustum corticis tenuioris raagis convoluti externe. — 21. Idem interne — 22 Fractura 
transversa corticis tenuioris. - 2S. Ejusdem sectio transversa. - 24. Frustum corticis externre ramulis 
vetustioribus, quam praecedentes. Ha^c figura e specimine a V. CI. Rei.waudt nomine Corticis Massoi e Moluccis 
allato expressa est. — 25. Hujus fractura transversa. — 26. Ejusdem sectio transversa. 

Tab. 21. A. Cortex Sintoc. 

1. Frustum externe visum, hie illic epidermide obtectum. - 2. Idem a latere interiori. - 3. Ejusdem fractura 
transversa. -4. Ejusdem sectio transversa — 5. Frusti fractura longitudinalis. -6. Ejusdem sectio longitudinalis. - 
7. Frustum crassms externe conspectum. - 8. Fractura longitudinalis ejusdem frusti, cujus latus sursum spectat: 
a. Iracturamlongitudinalem vetustiorem, I. autem locum abrasum repreesentat. 

B. Cortex Massoi. 



9. Frustum corticis crassioris vetustioris externe visum. — 10. Idem a latere interiori. - 11. Sectio transversa 
frusti crassioris. - 12. Ejusdem fractura transversa. - 13. Ejusmodi frusti fractura longitudinalis. - 14 Ejusdem 
sectio longitudinalis.- 15. Frustum corticis tenuioris, externe.- 16. Idem a latere interiori. - 17 Fractura 
transversa corticis tenuioris.- 18. Ejusdem sectio transversa.- 19. Ejusdem fractura longitudinalis. - 20 Ejusdem 
sectio longitudinahs. - 21. Frustum corticis crassitudine modica , totum fere epidermide vestitum. - 22. Ejusmodi 
corticis fractura transversa. -23. Ejusdem sectio tranversa. - 24. Ejusdem fractura longitudinalis. - 25. Ejusdem 
sectio longitudinahs. 



IV. 



DE IPO SIVE ARBORE TOXICARIA RUMPHII. 



Multo Yulgarior olim in bello (1) incolis Archipelagi Malaici usus erat sagitlaium venenatarum , 
quas per fistulas ex durissimo ligno , plerumque speciei eujusdam Dtjospijros, vehementer flando io 
hostes jacLilabantur , quod telorum genus milites nostri baud leviter reformidare solebant. Postquam 
autem telorum ignivomorum usus in illis etiam regionibus magis invaluit, paucissimae tantum sunt 
gentes feroeiores ac plane barbarse , quae , ut hostes exstinguant aut caedis cupiditati indulgeant , 
venenatis ejusmodi telis utuntur : in his aborigines Borneenses, quos Orang Baijak nominant, 
quique montes interiores, vix pervios , insulae Celebes incolunt TaradjcB, Alii etiam insulani minus 
longe remoti hac culpa non omnino yacare yidentur. Quod si quis oras tantum non incognitas 7V^o«;a? 
Guinece lustrare cupiat , nunc quoque caveat, ne vixdum nave egressus repente e densis virgultis , quae 
litus obtegunt , undique quasi nube spiculorum venenatorum obruatur , quorum minimum vulnus ad 
vitam exstinguendam sufficit (^). Hae sagittae, quas Malaici Sompit dicunt, sunt bacilli circiter pedem 
longi, tenues, recti, teretes, ex arundine fissa B amhus w coniecli^ inferne substantia suberosa levissima, 
quae tubo arundinis exacte congruit , obturati , ut flando emitti possint. Superior extremitas , quae aut 
in laminam lanceolatara , aut in apicem acutissimum excurrit , veneno fusco obducta est : illis autem 
quae ad helium parantur dens galei minutus aut ossiculus similiter conformatus in superiori parte 
insertus esse solet, qui veneno obductus et hoc ipso sagittae ita agglutinatus est, ut hamulus iste in corpus 
penetrans statim sejungatur et si telum extrahitur in vulnere remaneat. Ita fere semper per gravissimum 
angorem, vertiginem , collapsum virium inter vehementissimas convulsiones mors sequitur. Javam 
autem hoc telo tam perfido atque detestando in bello plane non amplius utuntur , quod et olim non 



(1) lUo, ex. c, anni 16S0, quo Macassares coloniis Moluccensibus nostris exitium minabantur ; vel illo etiam , quod in 
ipsa Celehes anno 1670 cum lis insigni fortuna gessit Cornelius Speelman , vir ingenii ac virtutis plane singularis , qui post 
quatuor annorum bellum ferocissimam illam gentem penitus subegit. 

(2) Quemadmodum alise gentes barbarai, ita et Gra3ci antiquissimis temporibus telis venenatis usi fuerunt. Jam fabula 
de sagittis Herculeis sanguine Lerncea3 hydra? imbutis hoc diserte docet et insanabile vulnus Pliiloctetis , postquam 
ejusmodi sagitta casu in pedem deciderat, efficaciam ejus veneni ostendit. Videntur autem paucissimi eo tempore 
homines venenum illud habuisse et rarissime aliis pra^buisse. Ulyssi certe nonnisi a viro amicissimo dono datur, cum 

frustraab aliopetivisset. w'xcTC— ^a/J/xaxcv kvcP^^^ov^v cr^^H^.£W5, o?p^«oi ik lo^i X/'"'^'^"' x^^^V'^^^- «>>' » H-^^ oi o\ ^miv,—hllk Kuzi^p o\ cTcoxjv e//.os' ©ajcffjc: 

vV «.'v«s, Homer. Od. A. ^60 sqq. Quale illud fuerit venenum, statui non potest, sed mihi quidem e regno vegetabili desumtum 
fuisse videtur, quod vox ^/^/^(T^Kd , z^w^ere , satis ostendit. Geterum veteres Italos rationem sagittas veneno inficiendi non 
ignorasse innuit Virgilius Mn. IX. 11'%. 

« quo non felicior alter 
« Unguere tela manu, ferrumquc armare veneno. » 
Cf. /Ellvn. de Animal. Lib. V. c. 16. 



ANTIARIS. 47 

nisi in quibusdam regionibus hujus insulae maxime ad orientem sitis (1) et in vicina insula Madura 
usitatum fuit , ubi nunc subinde ad feras sternendas atque omnino in exercitiis venatoriis adhibetur. 
Caro enim animalium his sagittis occisorum non noxiam inde contrahit naturam, dummodo pars 
veneno infecta removeatur : quin feris , quae cibis hoc veneno perfusis exstinctae fuerunt , sine fraude 
yesci Hcet , quamvis has quam primum exenterare vitile videatur. 

Licet autem narrationes multorum peregrinatorum veneno huic vegetabih , a Malaicis et omnino in 
Java occidentah Upas (^), a Javanis autem propriis AntjarsiNe Antsjar, ab incolis Celebes et insularum 
Philippinarum Ipo sive Hipo dicto , effectum nimis immodicum tribuerint , nullum tamen dubium 
est, quin vi et efficacia letali venenis animalibus maxime perniciosis non solum non cedat, sed ha^c 
etiam superare videatur. Valet hoc inprimis de eo veneno, quod Malaici ob efficaciam plane singularem, 
qua distinguitur , Upas Radja (3) nuncupant : de quo tamen non hoc loco sed proxima sectione 
agemus. Quae hic in medium proferemus arhorem toocicariam Rumphii nostri , Pohon Upas Malaicorum 
{Antiaris toxicaria Lesch.) solam spectabunt atque iis, quae de ea Tomo altera Herb. Amb. p. 263 
relata sunt , botanica saltem ratione , supplendis et corrigendis inservient. Haec enim ipsa est arbor ilia 
singularis , de qua tot miracula varii omni tempore narraverunt auctores , ut videre est e scriptis 
Cleyeri (cum Menzelio e Diario Viri Celeb. Cornelh Speelman communicatis. vid. Ephem. Nat. Cur. 
Dec. II Ann. III. p. 127. de telis deleterio veneno infectis in Macassar et aliis regnis insulce Celebes)^ 
sacerdotis Camello (vid. Raj. hist. pi. III. in append, p. 87), Valentin, Oud en Nieuw Oost 
Indien III. p. 218.) ipsius Rumpini , praecipue vero e putida ilia commentatione , quam quidam 
inferioris ordinis chirurgus , nomine Foersch , anno 1781 in lucem edidit (4). Haec scripta si legis , 
facile tibi persuadeas , pleraque falsis niti indigenarum narrationibus , qui cum natura ad qua3vis mira 
atque incredibilia (5) credenda aliisque persuadenda sunt proclives, tum hoc forte loco illud spectabant , 



(1) Hoc inde patet, quod ibi paucissimis tantum indigenis modus hujus veneni vegetabilis parandi et letalis ejus in 
vulneribus effectus cognitus est , quamquam plantee , unde colligitur , etiam in locis magis ad occidentem sitis , iisdem 
plane nominibus , occurrunt. Madurenses autem hoc venenum ad usus bellicos olim cum ex orientalibus Java3 rex^ionibus , 
tum ex insulis Balie et Borneo petere solebant. 

(2) Tam Upas quam i/;o significant venenum; Polwn autem arhorem, itaque Pohon-Upas est arbor veneni. Malaici 
tamen et morbum quendara organorum respirationis (Pleuritidem nostram) Upas dicunt, addito plerumque Sahit (i. e. 
morbo ). 

(S) Radja significat principem sive regulum , eum, qui potentia gaudet. Upas radja est igitur venenum potentissimum. 

(A) Ea quoque, quae Kaempfer in Amoenit. p. 575 de veneno Macassariensi retulit, eo minus silentio sunt preetermittenda , 
quod mirum in modum cum relatis a scriptoribus modo laudatis consentire videntur, licet celeberrimus hic peregrinator 
et naturae scrutator indigenarum narrationes, tanquam non veras, respuendas esse censeat. Cum vero in his ipsis primum 
fontem agnoscere mihi videar, ex quo Foerschii tractatus, quamvis impurus et inquinatus, fluxerit, ipsius Kaempferi verba 
hoc loco referre volui : «t Est venenum hoc succus lacteus et pinguis , qui colligitur ex recens sauciata arbore quadam , 
)) indigenis Ipii, Malajis Javanisque Upa dicta, in abditis locis sylvarum Insulae Celebes, pra^sertim in ejusdem provincia 
). Turasid, crescente. Triplex dicitur arboris varietas vel species, solius succi malignitate majori vel minori, et arescentis 
5» colore (fusco, rufo et albicante) differens : cujus genuinum et in sola Macassaria germinantis succum, qui colligere 
> suscipiunt , praesentissimis vitae periculis se exponant necesse est. Nam ad quserendam arhorem loca dumis beluisque 
)) infesta penetranda sunt ; inventa vero , nisi eminus vulneretur, et ab ea parte , a qua ventus adspirat, vel aura incumbit , 
>» aggressores erumpente halitu subit6 suffocabit. Quam sortem etiam experiri dicuntur volucres, arhorem recens vulne- 
^ ratam trans volantes. CoUectio exitiosi liquoris morti ob patrata maleficia damnatis committitur, eo pacto, ut pcena 
n remittatur, si liquorem reportaverint. Ex Scylla igitur in Charybdim regredientes , magna cautione et circumspectione 
)> opus hoc instituunt. Nimirum sylvam ingrediuntur longa instructi arundine, ex magno et robusto illo genere, quo 
j> domicilia sua exstruunt , quam altera extremitate ( est enim durissimum genus , cruris vel suree humanse crassitie , 
» cavum, internodiis ex pedaU vel longiori intervallo geniculatum) ex asse acuunt, ut ad pertundendam arboris corticem 
n valeat. E longinquo conspectam arhorem adoriuntur, ex ea plaga , quam praemonuimus. Tum quam longe possunt, 
n ab arbore constituti, arundinis aciem arbori valide intrudunt, et liquoris, ex vulnere effluentis , tantum excipiunt, 
it quantum arundinis cavo ad proximum usque internodium capi potest. Hoc spolio onusti , adverso vento retrocedunt , 
i> etmox extra vulneris exhalationem in vado constituti, liquorem vasi vitreo, sed caute pariter, infundunt et obturant. 
'» Reduces, supplicio et omni discrimine defuncti, hoc vitae suae Kr^ov Regi offerunt. Ita narrarunt mihi populares Celehani, 
5' hodie Macassari dicti. Quis autem veri quicquam ex Asiaticorum ore referat, quod figmentis non implicetur ? )> 

(5) Animadversione sane dignissimum illud rerum mirabihum studium , gentibus Indicis quasi natura innatum , quo prin- 
cipes inter illos baud raro ut ambitioni satisfaciant utuntur. Sic Diepo-Negoro, cum seditionem adversus nostrates et ipsius 



48 • RUMPHIA. 

ut Europaeos ab omni conalu deterrerent , quo propriam hujus veneni , quod in bello tantopere 
reformidabant, indag^are origineih idque ipsis surripere possent. Hinc quoque factum est, ut Rumpuius, 
baud secus ac multi alii ante et post ilium auctores , de recta via aberraverit , cum arboi em , in 
Moluccis non crescentem , ipse non viderit , delineationem ejus ad ramos ex Celebes allatos expresserit . 
denique a solis indigenis quandam ejus notitiam percipere potuerit (1). « Pestiferam banc arboiem , » 
inquit , <c natura procul a sedibus hominum sejvinxit 5 crescit in montibus nudis et jam e longinquo 
)) agnoscitur, cum nulla circa illam sylva durare potest et ager sub ilia sterilis est et exusta. Efficaciam 
)) ejus veneni et avium pennae , sub ilia repertae , indicabunt : aerem enim circa banc arborem adeo 
)) esse infectam, ut aves in ramis desidere cupientes mox vertigine corripiantur et mortua? humi 
)) decidant. :» — Res sane digna memoria, quod et hodie ejusmodi fabellae in compluribus Javae partibus 
divulgatae reperiuntur : quibus ut fides baberetur baud parum contulit Foersch , cujus commentatio 
omnino ita scripta est , quasi suis ipse oculis omnia vidisset et investigasset. Illi si credas , qui in 
Java scelerum erant convicti , damnari solebant , ut venenum ex arbore Pohon Upas colligerent , 
quippe cujus in vicinia nullum animans posset durare : neque enim homines solum aliaque majora 
animalia celeriter ibi exanimari, sed aves etiam, quae in ramis desiderent et pisces rivulorum, quibus 
letalis arboris umbra immineret. Fauci admodum, qui hujus laboris damnati essent, morti sese 
eripiebant, quibus succum venenatum , quo indigenae sagittas inficerent , referentibus vita condona- 
batur. Idem venenum capitis damnatis in compluribus Javae regionibus administrari solebat (2). 
Hoc veneno nonnunquam principum Indicorum jussu graviorum criminum reos necatos fuisse. 
non est quod addubitemus : ipse enim Rumphius I. c. p. 269 de ea re haec refert : « Efficacissima 
)) hujus veneni species dimidio horae , baud raro etiam minus quam quarta horae parte , mortem 
)) certissimam affert : neque ulla adhuc antidota adversus illud inventa sunt, quorum reges Macassarum 
)) saepe in maleficis periculum fecerunt. Quin etiam quo magis veneni vim indagarent, quosdam 
)) maleficos in digito pedis aut pollice tantum sagitta vulnerari partemque laesam statim amputari 
» et rite alligari jusserunt , ut viderent an forte iste homo posset servari ; sed atrox venenum jam per 
)) venas totumque corpus dilapsum hominem necabat. » — Praeterea in omnibus adhuc Javae regionibus, 
in quibus haec arbor reperitur , difficillime inducuntur incolae , ut propius ad eam accedant et letalem 
succum colligant, timentes baud injuria, ne vaporibus ex ea vulnerata aut caesa assurgentibus 
tumores , pustulas vehementissime prurientes , imo gravissimam oculorum inflammationem contrahant. 
Sic in iis, quae de arbore toxicaria memoriae prodidit, Leschenault narrat, Javanum, cui ut florentes 
sibi ramulos aflFerret imperaverat , cum ramos aliquot abscidisset ut in truncum adscenderet , gravissimo 
laborasse morbo. Descendere ex arbore coacti corpus intumuit et per complures dies miser homo 
vertigine , nauseis et vomitu dirissime excruciabatur, cum alter Javanus , qui in verticem adscenderat 
et quae petebat retulerat , nuUo malo afficeretur, et ipse Leschenault arboris stratae exhalationi nullo se 
detrimento exponeret. Cum vero omnes omnino indigenae quae ex arbore laesa effluunt tantopere 
reformident, quid est quod miremur, antiquiori saltem tempore, in primis maleficis usos esse principes 
Javanos , ut succo illo venenato ad venationis usum potirentur ? — Mihi quidem , qui probe sciam , 
quam atrocibus olim suppliciis parvi hi tyranni subditos afficerent et fortasse adhuc, licet minus 
aperte , afficiant , haudquaquam ea res improbabilis videtur 1 



pupillum, paucos aiinos natum, Susuhunan sive Imperatorem Djocjokartensem , moliretur, famam iibivis divulgari jussit, 
posse se ex hominum conspectu evaneseere et uno temporis momento immensum spatium percurrere. Qua) qaamvis 
absurda credula plebs tam diu vera existimavit , donee a majori sociorum numero relictus in deditionem venire cogeretur. 

(1) Multa in his congruunt cum iis, qua^ Camello /. c. de ea refert : u Ipo sen Rypo arbor est mediocris , folio parvo et 
)> obscure virenti, qua) tam malignsc et nociva) est qualitatis, ut omne virens umbra sua interimat, unde narrant in 
» circuitu et umbrae distinctu piurima ossium mortuorum hominum animaliumve videri. Circumvicinas etiam plantas 
3) enecat, et aves insidentes interficere ferunt, si Nucis Vomicw Igasur plantam non invenerint, qua reperta vita quidem 
» donantur et servantur, sed defluvium patiuntur plum arum. » 

(2) Ecce quae Valentyn I. c. de ea re refert : « unus potentissimorum quondam regum in insula Celeles hujus rei (scilicet , 
5) celeris ejus effectus) ahquando manifesta quaedam edidit specimina , duobus hominibus capite damnatis pugione veneno 
» imbuto in suramo pollice punctis , ita ut vix sanguis e vulnere efflueret , et confestim aut simul uno eodemque tempore 
» brachio amputate : quod idem duobus aliis in pollice pedis factum est , cruribus eodem statim tempore abscissis : sed 
» brevi post quatuor isti homines occubuerunt, cet. )» 



ANTIARIS. 49 

Quamquam a proposito longe alienum est, ut fabiilarum, quae de hoc argumento a longo inde 
tempore percrebuerunt, quaeque curiosissimis investigationibus a Leschenault de la Tour et Horsfield (1) 
institutis satis superque sunt refutatae, propugnatorem agam, res ipsa postulare videtur, ut hoc 
loco quaedam referam , quae perperam intellecta et explicata falsis de hac arbore commentis originem 
dare potuerint. Haec simul Foerscuii commentationi , quae in omnes fere Europaeorum Hnguas versa 
nunc tanquam ex meris mendaciis contexta sperni solet, hicem aliquam veritatis adspergent. 

« TJbi incolae , » inquit Horsfield , pag. 14, in commentatione modo citata , a in locis prope Banju- 
)) wangie sokim , quod agriculturae destinatur , purgare vokint , inviti ad earn arborem accedunt , 
)) prae metu eruptionum, quas viva prostrata in cute parit.w — Ejus rei veritatem in aliis hujus insulae 
regionibus ipse confirmatam vidi , praecipue ubi plantationes fabarum Arabicarum essent inchoanda?. 
Tunc ceterae omnes arbores et virgLilta (nam ob majorem soli fecunditatem plerumque loca nemorosa 
eliguntur), in illo agro caeduntur, radices quantum ejus rei fieri potest, eruuntur , cuncta in acervos 
CLimulantur et plerumque comburuntur. Eo qiiidem tempore facile est intellectu , agrum ejusmodi 
omni vegetatione spoliatum adspectum praebere desertum ac sterilem, aut ut ipsius Rumphh verbis 
utar, aexustum » ! Solis illis arboribiis veneniferis, quae antea densa nemorum umbra tectae latebant , 
ob causas jam allatas in communi ilia strage securis parcit. Jam vero quis non agnoscit locum, qualem 
cum alii complures auctorum laudatorum , tum Foerschius arborem veneniferam progignere tradide- 
runt? — Pennas avium et animalium ossa si addideris, quae vestigia veneni omni animantiiim generi 
pestiferi sub arbore deprehendi feruntur, nihil omnino deerit descriptioni. Et sane haec ipsa vix 
frustra qtiaeras in regione tanta alitum copia frequentata , quae et avibus rapacibiis hatidquaqiiam caret. 
Has vero praedam , quo tutius devorent , in loca deserta super rupes ardtias altasve arbores avehere 
solere , nota res est : nee mirum , si arbores tam vastas , arduas et a ceteris segregatas , qualis est 
Antiaris toxicaria , ad id potissimum eligant atque ita reliquiae voracitatis eartim baud raro sub illis 
reperiantur. 

h'sdem causis tribuendum est, quod arbor ista in orientalibus Javae regionibus postea quoque 
in vicinia locorum cultorum , in primis CofFea consitorum , solitaria conspicitur, licet re vera ager 
circumjectus non amplius eandem sterilitatis speciem atque antea praebeat , sed tamen ob longsevitatem 
super omnes reliquas arbores alte emineat. In tali plaga Antiarim toxicariam summa fide a pictore 
Pa yen delineatam hoc loco exhibendam curavimus. Regio depicta locus est fertilissimus , tribus 
milliariis anglicis meridiem versus a vico praecipuo Banjuwangie , duobus fere a mari dissitus, qtia 
via est ad locum, qui Rojo-Djampie dicitur. Origine est alluvialis et regionibus depressis accensendus, 
licet hie , ut fere ubivis in meridionali parte insulae Javae , ardua litora , muri ins tar, in mare descendant. 
In anteriori picturae parte una earum arborum memorabilium conspicitur, quae in conserendo Coffeae 
plantario, cujus exigua pars ad sinistram cernitur, superstes fuit. Rami latissime expansi plantis 
parasiticis non parce sunt vestiti ac semper fere in iis aves et quaedam Sciuri species (praecipue 
So. hicolor Sparrm. et interdum Sc. insignis Fr. Cuv.) reperiimtur, id quod cam in naturali conditione 
animalibus omnino non noxiam esse diserte probat. Jam vegetatio in vicinia arboris hie depictae 
iterum hixuriat : arbores SLiper frutices humiliores Coffece Arabzcce eminentes sunt e genere Erythrince 
Indicce celeriter et luxurianter pullulantis atqtie agrum consitum tam ab ardore solis quam ab impetu 
ventorum tutum praestant. Solet etiam plerumque ejusmodi plantario fossa aut sepimentum vivum 
circumdari, qtiibus pecora aliaque animalia arceantur : qiio consilio hie frutex Jatrophce Curcas 
adhibita est. Dextra parte proxime Antiarhn toxicariam arbor solitaria e familia Apocynearum , 
pedes circiter viginti alta, conspicitur et ex adverso atque longius remota densa sylva arborum 
novarum, ex qua hie illic palma Arengw sacchariferce exsurgit. 

Praeter causas supra memoratas, ex quibus sine ullo dubio origo fabulartim, quas cum alii 
scriptores antiqiiiores , tiim in primis Foersch narraverunt, repetenda videtur, alia est, qtiae male 
applicata iisdem commentis ansam dare potuerit. Naturae phaenomenon dico plane singulare et 
dignissimum admiratione, quod paucis hie commemorare jam ideo volo, quoniam simul indicare 
poterit , quam singularem ac plane mirabilem agendi rationem natura ostendat in regionibus , ubi 



(1) Vid. Memoire sur le Strychnos tieute et V Antiaris toxicaria, plantes venhieuses de Vile de Java cet., par M. Lesche- 
NAULT in Annales du Museum d'histoire naturelle Tom. XFI. p. 459 et Verhandel. Baiaviaansch Genootsch. VII. X, 
An essay on the Oopas or Poison tree of Java hy Tbom. Horsfield. 

i3 



Mc.Bot. Garden, 



50 RUMPHIA. 

quovis vestigio non solum remm , quas procreat, tarn plantamm qiiam animalium, varietate, 
magnificentia et incredibili saepe magnitudine percellimur, sed magis etiam virium ejus latentium 
efficaciam semper variam neque unquam prodigiis generandis otiosam stupemus. Atqui videntur illic, 
multo magis quam in terris a solis cursu remolis , conspirasse omnia , ut perpetuum elementorum 
inter se tumultum et quasi certamen alerent, quo terrae ipsius facies commutationibus omnigenis 
summaque sibi celeritate succedentibus converteretur. Quam variis ibi rationibus, quarum multa? 
aciem humanam fugiunt , natura utitur , ut prineipia vix solubilia , imo saxa durissima , solvat et 
soluta nova conjunctione consociet ! — Sed nulla res majorem movet admirationem , quam ignis 
subterranei vis, qui ima terrae viscera non minus late quam profunde permeare videtur et cujus 
vestigia in magno illo Archipelago Indico ubivis apparent : quin tota illarum insularum superficies 
satis indicat, plerasque earum vulcanicae esse originis et insulas majores conjunctione ac quasi intima 
concatenatione complurium montium ignivomorum esse natas , nempe facta viscerum agglomeratione , 
quorum partem hodie quoque quam latissime eructant. Hinc ex eo solo vulcanico baud raro etiam 
erumpunt aquarum salubrium calidae frigidaeque scaturigines , pro indole terrae , ex qua profluunt , 
principiorum , quibus constant, qualitate ac quantitate valde diversae (1) : aut alia observantur 
ostenta, quae cum tumultu ignis in visceribus terrae magis minusve videntur conjuncta. Sic ex gr. 
hie illic ad radices aut inter declivia collium anteriorum , qui cum altissimo montium ignivomorum 
jugo cohaerent , loca sunt , in quibus solum prorsus limo fervidissimo constat , qui subinde , scaturiginis 
instar, interruptis vicibus in altitudinem quindecim pedum projicitur. (^). Illic, locis campestribus 



(1) Hi fontes, cum in Java ex montium ignivomorum radicibus oriuntur , gaz hydro-sulphureto impreegnati esse solent, 
quales ex. gr. prope Tji-pannas in Yndicihn?, month Gede et prope Trocjongin latere boreali montis Gunung Guniur. Qui 
vero ipsis eorum crateribus propiores sunt, magnam ssepe copiam acidi sulpliurici continent. Ut de aliis taceam, tantam 
hujus acidi copiam fontes quidam , inter orientem et septentrionem ex latere montis ignivomi fere exstincti Tanhubang 
Prahu juxta viam ad Tengeragong in provincia Krawang profluentes , pluviarum tempore in rivulum montis radices 
prseterfluentem effundunt, ut omnes pisces, quibus scatere solet, tunc late in eo moriantur. Fontes etiam ya* acido 
carbonico imprsegnati in Java reperiuntur, licet longius ab jugo montium ignivomorum remoti. Horum sunt complures in 
mediterraneis locis provincise Samarang et in radicibus month Burangrang in ^ToymGik Krawang , quorum nonnulli 
campestribus locis orientes ferrum continent, quod color atramenti, quo aqua, these infusione admixta, tingitur, facile 
prodit. Horum fontium aqua tamen minus bene potest servari, utpote in omnibus- hujus generis, quos vidi, quadam, 
licet saepe exigua, mixturse sulphureticae copia infecta. Aliis fontibus metalliferis , qui identidem in Java in regionibus 
minus altis reperiuntur, baud raro ingens Muriatis Sodoe , quod montani Susupan dicunt, continetur copia : horum etiam 
sunt complures in agro Preangerano, ex. gr. prope Randja-Kalong in Prsefectura Sumadang ; alii in vicinia Tjanjor ipsius, 
alii passim in orientalibus Javae provinciis iique saepe ditissimi Muriatis Sodce inveniuntur. Aliis denique partes terrena^, 
praesertim mixturae calcariae atque argillosae continentur. Ad hos referendi sunt fontes calidi aliquot millia passuum a 
PVanyassd in provincia Krawang dissiti , quibus indigenae optimo saepe successu ad scabiem et mala herpetica sananda 
utuntur. In his notatu sunt dignissimi, qui Siliciura continent solutum et quotidie adhuc ligno Dilleniacece cujusdam 
^Sumpur ^/Jerindigenarum) in lapidem convertendo ansam praebent. Hos autem fontes olim multo latius quam nunc 
dispersos fuisse, cum vix quaedam eorum eaque levissima hie illic supersunt vestigia, ingentes mass^ ligni Ghalcedone aut 
Achate in durissimam conditionem mi^^ati , quod in multis humilioribus Javae regionibus montanis invenitur , luculen- 
tissime probant. Ejusmodi massaj, ex. gr., passim in provincia Bantam, in finibus inter meridiem et occidentem sitis 
provinciae Buitenzorg , in pago Tjidammar provinciae Tjanjor, item in provincia Cheribon aliisque locis conspiciuntur. 
Hoc nomine in primis dignus est, qui commemoretur , rivus quidam in radicibus month Kendang , circiter quatuor 
milUaribus anglicis a Radja FFinangong , vico praecipuo pagi Passir Pangang Praefecturce Sukkayura (in agro Preange- 
rano) fluens, cujus aqua nunc quoque quasdam ligni species ei injectas baud ita longo temporis spatio per terram 
sihciam in lapides con vertit. Hue' etiam referri potest colluvies ilia aquarum speciei lacte^, quae in plerisque majoris 
ambitus crateribus, quos in Java investigavi, reperitur. His fervidissimo aestu ebullientibus , preeter partes aluminosas , 
magna vis sulphuris statu subtihssimo continetur. Sunt etiam alii montes, in quibus ignis plane exstinctus est, quorum 
crateresin speciem lacus saepe vastissimi conformati, aquarum colluvie plane sint repleti , coloris aut soliti , autalbidi, 
beet ha3c etiam vase vitreo hausta pellucida appareat et temperature vulgaris. Perhibent tamen indigence, aquam ejus- 
modi albidam instante vicinorum montium incendio , turbidam fieri solere vaporesque sulphuricos per superficiem ejus 
dispergi. — Denique notandum videtur, in nonnullis hujus insul^e provinciis orientalibus passim fontes reperiri, qui 
Petroleum producunt. 

(2) Ejusmodi fontes luti calidi, inter alia, multis locis reperiuntur inter montem ignivomum Gunung Guntur (qui 
ad altitudinem. 6300 pedum surgit et perpetuo flagrat incendio) et Papandayang (cujus crater corruit et ignis fere 
exstmctus est) ethic quidem densa nemorum umbra obtecti. Hand raro fit etiam, ut ipsi montes limum fervidissimum 



ANTIARIS. 51 

(veluti prope Kurtpan ad occidentem a Buitenzorg), inter densas sylvas cernitur planities aibi colons, 
vix aliquot plantas alens ob duritiem soli , quod e stratis Gypsi horizontalibus conformatum est : ingens 
numems conorum ex eadem materia altitudine trium ad quinque pedum , et complurium pedum 



eructeiit, quinon, Lavae instar, in aere durescit. Sic die 8 Octobris A. 1822 accidit, hora post meridiem ferme secunda, 
ut vehementissima explosio montis Galungung in Preefectura Sumada^ig omnium oculos in verticem ejus densis nemoribus 
obtectum converteret. Nullus in eo antea conspiciebatur crater, nisi is existimandus esset lacus exigui ambitus, sive potius 
aquae receptaculum , in tertia fere parte altitudinis montis inter meridiem atque orientem situm , et aquis rivuli Tji-kunier, 
qui in superiori montis regione ortus, hie cataracten Banbulang efficiebat, ut videtur, erutum. Tum vero, eo ipso loco, 
quo lacus aquam cataractae recipere solebat , ingens surgebat columna fumi densissimi , quae summa vi in altum evecta 
videbatur. Mox omnem montem, adjacentes valles vastamque planitiem, qua3 ad radices montis Galungung extenditur 
et incolis admodum erat frequentata, fumus decidens profundis involvit tenebris. Ipsa terree viscera fragor surdus, 
qualis remotorum tonitruum, concutit et cum novis semper eruptionibus alternat. Crescit usque ille strepitus et solum 
vehementissimis tremoribus aestuare videtur. Tandem mons ingentem vim limi calidi, immistis fervidis materiis, eructat, 
tanta quidem vi , ut haec raassa trans fluvium Tji-tandoy, ultra quam decern milliariis anglicis a montis radicibus, tractu 
inter meridiem et orientem sito, fuerit projecta, fulminibus subinde de coelo missis per atras montis tenebras relucentibus. 
Hujus limi, qui raaximam partem terra argillosa subtilissima et sulphure constabat, cum in locis tam procul a scaturigine 
remotis decidebat, tantus tamen erat fervor, ut homines atque animalia profundo vulnere adureret. Haec eruptio limi 
calidi, intermistis materiis fervidis (pyritis), quarum nonnuUae nucem juglandis magnitudine aequabant, hora circiter tertia 
post meridiem ad summum pervenerat fastigium : tum cineres frigidi depluebant , qui ambitu triginta milliarium angli- 
corum circum Galungung magis minusve vegetationi nocuerunt. Sub horam quartam eruptiones paulatim decrescere 
coeperunt et post horam plane desierunt. Jam tantum naturae tumultum alta mortis silentia exceperant. Lux coeli paulatim 
reddebatur et mons ipse rursus conspiciebatur, cujus in vertice nemora plane adusta videbantur. Tristissimum autem 
vastitatis spectaculum praebebat ipse campus, qui inter rivulos Tji-hodas et Tji-annah , ind.G Si receptaculo cataractae 
Bambulang usque ad vicum Tji-teshong extenditur. Hujus enim vasta planities (qua; superficiem 40 milHarium anglicorum 
quadratorum complectitur) limo illo caUdo plane erat obducta et quasi inundata , ex quo hie illic palmarum Coci aut 
ArecoB surgebant cacumina , sola vicorum , ilia strage deperditorum , monumenta. — Paucis autem post diebus, cum 
imbres continui varia vehementia statim post banc calamitatem essent subsecuti, alio graviori malo die 12 Octobris htec 
provincia vexata est. Illo die imbrium adeo augebatur vehementia, ut turgida flumina, quae in miram altitudinem 
succreverant , sub vesperam omnes pontes abriperent neque ulla spes fugae miseris relinqueretur indigenis, quorum 
plerique in colics circa majorum sepulcra confugerant. Inter horam sextam et septimam vespertinam vehementissima 
explosio et terrae tremor percipiebatur , quem paucarum minutarum intervallo duae aliae detonationes baud minori 
vehementia sunt secutae, nullo tamen igne nee lucis phaenomeno per tenebras, quibus tota regie obducta erat, relucente. 
Tota itaque nocte , praeter strepitum amnium , omnibus , quibus nova haec pepercerat eruptio , ruinam minantium , nihil 
aliud audiebatur : prima autem lux faciem et montis , et totius regionis plane mutatam ostendit. Totum illud latus montis 
Galungung , quod inter meridiem et orientem spectat, ingenti hiatu perpendiculari, qui orientem versus in immensam 
speluncam patebat, discesserat. Hunc tamen hiatum quasi murus saxorum inaequalis altitudinis ex parte claudebat, 
pone quem columna densi vaporis surgebat. Massa basaltica et terrena, qua olim ingens illud cavum fuerat repletum, 
tripUci ilia explosione in planitiem disjecta, partem eruptionis, quae die 8 Octobris acciderat, tegebat, et simul tanta 
vis luti calidi et aquae ferventis e visceribus montis effluebat, ut tota regionis superficies mutaretur. Hoc enim flumen 
vulcanicum, ad latitudinem 200 perticarum Rhynland. diffusum, meridiem versus pergens , quaecunque cursui ejus 
obstarent, nemora, vices, montesipsos, secum traxit, neque prius substitit, quamubi, duabus horis ab origine remotum, 
inter occidentem et meridiem quasi aggerem collium exstruxerat. Incredibile est dictu, quam alta ruinae vestigia in 
cursu reliquerit. Ne de aliis dicam, vicus nomine Mattiapada, qui circiter UO tuguriis constabat et in ripa fluvii Tji-kuniei^ 
situs circiter hora a monte Galungung aberat, plane evanuit, neque locus ipse, ubi antea fuerat, satis certo indicari 
potest. Hie quoque fluvius , pristine alveo limo replete , cursum mutavit et per rupes , amplius quam milliario anglico 
inde remotas perrupit. Quin hie illic valles 40 aut 50 pedes altae limo penitus fuerunt completae. Utraque hac eruptione, 
per brevissimum tempus facta, amplius undecim millia hominum periisse constat, licet horum numerus in tabulis publicis 
ad 4011 sit redactus. Ad hoc, ingens jumentorum (boum Karabouw) numerus interiit et 298B agri, oryza consiti, 
cum 773, 793 arboribus CofFeae funditus sunt eversi. Crater proprie dictus nondum in hoc monte conformatus est, sed 
eo loco, quo limus prorupit, fundamenta ex basalte quaquaversum late sunt disrupta et ex illis hiatibus saxorumque 
fissuris cum magno terrae sonitu undique aqua et vapores sulphurici ebuUiunt. Lacus autem , de quo diximus , quem 
incolae sacrum existimabant et religiosis colebant peregrinationibus, iisdem eruptionibus plane evanuit. Exinde tamen 
in septentrionali montis latere de ingenti altitudine praecipitatur cataraeta , quae aquas cum fluvio Tji-kunier miscere 
videtur. 

Hoc autem loco silentio praeterire non possum nomina illorum virorum , qui , quo poterant auxilio , in gravissimis hisce 
eruptionibus , quarum non aliud in Javanorum historia refertur exemplum , miserrimis subvenerunt incolis , et quorum 
facta omni laude majora memoriae non prodere nefas foret. In his Vir Nobil. Robertus van der Gapellen, agri Preangerani 
tunc temporis Praefectus, Medicus consultissimus Bruyninga, Viri Ornatissimi Payen, Baro von Kissinger, et Schuckmann, et 
complures simul principes indigenarum, quorum tamen nomina memoriae exciderunt, virtute et alacritate certarunt. 



52 RUMPHIA. 

ambitu, novum ac plane singularem adspectum loco praebet^ his autem conis tola longitudine 
perforatis aqua aut calida, aut frigida perpetuo erumpit et nova semper ejusdem materiae terrenae 
ponit sedimenta. Alio denique loco (qiia de re hie quaedam afferre slalueram) inter monies declives, 
qui jugo altissimo sunt vicini, passim reperiuntur hiatus ambitus subinde satis magni, omnibus, 
quae vita gaudent, exitium minantes. Incredibile dictu est, quanto repente horrore afficiatur animus, 
cum nihil ejusmodi suspicatus improviso in eum locum incideris , et densa nemorum umbra egressus 
solitudinem ante te conspexeris, in qua nullum vegetationis apparet vestigium tristesque variorum 
animalium, etiam tigridum, hie iUic sparsae reliquiae et insectorum cumuli vaporum hie e terra 
adscendentium , quibus enecata fuerunt , pestilentem naturam testantur. In agro Preangerano exitialis 
ejusmodi locus est in monte, cujus incendium nunc quidem exstinctum est, Talagabodas^ in 
Praefectura Limhangany et nonnulla alia in aliis Javae regionibus inveniuntur, veluti vallis, cujus 
Loudon in Edinburgh New phil. Journ. 1832. p. 102 fecit mentionem, Guwo Upas (valhs venenata) 
dicta, aliquot milliaribus anglicis a Bator in fmibus provinciarum Pekkalongang et Bangu-maas 
dissita. Videtur autem semper requiri in gens aquarum colluvies cum vulcanica quadam soli effer- 
vescentia conjuncta, ut exhalationes tam perniciosae omni generi animantium gigni possint. Hoe 
saltem in Talagahodas obtinet, cujus in vertice craterem lacus implet formae ellipticae, bis mille 
amplius pedes longus et 5400 pedes supra maris superficiem elevatus. Hunc lacum collibus continuis 
inclusum indigenae mare sulphuris appellare solent ob ingentem copiam sulphatorum margines 
ejus ambientium. Hi licet late aerem vaporibus sulphuris et hydro-sulphuris inficiant, ita quidem, 
ut multi homines non sine gravi molestia spirare queant, non tamen hie in ipsa crateris margine 
letales illae animantium vitae exhalationes adscendunt, sed paulo longius ab isto mari sulphuris, ubi per 
montis latus inter orientem et austrum situm descenditur. Illic per longum spatium solum vulca- 
nicum , hie illic tantum arida graminis specie tectum , non solum vapores hydro-sulphureticos , 
sed etiam tantum gaz acidi carhonici ac praecipue vapores sulphuirosos exhalat , ut plerisque animalibus 
quam celerrime spiritus intercludatur eaque suffocata inter convulsiones exanimentur. Notandum autem 
videtur, hunc locum quasi vallem esse in radicibus unius eorum collium , quibus mare sulphuris , 
modo memoratum , cingitur ; ex fissuris autem hujus collis perpetuo stillare aquam acido sulphuroso et 
acido sulphurico impraegnatam compluribusque locis confluentem. Hujus autem haustus non minus 
quam exhalationes gaziformes , de quibus locutus sum , oeconomiae animali letales esse, verisimile est. Ut 
vit est, externa obtegumenta cadaverum quadrupedum atque avium, quae hie reperiuntur, longe minus 
sunt corrupta , quam ossa , quae corrosa sunt ; insecta autem , quorum plerumque acervi in fissuris 
saxorum congesti sunt , sulphure incrustata et parietes saxorum , in quibus nullum vegetationis 
cernitur vestigium , sulphure sublimato obducti sunt. Ob cadavera , quae semper hoc loco inveniuntur , 
indigenae istam plagam Tampat niattie (quod sedem aut domum mortis significat) dixerunt : alii 
Kawa mattie (i. e. craterem aut locum declivem vel profundum, aut etiam simpliciter locum mortis), 
ahi subinde Padjagalang sive Padjagollang (i. e. lanienam) appellant. Hominibus in horrendo illo 
loco commorantibus minus est periculum quam animalibus, quorum ingens numerus, grato loci 
calore invitatus, imprudens in perniciem ruit, quam tristes eorum reUquiae testantur. Ceterum 
hominibus hoc Kawa mattie adeuntibus (1) nullum est periculum , modo caveant , ne diutius in eo 
commorentur, neve omnino in solo pestem exhalanti recumbant aut quiescant : quin levissimus 
vertiginis aut interclusi spiritus sensus debet sufficere , ut quam celerrime ea loca rehnquant. 

Ex iis , quae Sacerdos Muhametanus Ahu-Bahkar e vico Trogon Viro Orn. Payen retulit , idem phae- 
nomenon in loco Kawa-manok dicto (i. e. crater aut profunda sedes avium) in jugo, quod a monte 
Gunung Guntur ad Gummg Papandayang y qtiorum uterque est ignivomus , extenditur, conspici 
apparet. In regione etiam Solonensi agri Regii, in monte Lawoe sive Lauhu, complures sunt 
speluncae , quae ob cam causam diligenter sunt clausae , in qviibus volucres celeriter per convulsiones 



(1) Nobilissimus von Kissinger, vir optime meritus de ^xAimk CofecB , Indigoferw et NicotiancB in agro Preangerano 
promovenda et emendanda, cum mGntem Talagalodas inviseret, diutius quam hora in hoQ Kawa mattie commoratus 
est neque uUo anxietatis sensu afficiebatur. Sed complures indigenarum ,' qui eum comitabantur, brevi tempore postquam 
in hunc locum descenderant , spiritum sibi intercludi querebantur. Gallinte , quas secum attulerant paucis minutis horac 
partibus moriebantur et canis, postquam sex septemve minutis ibi degerat, convulsionibus corripiebatur, sed mox ex eo 
loco remotus plane convaluit. 



exanimantur. Harum tamen vaporibus longe alia videtur esse indoles.^ quam qiios in monte Talagahodas 
descripsi , quippe qui nullo sulphure admisto, tantum gaz acido carhonico constant. 

Vir de Botaniees studio optime meritus Guillemin {Archives hot. 1833, p. 282) connexum, quern 
huic locorum insalubritati cum Foerschh narratione de arbore Pohon Upas intercedere suspicabatur , 
jam ante indicavit; et sane multa sunt, quae faciant, ut hoc vemm esse credamus. Sed vel sic tamen 
FoERSCHius vituperatione non vacat, quod res cum summa negligentia retulerit, tum nimis amplifica- 
verit : cujus tamen rei culpa minus ipsi , quam aliis , quos secutus est auctores , propria est. Videtur 
enim quae de ea arbore passim in Java relata audierat et quae ipse non bene animadverterat cum 
Europaeo quodam communicasse , cui narrationem istam vulgo cognitam, ita fabulis exornatam, 
debemus. 

Leschenault de la Tour et maxime Horsfield haec laus debetur , quod primum de utroque veneno 
vegetabili, quo incolae Archipelagi Indici sagittas mficiunt, atque de ratione, qua paratur et in corpus 
agit, vera memoriae prodiderint :/ quibus mea observata exacte congruunt. Verum longum et a re 
alienum foret, in libro botaniees magis studio dicato magnum numerum experimentorum hoc veneno 
in animahbus factorum referre atque singula copiose explicare. Itaque sufficiat hie primum rationem, 
qua succum Antiaris toxicarim parant indigenae , exponere : tum summam eorum, quae ex experimentis 
hoc veneno in animalibus institutis colliguntur, referre : ac denique in fine hujus capitis botanicam 
singularis hujus arboris descriptionem adjungere. 

Succus profundis incisionibus e cortice trunci obtinetur, in cujus vasis lactiferis tam copiosus adest , 
ut brevi tempore ex arbore satis magna aliquot heminae coUigi possint. Est autem, plerarumque instar 
ficuum, lacteus, admodum viscosus, dum effluit parumper spumescens, coloris flavidi, at magis 
albidi in arboribus ramisque novellis, qui accedente aere fit luridior, saporis insipidi, amarioris. Hunc 
indigenae calamis arundinis BamhuscB excipiunt , in quibus paulatim aeri expositus in massam gummo- 
sam durescit. Haec, nisi nimis diu servetur, aqua calida soluta, cum residuum, quod solvi nequit et 
rejicitur, praecipitatur , veneno parando aeque bene inservit ac recens succus. Hujus succi ferme sex 
vel octo unciae in vase fictili sequenti modo parantur. In lapide diligenter contunduntur et triturantur 
radices recentes Kontsjor sive Kantsjur {Kaempferice Galangce), Pangley sive Bangley {Ztngiberis 
Cassumunar), Nampoh {Aroidece cujusdam), cepag et allii, singulorum fere binae drachmae, quorum 
omnium succus expressus succo Antmrts affunditur. His nonnulli indigenae alias quasdam subinde addunt 
radices aromaticas Scitaminearum , e. gr. Alpinice malaccensis, cet. , neque tamen succum earum 
prius exprimunt , sed solummodo subtiUssime contritas in vas infundunt. Tum fere dimidium unciae 
Piperis nigri in tenuissimum pulverem redacti massae admiscetur et haec bacillo diligenter versatur -, 
quo facto semen unicum recentis fructus Capsici fruticosi medio fluido injicitur, quod protinus inde 
vehementer efiFervescit , ipso semine per minutam horae partem violenter hue illuc agitato. Hie tumultus 
ubi resedit, semen ejicitur, et eadem piperis copia addita , alterum semen Capsici fruticosi immittitur : 
quo facto eadem in fluido effervescentia et seminis agitatio , minor tamen quam antea , conspicitur. 
Hoc ahquoties eodem modo repetitur , donee nullam amplius agitationem semen illud in fluido excitet 
et quietum in superficie remaneat : unde venenum paratum esse apparet. Hoc vero protinus, ut supra 
diximus, imbuuntur sagittae, quae, veneno siccato , in pharetris ex calamo Bambusce operculo clausis 
asservantur, aut ipsa massa in vasis occlusis, donee ea opus sit , reconditur et paulatim durescit. 
Nullum tamen dubium est, quod ex dictis apparet, quin indigenarum alii alio modo hoc venenum 
parent, si quidem id diligenter occultant. Hoc etiam varietate coloris magis minusve obscuri, quo in 
variis insuHs distinguitur , indicatur. Attamen persuasum mihi est, succum gummosum Antiaris 
toxicaricB, etiam nulla adhibita praeparatione , baud minus esse letalem. Hinc tamen diversa videtur 
mistura quaedam , cui simul venenum ex Strychnos tieute elicitum affunditur, qua barbaros insulam 
Borneo habitantes, subinde uti suspicor : huic itaque veneno admisto multo major ejus efficacia 
tribuenda foret. 

Ex omnibus , quae de hoc argumento retulimus atque ex innumeris experimentis veneni Antiaris 
toxicarice in animalibus institutis haec mihi statuere posse videor : 

1.) Nulla omnino arboris Pohon Upas vegetantis aut in plantas aut in animalia perniciosa vis est, 
quippe quae in densis nemoribus reperiri soleat, omnigenis cincta fruticibus ad truncum ejus adscen- 
dentibus , in quo , aeque ac in ramis , variis plantis parasiticis obtectis , et aves et mammaha impavide 
desident. Neque minus hujus rei veritati est documento, quod mihi olim in horto botanico Buitenzor- 
giano complures harum arborum ex semine producere contigit, quae brevissimo tempore ad magnam 

i4 



54 RUMPHIA. 

excrescebant pi oceritatem , quod lis adeo cum genere Fici et Artocarpi est commune. Ha rum 
nonmillas ad liortum Academicum Leidensem transmittendas curavi, quarum duae incolumes illuc 
pervenerunt et per satis magmim temporis spatium ibi viguerunt , tandem vero exstinctae sunt. 

^.) Turn demum, cum cortex hujus arboris alte laeditur, succus lacteus e vulnere effluens eos 
parit effluxus , qui in vicino aere dispersi illis , quorum natura ad id proclivior est , nocere possint 
et tumores erysipelaceos , vehementem corporis pruritum, ardentes oculorum dolores, aut similia 
concitare. Ipsa succi inquinatio yehementius in corpus agit atque oculorum lumen exstinguere valet. 
Quin etiam interius corticis stratum sive liber structurae crassae , densae , fibrosae , ex quo laquei validi 
et rudiores subinde vestes , quibus de plebe homines utuntur , conficiuntur , diu postea , si quando 
vestes illae humectentur , pruritum excitat eamque seryat naturam , donee macerando et eluendo plane 
auferatur. 

3.) Succus tam merus, quam admistione indicata paratus, nisi diligenter asservatur, diuturnitate 
temporis majori parte naturae letalis orbatur : unde apparet principium venenosum , ( cui nomen 
Antiarinum tribuendum censeo) volatilis esse naturae, id quod superioribus probatur. Huic itaque 
venenoso principio lacteus ille hu^mor, qui, praeter materiam gummosam, etiam viscimmij materiam 
cerosam et aliquantum Kautschouk liquidi continet, quasi vehiculo est. Ceterum ductibus succi 
propriis sive vasis lactiferis liheri lac illud venenosum continetur, cujus in diversarum regionum 
arboribus similis fere efficacia est. 

4.) Ratio, qua indigenae hunc succum praeparant, parum aut nihil conferre videtur ad vim ejus 
letalem augendam. Paulo celerior fortasse vulnerum hoc succo praeparato illatorum possit esse effectus 
in illis corporis partibus , quae pauciori numero vasorum absorbentium gaudent , si quidem vi 
excitante illorum stimulantium absorptio augetur et venenum celerius per venas dispergitur. 

5.) Quo angustius est vulnus telo venenato illatum, eo majus vitae imminet periculum, praesertim 
si apex veneno imbutus in eo remansit. Hanc ob causam maxime timendae sunt sagittae ex durissimo 
ligno Bamhusm excisae, in acumen tenuissimum, quod facile effringitur, excurrentes. Levius multo ab 
hastis aliisve tehs gravioribus ob id ipsum est periculum , partim quod venenum iis adhaerens non satis 
diu vulnus contingit , ut absorberi queat, partim quod sanguis tanta copia e patenti vulnere prorum- 
pens, si quae veneni particulae dissolutae fuerint, eas statim secum abducit atque ita absorptionem 
turbat. Similiter sagittae veneno rite siccato imbutae multo sunt perniciosiores quam quae liquido 
veneno recens infectae fuerunt : illud enim in vulnus ipsum penetrat et partem laesam contagio inficit ; 
hoc vero a sagitta, dum corpus ferit, plerumque sejungitur, neque ipsum vulnus amplius attingit. 

6.) Veneni Antiaris in alio animalium genere minus celer cernitur effectus , quam in alio, quod 
potius peculiari eorum organismo et forte etiam chemicae humorum mistioni, quam copiae veneni 
absorpti tribuendum videtur. Sic letali ejus vi baud tam celeriter exanimantur robustiora mammaha , 
veluti Bos KarabouWy quam canes : et hi ipsi minus subita nece occumbunt, quam simii, feles , 
vespertiliones , ac quaedam avium, etiam majorum, genera, quae brevissimo postquam vulnerata sunt 
tempore exstinguuntur , cum gaUinae, ex. c. , vix veneno afficiuntur et aut subinde ex ejusmodi 
vulneribus plane convalescunt , aut certe , ratione habita omnium animalium , de quibus locuti sumus , 
etiam mammalium, multo tardius succumbunt. Multum etiam valet peculiaris cujusvis animantis 
natura : neque enim in eodem animalium genere eadem ratione agit veneni vis , neque eadem semper 
parit symptomata. Haec in mammalibus fere sunt sequentia : brevi tempore, quin paucis minutis 
horae partibus , postquam tale animal sive veneno praeparato , seu crudo succo Antiaris vulneratum 
est, anxietate quadam inquieta agitatur, crebris horroribus corripitur, et interruptis querelis aut 
altis clamoribus dolorem significat, dum intestina interea excrementis evacuantur. Hue mox accedunt 
deliquium , respiratio accelerata , extremitatum contractio , salivae mucosae ex oris cavitate effluxus , 
vomendi conatus , vehemens musculorum pectoralium et abdominalium clonica contractio , subinde 
cum vomitu materiae spumeae luteae aut albicantis , nonnunquam excrementalis , conjuncta. Tandem 
spiritus paulatim intercluditur , musculorum debilitas et agonia ad summum pervenerunt gradum , 
urina et cetera excrementa ultro effluunt et inter convulsiones mors consequitur. Sectio cadaveris 
sequentia ostendere solet. Quaedam apparent vestigia inflammationis et sugillationis cruoris inter 
musculos, quos venenum attigit. Cutis et muscuh multorum animalium hoc veneno peremptorum 
tremulo motu, dum dissecantur, horrescunt, in primis musculi pectorales. Color musculorum, 
praesertim in extremitatibus , paUidior est quam valentium. In cavitate abdominali exigua copia fluidi 
serosi reperitur. Vasis intestinorum , quae ea continentur, plus sanguinis, quam solet, injectum est, 



ANTIARIS. 55 

in primis hepatis, et si venenum non lurbulente sed pedeteiitim in corpora egit, etiam stomachi, 
cujiis tamen vasa sanguine minus sunt distenta, ubi mors inter gravissimas convulsiones , nullo 
vomitu pra3gresso, consecuta est. Turn quoque ipse stomachus non adeo per gaz distentus est, quam 
ubi tardior veneni fuit effectus , neque tunica ejus interna materia lutea spumanti obducta. Sed 
maxime in cayitate pectoris morbosa cernitur immutatio , sanguine in pulmonibus omnibusque vasis 
majoribus, ut Aorta, Venis cavis, arteriis venisque pulmonum, nimis coacervato. Pulmonum color 
non alius est , quam sanorum , sanguis Aortae atque arteriarum rite oxydatus , ex quibus , cum 
punguntur, violenter prorumpit et mox coagulatur. Sanguinis per venas lluentis obscurus, ut solet, 
color est. In cerebro vix ulla cernuntur veneni vestigia, nisi forte levissima sanguinis in Dura matre 
et sinubus congestio ei sit tribuenda. 

7.) Venenum liujus arboris maxime agit in systema vasculare , sanguine in vasis Thoracis coacervato. 
Videtur autem venenum absorptum (1), cum venis receptum est, tanto stimulo excitare pulmones, 
ut sanguinis nimia copia in his et in majoribus vasis congesta aequilibrium omnium functionum , qu^ 
ad vitam tuendam prorsus sunt necessariae , conturbet et evertat. Vomendi appetitus et vomitus ipse 
naturae videntur esse conatus, ut stimulum istum expellat et intermissum sanguinis discursum 
restituat^ atque hac etiam ratione , nempe secretione intestinorum , virus ex corpore ejicere conatur, 
quandoquidem remedia vomitoria (2) salutari plerumque successu adversus venenum adhiberi expe- 
rientia docuit. 

8.) Internum usum succi aut crudi aut praeparati non tam letalis sequitur exitus , quam vulnera 
hoc veneno illata. Ceterum eadem fere symptomata post usum ejus observantur, qu2e supra retulimus , 
licet vehementior plerumque cum sequatur vomitus, qui obstare videtur, ne venenum per venal 
diffundatur, cujus forte natura simul actione succi enterici immutatur et magna violentise parte 
orbatur. Si Rumphio fides est habenda, homini exulcerationibus et cutis pustulis laboranti pillulam 
exiguam veneni Antiaris non parati sumere expedit, cujus ea vis est, ut omnem vim morbi per 
intestina corpore expellat. Idem auctor est, emplastrum ex hoc veneno vulneri appUcatum certis- 
simum esse antidotum adversus morsum aut punctionem venenatam piscium insectorumque. Nihilo- 
minus omnibus, quicunque eo interne aut externe uti velint, summam adhibeant cautionem suadeo, 
ne levius malum fugientes in majus ruant atque ita vita ipsa periclitentur. 



(1) Absorptio ejus hiiic probari videtur, quod partibus excoriatis neque tamen cruentis corporis admotum eundem 
effectum letalem parit atque in vulneribus. Rdmphius tamen illud cum sanguine commisceri oportere perhibet, ut in corpus 
agere possit. 

(2) Propterea in primis bellis Amboinensibus, teste Rumphio 1. c. p. 269, ad humana excrementa confugere solebant, 
quod deglutita vehementem vomitum parerent. Etiam Andr. Clyerus in Ephemerid. Nat. Cur. Dec. II. A"' III, p, 1^7 
ad Kaempfer in Amoenit. p. bll stercoris huraani , tanquam primi antidoti Europceis ab indigents revelati, mentionem 
injicit , dicens 1. c. : u quod a sauciatis eo ipso raomento tanta copia deglutiendum erat , donee , excitando enormem vomitum 
.. virus illatum (revellendo, eliminando aut quocunque modo, perinde est) superaret atque iUuderet. Hoc igitur stercoreo 
. antidotoinstructi, aciem cum nigritis Celedanis ingrediebantur, vitam nescientes nisi in sui ludibrium conservare 
.. sordidissimo remedio ; donee patuisset, aliud ab indigents foveri antidotum : cujus revelatio nulla arte alia potuit, quam 
» cruciatu extorqueri. » — Postea salutaris iis innotuit effectus radicum Crini asiatici, quam Rumphlcs Radicem toxicariam 
appellat, cujus succum manducando expressum deglutiebant, reliquum vero vulneri imponebant. Nisi protinus 
sequatur vomitus, iterum hoc utendum est remedio : u nam sine vehementi vomitu, » inquit, « superari nequit venenum.). 
Simul ut intestinorum restinguatur ardor citrullorum commendat usum. — Qu^eri possit, an non optime in tali re 
conduceret larga ven^ sectio et ferri candentis usus, quo melius venenum in systema vasculare agere prohiberetur. 
Smiul uberiorem usum aquae marinse aut solutionem Muriatis Sodee commendatum velim, quod efficacissimum esse 
antidotum a quibusdam principibus coloniarum nostrarum Borneensium accepi. — Omnino effectus quam maxime 
salutaris radicum Ophioxyli serpentini Linn, sperari potest ob virtutes earum admodum evacuantes et alterantes. Ecce 
quae Kaempfer in Amoenit. p. 575 de ea re dicat. u Maxima autem celebritas radicul^e (scilicet Ophioxyli, neque, ut 
>. LiNNECs existimat, suae OphiorJiizc Mungos) enata est ab eximia ilia virtute, quam adversus toxicum Macassariense 
=. praestat, exitiale illud, et vix alio remedio vincibile. - Assumitur hjEc cum ad pra^servationem , turn ad curationem 

» ab inferendo vel illato veneno drachmae unius vel dimidiae pondere, cum haustu aquee dulcis vel cujusvis liquoris,' 
n sive rudi frictione super lapidem, sive cultiori modo in pulverem redacta; nee inconsultum ajunt, ipsi loco affecto 
'» pultem ex pulvere radicis, cum sputo vel aqua factam, iraponere. » 



RUMPHIA. 



ANTIARIS LEscH 



CHARACTER ESSENTIALIS. 

Flores monoeci. Masc, Coenanthium (receptaculum s. inA^olucrum auct.) discoideum , 
multiflorum 5 subtus squamulosum. Perianthium 4- raro 3-phyllum, prsefloratione 
imbricata. Antheroe !\Xd,xo 3^ subsessiles. Fern, Coenanthium turbinatum, uniflorum, 
squamulis yelatum, cum fructu accrescens. Perianthium nullum. Ovarium coenanthio 
unitum, ovulo anatropo, inverso. Stylus bipartitus. Drupa carnosa; monosperma. 
Emhryon exalbuminosum, inversum. 

Veget. Arbores lactescentes. Folia alterna , brevissime petiolata, stipulata , inaequaliter subcordato-oblonga , integerrima, 
repanda, aut denticulata, costato-venosa. Pedunculi axillares, lapsu foliorum laterales, subsolitarii , sursum (aut si 
sunt ramosi pedicelii in apicibas eorum) in discum subtus squamulosum supra floribus masculis innumeris obtectum 
expansi, aut veluti in cupulam quandam urceolatam clausara florem feraineum intime concretum foventem incrassati. 

Affin. Hoc genus ex familia Artocarpearum florum masculorum forma cum Olmedid Ruiz, et Pay., floribus femineis ac 
fructu cum Brosimo Swartz. congruit. 



ANTIARIS TOXICARIA LESCH. Tab. 22-23. 

A. foliis oyali-oblongis obtusis sive acutiusculis basi inaequaliter cordatis subpu- 
bescenti-scabris (junioribus denticulatis utrinque hirsutis), pedunculis simplicibus, 
coenanthiis femineis turbinato-OYoideis. Lesch. in Annul, du Museum d'hist. nat, XVL 
/?. 47^' ^^^' ^^* 

Ipo seu Hipo Camell. in Rai Hist. Plant. App. III. p. 87. — Ipo Pers. //. p. 566. 

De Macasserze Vergift- of Spat-boom Valent. Beschr. Amb. p. 218. fig. L (procul dubio ex Rumphii 

MS. tunc temporis inedito desumtum. 
Arbor Toxicaria mas. Ipo. Rumph. Herb. Amb. II. p. 263. tab. 87. (in qua delineatione folia 

universe nimis sunt acvita , licet juniorum arborum non dissimilia. Ceterum Fructus sub lit. A 

depictus ex sententid V. CI. Leschenault perperam hue relatus est). 

Antshar. Horsf. in Verhand. Batav. Gen. VII. p. S. 

Antjar s. Antsjar Javanorum, Pohon Upas Malaicorum, Ipo Macassarum et incolarum insularum 
Philippinarum, in quibus haec arbor etiam Hypo nominatur. 

Habit. In Java praecipue in orientalibus provinciis , locis fertilibus , non altis , densis nemoribus obtectis , in quibus mense 
Junioineunte floret ac deinde defoliatur, post, ubi inflorescentia mascula decidit, nova rursus folia explicat. In aliis 
quoque insulis reperitur, veluti in Bali, Celebes, et, ut verisimile est, etiam in Timor atque Philippinis , ac Rumphio 
auctore, etiam in Borneo et Sumatra. 

• ORSERVATIO I. 

In Manuscripto Herbarii Amb. duag sunt imagines ramulorum sterilium , utraque sine fructu, foliorum forma aliquan- 
tulura diversae. Harum alteram (cujus nullus usus factus est), cui foliorum basis estacutior, ab arboribus novis oriundam 
esse censeo, nisi forte ad alteram illam speciem adhuc dubiam sit referenda, quae a Rumphio tanquam Ai^bor Toxicaria 
femina raemoratur. Altera imago, procul dubio conficiendse tabulae sculptae Herb. Amb. inserviit, quo consilio, cum in 
charta majori magnitudine naturali esset delineata, in formam minorem est redacta, his verbis idiomate belgico additis : 
«i Arbor Toxicaria sive Ipo et Upas, aut arbor venenata Macassaria, ibi delineata anno 1691. » Additum est apographum 



ANTIARIS. 57 

aliquot epistolarum, quae sunt argumento, quantopere Rumphio nostro, extreme etiam viiee tempore, curse esset, egregium 
opus quovis modo emendare et absolvere. Has literas ob earn causam latine versas lectori propono, et quamquam non 
tanti existimo, monitum velim, alteri epistolae ad Virum Nob. de Saint Martin, prater Plinius Indicus, nomen Rompaiiis 
esse subscriptum , quod vix errori scriba. tribuas, cum idem hoc loco bis factum sit et omnes epistol^ ab eodem homine 
smt descriptae. 

Memoria sive Petitio Mercatoris Rumphius ad Virum Consiliarium Extraordinarium 
DiDERicuM DE Haas a. d. 16 Mali A. 1691. 

Domine Nobilissime , Gravissime , Sapientissime , Prudentissime , Candidissime , et Generosissime ! 
Domine Amplissime ! 

Ego servus tuus humillimus Georgius Everhardus Rumphius hac tibi petitione molestus esse ausus sum, ut tibi placeat 
doctorura et curiosorum reip. gratum facere, cujus sine auctoritate tua vix ulla spes est : ut scilicet, Deo duce in 
Macasmrmm appulsus, e montibus Toradja ramum verje arboris toxicariee cum aut sine fructibus, arundini iambuscB 
satis amplae et siccee infixum , afferri et Balavmm advehi jubeas, qui illic delineetur, ut figura suo loco Herbario Amboi- 
nensi, quod curae Viri Nob. Isaaci de Saint Martin commissum esse accepi, addatur : scilicet Gapite 45 Libri III, cui 
titulus : Arbor toxicaria, Arbor venenata Macassaria et Ypo, rejecta pristina figura, quae ibi invenitur et satis vitiosa' est. 
Capiti extreme , si hoc et tibi videtur, haec aut hujusmodi addi possent : 

Prima figura supra memorata , qua3 ad ramulum a Praeside Viro Nob. Jacobo Cops Z^-. missum, delineata erat 
incendio anni 1687 deperdita , haec altera figura expressa est e ramulo anno 1691 a Viro Nob. Diderico de Haas, legato 
et quondam Pra^fecto Amboince , cum in Macasariam legatus esset , misso. 

Quod si fructus adsunt, hi accuratius erunt describendi : siquidem de iis in contextu non agitur. Denique te admoneam 
oportet cujusdam capsulae , terra fragrant! repletae , quae in insula Manipd sub una tantummodo arbore reperitur e cuius 
trunco oleum stillat odoratum , sed tam exigua copia, ut vix anno scutella thearia impleri queat. Ha^c terra '^«/«./^ 
cujusdam rei periti examini posset subjici , si forte solutione chymica oleum aut balsamum inde elici posset , cui baud ullo 
dubio virtus balsami vulnerarii foret , si quidem indigent narrant , apros vulneratos corpus ad illas arbores fricare et inde 
sanari. 

Literae Mercatoris Rumphii ad Virum Consiliarium Ordinarium Isaacum de Saint 
Martin, mis^dd B a taviam a. d. 15 Maii A. 1691. 

Domine Nobilissime, Gravissime, Sapientissime, Prudentissime, Candidissime, Generosissime J 

Domine Nobilissime ! 

Quandoquidem ego servus tuus humillimus Georgius Everhardus Rumphius accepi , sex tomos priores Herbarii Amboinensis 
a me congesti, curae et custodiae tuae esse commissos, sive ut proxima occasione in patriam mittantur, sive ut aliquamdiu 
hic asserventur, seu alio quocunque consilio mihi incognito; literis certe meis tibi molestus esse cogor et qua decet 
reverentia a te modeste petere , ut hac occasione data , pauca , quae, opere jam dimisso , nactus sum et ilh deesse arbitror 
addere mihi liceat. Ac primum quidem Vir Nobilissimus Didericus de Haas , provinciarum orientalium pr^fectus et legatus ' 
poUicitus mihi est, se cum in Macassariam venisset per indigenarum principes mihi copiam facturum esse ramuU arboris 
toxicanae Macassariae, Ypo dictae, cujus deinde BatavicB ab aliquo pictore figura delineetur, quam Capiti 43 Libri HI 
cui titulus : Arbor tomcaria, Arbor venenata Macassaria et Ypo adjici velim, rejecta figura parva et imperfecta, qu^ 
ibi mvenitur, et extremo capiti his aut hujuscemodi additis : quandoquidem prima aut genuina hujus arboris figura 
a Viro Nob. Jacobo Cops Zae% ut supra dictum est communicata, magno incendio anni 1687 fuerit deperdita anno 
deinde 1691 Vir Nob. Didericus de Haas trium provinciarum orientalium legatus et Amboinae quondam pra^fectus, cum 
in Macassartd esset, ahum ramulum colligendum aliamque ex eo figuram exprimendam curavit, qua^ hoc loco adjicitur 

Quodsi una cum ramulo afferantur fructus, exacta horum descriptio adjungenda erit , quoniam nulla eorum in contextu 
fit mentio. 

Deinde te rogatum velim, ut tuo jussu ab indigenis peritis e sylva javanica circa Bataviam petatur ramus cum foliis 
fractibasque ejus generis Rottangh, e cujus fructibus fit San<iui, draoonis indicus, Malaice DjernanghsU^ Djerrennannh 
dictus, qui ramus ostendatur Viro Orn. Cob»elio ScH.YriA»c, qui eum in PaJemlang cognovit, ac deinde tradatur Viro 
Doctissirao Andre* Cleyer, qui meo rogatu figuram ejus delineabit et una cum ramo fructibusque aridis anno sequenti ad 
me mittet, ut m septirao libro inter abas plantas e genere Rotlang, quarum fere 8 species in his regionibus vidi ac 
descripsi, collocetur. 

Fructus Palmijunci nigri sive Rottang Itam, qui proxime cum Rottang Djernangh congruunt, ostendere tibi poterit 
qui has hteras afferet, Vir Orn. Christianus G.eraards, mea. familiae affinis, qui mihi in plantis rarioribus investigandil 
auxdmm suum praestat. Modum, quo e fructibus indicatis Djamang conficitur , a dicto Cornelio Schuyftang exspectabo 
ut ita Libri HI , Caput A% Herbarii mei, si opus est, corrigatur aut amplietur, quod tu^e prudenti^ et voluntati permitto,' 
si hoc jam anno hbri mei in patriam sunt mittendi , dummodo ejus rei certior fiam. 

i5 



58 RUMPHIA. 

In tenui mea potestate nihil habeo , quod tibi officii mei documentum ofiFeram , praeter duos tomos sive Ephemerides 
AcademicB Curiosorum natures, in Imperio Romano Germanico constitutae, cujus ego, nomine PUnillndlcl, sum socius. 
Hos duos libros ligamento gallico involutos hoc demum anno e patria accepi et bina eorum exemplaria habeo. 

In tomo novissimo sive ultimo, monitum te volo de observatione -40, in qua complures figurse radicum Sinensium depin- 
guntur, figuram meo nomine factam non magni esse faciendam , quippe quam faciendam curavi ad exemplar, a quodam 
homine Sinensi hie habitante, e charta confectum, ex cujus ore etiam descriptionem notavi, sed anno sequenti aliquantum 
immutavi et correxi. — Itaque (infra ^^jz-^j^^wm) Domine Nobilissime , Gravissime, Sapientissime et Generossime, te summi 
Dei paternse custodiffi meque ipsum tuo favori commendans, testor me servum tuum humillimum (signatum) Romphius. 
[infra scriptum erat) hoc positum a Georgio Everhardo RoMPHirs, olim Mercatore et Consiliario AmhoinoB. (juxta scriptum 
erat) Amboince in arce Victorice d. IS Maii 1691, anno eetatis 6B extremo. 

Excerpta e Relatis a Viro Ampl. legato de Haas ad summos magistratus Bataviw 
Viros Nob. supra memoratis a. d. ^1 Julii 1691. 

Mercator Georgics RcmpiThjs me Amboina decedentem rogavit , ut folium arhoris oepas sive towicariae suppeditarem , 
cujus veneno vehementissimo sane et letali Macassares sagiitas inficiunt, quod in theca bambusea his Uteris adjungo 
una cum delineatione ejus, quse Batavim, vestra voluntate, post ejus descriptionem in uno sex herbariorum, anno 
superiori ad vos missorum, ilHgetur sive potius loco eo consilio relicto deponatur. Succum ejus aut venenum in parvo 
vasculo his etiam addo, quod summa cautione erit tractandum. Vario tempore magnam irapendit operam, ut hoc folio 
potiretur, neque tamen unquam nancisci potuit; idque vix a privatis hominibus potest sperari, cum hasc arbor, in regno 
Tanettce crescens, diligenter custodiatur. Glissone similis est arbor, cujus folia habui, sed virtute longe differt a priori , 
prseterquam quod folium postice non tam acutum, neque in fine tam obtusum aut rotundatum est. Utrumque principis 
jussu mihi suppeditatum et allatum est. 

OBSERYATIO II. 

RuMPHius, examine instituto ramulorum , quos e Celebes acceperat, distinguit inter Toxicariam arhoremfeminam , cujus 
succum multo minus acrem, imo per se non letalem esse perhibet, et Toxicariam arhorem marem, sive genuinam arborem 
venenatam, unde verum sagittarum venenum colligitur. Haec, cujus ipse et Valentyn soli ramulos foliiferos delineaverunt, 
truncum gerit altiorem ac folia minora et rigidiora, feminse non dissimiUa. Suspicari inde licet, utraque ejusdem esse 
speciei sed arborum setate diversarum , ita ut Toxicaria femina arbor sit nova, Toxicaria mas oetate longe provectior. 
Etenim in utraque periodo folia admodum inter se differunt, qua de re jam sequentia memoriae prodidit Lesghenault, 
/. c.p. 476, infra in Notd : u les feuilles des tres-jeunes Antiars sont differentes de celles de la plante adulte; elles sont 
n longues d'environ 6 pouces, presque sessiles, un pen en forme de spatule, legerement dentees sur leur bord et moins 
n rudes que les feuilles des vieux arbres. » — Fieri tamen potest, ut varietates a Rumphio indicatoe non aetate aut peculiari 
loci natura inter se differant, sed ut utrisque revera specificum intercedat discrimen. Hoc adeo diversa vis succi indicare 
videtur, cum ejus, qui variis locis in Java ab Antiari toxicaria colligitur, eadem plane sit efficacia. Spero fore, ut brevi 
hac de re melius statuere possim, cum specimina quaedam a Viro Amicissimo Spanoghe, qui indefessa industria Floram 
insulse Timor investigare pergit, accepero. Haec sunt, quse literis d. 28 Novembris 18S4 ex Kupang ii\ hac insula ad 
me missis, de ea re scripsit : « superest, ut tecum communicem quae mihi comperire licuit de arbore, quae plane cum 
)» Antiari toxicaria convenit, nisi quod non venenosa sit, etiamsi succus lacteus colore ceterisque rebus omnino cum 
1) HoRSFiELDii descriptione congruat. Hsec arbor in vicinitate Kupangi non rara est et tempore inflorescentiae foliis 
» orbatur. Succum ejus variis periculis sum expertus atque adeo simio et gallo gallinaceo interne adhibui, neque uUa 
» tamen noxiee virtutis signa animadverti. Fructus maturus coloris est pulcerrimi atro-rubentis ac velutino-pubescens. 
» Semen sive nucleus cum Rumphti descriptione exacte convenit. » 

Descr. Arhor vastissima, 80-100 pedes alta ac primo adspectu compluribus speciebus generis Canarii 
simillima. Ut in his, truncus ejus erectus circa basin exostosibus quibusdam quasi alatis longi- 
tudinalibus sursum evanescentibus est angulosus atque harum ope ita expansus , ut ambitus ejus 
ima non raro sedecim pedes exsuperet : superne truncus est cylindricus , in cacumen extensum , 
in novis arboribus subhemisphaericum , in vetustioribus minus regulare , quod ramis nonnullis 
crassissimis patentissimisque ac multis ramificationibus diffusis constat, solutum. Cortex trunci 
tertiam dimidiamve pollicis partem crassitudine aequat, albidus, rimosus; ramorum longe est 
tenuior, cinerascens, aciculato-rugosus , lapsu ramulorum profunde cicatrisatus , passim obsolete 
transverse annulatus. Lignum album, leve, baud ita durum, sectione transversa poris subtilibus 
creberrimis notatum. Ramuli ultimi breves, patentes, recti aut plurimum subflexuosi , teretmsculi , 
sulcati, intus inanes, foliosi, superne laete brunnei, ac pube brevissima scabri, aetate fusci et 
glabrati , ex summo apice gemmas foliiferas simplices compresso-ovoideas obtusas aliquantisper 
oblique positas squamatas gerentes , tegumentis stipulaceis , velutinis, caducis. Folia alterna, 



approximata, patentissima , stipulata, brevissime petiolata, vetustiomm arborum 3-5 poll, longa, 
2-3 fere poll, lata, forma subovali parumper obliqua, basi valde inaequalia et cordata, apice vulgo 
obtusa aut roUmdato-obtusa , rarius brevi acumine praedita , margine undulata, integerrima aut 
saepius irregulariter repanda , coriacea , rigida , supra venosa , nitida , pilisque sparsis obsessa , 
subtus scabriuscula atque inter venas obliquas juxta marginem anastomosantes elevatas reti- 
culata : plantae tenerrimae folia sunt oblonga, vulgo ultra 6 poll, longa, 2 tantummodo poll, lata, 
basi subcordata, apice acuta, denticulata, longe minus rigida, utrinque sed prsesertim ad costam 
et petiolum paucas tantummodo lineas longum subhirta, in statu juvenili conduplicata. PetioU 
vero foliorum prius descriptorum pilis appressis tenuissimis brevissimisque sunt obsoletissime 
puberes, \ poll, longi, teretiusculi , ima basi incrassata articulati. StipulcB semiovatae, membra- 
naceae, appresse puberes, caducae. Gemmce floriferce in extremis ramulis axillares, ternse aut 
plures aggregatae, sessiles , minutae , subglobosae, squamatae, quarum in singulis axillis (dum folia 
arboris decidunt) una tantum pedunculum carnosum basi articulatum explicare solet : pedunculi 
masculi femineis multo graciliores , cum his eidem ramulo insidentes , infra femineos dispositi, 
pollicem aut ultra longi, patentes. Masc. Coenanthium disciforme, orbiculato-convexum sive 
hemisphaericum , viridulum , apici pedunculi dilatato continuum , carnosum , marginem versus 
obiter repandum recurvatum tenuius, pube velutina subtili plane obtectum, supra densiflorum, 
subtus concavum multisque squamulis minutis ovatis puberulantibus ad marginem imbricatis 
velatum, caducum. Flores minuti, confertissimi , sessiles, ebracteati. Perianthium simplex, 
4- aut rarissime 3-phyllum, foliolis bacilliformibus , conniventibus , membranaceis , margine 
ciliolatis dorsoque superne velutinis, ante anthesin imbricatis. Antherw 4 rarissime 3, subsessiles, 
foliis perianthii ima insidentes, iisdem oppositae, erectae, liberae, subin^quilongae , ovales, utrinque 
retusae, glabrae, biloculares, loculis parallelis, conjunctis, postice rima laterali longitudinali 
completa dehiscentibus. Rudtmentum pistilli nullum. Fem. Coenanthium uniflorum, parvum, 
ovoideum, basi in pedunculum perbrevem crassum attenuatum, ovario adherens, substantias 
crassae carnosae, viridulum, imbricato-squamulosum, sericeo-puberulum. Perianthium nullum. 
Ovarium ccenanthio penitus immersum et eidem unitum, ovulo solitario, inverso, anatropo, 
sessili. Stylus apicalis, profunde bipartitus, glaber, diu persistens, laciniis elongato-filiformibus, 
laevibus, primo divergentibus , dein arcuato-reflexis. Stigmata simplicia, acuta. Drupa ccenanthio 
carnescente corticata, clausa, elongato-ellipsoidea, magnitudine Pru7ii domestici, atro-sanguinea 
subvelutina, laeviuscula monosperma. Pericarpimn (e ccenanthio accrescenti formatum) crassum, 
carnosum, intus albidum, lactescens. Testa ovoideo-globosa , Crustacea, dura, laevis fusca 
sine ahis integumentis nucleum arete cingens. Embryon dicotyledoneum , exalbuminosum, 
inversum, carnosum, album. Cotyledones maxima?, crassissimse, Iseves. Radicula brevissima 
obtusa, supera. 



EXPLICATIO FIGURARUM, 

Tab. 22. Delineatio Antiaris toxicarias, a pictore Payen ex natura expressa. 
Tab. 2B. Fig, 1. Fragmentum rarauli adulti, ut fig. 2, 8, et 4 magnitudine nat. 
Fig. 2. Ramulus cum foliis ex arbore vetustiori. 
Fig. 3. Folium plantae tenellte a tergo conspectum. 
Fig. h. Ramulus florifer. 
1 — 5. Analysis organorum fructificationis ex specirainibus a Leschenault in Javd ipsa collectis a Decaisne, Botanico 

sagacissimo expressa. 
1. Inflorescentia mascula, magn. nat. —2. Coenanthium masculum magis dilatatum plano-convexum , sectione verticali, 
magn. modice auctum. — 3. Flores masculi duo, magn. valde aucti. — 4. Inflorescentia feminea, peracta foecun- 
datione depicta, magn. auct. — 5. Eadem sectione verticali. Cum ovarium adhaerens hie jam statu grossificationis 
depictum est, ovulum secundum totam latitudinem extremitate superiori cavitati ovarii est affixum. Asteriscus (*) 



locum indicat, ubi prius stoma ovuli nondum foecundati conspiciebatur. 



V. 



DE UPAS RADJA SIVE UPAS TJETTER ATQUE DE LIGNO COLUBRINO. 



Incolae Archipelagi Malaici alio quoque utuntur veneno , quo sagittamm mucrones inficiant , illud , 
de quo superiori Capite locuti sumus , vi et efficacia longe superante multoque celerius vitse lumen 
exstinguente. Hoc est Upas Radja, de quo Rumphius Volumine secmido Herb. Amb. p. ^65. hsec 
prodidit : a alterum hoe venenum priori (i. e. Antiaris toxicarice) semper est durius ac magis atrum, 
)) fere picis instar, sed solis aestu liquescit. » Errat autem in eo, quod idem ab Arbore toxicarid colligi 
existimat , quamquam utrumque commistum , addita substantia quadam resinosa , ab incolis interioris 
insulae Borneo adhiberi censeo , unde yirus illud Borneense , quod Ipo dicitur longe majori gaudet 
efficacia et vi , quam quod e succo Antiaris toxicarice praeparato habetur. Jam Leschenault et Horsfield, 
m commentationibus saepius laudatis, de hoc veneno ejusque origine e frutice plane diverso, qui 
itidem m Java reperitur, fecerunt mentionem : neque tamen iis , multis licet saepius institutis investi- 
gationibus, hujus floribus fructibusque potiri contigit. Hanc ob causam Horsfield genus, ad quod 
hic frutex referendus esset, defmire non ausus est : Leschenault vero, consilio, ut videtur, principum 
Botamcorum, A. de Jussieu , Desfontaines aliorumque adjutus , tanquam speciem e ^enere Stri/chnos 
descripsit, quem sane locum observationes meae huic frutici assignant. Prsecipua autem causa, quae 
obstat , quominus vix ejus organis fructificationis potiri possimus , in eo videtur esse posita , quod locis 
multo longius ab hominum cultura remotis, quam quibus ipsa Pohon Upas nascitur, nimirum in 
vetustissimis silvis, qui intimos insulae montes obtegunt et vix hominibus sunt pervii , reperitur. Etenim 
haec adire loca, haec nemora, aeterna caligine horrida, lustrare , quae aut majorum umbras, aut non 
humanae spectra originis indigenae inhabitare censent , — baud facile quisquam animum inducit , 
nisi forte sciendi cupiditate et dulcedine abreptus cuncta pericula minora existimet. Et vero , illi solum , 
quibus in haec nemora , securi illaesa, penetrare licuit, — et quotusquisque Europseorum, longo licet 
tempore in India degerit , hoc potest gloriari ? — omnia norunt impedimenta et pericula , quibus in hoc 
conamine undique circumveniuntur. Jam primum densis virgultis et sylva plantarum sarmentosarum 
inter se quasi contexta (1), in quibus praecipue Ampelidece, Convolvulacece , Leguminosw , Cucurbi- 
tacew, MenispermecB , Smilacece, Dioscorew conspiciuntur, aditus ad ipsa nemora ita inter cluditur, ut 
nisi omnia vi concisa sternantur, vivum hoc propugnaculum perrumpi nequeat; quin ipsa via, tanto 
labore aperta, statim post transitum rursus occludatur et rami hic illic abscissi vix iter hominum 
indicent, in quo diu adhuc cum incredibili vegetationis luxurie conflictandum est. Nee tantum crebris 



(1) Agri cultura simul cum incolarum iiumero in dies augescente sylvse ejusmodi , magno plantarum scandentium 
numero conspicuse, sensim fiunt rariores et tandem plane evanescunt. Etenim incredibile dictu est, quanta solitudines 
proximis his annis in fertilissimos agros fuerint conversse. In iis tantum locis, quse incolis minus frequentata sunt, veluti 
in nonnullis regionibus provincise Bantam et universe oree Javee meridionalis augustam illam magnificentiam et vastitatem 



STRYCHNOS. 61 

laboribus et aerumnis defatigantur viatores , dum in superiora nemora penetrare conantur ; sed Yulne- 
ribus etiam plantarum , aculeis spinisque armatarum , quae vitari baud ulla ratione possunt , misere 
dilacerantLir atque insuper, singulis fere vestigiis, grandi quadam specie formicamm nigrarum , quibus 
haec densa virgulta scatent , infestantur, quarum morsu , baud secus ac tactu quamndam Urticearum 
frutieosarum , gravissimis urunlur doloribus (1). Omnes yero hae molestiae et labores , illi in primis, 
qui scientiae amabili totum se tradidit , abunde compensantur plantarum insigni varietate , ineredibili 
luxurie et miro inter se contextu , quo veluti parietem densum , floribus fructibusque pulcerrimis 
exornatum , fingere videntur. — Mox syha minus densa subinde aperiri incipit , neque tamen aditum 
praebet faciliorem. Nam sedes confertae culmorum Bamhusarum, qui brachium crassitudine sequant et ad 
quinquaginta pedum altitudinem procrescunt, viam impediunt, quorum tanta saepe est durities (^), ut 
silicis instar ictibus securis resistant et haec frustra admota resiliat. — Sic tandem pervenitur in regionem 
plantarum, in qua praecipue ingens copia Ficuum yariarum specierum nemus facit (quapropter 
banc Regionem Artocarpearuin diceve nonalienum foret, ut ab antecedentibus , in quibus Leguminosm 
praevalent, distingueretur), quod hie quidem satis est apertum , cum Ficuhus atque Artocarpis , 
quarum hie identidem quaedam reperiuntur species, proprium sit, cacumen dissolutum e ramis 
validissimis late divaricatis emittere , ne , luce intercepts ortum aliarum arborum aut fruticum 
(praecipue e familiis Euphorbiacearum , Ternstroemiacearum ^ Leguminosarum ^ Byttneriacearum ^ 
Anonacearum y Myristicearum ^ Myrsinearum^ Elceocarpearum y Rhamnearum , Calastinearum , 
Apocynearum, Asclepiadearum ^ Bignoniacearum , cet.) et plantarum herbacearum (e familiis 
Scrophularinearum y Acanthacearumy Solanearuniy Cucurhitacearumy Urticearum ^ Scitaminearum ^ 
Aroidearum, cet.) impediant. Singularem in his altiorum nemorum finibus sive in regione Ficuum 
regnum et vegetabile et animale ostendit luxuriem et varietatem. Arguto clamore innumeri fere simii 
(inprimis Cercopithecus cynomolgus Erxl. sive Simia cynomolgus Lm. , Semnopithecus maurus 
Fr. Cuv. sive Simia maura Schreb., subinde etiam Semnopithecus mitratus Fr. Cuv. ) excipiunt 
advenientem, aut flebiliter querentes effugiunt , uti Hylohates leuciscus Illig. sive Simia leucisca 
Schreb. Impressa solo baud raro vestigia ita dicti Matjan bezaar si\e3Ieong {Felis Tigris Lm.)^ Matjan 
dudul sive Matjan Total {Felis Leopardi Schreb.), et Matjan Kumbang (^ Felis Pardi Lin.) ferocissi- 
morum animalium arguunt vicinitatem et ab imminenti caveamus periculo admonent. Hie velox 
Cervus Muntjac Zmm. (^Kidang indigenarum), Moschus javanicus Pall. (^Kantjil sive Kanchil 
indigenarum), Mydaus meliceps Horsf. {^Sigung montanorum), non raro eXmui Arctictis Binturong 
Temm. {Ictides albifrons et let. ater Valenc.) diO. Felis undata Desm. [Felis javanensis Ro^si. Felis 
minutaT EMM. )lihenter commorari solent; haec etiam loca apri (3) incolunt, variorumque generum 
innumerae aves splendentibus pennarum coloribus magis oculos, quam sinistris atque interruptis 
clamoribus aures delectant. Hie saepe sylva barritu rauco et unisono : a Ran-kong ! — Ran-kong.hy 
resonat, quo Buceros rhinoceros (Rankong indi^enairum) adesse arguitur, cujus varietas Javae soli 
propria censenda est Buceros lunatus Temm. ; ingens pulcerrimorum Lepidopterorum aliorumque 
insectorum vis per aerem volitat^ denique qviocLmque oculos convertas, cuncta vivere et vigere 
videntur. — Haec tamen loca non amplius aut Cocos nucifera pulcerrima, aut procera Areca catechu 



(1) Difficile dictu est, quam acer sit morsus harum formicarum. Equidem saepius ingenti qui pedes urebat dolore 
consistere nequivi et humi recumbere coactus fui. Neque tamen gravis intumesceutia hunc morsum subsequi solet. At 
Urticearum y quas memoravi , tactus non tantum sensum violenter urentem excitat, sed oomplurium, qui manu eas 
tetigere, brachium quasi paralysi afficitur, alarum glandulae intumescunt et tumores erysipelacei erumpunt; quin nonnul- 
lorum totum nervorum systema per consensum conturbatur et vomitus subsequuntur. 

(2) Heec culmi Bambusarum durities , ut in aliis Gramineis, procul dubio a terra siliced proficiscitur. Idcirco indigena^ 
ut iguem accendant, frustis culmi Bambusarum uti solent, quae quanta vi et celeritate possunt inter se fricant. 

(8) In his montanis regionibus praecipue Babie TVidju indigenarum sive Sus verrucosus Boie. Non solum haec species 
magnis verrucis facialibus est praedita atque ossa frontalia et nasalia latiora habet quam Sus nemorosus, sed ab hoc etiam 
magnitudine, setis nigris longioribus ac majori ferocitate differt, quo fit, ut nostris apris longe sit similior, quam altera 
species. Sylvas regionum montanarum raro deserit, cum Sus nemorosus , cujus corpus setis brevioribus, appressis, magis 
minusve albido-fuscis baud adeo dense est obtectum , maxime regiones campestres , paludosas ac quadam Sacchari specie 
(cui noraen Allang Allang) consitas longe majori numero infestat vicinisque plantationibus , inprimis Oryzae et Sacchari, 
pernoxius esse solet . 



62 RUMPHIA. 

exornant, aut si quaidam harum aiborum in yicinitate paucorum vicorum, quorum numerus 
deficiente cultura Oryzse, paulatim decrevit, inveniuntur , statura sunt humili atque depressa. Aliai 
vero plantae, quales Arenga saccharifera , Musw sponte natsB et Bambuswy gregatim conjunctse, 
eadem Indicae vegetationis luxurie regionem vestire pergunt, quam ingens tot arborum altitudo 
undique testatur. In his enim ficetis et Neesia altissima et non minus vasta Bisschoffia javanica 
reperiuntur, et quidam Ficuum ipsarum trunci in tam immanem ambitum formamque adeo porten- 
tosam , innumeris saepe fulcris radicalibus ex eadem arbore descendentibvis in unam massam concretis , 
exoleverunt , ut procul visi Gothicorum monumentorum antiqua videantur rudera ! 

Ubi vero montes, crebris irrigatos fluminibus, longius adscenderis, Ficuum paulatim decrescit 
numerus, vigor autem vegetationis etiam augescere videtur, vastissimas gignens arbores (e familiis 
Meliacearum y Sapindacearum ^ Dipterocarpearum ^ Myrtacearum ^ Laurinearutn ^ Magnoliacearum y 
Terebinthacearum y Bahamifluarum ^ cet.) quarum rami atque trunci innumeras alunt plantas 
parasiticas, ut Orchideas ^ CyrtandreaSy Lorantheas^ Melastomeas ^ Filices ^ alias. Exigua tamen in 
his nemoribus tenebricosis , quae paucissima incolunt animalia , plantarum herbacearum , saltem 
terrestrium, est copia, et hae passim in locis magis apricis inter Filices arborescentes nascuntur, 
praesertira ad ripas amnium aut in pra3ruptis montium declivitatibus , ad quas liberior solis radiis est 
aditus. Harum maxima pars ad familias supra jam memoratas pertinet ; inprimis vero Begoniacece , 
Piper acece herbaceae , quaedam MelastOTuece atque Orchidece terrestres vulgo reperiuntur. Tanto 
major autem est numerus Ruhiacearum (quapropter haec Regio RuhiacearuTn posset vocari ) , 
praecipue fruticantium , quibus rarae quaedam Scitaminece , manificentia et proceritate insignes, passim 
sunt intermixtae. Crebri adhuc frutices scandentes, neque tamen adeo conferti, quam ante, (e familiis 
Ampelidearum , Ruhiacearum y Apocynearum , Melastomearum ^ Aroidearum , Pandanearum) 
conspiciuntur. Horum tamen flores oculorum aciem efiFugere solent; ramificationes enim eorum altissimis 
arborum verticibus sunt intextae , aut longarum instar corollarum inter arbores dependent , trunci vero , 
haud raro brachium crassitudine aequantes , veluti eo consilio dispositi esse videntur , ut , rudentum 
instar , fornicem viridem foliorum quasi sustentarent aut distinerent , per quam solis radii vix dubiam 
lucem dispergunt. In hac etiam plantarum regione caudices inveniuntur cum crassissimi , tum latissime 
expansi et saepe ad longitudinem centum et amplius pedum excrescentes palmarum scandentium , 
quae vulgo Rottang appellantur, et passim in praecipitiis Bamhusce immanis crassitudinis. Juxta vero 
illas plantarum for mas plane Indicas quaedam jam apparent temperatioribus regionibus magis proprise , 
veluti EricecB nonnullae. Nee mirum. Ea enim est aeris in his nemoribus temperatio, ut oleum nucis 
Coci, etiamsi soli exponatur, in massam duram, quae saponis instar secari potest, congelet. 

Ceterum cum ubivis , tum praesertim in Archipelago Indico ingens locorum ipsiusque telluris vis est 
non solum in pecuharem faciem cuj usque regionis , sed vel inprimis in naturam specialem altiorum 
regionum plantarum, quam supra breviter describere sum conatus. Ne quis igitur credat, eadem 
ubivis in locis pari supra mare altitudine sitis reperiri vegetabilia. Hoc jam in Java ipsa secus accidit , 
ubi vicina juga montium , eadem prorsus altitudine , ingentem sa^pe ostendunt vegetationis varietatem 
et haec quidem eas alunt plantas , quarum in illis ne vestigium quidem conspicitur. Hujus rei exemplo 
esse potest Strychnos tieute, qui frutex scandens , licet regioni plantarum paulo ante descriptae sit 
proprius, in qua tamen extrema tantum ac proxime Regioni Artocarpearum gignitur, in paucissimis 
tamen Javae partibus , neque , ut vulgo creditum est , in orientalibus tantummodo , sed in occidentalibus 
etiam hujus insulae regionibus invenitur, quarum tamen incolae venenum tam letale ex eo elici posse 
ignorant. Sed priusquam de paratione et efficacia hujus veneni nonnulla in medium proferam , quam 
de peculiari nemorum Javanicorum natura institueram narrationem absolvere lubet , in qua alioquin 
eo plura desiderarentur, quo difficihor est hujus rei accurata descriptio, cum tanta tamque diversa , ut 
supra dixi , locorum solique in vegetationem vis esse soleat. Similiter et ille rem faceret ineptam et 
naturae plane contrariam , qui variis plantarum regionibus suas cuique fines certos constituere vellet , 
cum hae adeo inter se confundantur et cohaereant, ut quasi naturali vinculo contineantur. — Sed ubi 
in altitudinem quater vel quinquies mille pedum supra maris aequor adscenderis , ingens characters 
vegetationis in Archipelago Indico cernitur immutatio : paulatim apparent genera plantarum tem- 
peratae zonae magis propria , in his vel Coniferce quaedam et complures Cupuliferw : simul virgulta , 
quae antea intervalla inter arborum truncos satis complebant, tantum non plane evanescunt : ad hoc 
varietas specierum arborum, quibus nemora constant, magis magisque imminuitur, ac praesertim 
SI montes magnum terrae tractum amplectuntur, valles praecipitiis inclusae haud raro laetam speciem 
pascuorum Europae montanorum repraesentant atque in Java innumeraboum armenta {Banteng mon- 



STRYCHNOS. 63 

tanorum Javanorum sive Bos Banteng nov. sp. , forte non diyersa a B. Sylhetano Fr. Cuv.) alunt; 
aut praerupta saxa, a montibus quasi avulsa, alia super aliis varie congesla aut vi disjecta, amnibus . 
qui rapido impetu et ingenti sonitu per declivia feruntur aut praecipitibus cataractis in altas voragines 
funduntur, aditum aperiunt et mentem viatoris, qui loci vastitatem elementorumque tumultum 
desuper prospectat , horrore afficiunt. 

In vastis illis solitudinibus , quse tarn sublime naturae spectaculum oculis offerunt, baud raro in 
montium declivibus solum paludosum sub pedibus deficit : hie enim plurimi oriuntur amnes. Ibi vero 
vegetatio paulisper quasi quiescere videtur , ut mox in altiori regione novo rursus vigore exsultet. 
Haec enim loca humidiora , consueta Rhinocerotum [Badak montanorum , Rhhioceros javanicus Diard 
cum Fr. Cuv. in M. S. communicatus) latibula , nonnisi virgultis et ilicibus (in primis Gleicheniis) arete 
inter se contextis sunt vestita, nisi , id quod saepe usu venit , vastae sint paludes limosse, Spaghnis aliisque 
plantis uliginariis dense obtectae. Vicina autem juga pristinum vegetationis vigorem celsissimasque 
arborum proceritates ostendunt, qua3 tamen, ubi mille pedes ultra adscenderis,insigniterimminuuntur, 
Sed jam hie plurimae arborum , non longe a solo , in ramos divaricatos sunt divisae et saxa ubivis denso 
strato lichenum aliisque Cryptophytis vestita , quo fit , ut haec nemora adspectum fere borealem prae 
se ferant. Sensim deinde usque ad summa montium cacumina , quae ad altitudinem decies mille pedum 
et amplius exsurgunt , decrescit vegetatio , donee tandem fere plantis fruticosis paucisque herbaceis 
constet, eorum quidem generum, quae sub hoc coilo haudquaquam exspectes, qusdia Bhododendrum ^ 
Vacciniumy Myrica ^ Swertia ^ Viola ^ Gentiana , Rammcuhis ^ cet. Haec autem Alpina plantarum 
regio in Archipelago Malaico praecipue abundat copia Quercuum , quapropter cam ab Amentaceis 
denominandam censeo. Huic tamen regioni, baud aliter ac Ruhiacearum , quae praecessit, non adeo 
peculiaris est natura, licet compluria in ea reperiantur plantarum genera, quae zonas temperatiores 
inhabitant, quin tamen proprius quidam character, exercitato oculo facile dignoscendus, cunctis plantis 
phanerogamis , nullis exceptis , sit insitus et his ipsis tropicae semper adhaereant familiar , quales quaedam 
Melastomacece y Elceocarpew ^ Myrtacece , Laurinem , aliae. 

Saepe mihi in hoc hbro erit occasio de variis plantarum regionibus , quae in montibus insularum Asia? 
australis discernuntur, plura dicendi , quoties praecipuas plantas , quibus singulae insigniuntur, deinceps 
recensebo atque describam. Hoc autem loco sufficiat monuisse, nemus primaevum, ab artifice ingeniosis- 
simo nostro Payen in Tabula 16. depictum , regioni modo memoratae Amentacearum esse accensendum , 
quae tum pulcritudine et proceritate arbOrum, tum sublimi regionum vastitate, qualem natura in 
altioribus Javae montibus baud parce ostentat , admirationem movet. Haec vero imago ex natura in 
Provincia Javanica Agri Pre anger ant et quidem in Praefectura montana Bandong est expressa. 
Repraesentat loca vicina cataractae fluvii Tji-geurree, prope visa , quae in latere boreali montis Malabar 
(quod nomen Yir 111. Raffles in Tabula sua Javae falso monti Wayang imposuit) de altitudine quatuor 
millium pedum supra maris aequor praecipitatur, ut coelo sereno ex vico magno Bandong clare conspici 
possit. Nobihs haec cataracta in valle Tji-geurree circiter milliari anglico supra confluxum fluvii 
Tji-geurree cum fluvio Tji-ceroe reperitur. Haec vallis, quo altius montem sylvis tenebricosis obtectum 
adscendis, ut ad cataractam pervenias, eo sensim fit angustior, donee tandem in saltum angustum et 
profundum desinat , per quem rivulus Tji-geurree , ex altiori montis regione ortus , celeri impetu 
decurrit. Vix horridiorem speciem ilia cogites , quam hie locus oculis offert. Saxa basaltica et trunci 
arborum aetate prolapsi et carie fere absumti , vi torrentis disjecta et alia super alia cumulata , — tum 
in ripis scopulosis altae arbores , quarum rami ob museum et plantas parasiticas , quibus sunt induti , 
conspici nequeunt , — elegantissima? illae filices arboreae , ultra triginta pedes altae , quarum hie illic 
fasces e massa basaltica disrupta emergunt , — tandem ardua ipsius montis praecipitia cum difformibus 
arboribus , ex quarum ramis late expansis longi fasciculi Usnearum exalbidarum , canorum capillorum 
instar, dependent , — haec omnia cum horrido silentio conjuncta , quod solo fluminis murmure turbatur , 
tantam loci naturae tribuunt severitatem , ut animus et admiratione abripiatur, et tristitia oppressus 
teneatur. His cogitationibus suspensa saepe haeret mens viatoris , an ulterius in ista via progrediatur : 
singulis enim passibus horridior et immanior loci fit adspectus , quem strepitus auget interruptus et 
raucus , qui e fundo vallis resonat. Illuc ut perveniri possit , ab altera rupe in alteram adscendere et 
amnem vel decies vado transire necesse est ; res plena periculi et laboris, rupibus hie Convervis aliisque 
Cryptogamis vestitis ac quasi politis, ut nunc alta inter rupes praecipitia, nunc spumosi amnis rapacitas 
minentur interitum. Omnem vero laborem tandem compensat magnificentissimum ipsius cataractae 
spectaculum , quae in extremitate angustae vallis de muro immenso ac perpendiculari horrendo strepitu 
praecipitatur, tres in descensu interruptiones passa. Magis autem altitudine , quae sane non minor est 



sexcentis pedibus, quam latitudine aut copiosa massa aquae liaec cataracta percellit animum. Veriim 
tamen incredibile est dictu, quam subito ssepe haec massa crebris in iis montibus imbribus augescat, 
ut turn quicunque ab hac quidem parte ad cataractam accedere velit maximum vitae subeat discrimen, 
ne rapacissimo amne abripiatur. 

Jam yero modum , quo yenenum hujus fruticis altissime scandentis paratur, indicare volumus. Hie 
tamen non omnibus idem est : alii enim alia addunt aromata ac diversa quidem quantitate (1) : quaeque 
alii ad toxicum parandum omnino necessaria existimant, alii plane non addunt. Summa rei hue 
redit : radix terra purgata et dissecta, sufficienti quantitate, circiter horam cum aqua coquitur, 
quo facto hoc decoctum colatur et lento igni ad substantiam crassi syrupi redigitur. Hoc statu quatuor 
ferme unciis hujus extracti atro-fusci, amarissimi, adduntur succi e radicibus Kwrnpferiw Galangw^ 
Zingiberis officinalis ^ e cepis et allio expressi singulorum circiter binae drachmae atque una drachma 
piperis nigri in tenuissimum pulverem redacti , deinde haec mixtura aliquantisper igni exponitur et 
diligenter yersatur ; quo facto praeparatio est finita. Hoc venenum ita paratum Javani in thecis e calamo 
Bamhusarum factis , Borneenses vero , qui alio utuntur parandi modo , quo magis durescit et plane 
siccum evadit , inter folia palmarum asservant. Ex hac quoque insula in tenues bacillos compactum 
nactus sum, cui paululum Sanguinis Braconis yidebatur admistum. 

Ut de veneno Antiaris , sic de yi et efficacia hujus toxici pauca in medium proferam, e multis 
experimentis gravissima quaeque eligens. 

1.) Vis perniciosa fruticis Tjettek aut in vegetabilia , aut in animalia, non magis admitti potest, 
quam arboris Pohon-Upas. 

2.) Ex incisionibus in cortice factis nullus succus effluit , neque exhalationes letales prorumpunt. 
Modo, si truncus transyerse dissecatur, none cortice, sed ex ipso hgno poroso, humor limpidus , 
aquosus, insipidus, guttatim destillat, qui plane innoxius est. At radicis cortice continetur hquor 
aquosus subrubicundus , qui aliquantum est stipticus et odoris nauseosi. 

3.) Hoc itaque yenenum non incisionibus, ut arboris Pohon-Upas, sed cortice radicis excoquendo 
paratur, licet principium yenenatum seminibus etiam, et, quamyis minori copia, cortice trunci ac 
ramorum contineatur. Est autem, id quod jam e ratione ejus parandi intelligitur , naturae multo magis 
fixae, quam toxicum Antiaris , et diu seryatum parum aut nihil efficaciae suae amittit. Haec praecipue 
sita est in substantia alcalina, quae illo continetur ac Strychnine dicitur. Insuper succo coquendo elicito 
peculiaris quaedam materia extractiya amarissima ac substantia resinosa inest. 

4.) Si succi crudi Antiaris toxicarice non minorem esse eflficaciam yidimus , quam yeneni 
admistis quibusdam substantiis aromaticis ex eo parati,non eadem ratio est enlrdiCli S try chni tieute , 
cujus reyera magnopere illis aromatibus augetur efficacia , saltem si yirus corpori per yulnus infertur. 
Hujus rei causa inde repetenda yidetur, quod toxicum Tjettek actionem yasorum absorbentium longe 
minus excitat, quam Antiaris, sed earn potius deprimere yidetur. Idcirco statu hquido sine ullo 
detrimento partibus corporis epidermide nudatis applicari potest , quod cum toxico Antiaris longe 
secus est. Verum admistis principiis adeo excitantibus , qualia sunt piper niger , succus scitaminea- 
rum , quas citayi , aliaque , huic ejus proprietati magnopere occurritur ac yeneno quasi yia aperitur, 
qua facilius in oeconomiam animalem recipi queat. 

5.) Ut toxicum Tjettek principiis yalde diyersum est a yeneno arboris Pohon-Upas , ita et ratione, 
qua in corpus agit, ab eo differt. Multo enim celerius omnia animalia, praesertim quae eo yulnerata sunt, 
multoque yehementius afficere solet, quam yenenum Antiaris, et longe alia symptomata profert(2). 



(1) Omnino in medicamentis parandis indigence ponderibus non utuntur, sed singula ad oculorumnormam addere solent. 
Neque tamen hinc tantum oritur incommodum , quantum suspicari possemus : ea enim est simplicitas materiae medicae, 
qua utuntur, ut vix quaedam in ea reperiantur mineralia, et praeterea medicaraenta semper fere externe applicantur, 
illinendis aut fricandis quibusdam corporis partibus. Hanc autem externam medicamentorum applicationem propterea 
summopere tuentur, quod vulgo credunt , tantum ex illis in corpore recipi , quantum ad malum curandum sufficiat. Quam 
eorum sententiam licet haudquaquam probem , experientia tamen me docuit , magnam in plerisque morbis esse efficaciam 
hujus metliodi medicamenta in cute applioandi , quam plurimi medicorum europaeorum nimis negligere atque adeo contem- 
uere solent. 

(2) Cf. Viri CI. Mayer Commentatio : u Ueler das Upas-Gift n in Walther und Graefe Journal XI. ?j.p. -488, quae mihi 
tamen haec scribenti non fuit ad manum. 



STRYCHNOS. 65 

Statim fere post vuhius aut certe brevissimo temporis intervallo, abjectio animi, lassitude, tremor, 
subinde etiam ejectio faecium apparent. Facultas movendi corpus inde ab initio ita debilitatur et 
opprimitur, ut omnes conatus ad illud erigendum irriti maneant. Post ejusmodi eonamina, qujB 
expansione colli atque extremitatum produntur, animal baud raro repente , veluti gravissima vertigine 
correptum , praeceps in caput aut in latus corruit : mox sequuntur vehementissima? artuum convul- 
siones et status tetani instar , qui cum manifesta conturbatione organorum respirationis est conjunctus , 
siquidem respiratio nunc brevi tempore acceleratur , nunc rursus per longiora intervalla plane inter- 
mittitur. Inter haec symptomata saepius intermissa , subinde vero vehementia paulatim decrescentia , 
pleraque animalia minus quam quarta liorae parte, aut saepe paucis tantummodo minutis partibus 
post vulnus veneno exanimantur. — Sectio cadaveris in ipso vulnere iisque partibus , quas proxime 
contigit venenum, ne minimum quidem inflammationis Ycstigium ostendit, neque etiam in illis 
organis, quae digestioni aut respiratio ni inserviunt, manifesta laesio deprehenditur. Ventriculo inesse 
Solent alimenta , quae proxime eo continebantur, et neque ejus, neque ceterorum abdominis intestinorum 
venae sanguine magis sunt distenta , quam statu naturali. Pulmonum quoque plane illsesa est facies, 
nisi quod venae cavse magis quam in conditione normali sanguine turgidae esse soleant, perinde atque 
aorta, qua sanguis ater et facile coagulabilis continetur. Aperto cranio baud dubia mox apparent 
. signa vehementissimarum congestionum ad cerebrum , siquidem vasa ac sinus cerebri atro cruore sint 
repleta, dura mater colore intense rubro et hie illic ex stagnatione sanguinis livide coeruleo tincta 
ejusque facies interna saepe extravasationibus sanguinolentis obducta appareat. Tandem ea prorsus est 
facies substantiae cerebri corticalis , ut si vehementi inflammatione laesa fuerit. Pariter et cerebellum, 
et perlongatio ejus, medulla dorsalis , violentia gravissimarum congestionum sunt affecta. 

6.) Veneno igitur arboris Pohon-Upas vi et efficacia longe praestat toxicum Tjettek, quod majori 
edentate et vehementia in systema nervorum agere videtur, quam ullum aliud vegetabile aut animale , 
neque tantum admodum stupefaciens in cerebrum , illam sedem intellectus , sed simul in cerebellum 
et medullam dorsalem. Hinc fit , ut muscuh movendo corpori inservientes tam rapide tamque violenter 
eo afficiantur, ut habitus quasi paralyticus totius corporis sequatur. Hie autem et simul nimia sanguinis 
ad cerebrum congestio , quae vehementem ejus irritationem subsequitur, totam circulationem contur- 
bent necesse est- unde oriuntur convulsiones , quae tamen non sufficiunt, ut aequihbrium circulationis 
restituant , cum tandem etiam pulmones non minus laedantur affectione torpida , quae totum nervorum 
systema subegit. Itaque libens subscribo sententiae Horsfieldii, qui de ea re /. c. sequentia retulit : 
c( Post symptomata praecedentia debilitatis , vertiginis , leviumque convulsionum , subito agit impulsu , 
» vehementi apoplexiae simile , unoque impetu systema nervorum universum ferit. )> 

7.) Non minus perniciosa animalibus vis est cum toxici parati, tum simphcis extracti Tjettek ^ 
quando interne , exiguis quamvis dosibus , adhibetur. Attamen longe tardius agit , quam ubi venenum 
vulnere in corpus delatum fuerit. Symptomata morbosa tunc fere sunt eadem, ac supra memorata. 
Verumtamen cerebrum longe minus affici videtur efficacia veneni interne adhibiti, quam nervi 
medullae dorsalis et ipsa medulla. Simul vis ejus irritans quam vehementissime invadit ventriculum et 
mtestma; neque sane est, quod hoc mire mur , si ingentem numerum nervorum et vasorum eorum 
organorum spectamus. — Sectione facta, humor serosus striis sanguineis intermistus in cavitate 
abdominis reperitur efifusum : mesenterium, ventriculus et intestina tenuia inflammata eorumque 
vasa sanguine valde injecta : pulmones, ut in statu naturali, nisi quod venae cavae sanguine nimis sint 
distentae, quamvis aorta non multum sanguinis atri contineatur. Tegumenta cerebri eodem fere modo, 
atque in statu normali, sese habent, licet vasa majora aliquanto sint turgidiora : simul substantive 
cerebri corticali facies longe minus inflammata est, quam in animahbus, quae vulnere venenato occu- 
buerunt. 

8.) Remedium efficacissimum adversus vulnera toxico Tjettek venenata est repentina vulneris 
dilatatio , incisionibus ea regione factis , qua venenum penetravit , ut hoc largo sanguinis effluxu 
eluatur et e corpore pellatur. Simul vulnus iteratis vicibus candenti ferro est cauterisandum , ut ita 
plane exstirpentur partes infectae atque ulterior veneni receptio omnino impediatur. Quod si ferrum 
candens non ad manum est, aliis uti beet causticis, veluti Acido muriatico fumanti, Butyro antimonii ^ 
Potassd purd, Lapide infernali , cet. , quibus tamen illud longe praestat. Sin veneni vis letalis jam 
nervorum systema invaserit, curatio ad praecepta Therapiw est instituenda. Venaesectiones copiosse 
proxime caput institutae , frigida involucra ei circumdata , frictiones Unguento hydrargyri owydulati , 
oleo Cajaputi aliove camphoreo aetherico delibutae , denique usus internus Opii, ac forte etiam Cam- 
phorw^ hoc quidem casu mihi maxime indicata esse videntur, quandoquidem omnia in eo sita sunt, 

^7 



66 RUMPHIA. 

lit congestiones a cerebro deriventur et ulterior veneni impulsus in ipsum systema nervorum impe- 

diatur. Adversus vim veneni interne adliibiti inprimis commendandus est usus copiosus aqua3 

fripidse cum succo eitreo aut acido acetico commistae, et simul magna esse potest venaesectionum 
utilitas. 

Jam botanieam descriptionem hujus planlae , notatu dignissima3 et tamen hucusque paruni 
cognitae, hoc loco adjungam , cui simul addam descriptionem plantse Caju Ular Rumphu Herb. 
Amb, IL p. 121. Tab. 38, cum utraque ad idem genus referenda sit, cujus hie est character essen- 
tialis. 



STRYCHNOS linn. 

Rauhamon Aubl. (Lasiostoma Schreb. ), Caniram Aub. Pet.Th. 

Calyx (inferus) 5- s. 4-diYisus. Corolla tubulosa, limbo patente 5- s. 4 -Ado vel 
partito, 3estivatione valvata. Stamina 5. s. 4? fauci nudae vel barbatae inserta. Ovarium 
biloculare, ovulis indefinitis, ooplioro centrali suspensis. Stylus i. Stigma capitatum. 
Bacca corticata, unilocularis, poly-, aut abortu monosperma. Semina in spermoplioro 
pulposo absque ordine nidulantia, discoidea. Albumen copiosum, cartilagineum , sub- 
bilamellatum. Embryon extraaxile, cotyledonibus foliaceis. Radicula centrifuga. 

Veget. Arbores aut sa3pius fratices scandentes, ramis oppositis divaricatis. Folia opposita, siraplicia, breviter petiolata , 
integerrima , mistinervia , petiolis connatis, quorum aller interdum aboritur et tunc ex axilla ramulum simplicem 
cirrhiformem profert. Inflorescentia cymoso-corymbosa raro paniculata , axillaris et terminalis. Flores virescenti- 
albidi, seepius fragrantissimi. 

Aff. IcjnaticB Linn. [Ignatiance Lour.) intime affine , quod genus omnes fere auctores repudiarunt et ad Stryclmon retule- 
runt. Hoc tamen restituendum videtur, utpote cum quod ad habitum foliis venosis , turn quod ad characterem orga- 
norum fructificationis tubo corollae elongato , stigmate bipartite et seminibus crassis angulatis ab omnibus Strijclini 
speciebus diversum. 

OBSERVATIO. 

Nisi pretiura characterum hujus familiar subvertere velimus , cum Apocyneis hocce genus conjunctum manere nequit. 
Etenim in hoc , quemadmodum in Ignatid , a3stivatio laciniae corollae est valvata , neque ut in Apocyneis contorta : hue 
porro accedunt semina peltata et embryon hilo ventrali obversum (heterotropum). Quae cum ita sint, equidem familiam 
Strychnearum , a De Candollio in Theorie eUmenlaire , edit. I. p. 217. propositam, retinendam censeo, quippe quae et vege- 
tatione ab Ajjocyneis sit diversa , cum plantae ad illam referendae haudquaquam sint lactescentes et pleraeque ingenti amari- 
tudine etprincipio narcotico corticis seminumque insignes. Verisimile etiam est, genus Gardneriam Wall, referendum esse 
ad banc familiam, quae in systemate naturali locum obtinet inter Apocyneas et Gentianeas , neque minus conjuncta est cum 
familiishis maxime affinibus Loganiaearum et PotalioBarum, quasi cum posteris, quae transitum ab Apocyneis ad Rubiaceas 
constituunt. Etenim aestivatio corollae valvata cum multis illi Ruhiaceis est communis, uti et antherae liberae(quae in 
Apocyneis circa stigma cohaerentes essesolent) et situs embryonis in albumine copioso, cum petioli ejus lineola juncti jam 
proclivitatem ad stipulas laterales gignendas indicant; at ovario libero et defectu disci epigyni ab illis recedit. Cum Poia- 
liceis, quae vix Si Loganiwis sejungi merentur, structura fructus plane conveniunt Strychnece, sed ab utraque familia, 
quemadmodum ab Apocyneis et Genlianeis maxime aestivatione valvata laciniae corollae distinguuntur. 



1. STRYCHNOS tieute lesch. tab. 24. 

S. caule scandente, foliis trinerviis ellipticis oblongisve acuminatis glabris, cirrhis 
(solitariis oppositifoliis) supernfe incrassatis, cymis axillaribus laxifloris, corolla fauce 
nuda, baccis globosis polyspermis. Lesch. in Annal. du Museum d'hist, nat. XV L 



STRYCHNOS. 67 

p. 479. tab:^'i (ramulus sterilis ). — Roem. ef Schult. SysL Feg, IF. p. 549. 8. — Spr. 
Sjst. Feg, /. p. 672. 10. — Blume in Bjdr. Ned, Ind, p. 1019. — Nees v. Esenb. et 
Eberm. Hand. Med, BoL IL /?. 678. 

Tshettik. HoRSF. in Verhand, Bat, Gen. Tom. VII. 

Tjettek Javanorum. 

Pokroe montanorum Javae occidentalis. 

Habit. Praecipue in duabus Praefecturis maxime ad orientem sitis Banjuwangie et Passaruang, in nemoribus primeevis 
umbrosis, quo vix aditus patet, et quae, fertilitate soli vegetalionem magnopere adjuvante, ingentem plantarum 
copiam, inprimis e familia RuUacearum producunt. Rarius hie frutex in occidentalibus Javte partibus invenitur, 
ex. gr. prope Harriang in Praefectura Bantam. Mense Janio ac Julio floret atque Septembri et Octobri matures 
fructus praebet. 

Descr. Radix lignosa, brachium infantis crassitudine aequans , longiramosa, ramis superficialibus 
tuberculosis, diametri unius duorumve pollicum, e quibus fibrae flexuosae, subsimplices , 3-5 poll, 
longae oriuntur : cortex radicis tenuis , rufescens. Truncus brachium virile adaequans , ad summas 
arbores adscendens, varie tortus, rigidus, cylindraceus , subnodosus, cortice tenui verruculis 
adsperso sub epidermide fusca croceo, inferne saepius usque ad longitudinem 80-1^0 pedum sine 
ullis ramificationibus , superne deliquescenti-brachiato-ramosus : lignum ejus non ponderosum , 
admodum porosum, pallide-stramineum , omni amaritudine carens. Rami divaricati, internodiis 
magis distinctis , teretes , cinerascentes , verrucoso-punctati , cum cortex ramulorum magis sit 
laevis ac nitidulus. Ramuli ultimi sive foliiferi subhorizontales , distichi, non amplius 4-6 poll, 
longi , teretes , viriduli , petiolo communi folii pinnati non dissimiles , cum singulis bina aut terna 
paria foliorum oppositorum sint inserta. In ramulis hie illic ad nodos conspiciuntur squamulse 
parvae oppositae appressae triangulares lineola junctae , a foliis non evolutis oriunda? ; prjBsertim 
inveniuntur ad illos nodos, e quibvis ramuli foliiferi paulo ante memorati oriuntur, interdum 
etiam in his ipsis , aut sibi identidem oppositae , aut tantummodo solitaria , sub qua cirrhus folio 
solitario oppositus. Hi cirrhi proprie habendi sunt ramuli aphylli, mutilati; sunt autem sub- 
stantiae ligneae, tenacis, 1-^ poll, longi, recurvati, aut supra medium, ubi sensim crassiores ac 
subinde compressi sunt, in spiram revoluti. Folia opposita, aut interdum, evolutione alterius 
fohorum oppressa , solitaria , varie patentia , petiolis brevibus , vix tertiam partem pollicis longis , 
subrecurvis, supra canaliculatis , ima lineola transversa circa ramulum connatis, 2 ^- 3 1 poll, 
longa, 1{-1| poll, lata, ex elliptico-oblonga , basi acuta, superne in acumen rectum aut leviter 
curvum attenuata , integerrima , subcoriacea , glabra , utrinque nitida , supra saturate viridia , 
subtus cinereo-viridula , novella rubicunda : prope basin e costa media duo nervi laterales venis 
transversalibus reticulatis anostomosantes oriuntur. Cymce pedunculatae , corymbosae, axillares, 
simplices, folio breviores , trichotomae , erecto-patentes , infra divisiones bibracteatae , laxiflorae. 
Calyx inferus , parvus , duabus bracteis cupulatim connatis caliculatus , quinquedivisus , deciduus , 
laciniis ovatis campanulato-conniventibus. Corolla fere tres quartas partes poll, longa, infundibuli- 
formis, viridulo-albicans , odoris grati jasminei, fauce nuda, decidua : limbus quinquefidus , 
patens , aequalis , tubo fere tertia parte brevior, laciniis hneari-lanceolatis , acutis , apice mucrone 
inflexo , substantias satis crassae , interne concaviusculis linea elevata , utrinque incrassato-margi- 
natis, in praefloratione valvatis. Stamina 5, libera, summo tubo inserta, laciniis alterna iisque 
multo breviora, glabra. Filamenta brevissima, in tubum coroUae tanquam lineae elevatae decur- 
rentia. Antherce ovato-oblongae , obtusae, basifixae, semiinclusae , antice rimis duabus longitudina- 
libus dehiscentes. Ovarium ovoideum, glabrum, biloculatum, circa oophorum crassum carnosum 
utrinque dissepimento adnatum ovula permulta fovens. Stylus terminalis, tubo corollae longior, 
rectus aut leviter curvatus , e basi crassiori apici ovarii continua sursum attenuatus , filiformis , 
glaber, deciduus. Stigma obtusum, imberbe. Bacoce magnitudine mali medici , singulae pedunculis 
brevibus crassis flexuosis lignosis apice dilatatis insidentes , globosae , laeves , glaberrimae , nitidae , 
e fusco-luteae , tandem rubicundae , corticatae , clausae , uniloculares , dissepimento plane evanido , 
intus pulpa fartae , polyspermae. Pericarpium : epicarpium mesocarpio cohaerens, membranaceum , 
lucidum, e fusco rubicundum; mesocarpium crassum, soHdum, subHgnosum, fragile, aetate 
subgrumosum ^ endocarpium (quocum dissepimentum cum spermophoro in massam consimilem 



RUMPHIA. 

confluxerunt) pulpam refei t semipellucidam , succosam , albidam , subdulcem , in qua semina sunt 
dispersa , partem pericarpii duriorem exacte replentem ^ in fructibus vero diu seryatis haec pulpa 
plane arescit, et tunc semina magis inter se approximata spermophoro centrali in fundo 
pericarpii mcumbunl. /Semmc^ plura , pulpa statu exsiccato fungosa tunicata , ovalia s. oblique- 
ovata , interdum discoidea , ventre hilo superficiali et in margine cicatricula stomatis parumper 
prominenti notata, fusco-sericea. Seminibus fructuum ex Java orientali allatorum forma est magis 
ovalis, interdum irregulari-ovalis : sunt lenticulari-compressa , subinde sublaterata, hilo minus 
elevato saepe oblongo-depresso , latiora sed abrupte-subincrassato-marginata , pube fusciori parum 
nitida obtecta ; quae vero ex Java occidentali afferuntur ad formam discoideam regularem propius 
accedunt suntque magis plano-convexa , in latere ventrali hilo distinctiore tuberculi instar 
prominente, in peripheria margine angusto attenuato, pubescentia simul e pilis longioribus 
spadiceo-nitenti. Neque tamen ullum aliud discrimen specificum inter utramque plantam diversis 
regionibus nascentem indagare potui. Testa coriacea, arete praesertim lateri ventrali adhaerens, 
maceratione facile sejungitur : externe pube brevi conglutinata appressa tegitur, interne cuticula 
tenuissima membranacea pertinacissime margini nuclei adnata vestitur. Albumen semini conforme, 
in margine attenuato obsolete crenulatum , statu recenti album, siccato luteolo - variegatum 
lineolisque concentricis notatum , corneum , durissimum, intus bipartitum , ita ut e duabus laminis 
sibi incumbentibus ambitu connatis conformatvim esse videatur : ad marginem vulgo deorsum 
spectantem , ubi papilla embryotega depressa est sita , substantia ejus tenuissima est. Embryon 
tertia fere parte albumine brevius , ab hilo centrali remotum , in margine locatum , heterotropum , 
rectum, lacteum. Cotyledones cordatae , acuminatae, nervosae, foliaceae, suboblique sibi incum- 
bentes. Radicula cotyledonibus aequalis , clavata , in cavitate cylindracea deorsum in marginibus 
connatis albuminis exsculpta locata, centrifuga. 



EXPLICATIO FIGURARUM. 

Tab. 2^. Fig. 1. Ramus florifer Strychni Tieute Lesch. (ex delineatione pictoris Payen ab Arckenh. expressus , analysi a 
Blume delineata). 

Fig. 2. Ramus fructifer. 

Fig. 3. Frustum radicis, e cujus cortice venenum Tieute paratur. 
1. Corolla a calyce remota. — 2. Eadem longitudine resecta. — B. Stamen, ut duee figurae sequentes, magn. auct. 
— -4. Pistillum adhuc calyce bracteisque snffultum, — 5. Idem transverse persectum. — 6. Sectio transversa fructus 
maturi. — 7, 8 , 9. Semina magnitudine naturali, quorum 7 et 9 a ventrali, alterum a dorsali latere depictum. — 
10. Nucleus a ventre conspectus, testa nudatus, ad marginem reliquiis cuticulae etiamnum pr£editus. — 11. Albumen 
circa marginem persectum, ut situs embryonis appareat. — 1%. Embryon auctum. 



2. STRYCHNOS ligustrina. tab. 25. 



S. caule arboreo, ramulis acirrhis apice interdum subspinescentibus, foliis oyatis 
ellipticisve obtusis rarissime acutis basi attenuatis trineryiis glabris, cymis terminalibus 
paucifloris, baccis globosis 2-8-spermis. 

Maba ligustrina Zipp. ined. 

Strychnos Colubrina Auct. (baud Linn, et tantummodo quod ad Rumphh citatum). 

Lignum Colubrinum. Caju-Ular Vlmwbvl. Herb. Amb. II. p. 1^1. tab. XXXVIII (licet vitiosum). 

Solanum arbor escens Indicum^ foliis NapaccB minoribus (excl. autem, ut in sequentibus , Syn. Horti 

Malab. ) Breyn. Prodr. p. 98. 
Lignum Colubrinum officinarum. Breyn. Icones et Descript. p. 19. tab. V. fig. 2. 
Lignum Colubrinum arboris timorensis Paul. Herm. in Cynosurd Mat. Med. p. ^34., (qui tamen falso 

inde Nuces vomicas majores derivat). 
Nux vomica miiior Moluccana , Lignum Colubrinum officiiiarum. Paul. Herm. Farad. Batav. Prodr. 



STRYCHNOS. 69 

Caju- Ular Malaicorum. — Caju-Nassi Timorensium aliorumqiie insiilanorum. 
Caju-Bidara-pait sive laiit Javanorum. 

Habit. In insulis Timor, Roity, Pulu Kamhimj aliisque, in regionibus litoralibus in solo calcario, praicipue mensibus 
Octobri, Novembri et Decembri florens. In Javd ipsa banc arborem non reperi, licet earn in quibusdam partibus 
hujus insuloe ad orientem sitis , aut certe in Madura aliisve insulis minoribus nasci suspicer, cum ob vile pretium ligni 
m fons Javanicis, turn quod ibi venale adspectu admodum recenti gaudere solet. Specimina, qua? in Herbario nostro 
servantur, partim ab Hortulano Zippelius sunt relicta, partim cum figura a Viro preestantissimo Spanoghe mecum 
communicata. 

OBSERVATIO I. 



Hanc arborem quidam auctores eandem 2^cStrychnon coluhrinam\j\m. censuerunt, similibus virtutibus medicis radicum 
et ligni utriusque arboris in errorem, ut videtur, inducti, quaraquam Linnecs in Amoen. Academ. II. p. 116 jam dixerit : 
<t Rdmphics etenim Ligni Colubrini speciem edidit, quam vocat Cajuular, admodum a ceteris diversam. » Vir immortalis 
in parte botanica hujus commentationis notiones confusas de tribus diversis speciebus nomine Ligni Coluhrini, a longo inde 
tempore ortas, illustrat et postquam omnia, quae de ea re inde a Garzias ab Horto memoria3 fuerant prodita, ad examen 
vocavit, de plantis, unde variae illius ligni species coUiguntur, sequentia statuit : 

1 . Lignum colubrindm verum. 

Ophioroiza FL Zeyl. 402. Mat. med. 79. t. 1. 

Mungos radix. Kaempf. amoen. S77. 

Lignum Colubrinum laudatissimum Garz. arom. 163. 

Clematis indica , persiccefoliis, fructu periclymeni. Baoh. pin. 301 . 

Radix serpentum Ekawerya diet. Grim. lah» zeyl. 116. 

QiVG&(iiim. Zeylond, Javd, Sumatra. 

2. Lignum colubrinum officinale. 

STRYCHNosyb///* ovatis, cirrhis simplicihus. Linn. Mat. med. 78. 

Solanum arborescens indicum , foliis napacce majoribus magis mucronaiis. Breyn. prodr. 2. p. 301. ( est j». 98 ! ) 

Clematis indica spinosa , foliis luteis. Bauh. pin. 301. 

Arbor magna serpentum Grim. lab. 116. 

Modira-Caniram Reed, malab. 1. p. 10. t. 5. (legendum ^. p. -47. t.^h\) 

Lignum Colubrinum. Dal. Pharm. 358. 

Crescit in Titnor, Zeilan et Malabarid. 

3. Lignum colubrinum peregrinum. 

Periclymenum zeilanicum herbaceum, foliis vainegatis diversieoloribus maculis ornatis. Herm. prodr. 363. Pluk. 

almag.^^l.t. 212./. 6. 
Clematis indica foliis lentiscinis , candidis maculis adspersis. Bauh. pin. 301. 
Ekawerya Herm. zeyl. p. ^1 . 
Crescit in Zeylond. 

Non erit difficile probare, Linneum hoc loco ex parte perperam applicasse synonyma, et errasse in eo, quod priorem 
speciem Ligni ColubHni ab Ophiorhizd quadam derivaverit. Hoc ipse postea intellexisse videtur, siquidem in Spec, plant, 
p. 150 ad Ophiorhizam Mungos citata ex Kaempfer, Garzias, Bauhinio non amplius commemorat , illud autem Clematitis 
indices J persicw foliis, fructu periclymeni Bauh. pin. 304. (leg. p. 301) ad Ophioxylon serpentinum ibid. p. 1043. refert, 
quo summo etiam jure citata ex Kaempfer, Garzias et Grimmio sunt referenda, denique etiam Ekawerya Pauli Hermanni, 
quod manifesto probat exemplar ex ejus Herbario, cui et literis vulgaribus , et Cingalesium , adscripta est vox : «c Ekawerie» 
Alteri ejusdem plantae specimini ex Herbario a Van Royen coUecto, cui Ekaweri adscriptum est, duo tituli adjacent ab ipso 
Van Royen soripti. Alteri inscriptum est : « Reperi et in Herb. Zeyl. Herm. titulo pra3stantiss. Ligni Colubrini. Ophioxylum 
» serpentinum L. Sp. 2. 1478.). — Alteri : « Rauwolffia Colubrina Royen addit ad Prodr. 413. » — Hinc igitur manifesto 
apparet, Lignum Colubrinum laudatissimum, cujus, quod maxime dolendum, nullus amplius in Materid medicd nostra fit 
usus, etiamsi magnam ejus virtutem peritissimi superiorum temporum medici agnoverint summisque extulerint laudibus 
(inter quos cf. Kaempfer Amoen. p. 577, de eo ita preedicans : u Ego radicem (cujus copiam ex Java asportavi) in febribus 
» putridis morbisque malignis redux feliciter utor, et multis successibus infallibilem experior virtutem adversus canis 
» rabidi morsum, in brutis seque ac hominibus) » et quamquam inter Indos eadem semper radix efficacissima adversus 
morsum serpentium venenatorum et egregium anthelminticum habeatur, a solo Ophioxylo serpentina Linn., quod est 
Tsjoranna-Amel-Podi RoEEnii nostri HoiH. Mai. 6. tab. hi. et Radix Mustelce Rumphii Herb. Amb. Auct. tab. XVI, obtineri. 

Altera species sive Lignum Colubrinum officinale a Linneo a Strychno Colubrina sua Sp. pi. p. 189 desumitur. Quamnam 
vero plantam potissimum intelligat, difficile est judicatu, quod ad Madira'Caniram Horti Malabarici in tomo 8. tab. 24, 



70 RUMPHIA. 

depictam, quintam tabulam tomi septimi, i.e. speciem Stnjchni \\h ilia valde diversam, quam Rheede Tsjeru-Katu- 
Valli-Caniram appellat, retulerit. Utraque jam foliorura fructuumque magnitudine summopere differt, qua prior satis ad 
Strychnon tieute , posterior vero ad Strychnon ligustrinam nostram accedit, nisi quod folia ejus sint acutiora et vulgo 
etiam paulo majora. Habemus eas ex Herbario a Van Royen coUecto, qui eas e Zeilania nomine domestico Kathu Kiriendu 
nactus erat neque dubitabat, quod e Manuscripto ejus apparet, Strychnon colubrinam Lin. habere: ramulum autem 
ejusdem plantae nuper a Viro amicissimo De Vriese, Professore Botanices Amstelodamensi accepi e coUectione plantarum 
zeilanicarum a Burmannortjm inde tempore ibi servata, cui nomen barbarum Dat Kettia est additum. Cum vero optimum 
videatur, ne nova semper oriatur nominum confusio, ut nomen Str. colubrina soli Modira Caniram Horti Malabarici 
tribuatur, cui figurse Vir celeberrinius Wallich copiosa descriptione in Flora Indicd II. p. 264 novum addidit pretium , 
necesse erit, ut Tsjeru-Katu-V alli-Caniram Horti Malab. , quam equidem indefinilam censeo , alio insigniatur nomine, 
perinde ac planta ilia Madagascariana , quam Vir CI. Du Petit-Thouars in Diet, des sc, nat. Tom. VI. p. -429. Strychno7i 
colubrinam Lm. existiraavit , licet haec , tanquara imperfectissime nota , inter species dubias sit referenda. Ecce brevem 
trium harum specierum defmitionem : 

1. Strychnos colubrina : caule sarmentoso, cirrhis simplicibus lateralibus (solitariis), foliis ellipticis oblongisve obtu- 
siuscule acuminatis triplinerviis glabris, cymis terminalibus paucifloris, baccis globosis 2-12-spermis. Wall, in Flor. 
Ind. II, p. 264. — Modira Caniram Rheed. Hort, Malab. 8. iah. 24. 

Crescit in ora Malabarice , utrum etiam in Zeilania, adhuc incertum. A multis Botanicis non satis di versa a Str, Nuce 
Vomica habetur, sed ab hac abunde distinguitur caule seandente, cirrhis, quibus est instructa, foliis oblongioribus 
acuminatis nonnisi triplinerviis , ut et inflorescentia pauciflora ac seminibus planioribus argute marginatis. 

2. Strychnos minor : caule sarmentoso, cirrhis simplicibus axillaribus (oppositis aut solitariis) rectis aut recurvis, foliis 
ovatis acutis mucronatis breviter tri- aut quintuplinerviis ( trinerviisve ) ad costam subtus pubescentibus , cymis termina- 
libus , baccis globosis 2-4-spermis. Strychnos colubrina Herb. Van Royen. — Tsjeru-Katuv alli- 
Caniram. Rheed. Hort Malab. 7. tab. 5. — An Clematis Indica spinosa foliis luteis Bauh, pin. p. SOI ? 

Crescit, si speciminibus ex Herb. Van Royen fides est habenda et e nomine barbaro Kathu Kiriendu ^udicare possumus, 

si quidem, auctore J. Bdrmann (vid. Thes, Zeyl. p. 127.) Kathu spinas notat, in Zeilania, secundum Rheedibm 

etiam in insula Baypyn et in ora Malabarioe intra Cochien et Poaha. Prseter affinitatem jam indicatam cum Str. 

liijustrind, a qua jam habitu et ramulis elongatioribus distinguitur, propius etiam accedit ad Str. axillarem 

CoLEBR., cujus exemplar genuinum ex Herb. Wallich ad manum mihi est. Planta autem Golebrookeana foliorum 

forma elongatiori differt , quorum apex item est productior et quorum nervi laterales altius e costa oriuntur : in 

nostro specimine nuUi adsunt cirrhi , qualia specimina etiam Str. minoris occurrunt (quocirca figuram Horti Malab. 

laudare non dubitavi), cum tamen in Flora Indicd, p. 267, tanquam alternati et invariabiliter axillares describantur. 

In Str. minore similiter sunt axillares , sed plerumque oppositi , aut spinas horizontales saepe satis longas formantes , 

aut hamulos subspiraliter revolutos, in curvatura modice incrassatos, denique perpendiculares. Praecipue inferior 

foliorum pagina siccando colorem intense luteum contraxit, superior vero fuscum. Ligni ramulorum nullum saporem 

amarum percipere potui, qualis Str. Nucivomicce et Str. ligustrinae inprimis propria est. 

B. Strychnos farinosa : caule arboreo, cirrhis simplicibus lateralibus (solitariis), foliis elliptico-oblongis subtus glauco- 

farinosis. Du Petit-Thouars in Commentatione de Caniram a crochet sive Strychno colubrina Lin. in Diet, des sciences nat. 

torn. VI. p. 429., verum tantummodo quatenus ramulum e Madagascarid spectat. 

Crescit in Madagascarid, sed adhuc imperfectissime nota. 

Quod autem ad Lignum Colubrinum officinale pertinet, quod jam rarissime in Europa adhibetur, licet medico perito in 
multis morbis pervicacibus efficacissimum prsebeat remedium, hoc e compluribus Strychni speciebus coUigi, experientia 
et investigationes me edocuerunt, nee veteres ignorarunt. Majorem ejus copiam , procul dubio, olim suppeditabat tS'/fr. 
Nux vomica LiN., utpote latissime dispersa , cujus radices crassoe et vel lignum truncorum mediocrium et ramorum remedio 
inservire solebant. Str. colubrince (scilicet, quam nos intelligimus et supra definivimus), forte etiam Str. minoris nonnisi 
radices lignosae adhibebantur, quamquam speciei prioris raro in fora Europaea perveniebant, ob magnum pretium, quod 
Indi et olim tribuere solebant , et adhuc tribuunt aestimatissimo huic ligno colubrino, vero Lusitanorum Pao de Cobra, de 
quo inter alia conferatur relatio Roxburghu in Fiord Indicd, in nota Str. colubrince adjecta. Hae species tantum e continenti 
India?, partim etiam e Zeilania advehebantur ; Lignum autem Colubrinum timorense raro venale prostabat. 



OBSERVATIO 11. 

Vis medica Ligni Colubrini timorensis T^vhci officinalis , de quo tam multa veteres scripsere medici, fere plane similis 
est, ut paucis de eo agere mihi sufficiat. Usus ejus internus specifice agit in medullam spinalem et nervos inde exorientes , 
qui voluntario motui inserviunt : quam ob causam nimiae ejus doses facile tremorem ac stuporem artuum , sensus jacturam , 
angorem et insomnia, quin etiam tetanum manifestum et mortem ipsam afferre possunt. Sed ob id ipsum tam insignis ejus 
est effectus adversus paralysin praecipue inferiorum extremitatum , atque omnino in compluribus morbis spasticis , quorum 
causa in affectu morboso medullae spinalis sita est. Quod si copiae Strychnines, quo hoc lignum gaudet, tam celer effectus in 
medullam spinalem nervosque motionis est tribuendum , non minor ejus est vis ad sedandam nimiam nervorum irritabili- 
tatem, maxime intestinorum abdominalium , a qua ingens morborum oritur cohors, praesertim eorum , qui cachexia} 
dicuntur, cum simul ope materiae extractivae peculiaris horum organorum tonum corroborat. Itaque optimo etiam 



^ STRYCHNOS. 71 

adversus febres intermittentes, abdominis obstructiones , adversus vermes, affectus hystericos et bypocbondriacos, poly- 
choliam, cui sine inflammatione vehemens tantum bepatis irritatio maxirae consensuabs causa est, intumescentiam bepatis 
et splenis, blennorrboeas, prsecipue autem adversus diabetem melbtum infantium adbibetur. 

Ecce quae vir de re medica optime meritus Waitz, qui praxin in oppido Javano Samarang exercet, nuper de usu bujus 
medicamenti ad me scripsit, quorum pleraque mea quoque experientia comprobantur. « Lignum Colubrinum (Kaju bidara- 
)) ^Jtt// sive laut) crebro a Javanis infusione frigida tanquam antbelminticum, sed maxime adversus paralyticam inferiorum 
)» artuum debibtatem adbibetur. Hoc etiam remedium ab indigenis saepe Europseis commendatur, quorum valetudo intem- 
;> perantia potus aut nimio coeb calore maxime fuerit exbausta. Commendatur quoque adversus malum, quod in 
)> iaykpituita vocatur et nihil aliud est quam blennorrhoeafaucium et laryngis , quo multi in bac regione laborant Europsei. 

> Postquam efficacia bujus ligni in ejusmodi raorbis mibi plane fuit probata, in copiam raeam medicamentorum indige- 
» narum relatum est. Vis medica ejus peculiaris copia Strychnines, quae eo continetur, nitilur, cujus efficacia ad excitandum 
)» ramos nervorum e medulla spinali orientes vulgo nota est. Hanc ob causam illo ligno cautione quadam utendum est. 
)) Dimidium drachmae Ligni Colubrini radendo in tenuem pulverem redacti et octo unciis aquae frigidee per viginti quatuor 
It horas infusi, initio in unum diem sufficit. Haec autem quantitas uno aut duobus haustibus adhiberi potest. 

» Lignum Colubrinum non confundendum est cum Ligno Quassioe , quocum diu in apotheca Samarangand commistum 

> fuit; neque etiam cum Ligno Zizyphi Jujuboe (Kaju bidara) quodquidem partes adstringentes, sed non amaras continet; 
» nee denique cum Ligno Serpentino (Ophioxyli serpentini — Pule pandak Javanorum), quod virtutibus aromaticis amaris 
)> gaudet et egregium equorum antbelminticum mibi innotuit. » 

Praeterea hoc lignum praecipua pars est quarundam specierum amararum (quae vulgo Radja-pait, idest, amarum 
regium, dicuntur) e quibus cum vini spiritu digestis in Java tinctura quaedam amara paratur, potionibus spiritualibus ad 
vulgarem usum admiscenda et perutilis adversus cam debibtatem organorum digestionis , qua Europaei in zona torrida 
tantopere laborant. Minime igitur opinionem amplector, quasi Lignum Colubrinum e numero medicamentorum officinalium 
nostrorum esset rejiciendum , non magis quam Nuces vomicas illud satis compensare posse censeo. Itaque huic observationi 
finem faciam , verba immortalis Linnei medicis in memoriam revocando, quae de eo in Amoenit. Acad. II. p. 124 pronun- 
ciavit : « Etsi tremores et stupores bgnum hoc, secundum auctores nominates, caussatum sit, e materia tamen medica non 
)» magis illud censemus ejiciendum , quam vinum e re cibaria , quod etiam in nimia dosi ingurgitatum eundem fere babet 
n effectum. Prudentis enim medici est dosin remediorum juste determinare et bac arte e venenis saluberrima propinare 
)» medicamina , uti idem patet ex Opio , Senega et aliis beroicis medicamentis. » 

Descr. Arbor facie Cttri Aurantii^ tmnco 12-15-pedali, dimidii pedis aut amplius diametro, recto, 
hinc inde irregulariter ac profunde rimoso, quo fit, ut sectio ejus transversa etiam irregulariter 
obtusangula appareat, in caeumen latum irregulare ramosissimum soluto. Radicum rami late 
sub terra sunt expansi , viri pollieem crassitudine superantes , varie contorti , lignosi , raras fibras 
crassas exserentes, cortice tenui rubro-fusco obiter aciculato et quibusdam locis striis elevatis 
annulato, intus pleni , coloris straminei. Lignum trunci ac ramorum primariorum multo ponde- 
rosius quam radicum et coloris magis pallide-straminei , durissimum , in fractura transversa 
assulosum , perinde ac rami et ramuli firmi subhorizontaliter divaricati , cortice tenui vix separabili 
exalbido-cinereo confertissime lenticellato-punctato glabro obtectum : aeque ac radicum et etiam 
ramulorum perquam est amarum. Ramuli firmi, recti, dichotomi, teretes, circa internodia 
parumper incrassati, ubi reliquiae lignosae petiolorum conspici solent, glabri, ramulos juveniles 
breves tenues brachiatos compresso-teretes herbaceos aliquantum scabridos singulis plerumque 
binisve foliorum paribus obsessos erecto-patentes proferentes , saepe in apicem unam duasve 
lineas longum rectum lignosum rigidum nudum desinentes. Folia forma admodum diversa pro 
arboris aetate, 1-1^ poll, longa, |- ultra poll, lata, ovata aut elliptica , apice obtusa, interdum 
obtusissima aut rotundato-obtusa et vel retusa , rarissime acuta , basi acutiuscula , integerrima , 
margine recurva , utrinque trinervia et obsolete reticulata , nervis lateralibus teneris infra apicem 
evanescentibus , subcoriacea , glabra , supra intense viridia ac nitida , infra glauca absque nitore. 
Pe^^b/^ brevissimi, vix 2 lineas longi , semiteretes, canaliculati , glabriusculi. Cymce ramulos 
juveniles terminantes, solitariae, erectae, foliis dimidio amplius breviores, velutino-puberes , 
pedunculo gracili petiolis plerumque duplo longiori ramulo continuo apiceque vulgo in tres 
ramulos aequilongos trifloros diviso insidentes : quaedam inflorescentiae paulo etiam sunt ramosiores , 
aliae modo triflorae, quarum flos medius (perinde ac intermedii in ramulis cymarum) multo 
brevius est pedicellatus et praecocior, quam uterque lateralis. Bractece sessiles, opposite, vix 
lineam magnae , subulatae , membranaceae , viridulae , quae ad et infra pedunculos trifloros partiales , 
magis patentes, quae vero infra calycem, appressae et etiam minores. Alabastra clavata, e viridulo- 
exalbida, sub lente visa pube densa sed brevissima veluta obtecta. Calyx brevissimus, turbinatus 
e quinque , rarius autem e quatuor foliolis ovatis acutis conniventibus corolla incumbentibus basi 
connatis margine imbricatis formatus, viridulus, ima basi explanata persistente. Corolla dimidio 



72 



poUicis paulo longior, infundibuliformis , extus subvekitina, intus glabra, albida, decidua : tubus 
rectus aut leviter curvus , intra faucem nudam staminifer : limhus tubo dimidio brevior, florum 
brevius pedicellatorum , id est centraliura quadri-, lateralium sive excentricorum quinque-fidus , 
regularis , patens , laciniis semilanceolatis , acutis , marginatis , intus linea elevata ex apice crassiori 
fauceni versus descendente, in praefloratione valvatis. Stamina pro numero laciniarum corollae 
aut quinque, aut quatuor, his alterna ac breviora, exserta, arrecta, libera, imberbia. Filamenta 
brevissima, compresso-filiformia , fauce inclusa. Antherce coYddXo-ohXon^dd ^ obtusse, dorso supra 
basin affixae, luteolae, biloculares, loculis parallelis, plerumque aequilongis, uno loculo rarius ad 
basin magis quam altero in lobulum porrectum producto, intus longitudine dehiscentibus. Grana 
pollinis tetraedra, in angulis trihilata, filis aliquot mucosis intermista. Ovarium liberum, elongato- 
ellipsoideum , superne in stylum filiformem supra stamina prominentem attenuatum, ima basi 
sulcatum, glabrum, biloculatum, circa oophorum crassum dissepimento adnatum ovulis multis 
brevissime funiculatis obovoideis, ut mihi quidem videtur, deorsum imbricatis obtectum. Stylus 
arrectus, glaber, diu post peractam foecundationem persistens et plerumque in fructibus immaturis 
mucronem lateralem a basi oriundum relinquens. Stigma terminale, obtusum sive obtuso- 
subbilobum, papilloso-albidum. In singulis fere cymis una Bacca rite maturescit, pedunculo 
lignoso accrescenti insidens , globosa , magnitudine Pruni Reine Claude dicti , non qualis in figvira 
Herb, Amb. depingitur, aculeata , sed laevis, et subinde modo stylo mucronata, virescenti-lutea , 
tandem rutilans , intra pericarpium fragile exsuccum in pulpa albida succulenta 2-8 semina , sine 
ordine dispersa, continens. Sem^ina piano-con vexa , plerumque lenticularia , quaedam subinde 
ovalia aut oblique-ovata , laeviuscula , in latere convexo ventrali hilo superficiali , in dorsali depres- 
sione centrali , et in margine angusto attenuato papilla minuta embryotega notata , pube confer- 
tissima brevissima conglutinata sericea argenteo-nitentia. Membrana seminis arete adhaerens, 
substantiae tenuis coriaceae, extus sericeo-nitens , intus cum cuticula diaphana tenuissima arete 
conglutinata. Albumen forma seminis , licet ad marginem magis obtusatum , crassum , cartilagi- 
neum, caesium, arescendo pallide-luteolum , intus loculamento spurio angusto fere usque ad 
margines extenso, cum loculamento vero confluente, bipartitum. Embryon excentricum, laterale, 
albumine dimidio paulo brevius, rectum, dicotyledoneum , lacteum. Cotyledones ovatae, nervosae, 
planae, suboblique sibi incumbentes. Radicula cotyledonibus aequalis, cylindrica, obtusa, cen- 
trifuga. 

EXPLIGATIO FIGURARUM. 

AB. 25. Fig. 1. Ramulus florifer Strychni ligustrinw. 
Fig. 2. Piamulus fructibus oriiatus. 

Fig. S. Frustum ligni trunci aut ramorum, quale vulgo in foris Javanis venale prostat , cuncta magn. nat. 
(Analysin delineavit C. L. Blume, plantara Arckenhacsen.) 
. Flos, ut octo figurae sequentes magis minusve magn. auct. — 2. Flos tetrandrus. — S. Corolla longitudine aperta. 
— h. Ejusdem pistillum. — 5. Stamen antice visum, loculis antherae apertis. — 6. Idem postice visum. — 7. Stamen, 
loculis antherae basi insequilongis. — 8. Pars inferior pistilli cum calyce verticaliter persecta. — 9. Ovulum. — 
10. Sectio transversa fructus, ut reliquaj figurae, exceptis 1-4 et 16, magn. nat. — 11. Semen a ventre visum. — 
\% Idem, a dorso conspectura. — IB. Nucleus membranis seminalibus denudatus. — U. Semen transverse per- 
sectum, magn. auct. — 13. Alterum dimidium albuminis cum embryone. — 16. Embryon, magn. auct., ut in ima 
parte albuminis est situm. 
AB. 26. Cataractai fluvii Tji-geurree cum vicinis sylvis e regione Amentaccarum , a picture Payen in loco expressa^. 



VI. 



COLLECTANEA AD MONOGRAPHIAM AROIDEARUM, PR^CIPUE AD 
MELIOREM GENERUM INDICORUM COGNITIONEM. 



Copiosior de Aroideis Comment atio jam a longo inde tempore erat parata, quae typis describeretur , 
cLijus nunc partem, paucis mutatis, in lucem edere constitui. Haec autem, quae mutanda existimavi, 
tantummodo ad nomina prius a me recepta , ad synonyma corrigenda , denique ad genera et species , 
quae nuper innotvierunt , addenda pertinent , neque sane mihi principia , quae in ejiismodi Monographia 
scribenda fueram secutus , abnegare necesse fuit. Jam in India scilicet admonitus egregio opusculo 
immortalis Richard a Observations sur quelques genres de la famille des Aroidees ^ n quod Kunth 
redegerat et Tomo IV operis , cui titulus : « Memoires du Museum d'histoire naturelle^ Paris. 1818. 
» jo. 4^7. » inseruerat, et meis ipse observationibus inductus, hujus familiae secundum organisationem 
organorum fructificationis , habitu simul rite perspecto, reformandae necessitatem probe intellexeram. 
Haec certe mihi in elaborandis Aroideis , quas in India orientali inyestigabam , semper ante oculos fuere 
principia, quae mox ad ceteras aliarum regionum proprias, utpote arctissime cum illis conjunctas, 
applicare cogebar. Haec autem molientem ita me perculit generum multitudo , quae secundum banc 
normam statuenda foret , ut laborem meum tum quidem nondum divulgare satius putarem , sed ilium 
Aroideis aut in caldariis cultis , aut in Herbariis servatis , accuratius examinandis , porro pensitare , 
augere et corrigere statuerem. Interea gratissimum mihi accidit, quod libri exinde de hoc argumento 
editi principia ilia formandis Aroidearum generibus jamdudum a me constituta probare ac confirmare 
yidentur. In his praecipue Schottiani excellunt, qui tamen scriptis continentur, quae, cum summa mea 
molestia , per longum tempus mihi parare nequiveram , donee anno superiori Meletemata hotanica 
auct. Schott et Endlicher Fasc. I, opus non minus egregium quam rarum, quo Synopsis omnium 
generum Aroidearum continetur, humanitate Illustrissimi Auctoris Endlicher accepi, cujus in me 
meriti Viro Celeberrimo hie pubhce ago gratias. Facile est intellectu , non idem fore studiosorum 
scientiae amabilis de hac Synopsi generum Aroidearum judicium : qui enim has plantas externis 
tantummodo characteribus, qui solam spathae spadicisque formam florumque dispositionem spectant , 
determinatas velint, omne libro abnegent pretium et inutile auctoris novandi studium redarguant, 
necesse est ; qui vero his etiam vegetabilibus cognoscendis solam inflorescentiae formam non sufl&cere 
existiment , sed ipsam organisationem partium fructificationis longe majoris ad hoc momenti censeant , 
eruditum Schottii laborem benevolentius dijudicabunt ac dihgentiori examine magis magisque 
prsestantiam ejus perspicient, cum hasce plantas secundum characteres ab organis fructificationis 
desumtos in genera optime naturae congruentia ordinatas yiderint. His, qui ita censeant, ut assentiar, 
facit convictio iteratis investigationibus subnixa. Etenim si eadem ilia principia, quae Richard et Kunth 
in Commentatione supra memorat^ ut noTa quaedam Aroidearum genera instituerent induxerunt 
et quibus tum nemo adversatus est, comprobantur ac rite aestimantur , totam hujus tantae familiae 
conversionem hinc necessario consequi existimo. 



74 RUMPHIA. 

Quod si meae de liac familia investigationes , edita ScJiottiand Synopsi , multum novitatis amiserint 
has tamen in lucem proferre eo facilius inducer animum , quod me vel sic etiam quaedam , licet pauca 
allaturum esse confido , quo melius haec familia , tropicis praesertim regionibus propria, copnoscatur. 
Nimiae vero prolixitatis jure accuser, si hoc loco omnes de Aroideis lucubrationes e schedulis expromere 
et typis describerevelim. Itaque modus adhibendus erit et quaedam alii deinceps capitilltimphwrtim , 
alia vero Florce Javw reservanda. Cuivis autem generi characterem a Schott exhibitum et species, 
quas illi annumerat, iisdem yerbis in annotatione subjungam, si quidem Meletemata hotanica, ab ipso 
et III. Endlicher in lucem edita, consulere plerisque lectorum ob raritatem libri difficile foret. 

Ut LiNDLEY {Introd, in the Nat. Syst.) , Aroideas quasi centrum systematis cujusdam plantarum 
ex quo aliae familiae, inflorescentia spadicata , tanquam radii in^qualis longitudinis excurrunt, haberi 
posse censeo. Sunt Typhacece Juss. , Acoroidem Ach., P midane w B.ob. Br. et Cyclanthece Poit., quae 
omnes ad Aroideas Juss. tam prope accedant et sibi invicem quasi incurrant, ut iis inter se fines satis 
distincti poni nequeant et universae idcirco in unam classem naturalem conjungi possint, quod Bartling 
in Ordinih, nat. plant, p, 65 fecit. Hanc autem classem suam decimam sextam illo insignit nomine , 
quod , me quidem judice, Aroideis Juss. propriis est servandum , quibus idcirco cum Reichenbach nomen 
Callaceas indidit et quas Schott Araceas nuncupavit. Longe melius esset , hanc classem plantarum 
naturalem novo insignire nomine , neque aliud potius ei indiderim , quam Spadicicarpeas , quippe 
quod characterem omnibus illis familiis proprium, quarum organa fructificationis aut omnibus 
integumentis floralibus orba, aut exiguis admodum ac squamiformibus praedita, supra spadicem 
magis minusve carnosum sunt congesta , diserte exprimat. Ceterum baud facile est negotium , locum 
huic classi assignare, quem in systemate naturali obtinet, cum v. c. Typhacece ad Cyperoideas ^ 
Cyclanthece et Pandanew y quamvis longinque ac habitu magis, quam organorum ad fructificationem 
inservientium conformatione , hae ad P almas ^ illae ad Asparagineas accedant : quin, aliae Aroideanim 
Tribus insignem prodant cum familiis monocotyledoniis , quarum organismus est simplicissimus , 
affinitatem, alia? vero cum illis conveniant, quae dicotyledoniis quam maxime sint analogic. Ita ex. gr. 
ilia Tribus Aroidearum ^ quam Richard primus Pistiaceas nominavit, vergit ad familiam Fluvialium 
Vent.; quaedam autem genera e Tribu Orontiacearum Rob. Br. (quam recte Schott in complures 
Tribus dissolvisse videtur) pars ad nonnullas Asparagineas Juss., alia {Pothoinece Bartl.) ad Piperaceas 
et Saurureas Rich., quarum saltem habitum aemulantur, accedunt. Consentaneum itaque foret, huic 
classi naturali plantarum assignare locum in finibus Monocotyledoniarum , baud longe a Piperaceis 
distantem , quae Monocotyledonias quodammodo cum Dicotyledoniis connectunt. 

Paucae tantummodo Aroidew extra tropicos reperiuntur, plurimae in zona torrid^ vigent, ubi 
maxime paludes ac uvida nemora inhabitant. Sub illo coelo cahdo et simul humido, quale est Indiae 
orientalis , maximam haec familia formarum explicat varietatem. Aliae harum plantarum tam exipua? 
sunt ac nanae , ut aliis interdum herbis plane occultentur, — aliae singulari luxurie ac foliorum pulcri- 
tudine , quibus sa?pe orgyalibus Indi sese a solis ictibus et vi imbrium tuentur, admirationem movent , 
— alia? denique immani crassitie , ad quam caudices earum tuberosi sub terr^ interdum excrescunt , 
stuporem excitant. Hae plantae caudicibus tuberosis, quarum fere omnium spadices stadio foecundationis 
odorem put ridum , licet quandoque baud ingratum, exhalant et spatha plerumque colorata floribusque 
androgynis sunt instructi, regionum depressarum loca amant humida et inculta. Ipsa Dei providentia 
has iis regiones incolis frequentatas habitandas dedisse videtur, quo facilius hominibus largiretur 
utilissimum alimentum, quod caudices tuberosi, acrimoni^ illis propria purgati, suppeditant. Miser- 
rima sane magnorum populorum in Oriente foret conditio, si praestantissimo hoc munere carerent, 
quotiescunque seges oryzae , quo cibo fere solo vescuntur, male cesserit, id quod non raro accidit. 
Hand ulla ratione mortem eflFugere possent, nisi hoc alimento famem tolerarent, cujus cultura, quae 
nullam fere curam requirit, idcirco non satis potest commendari. In sylvis et radicibus montium 
altorum earum regionum rarae quaedam ejusdem generis subinde inveniuntur; haec autem loca 
praecipue ilia? inhabitant Aroidew, quae caudicibus elongatis et ramosis ad rupes et summas etiam 
arbores adscendunt, quarum adeo species nonnullae in satis altis montium jugis gignuntur. Harum 
vix ulla est oeconomica utilitas. A prioribus porro difFerunt natur^ spathae minus petaloidea ac floribus 
hermaphroditis , qui saepe squamis membranaceis sunt cincti et odore aut nullo , aut longe minus 
ingrato gaudent, quam prius commemorati. 

Omnibus fere Aroideis recentibus qualitates quaedam acres , quin etiam corrosivae , magis minusve 
sunt propriae, quae repetita maceratione, torrendo vel excoquendo, aut jam siccando evanescunt. 
Hoc prmcipio acri et volatili corpori impositae pruritum movent , aliae qubque pustulas et exulcerationes 



PISTIA. 7^ 

in cute excitant, quaedam yero species acrimonia insignes in omnibus fere regionibus tropicis mapna 
gaudent apud mdigenas adversus morsum venenatum serpentium et punctum scorpionum atque 
insectorum existimatione. Eo consilio tubera et folia conteruntur ac sola, aut cum sale vel pulvere 
nitrato commista, vulneri applicantur; quod si statim post ictum fiat, omni plerumque periculo 
occurritur. Apostemata etiam et tumores cataplasmatibus ex tuberibus et foliis contritis celeriter 
ad maturitatem possunt perduci et quidem, ut ajunt, sine ullo dolore. Ulcera, e quibus ichor 
malignum secernitur, applicando tubera tenuiter contrita et aqua rite diluta, omni s^pe Titio ita 
purgantur, ut mox plane sanentur. Nee raro etiam fit, ut pertinacissimse pustuJ^e herpeticse huic 
remedio per severam diaetam continuo applicato cedant. Omnino externa hujus remedii applicatio 
effectum habere potest quam maxime salutarem, ut yis morbi ab interioribus organis, quae affecerit, 
ad externa tegumenta deriveturi qui tum maxime cernitur, cum malum internum ab actione cutis 
oppress^ vel imminuta pendet aut alitur. Hae plantae manducata? sunt gutturales, nonnullae etiam 
urentes; deglutitae vero multae symptomata excitant periculo plena et vel mortem subitam adducere 
possunt, nisi substantia noxia satis mature vomitu ejiciatur, aut efiFectus ejus idoneis antidotis 
obtundatur. Prima signa ejusmodi veneficii manifestantur fervido ventriculi dolore : mox deinde 
continuus sequitur angor constrictione ostii oesophagei , quod usque ad cesophagum sursum trahitur, 
pharynx atque lingua et universum oris orificium intumescunt et rubefiunt, dum interim angor 
ad summum fastigium pervenit, omnium organorum, quae proxime actioni noxiae substantiae exposita 
fuerunt, ut orificii oris , oesophagi , ventriculi et intestinorum tenuium, inflammatione subito ingra- 
vescente. Nihilominus internus usus principii tam acris pertinacissimos morbos penitus sanare potest, 
sed summa tum cautela adhibenda est, neque aliter quam vehicuHs mucilaginosis , ut lacte, oryzae vel 
hordei decocto, aliisve involutum acerrimum hoc principium administretur suadeo. Efficacissime in 
morbis pituitosis pulmonum interne propinatur, et duo mihi noti sunt casus, in quibus medici Sinenses 
decocto diluto tuberum generis Typhomi Schott cum aliquanto seminis anisi, optimo quidem 
successu, usi sint in morbis chronicis systematis uropoetici, in quibus secretio urinae obstructionibus 
renum admodum aggravata erat. Universe Sinenses aliique Orientis incolae quarundam specierum 
tuberibus ingentem tribuunt virtutem medicam non solum adversus ejusmodi renum obstructiones 
sed etiam in pituita vesicae urinariae , in obduratione prostatae , adversus mensium nimis parcum 
profluvium atonic effectum, quin etiam in gonorrhoea venerea. Denique in epilepsia ac convulsionibus 
interne iis uti solent. 

Aroide(B, ut supra dictum est, in duas majores divisiones distinguuntur, alteram floribus androgynis, 
alteram hermaphroditis , quae tamen per quaedam genera, ut Callam Linn., Richardiam Kunth et 
aha, ita in se invicem transeunt, ut vix possint observari. Prim^ harum divisionum continentur 
Aroidece verw Rob. Br. sive Androgynmithece Scuott, altera Orontiacece Rob. Br. sive Hermaphro- 
ditanthecB Schott. Primae divisionis, quae in coraplures ipsa tribus distinguitur, quaedam tantummodo 
genera hoc loco accuratius tractabo. Ceterum rationem ordinandi genera summ^ ingenii sagacitate 
a Schott descriptam , paucis mutatis, ubique sequar. 



AROIDEtE juss. 



Am Adans. — Piperitce (ex parte) Linn. — Spathacece (ex parte) Haller. — Bacciferce 
(ex parte) Boerh. — Callacece Reichenb., Bartl. — Jracece Schott. 



Flores mode declini (monoici, raro dioici), modo hermaphroditic in spadicem sim- 
phcem spatha monophylla involucratum aggregati, sessiles, ebracteati^ ut plurimum 
nudi. 

Perianthium saepius nullum ^ in hermaphroditis 4" s. 6- s. raro S-phyllum, inferum, 
squamaceum. 



76 RUMPHIA. 

Stamina in diclinis ab ovariis ut plurimum remota^ nunc indefinita^ libera s. varie 
connata, in perianthio instructis defmita, perianthii squamnlis numero subaequalia 
iisque opposita. Anthers variae, sessiles s. filamentis suffultae. 

OvARiA plurima rarissime solitaria, modo staminibus connexa, modo solam spadicis 
inferiorem partem tegentia, libera s. yarie concreta, uni- rarius pluri-locularia, uni- 
multi-OYulata : ovula oophoris basilaribus s. lateralibus s. in angulo loculamentorum 
interne positis affixa, situ yaria. Styli nuUi s. tot quot oyaria^ stigmatibus simplicibus s. 
rarissime lobatis. 

Organa rudimentaria ( ovaria s. stamina abortiva ) subinde inter oyaria et stamina, 
rarissime his consociata. 

Pericarpia carnosa, rarissime exsucca, clausa s. rarissimfe dehiscentia, mono- s. po- 
ly-sperma. Embryon in albumine carnoso s. farinaceo axile, raro exalbuminosum. 

Veget. Plantse caustico yolatili foetae, herbacese^ tuberibus s. rhizomate perennantes, 
modo acaules, modo caulescentes s. suffruticosae, caule petiolorum basibus dilatatis 
cicatrisato. Folia raro e rhizomate solitaria, ut plurimum supra hoc aut in apice 
caulis conferta, alterna, petiolata, palmati- s. pedati- s. peltati- raro penni-neryia, 
simplicia^ integra, ssepius basi excisa, interdum yarie dissecta, yernatione conyoluta. 
Spadices in apice scapi siye pedunculi solitarii, eidem continui, indiyisi, plane liberi 
s. raro spathae monophyllae (folio florah) accreti. Flores adeo imperfect^ sunt eyoluti, 
ut in declinis numerus organorum fructificationis cuiyis flori propriorum raro possit 
discerni. Organismus tam dissimilis antherarum partim a mutua concretione^ partim 
a turbata filamentorum eyolutione, dum saepe eorum connectiyum magis eyolyitur^ 
pendere yidetur. 



DIYISIO I. ARACEiE. 

Aroidece verce Rob. Br. s. Androgyncmihece Schott, 
Flores nudi. 



TRIBUS I. PISTIACE^ RICH/'^ 

Spadix ob concretionem cum spatha fere indistinctus. Flores masculi a femineo 
solitario remoti. Anther ae in apice yel latere spadicis sessiles. Ovarium uniloculare, 
oyulis multis oophoro basilari s. sublaterali afExis. Stylus distinctus. Organa rudimentaria 
nulla. Semina albuminosa, embryone my^r^o, — Plantae rhizomate flagellifero aut tube- 
rose, foliorum lamina integra, plurineryia, spadicibus inodoris. 



(1) Primam hujus Tribus mentionem fecit Richard in Humb. et Bonpl. Nov. Gen. et Sp. I. p. 66., ad quam, pra3ter 
Pistiam Linn., etiam Ambrosiniam retulit. Hanc pericarpio sicco et capsulari ait distingui. Equidem illi assentiri nequeo : 
nam , quamvis pericarpium in utroque genere sit tenuissimum et forsitan demum irregulariter rumpatur, minime tamen 
capsulare existimari potest. Prgecipuus character hujus Tribus potius in concretione spadicis cum spatha et quod unicus 
tantum adest flos femineus positus esse videtur. Vir CI. Schott Pistiam ab Aroideis plane excludere videtur, ut verisimile 
est, oh dissimiUtudinem modi crescendi. Contra ea Tribum Amhrosincaruin statuit , qua genera Crifjitocoryne Fisch. et 
Amhrosinia Mich, continentur. 



PISTIA. 



PISTIA. 



Urn. Flor. zeyl. p, 15^. — Ejusd. Gen. pi. p. 411. n<^ 91^. — Juss. Gen, pi. p. 69. — Schreb. Gen. 

pi. p. 455. n^ 1112. — WiLLD. Sp. pi. III. 1. p. 690. — Poir. in Enc. Bot. V. p. 353. el in Diet. 

des Sc. nat, torn. XLI. p. 154. — A. Rich, in Diet, class, d'hist. nat. torn. XIII. p. 633. — 

Spr. Gen. pi. p, 682. n^ 3438. 
Zala Lour. Flor. Coch. ed. Willd. //. p. 491. 



CHARACTER ESSENTIALIS. 

Spatha ima tubulosa spadicique connata; Limbus patens, processu spadicem superne 
involucranti auctus. Spadix interrupte androgynus, ima femineus, in apice libero 
masculus. Anthers 3-8, adnatae, subglobosae. Ovarium unicum, spadicis basi adnate 
oblique insidens, uniloculare, oyulis multis oophoro parietino-subbasilari aifixis, erectis. 
Stylus crassus, stigmate subcyathiformi. Fructus baccatus, unilocularis , poly- aut 
abortii oligo-spermus. 

Yeget. Plantae natantes , flagelliferae , radicibus fibrosis. Folia sessilia , rosaceo-expansa , obovata s. lingua^formia , integra , 
sgepe retusa, nervosa, subtus radiato-cristata. Spadices axillares, solitarii, breviter pedunculati. 

Adf. Peculiari habitu a ceteris omnibus hujus familise generibus abunde distincta , magnam cum Amhrosinid Bassi ostendit 
affinitatem conformatione organorum fructificationis inprimis femineorum. In utroque genera spadix conjunctione 
cum spatha inferne fere est indistinctus , unicum tantummodo florem femineum producens organisatione interna 
parum aut non differentem. At jam manifestum inter utrumque discrimen hinc apparet, quod in illo spadix spatham 
septi instar in duo loculamenta dividens , in Pistict vero huic adnatus spath^e ex adverso fissili , nihil prajter costam 
longitudinalem elevatam infra limbum constrictione quodammodo interceptam efficit; supra banc constrictionem ex 
ipso hoc Hmbo exoritur processus exiguus cupuliformis ore subundulatus substantise membranosee , parti spadicis 
superiori liberae stipitiformi arrectae adjunctus eamque involucri instar circuradans. Ejusmodi involucri accessorii 
nullum in altero isto genera vestigium invenitur, in quo praeterea antherae non summitati spadicis liberse insident, 
sed in posteriori facie spadicis cum spatha connati secundum longitudinem transverse dispositae atque ideo revera 
unilaterales sunt. 

DiSTRiB. Unica hue usque species hujus generis in libris systematicis est recepta, quae plurimis regionibus totius orbis 
terrarum propria esse traditur, quamque adeo Nilus ex interiori Africa in jEgyptum advehit , in qua tamen regione 
nondum florens est reperta. Vix autem suspicari beet, inter has plantas, in tarn remotis inter se regionibus sponte 
sua crescentes, nuUam obtinere specificam varietatem. Etiamsi omnes inter se habitu plane similes sunt, id ipsum 
nos tanto magis ad diligentissimum et repetitum examen organorum fructificationis excitare debet, quo discernamus, 
an revera plantae e diversissimis terrae regionibus hac in re eadem prorsus ratione sint conformatae. lUud autem 
examen ob exiguam spadicis raagnitudinem nonnisi de vivis plantis bene institui potest ; ad quod igitur omnes qui 
regiones tropicas perlustrant excitatos volo. 

OBSERVATIO I. 

RiCEARDUM secutus sum , qui hoc genus primum in Novis Generibus el Speciehus Hubib. et Bonpl. /. p. 66. tanquam 
novam Aroidearum sectionem recensuit, baud adeo ob affinitatem ejus cum Amhrosinid Bassi, quam praesertim quod cum 
aliis hujus familiae vegetabilibus similes acres proprietates habet communes, contritum pruritum excitat et gutturale imo 
corrosivum est sapore, quae tamen acritudo coquendo deperit. Sola res alicujus momenti, quae objici raihi posset, haec 
est, quod folia ima non sunt vaginantia. Nee tamen hoc mihi satis grave videtur argumentum, cur Pistiam ab Aroideis 
secernamus, quibuscum charactere fructificationis optime consentit. Ejusmodi distinctio placuit Lindley in Introd. of 
Nat. Syst. of Bot., qui Pistiam et Lemnam peculiarem familiam, Pistiacearum scilicet, constituere perhibet, inprimis 
simplicitate organisationis et structurae , utpote Fluvialium instar nullis vasis spiralibus instructam , ab Aroideis diversam , 
et simul spathas earum binos tantum flores nudos includere statuit. Licet autem haec ejus conjectura sit ingeniosissima , 
accurata tamen nos contemplatio cam non recte ad Pistiam applicari posse docet. Etenim longe abest, ut hujus tam 
simplex sit structura, quam Lindley eam esse voluit; id quod facili negotio conspicitur, si nervos copiosos texturae cellulari 
foliorum immersos examini microscopico subjicias , quod eos fasciculo creberrimorum vasorum spiralium tenuissimorum 

20 



78 RUMPHIA. 

constare docebit. Porro magis congrua naturae sententia esse videtur, spatham in Pistid unum tantummodo florem 
femineum , et pro numero antherarum tres ad octo masculos includere , quara si binos modo flores unisexuales singulis 
spathis tribuas. Tarn simplex organisatio et structura Lenmos magis propria est, qua3 quodammodo imaginem sive typum 
organisationis y^ro^V/mr^^?7^ refert , sed jam defectu spadicis, cui flores ebracteati inserantur, ab iis recedit. Talis autem 
spadix, sive liber sit, ut vulgo, sive aliquo modo spathse sit connatus, cbaracter quam maxime essentialis hujus familiee 
est censendus : qui cum etiam in Pistid adsit , eo minus dubitavi hoc ei genus accensere, cum hoc florum neque femineorum 
nee masculorura formatio vetare videtur, quorum similes et in aliis quibusdam Aroideis reperimus. 



OBSERVATIO 11. 

PoiRET in E71C, Bot. V. p. S54. et Diet. desSc. nat\ XLI,p. 1S5. jam monuit, formam spathee (quam ille corollam 
appellat), si variorum auctorum figuras spectes, quae omnes ad Pistiam stratioten Linn, citantur, diversissimam esse, 
itaque qusestionem proposuit <c Utrum formw istce essent varietates, an ad distinctas species referendm ? — Nobis illas diver- 
sitates hoc loco paulo accuratius spectare libet. Auctore Plumier , limbus spathee est linguae formis, superne valde angustatus 
et recurvatus : si Rheedio fides est habenda, ovatus et emarginato-obtusatus. Figura Jacquini eum ostendit ovatum atque 
acutum quod satis congruit et cum Roxbtjrghi figura et cum egregia Turpini Analysi in Planches Bot. adjunctis Diet, des 
sc. nat. Paris, 1816-1829. Si autem hae figurae et descriptiones sunt fideles, quod vix in dubium vocare licet, hae certc 
species, quae hue usque uno eodemque nomine confundebantur, distingui possent : 

P Pistia stratiotesj prima species a Ltnneo in Fiord Zeylanica, p. 152. n" B22 memorata; ad quam referri possent 
Stratiotes aquatica vera Park. p. 1249 cum fig., Stratiotes Mgyptiaca e Maderaspatana Moriss. Hist. PI. III. p. 619. 
Sect. 15. tah. 4., Plantago aquatica '^om. p. 129 et Herh.Amb. VI. p. 177. tab. nh.fig. 2, Zala Asiatica Lour. Flor. 
Cocli. p. 492, et figura Roxb. Corom. III. tah. 268. Haec in India orientali latissime est divulgate, ubi in paludibus 
stagnantibus, lacubus exiguis, et crebro etiam in agris oryza consitis, quibus aqua superfusa est, socia occurrit. Probatur 
hoc speciminibus junioribus ex Herbario Pauli Hermawni , nomine Cingalesio Binepele, aliisque ad Burmannos ex eadem 
Zeylanid missis, nomine vernaculo Die Parendael (corrupto,ut videtur, ex Dyaparadhael , vid. Burm. Thes. Zeyl. 
p. 222. ) ; etiam exempla a Gommerson in Java collecta ex Herbario Pariensi et Viri Nob. De Lessert hue sunt referenda , 
atque ilia, quae quidam Bousquet ex alia parte Indiae orientahs ad De Lessert misit. Roxburgh, Lechenault et Mac]6 eam 
multis etiam locis in ora Coromandelice repererunt , in regionibus et altioribus et depressis , ubivis in aquis stagnantibus 
aut in lacubus, maxime vicinis Gangi fluvio. Secundum exemplum in Herbario Ventenati (cujus De Lessert nunc possessor 
est) haec species Floridce etiam propria esse videtur. Foliis instructa est crassissimis, fragilibus, planiusculis, plane 
novellis forma rotundato-obovata , dorso tantummodo quinque fere plicis sive costis elevatis, deinde cuneiformibus , 
retusis, subtus nervis 7-9-costatis, spatha inter pistillum et antheras manifesto constricta, limbo ovato acuto. Processum ex 
hoc limbo orientem Loureiro tanquam <c nectarium diphyllum foliolo postico majore » describit, quod cum iis, quae de ea re a 
Roxburgh sunt relata, et meis etiam observationibus optime congruit, sed nulla prorsus ratione cum relatis a Jacquin et 
AcH. Richard aut cum Turpini analysi modo memorata consentit. Constat hie processus tubo infundibuliformi, oreleviter 
repando , partem spadicis distinctam circumcludente, antice ad basin appendieem exiguam , versus pistillum inclinatam, 
lunulatam, subfornicatam , membranaceam , exserenle. Fieri sane potest, ut haec planta ab avibus gregariis, quae insectis 
aquaticis, larvis polypisque inter ejus radices fibrosas crebro degentibus vescuntur et simul semina ejus deglutiunt, 
jam olira et hodie etiam ad irriguas Nili ripas et ulterius occidentem versus transferatur : haec enim semina diu in extis 
earum latere possunt, neque tamen vis germinandi imminuitur, ut in multis aliis seminibus, e. c. Loranthearum , Myristi- 
cearum, cet., videmus : attamen accuratius inquirendum esse videtur, an revera planta iEgyptiaca eadem sit, quae Indiae 
orientahs. Mihi enim nulla ex ^Egypto specimina ob oculos venerunt; sed si ex figura Alpin. Plant, Mg. 42. (repetita 
V in J. Bauh. Hist. pi. III. p. 787. et Moriss. Hist. pi. III. Sect. 15. tah. 4) judicare licet, haec jam foliis acutis, qua 
Jndica species nunquam habet, difl'erret. Alia vero in manibus mihi sunt specimina, quae nunc quidem ob folia magis 
rotundato-obovata obiter retusa , praecipue infra longe magis hirsuta ibique statu juvenili costis altius marginem versus 
excurrentibus , tanquam varietatem rotundatam P. stratiotes indicare volo, licet non dubitem, quin in recentibus floren- 
tibusque sufficiens discrimen specificum discerni queat. Insuper enim non magis foliis longe minoribus, quam structura 
vasorum minus ramosa ac tenuiori insignis esse videtur, ut vel siccato statu vasa propria in superficie foliorum non sint 
conspicua. Hue referenda sunt specimina a Petit-Thouars in Madagascarid, alia a Mac£ circa Para in America meridionali 
collecta, (utraque in Herbario Parisiensi) forte etiam minora specimina, quae Vir CI. Leprieur e paludosis Senegamhiw 
locis, vulgo Savannes noyees , attulit et humanissime mecum communicavit, beet his magna cum teneris individuis P. stra- 
tiotcB sit similitudo. 

2° Pistia minor, sive Kiamhan Kitsjil Herh. Amh. VI. p. 177., quam Rumphius nonnisi in transitu velut alteram 
speciem memoravit, quae tamen omnino manet valde dubia. Crescit in Moluccis in puteis , sed nunquam in aquis aut 
paludibus apricis. Praecedenti multo minor folia habet tenuia, undulato-phcata, glabra, flavido-virescentia , saporis non 
adeo acris, quam superioris. Haud improbabile videtur, Piuk. Nymphwam minimam Maderaspatana foliis alas papilionum 
referentihus Almag. p. 267. tah. ^^l.fig. 6. hue pertinere. 

S" Pistia crispata. Kodda-pail Hort. Malah. XI. p. 6B. tah. B2. — Nymphcea Indica , latiorihus alhicantihus foliis , 
margine crispatis Pluk. Mantissa p. 1B7. — Stratiotis Mgyptioe Antiquorum species Guiapo, quam et Darairo s. Dalairo 
vocant G. J. Camello Stirp. Ins. Luzon, in Raj. Hist. pi. III. Append, p. 40. Secundum Rheedh icona a P. stratioie 
recedere videtur cum foliis cuneato-spatulatis superne magis repando-crispatulis, tum inprimis forma spathae, cujus limbus 



PISTIL 



79 



est emarginato-obtusus. Alia quoque ratione formatus est processus spadicem superne amplectens , similior plant® Indian 
occidentalis, quippe antice ad basin duabus auriculis minutis instructus. Hoc facile e verbis Rheedii intelligitur, qui ita 
refert : <c ea^ cujus medio (sc. limbi spathae, quem petalum appellat), swpra plicaturam (constrictionem) parvus It erectus 
» exsurgit stylulus (i. e. superior pars libera spadicis) qui superne in orbem sex albicantihus est dotatus gemmuUs (qua) 
» antherae sunt), ad exortum viridiusculo foliolo (processu) rotundo , quod infer ius duabus laciniis , veluti auriculis, est 
). instruetum, quasi collari succinctus. » Quffidam specimina admodum incompleta , quae foliorum forma figure Hort. Malab, 
sunt simillima, in Praefectura Javanica Bantam circa Pulu-aijer collegit Van Hasselt. Alia quoque Herbarii Parisiensis, 
circa Pondichery reperta, hue referenda esse existirao. Si ex his judicare beet, hfecce species , etiam valde tenera, foliis 
magis cuneatis in superiori margine repandis foret insignis. 

4« Pistia occidentalis, ad quam hie illam, quae Antillas et terrain continentem vicinam inhabitat, refero, et quam 
spectare videntur observationes Brown Jam, I. p. 329., Sloand. Hist. Jam. I. p. U.tab. ^.fig. 2., Jacq. Stirp. Americ. 
p. 234. tab. 148. et forte etiam Plum. Gen. Americ. p. 30. tab. 39., Aubl. Guian. II. p. 834., Swartz. Observ. bot. 
p, 344., Hdmb. e^BoNPL. Nov. Gen. et Sp. I. p. 66., Kunth. Syn. pi. Orb. nov. I. p. 131., figura et Analysis Turpini in 
Diet, des Sciences naturelles, cet. Dubium tamen esse videtur, utrum omnia ha3C citata unicee tantum speciei sint tribuendae , 
an inter duas a se invicem diversas dividendae. Jacquin 1. c. spatham nomine corollos describens, heec, inquit, est i^ubus 
n oblongus, brevis , germen arete amplectens-, abiens in labium unicum, cordato-subrotundum, ampliatum, acutum, 
)) integrum, patens, in medio utrinque plica later aliintror sum procedente coarctatum. » Nullam vero ejusmodi plicarum , quae , 
ut in P. stratiote ac P, crispatd, constrictione spathae oriuntur, mentionem faciunt Swartz et Ach. Richard in Diet, class, 
d'hist. nat. Tom. XIII, p. 633., neque etiam Turpin in analysi, quam jam sa^pius laudavi. Ha3C certe res est notatu 
dignissima, unde conjicere possemus , quintam speciem esse recipiendam, cui ego nomen P. ZW^xW imponere vellem. 
P. occidentalis foliorum forma P. straliotce maxime similis , si descriptionem a Jacquin relatam bene considero , his maximc 
characteribus ab ea recedit : 1.) Spadix, quo loco superior ejus pars libera assurgit, non tubuloso processu, sed circulari, 
foliaceo, integro cingitur, qui inferne utrinque augetur fimbria dependente latitudine antherarum. 2.) Pistillum multo 
elongatius est , quam in P. stratiote. — Omnes tamen hae species accurata investigatione firmari merentur; quapropter hie 
solummodo de ilia , quam in Java observavi , quaedam in medium proferre < 



OBSERV ATIO III. 

Conjecturam supra memoratam, quam raultis abhinc annis conscripseram, vix posse, ut omnes plantse ex India occi- 
dentali et continenti adjacente, quae tanquam Pistia stratiotes Lin. describuntur, ejusdem sint speciei, instituta nuper 
inspectio speciminum hujus generis e variis Novi Orbis partibus collectorum, quae in Herbario Musei Horti Botanici 
Parisiensis [Jardin des Plantes) ac Baronis De Lessert servantur, baud dubiam reddere videtur, saltem si ex varia foliorum 
forma judicare liceat. In illis, quae Poiteau A. 1802 ex insula (5*/. Domingo attulerat, plantain a Jacqdin 1. c. depictam statim 
agnovi, cujus folia, etiam siccata, colore glauco-pallido a verae P. stratiotw differunt, nee non, quod supra magis sunt 
rotundata et discus tomentosus subtus non tarn alte, quam in his , ad costas extenditur, sed magis ad imam basin limitatur. 
Haec igitur P. occidentalis posset vocari. 

Alia specimina a Berlandier circa Mexico collecta et exemplum Peruvianum in Herbario Viri CI. de Jussieu cum figura 
supra laudata Turpini quidem consentiunt, sed etiam P. stratiotoe nostras ex India orientali foborum forma adeo sunt 
similia, ut equidem dijudicare non audeam, an revera ab hae sint diversa. Universe tamen illius folia sunt magis spatulata, 
nervi paginae superioris magis distincti ac simpliciores , plane ut in figura citata exhibentur. Ad banc citata ab Hume, et 
BoNPL. atque etiam a Kunth referenda esse videntur. 

Ab omnibus autem indicatis baud uno nomine diversa sunt individua hujus generis a Yiro CI. Dombey in Peruvid 
circa Pachacama reperta. His folia sunt elongato-linguaeformia , quorum basis haudquaquam adeo angustata est, quam 
in ceteris. Superne sunt rotundata, vulgo etiam retusa, in pagina superiori nervis longitudinalibus furcatis distinctis, 
infra obiter costata. Insignem banc speciem P. linguoefonnem appello. Illi perquam simiha sunt specimina, quae Bota- 
nicus diligentissimus Leprieur in aquis ad lacum Keurmbage in regno Walo Senegambice reperit ac mecum communicavit. 
In his quoque foliorum basis hand ita est angustata : sunt vero minus elongata, quam P. linguceformis , profundius 
retusa et in ipsa pagina dorsali admodum costata. Speramus fore, ut V. CI. Leprieur plura de organisatione inflorescentiae 
hujus speciei prodat, cui distinguendae nomen P . Leprieuri propono. 

Denique Parisiis in uberrimo Herbario Gay aliisque nomine Pistia; plantam aquaticam a Poiteau e Guyana Franco- 
Gallicd allatain vidi foliis lobatis, neque ex hoc genere, neque ex familia Aroidearum, Est vero planta tenera e genere 
Parherid, quod genus est Filicum, Ceratopteris quam maxime affine. 



I. PISTIA STRATIOTES. 



Habit. Praeterquam in regionibus supra indicatis in Java in fossis lutosis, in agris oryza consitis et inundatis , in piscinis, 
lacubus exiguis, ex. gr. prope Tjilankahan in provincia Bantam, subinde in fluviis parum declivibus ac fere 
stagnantibus. In Java occidentali appellatur Kijajm, Malaice Kiamhan, Baleyice Capo-Capo. 



eo RUMPHIA, 

Descr. Radix composita e plurimis fibris longis, filiformibus . in fasciculum dispositis, exalbidis, siccato 
statu atro-ferrugineis , capillaceo-ramosis. Folia omnia sessilia , rosaceo-conferta , exteriora magis 
expansa et majora , ^-3 pollices longa , superne circiter ^ pollices lata , obcordata sive obcordato- 
cuneiformia , integerrima, substantiae fungoso-subcarnosae , crassa, fragilia, planiuscula, rorc 
exalbido subvelutina , ad basin utrinque area dense lanuginosa , infra altius expansa ae tumidiore . 
glauco-viridula , supra nervis multis ramosis immersis striata , in pagina dorsali 5-9 cristis sive 
plicis argute prominentibus , e basi radiatim adscendentibus : interiora sensim minora , erecta , 
eonvoluta, lanuginosa. Pubescentia ad basin foliorum cellulis capillaceo - elongatis transverse 
septatis constat et non minus quam fungosa foliorum substantia conferre videtur, ut planta in 
aquae superficie natare possit. E lateribus juxta radicem (sive collum plantae) atque inter folia 
oriuntur flagella (qui forte melius dicerentur caules , ut planta non acaulis , sed sarmentosa esset 
censenda ) solitaria , horizontaliter expansa , elongato-cylindrica , exalbida , carnosa , nuda , qua3 
novam plantam ex apice producunt. In ejusmodi propagine spectantur : 1° Quaedam tegumenta 
tenuia , exalbida , squamiformia , formae lato-ovatae , quae folia novella arete amplectuntur et obte- 
gunt. 2^ Annulus fibrarum brevium, simplicissimarum , filiformium ad collum propaginis. — 
Pedunculi axillares , solitarii , arrecti , 4 lineas longi , subinde pollicares , e basi tenuiore sursum 
sensim crassiores , perinde ac spatha externe villosi. Spatha spadicem longitudine aliquantum 
superans , semipoUicaris , medio utrinque plica laterali coarctata , — itaque in duas cavitates 
superpositas divisa, quarum inferior in spadice secundum longitudinem adnato pistillum, superior 
partem spadicis distinctam cum antheris fovet , — foliacea , albida , interne glabra , ima integra , 
hinc longitudinaliter fissa, ultra dilala, limbo ovato, acuto , cucullato, dein oblique patente. 
Spadix gracilis , tenuis , inferne usque ad dimidium , lineae elevatae sive costae intermediae instar , 
spathae longitudinaliter adnatus, supra coarctationem suam liber, recte assurgens, teres, 
inferne processu involucratus , in apice parumper incrassato 3-8 antheris obsessvis. Processus ille 
quodammodo est duplicatus, ex imo limbo ipso enatus eique consubstantialis , sed tenuior, 
pallide virens , glaber ; anterior minor, lato-ovatus , subacutus , fornicem pistillum versus incli- 
natam referens ; alter infundibuliformis , tam spadice quam limbo spathae brevior , ore subpatens , 
leviter undulatus. Anthers circum apicem spadicis incrassatum adnatae , subglobosae, albidae, 
(secundum Ach. Richard et Turpini figuram quatuor poris geminatim superpositis dehiscentes) 
nisi ego fallor, supra sulco transversali dehiscentes. Pistillum unicum , in ftmdo spathae spadici 
lateraliter adnato oblique insidens, inferne albicans , superne dikite virens. Ovarium ovoideum, 
superiori facie gibberum , inde inaequilaterum , in basi lata spadici adnata oophoro subparietali , 
carnoso , sursum in stylum continuum , brevem , crassum , leviter incurvum attenuatum : ovula 
plurima, conferta, subhorizontaha , funiculis brevissimis , crassis, tubercuHformibus suffulta, 
orthotropa, ellipsoidea, superiori extremitate stomate incrassato, pulpae hyalinae immersa. Stigma 
vix apice styh latins, orbiculatum, paulisper concavum, papillosum. Fructus ovoideo-gibber , 
stylo persistente mucronatus , pro parte basi spathae emarcido-supersliti involucratus , baccatus , 
succulentus , unilocularis , abortu 3-6-spermus. Pericarpium tenue , membranaceum , laeve , 
aqueo-pellucidum , in loculamento circum semina pulpa crystallina repletum. Semina in spermo- 
phoro I'aterah subhorizontaha , circiter duas lineas longa , cylindraceo-ellipsoidea , recta , utrinque 
truncata, singula hilo basilari orbiculari superficialiter concavo funiculo umbilicali brevissimo 
patelliformi insidentia, in vertice circa cicatriculam stomatis tumidam depressione circulari 
sulcata, rugosa, viridiuscula , siccando autem rufescentia. Testa crassa, coriacea. Nucleus 
albuminosus, ovoideus, laevis, cuticula arete adhaerenti tenui-membranacea , cinnamomea, ad 
Chalazam vero basilarem paulo crassiore atque intensius colorata, inclusus. Ubi longitudine 
dissecatur, Embryon in vertice locatum ejusque pars radicahs nonnisi strato tenuissimo glutinoso 
albuminis, ceteroquin crassi, albidi, farinoso-carnosi obducta cernitur, ut facile, perinde 
ac in aliis Aroideis^ extrarium credas. Embryon itaque inversvim, nondum tertiam albuminis 
partem Ion gum , longitudinale , rectum , inverse conicum , albidum , indivisum , extremitate 
crassiori radicali gemmulam exiguam lateralem includens. 



AMBROSINIA. 



II. AMBROSINIA- 



Bassi Monogr, Bonon, 1763. — Linn. S^st. Veg. 689. —Lam. Enc. Bot. 1. p. 128. — Schreb. Gen. pi 
p, 613. n. 1386. - Willd. Sp, pL IV, p. 178. - Spr. Syst. Veg, III, p. 757. -^ Ejusd, Gen. 
pLp, 681. 3437. (excL Syn, Roxb.) — Schott. in Melet. bot. 1. p. 16. VII. (1). 

CHARACTER ESSENTIALIS. 

Spatha ima convoluta, supernfe cucuUata, a spadice secundum longitudinem in locula- 
menta duo divisa. Spadix complanatus, apice appendicula libera auctus, in loculamento 
posteriori superne masculus, in anteriori ima parte femineus. Anthers adnatse, transverse 
dehiscentes. Ovarium unicum, uniloculare, ovulis multis fundo affixis, erectis. Stylus 
elongatus. Stigma discoideum. 

Veget. Planta rhizomate tuberoso-radiciformi, stolonifero. Folia terna aut quina consociata, basi tubuloso-vaginanti 
petiolorum elongatorum alia aliud amplectentia , simplicissima , integerrima , convergenti-nervosa. Scapus ex vagina 
folii intimi erumpens, nonnunquam lateraliter et tunc nonnullis basibus foliorum mutilatorum velatus, spatha 
terminali. 

Adf. Proxima cum Pistid, a quA hocce genus taraen satis distinguitur : 1.) forma spatha. 2.) antheris, bine lateraliter, 
non ut in illo genere apici libero spadicis adnatis. 3.) affixione erecta ovulorum, in Pistid laterali, licet hie situi 
obliquo ipsius ovarii sit tribuenda 4.) denique toto etiam habitu. 

DisTRiB. Unica species cognita hujus generis in Sicilia, Sardinia et maritima Africa borealis ora gignitur. Fabricara inflo- 
rescentise, quatenus ego noverim nondum figuris explanatam, ex emollitis plantse exemplaribus delineandam curavi 
et quaedam de ea notanda infra exponam. 



1. AMBROSINIA bassii. tab. 36. b. 

Linn. Syst. Veg. L c. — Willd. Sp. pi. IV. p. 178. 1. — Ten. Flor. Neap. Prodr. p. LIV. — Spr. 

Syst. Veg. III. p. 111. 1. — Bivon. Bern. Stirp. rar. manip, 3. p. 9. 
Ambrosinia 7iervosa. Lam. /. c. tab. 737. 
Ambrosmm maculata. Willd. Sp. pi. IV. p. 178. 2. 
Ucrm ( Targioni-Tozzetti ) Roem. Arch. p. 70. n. 31. 

Arum proboscideum. Var. p>. Linn. Sp. pi. Ed. ± p. 1370. 14. — Willd. Sp. pi. IV. p. 485. 21. 
Artsarum Potamogeti folio. Bocc. PI. rar. Sic. p. 50. tab. 26. — Moriss. Hist. pi. III. p. 544. Sect, 

13. tab. 6. fig. 19. 

OBSERVATIO. 

Aut haec planta pro soli natura variat, aut qugedam species nomine indicato inter se confunduntur, id quod solummodo 
accurata viventium speciminum investigatione dijudicari potest. Secundum complura specimina, quae Parisiis in ditissimo 



(1) Ambrosinia Michel. Spatha brevis convoluta. Spadix appendiculo libero auctus, spatham septi instar in locula- 
menta 2 dividens , eique connatus. Antherse transversse , biseriatim affix ee , rima dehiscentes, loculamentum posticum 
occupantes. Ovarium in antico loculamento sepultum , 1 loculare , multi-ovulatum , ovulis fundo affixis erectis. Stylus 
ovario contimms. Stigma placentiforme. Semina testa striata. Embryo .... 

Europaese, rhizomate ramoso, foliorum lamina integra , plurinervia, floribus vix odoris. 
Amhrosinia Bassi Mich. 



j]^ RUMPHIA. 

Herbario Viri Cel. Gay conspexi, indefessus ille Florae Neapolitanoe investigator, Micii. Tenore, a quo pars eorum est 
oriunda, plures statuendas esse species in Indice Sem. hort. Neapol. 18^9.^. U existimasse videtur, quem tamen librum 
mihi parare nequivi. Ecce vero discrimina, quamvis levia, quoe in speciminibus a me inspectis animadverti. Planta , 
quarti Tenore A, Bassii propriam esse censuit, a P. Thomas etiam in Sardinia collecta, est ilia, quam hoc loco copiose 
descripsi : tota est glabra , folia ovalia , obsolete mucronata , infra sirapliciter convergenti-nervosa , nonnulla supra nigro- 
maculata. Specimina ibidem circa St. Pietro collecta pars folia habent oblonga, alia elongato-linearia magis in petiolum 
attenuata. Ab his plantulae in eadem insula in collibus Cagliari a Muller repertae tantum foliis obsolete reticulatis differunt. 
Itaque quceri possit, num haec sit A, reticulata Ten.? — Specimina enim tanquam A. reticulata ab ipso Tenore ad V. Gel. 
Gat missa ab illis, quae nomine A, maculatm insignivit, hoc tantum differunt, quod ejus folia sunt substantiae tenuioris et 
obsolete reticulata , cum utraque species ab A, Bassii praesertim eo distinguitur, quod spatha illis est externe velutino- 
tomentosa, ut etiam, quamvis leviori gradu, petioli ac pedunculi; folia quoque sunt anguste subvelutino-marginata. 
Itaque duae fortasse species admitti possent, utraque cum varietate foliis obsolete reticulatis praedita, nempe : 1° A. Bassii 
glabra , ad quam specimina a Muller collecta , tanquam varietas , essent referenda ; ^° A. velutina : spatha pedunculis 
petiolisque subvelutino-tomentosis — cui tanquam varietatem A. reticulatam Tenor, adjungere velim. In utraque specie 
(sive potius varietate) folia non raro sunt maculata , itaque hoc nihil facit ad discrimen specificum statuendum, non magis 
quam forma foliorum, quae ex ovali in oblongam aut linearem transit, in apice rotundata s. obtusa s. rarius acuta, ad 
basin rotundata s. rarius retusa aut aequali- sive subinaequali- in petiolum attenuata. 

Descr. Planta exigua rhizomate tuberose carnoso perenni , sistente tuberculum ovoideum vel elon- 
gatum vel subramoso-repens albidum superne e latere stoloniferum , undique fibras emittens 
radicales filiformes subsimplices, haustoriis subvelutinas. Folia longissime petiolata, rectiuscula aut 
decumbentia , circiter 1 ^ pollices longaet | partes pollicis lata , ovalia aut ovata, rotundato-obtusa , 
obsolete mucronata, integerrima , planiuscula, glaberrima, crassiusculo-membranaeea , supra 
enervia , lueida ac interdum maculata , subtus nervulis tenerrimis fasciculatis , e costa orientibus 
apicem versus convergentibus : Petioli foliis altero tanto vel duplo longiores , superne compresso- 
teretiusculi et striati, interne ad basin membranaceo-dilatati , inter se vagin antes. Scapus petiolis 
brevior, debilis, subteres, infra rectiusculus , basi foliorum petiolatorum ipsa aut rudimentis 
eorum scariosis non evolutis vaginatus, superne recurvus. Spatha inclinata, 1^-pollicaris, falcato- 
cucuUata, superne in cuspidem longum obiter incurvatum subuliformem carnosum desinens, 
sub hoc cuspide antice longitudinaliter aperta , marginibus ima tantum basi convolutis , satis 
crasse-membranosa , externe viridula , interne inprimis antice purpureo-variegata ac permultis 
papillulis scabridis postice pilosiuscula. Spadioc inclusus, vix distinctus, inde usque ab origine 
sua ex apice scapi sive ex fundo spathae cum hac laminae instar longitudinaliter connatus, ita ut 
ejus cavitas in duo loculamenta obliqua opposita sit divisa , quae tamen superne inter se coeunt , 
ubi spadix in duo cornua sive crura excurrit , posterius, ut videtur, liberum , anterius parieti 
spathae connexum. Flores masculi : Antherce non admodum crebrae, intra loculamentum 
posterius spathae distincto ordine digestae, parti superiori adnatae spadicis affixae, transversae, 
seriebus duabus longitudinalibus superpositae , e binis loculis oblongis, vulgo inaequalibus, magis 
minusve distinctis, interdum extremitate altera unitis forma tae , atque idcirco rima unica semilunari 
aut saepius duabus rectis subparallelis dehiscentes, flavidae, glabrae. Flores feminei : unicum 
modo pistillum , imo fundo spathae antice insidens, nudum, glabrum. Ovarium depresso- 
globosum , pericarpio tenui , uniloculare , in fundo oophoro plano-convexo , cui funiculis umbili- 
calibus tenerrimis pellucidis (nisi fallor paululum villosis) ovula creberrima elongato-cylindracea 
sunt imposita, spatio cavitatis adhuc superstite muco gelatinoso farto. Stylus ex apice ovarii 
oblique assurgens , eidem continuus, versus faciem anteriorem spadicis, unde crista angusta 
erosula descendit, curvatus, elongatus, cylindricus. Stigma depresso-capitatum , subpeltatum, 
rugosum, viscidum. Fructus unilocularis , polyspermus, num vero baccatussit, an capsularis, 
nondum satis compertum. Semina testa striata. 



EXPLIGATIO FIGURARUM. 

Tar. B6. B. 1. Spatha Ambrosinice Bassii magn. nat. — 2. Eadem ex parte ita abscissa, ut spadix cum floribus 
conspici possit, magn. nat. — 8. Eadem magis aucta. — 4. Eadem, pro parte tantum, magis etiam aucta, simul 
longitudine persecta. — 5. Loculamentum anterius spathae, cui imo pistillum insidet, ut figura sequens magn. nat. 
— 6. Loculamentum posterius spathae, in quo antherae sunt positse. — 7. Ovulum cum funiculo umbilicali. 



CRYPTOCORYNE, 



TRIBUS II. CRYPTOCORYNEtE. 

Spadix spathae inclusus, apice cum ea concretus sive exsertus et liber. Flores masculi 
a femineis remoti. Jntherce circa superiorem spadicis partem dispositse. O^^aria plura, 
circa basin spadicis in pistillum unicum pliiriloculare connata, ovulis multis angulo 
centrali afExis. Styli et stigmata totidem quot oyaria, radiatim divergentia. Organa 

rudimentaria nulla aut yix distincta. Semina albuminosa, embryone inverse. Plantse 

rhizomate stolonifero, foliorum lamina subuni- aut palmati-nervia, integra, lanceolata 
raro basi excisa. 



III. CRYPTOCORYNE. 

. . — ScHOTT. in Melet. hot. 1. p. 16. VI. (1). 
CHARACTER ESSENTIALIS. 



Spatha basi tubuloso-integra, limbo elongate. Spadix inclusus, interrupts androgynus, 
medio nudus, spathae septo tubum subclaudente apice concretus. Anthers sessiles, in 
vertice biporosae. Ovaria circa basin spadicis verticillatim connata, monostyla, ovulis 
angulo centrali affixis. Stigmata lateralia^ indiyisa. Bacca unica^ quinque- sex- aut multi- 
locularis, polysperma. 

CHARACTER NATURALIS. 

Spatha monophylla, elongata, crassiuscula , circa basin connata tubo brevi spadicem includenli, 
intus instructo dissepimento transversal! spadicis apici concrete eumque appendice amplectente , su- 
perne hinc in longitudinem fissa, maxima ex parte convoluta sive spiraliter torta. Spadix pusillus , 
spathae tubo inclusus , medio constrictus et nudus , apice incrassato-clavato dissepimento surstim con- 
crete dense antherifero, ima basi uno pluribusve verticillis ovariorum arete connatorum. Flores 
MASCULI : ANTHERS scssilcs , minutissimae , liberae, discoideae, carnosae, in vertice depresso-concavce , 
biloculares : loculi brevi-tubiilosi , verticaliter immersi , discreti , singuli antherae ( sive carnosi con- 
nectivi) verticem minuto poro perforantes. Flores feminei : ovaria numero antheris longe pauciora , 
nunc simplici serie circum basin spadicis unita , nunc , ubi majori sunt numero , in densa circum cam 
spica conjuncta, sic universa unum tantummodo efficientia pistillum gamogastrum quinque- aut 
multi-loculare , cujus loculi , prout ex uno tantum pkiribLisve superpositis ovariis constant , pauciora 
aut plura ovula continent. Posterius ubi obtinet, diligens investigatio ostendit, ejusmodi loculum 
septis tenuissimis , incompletis , tantum non plane evanescentibus , e pariete ad axem oblique descen- 
dentibus, in 3-5 transversales concamerationes divisum. Ovula in angiilo loculi interno SLiperposita , 
adscendentia , funiculo umbilicali brevissimo suffulta , permultis filis diaphanis tenuissimis intermixta. 



(1) Cryptocoryne Fisch. Spatha tubo brevissimo, limbo elongato. Spadix spathae plica tubum claudente (appendicula ? ) 
conjunctus. Antherae confertae , loculis amplis cellulaeformibus , marginatis, septo valde distincto separatis ; poro (?) dehi- 
scentibus. Ovarium pluri- (6) loeulare, ovulis diversa altitudine axi affixis, peritropis. Styli plures (?) ; stigmata radiata. 
Semina albuminosa, testa spongiosa {?). Embryo cotyledonibus (protophyllis?) pluribus. 

Asiaticae, rhizomate stolonifero ; foliis vagina petiolari dilatata, lamina integra uninervi, floribus suaveolentibus. 
Cr. spiralis Fisch. Cr, ciliata Fisch. (Ambrosiniae sp. Roxb.). Cr. ovata Schtt. (Caladium ovatum Vent.) 



84 RUMPHIA. 

Styli, prseter nonnullos cito emorientes, tot, quot adsunt lociili, vulgo in summo pistillo gamogastro 
serie subsimplici verticillati , brevissimi, aliquantum a se invicem divergentes , singuli stigmate 
extrorsum spectanti , lateral!, plano-depresso , parum dilatato, subrotundo aut elongate , verrucoso. 
Organa rudimentaria (flores neutri) nulla alia, nisi quaedam imperfecta pistilla, fertilibus intermixta, 
interdum quoque steriles nonnullae in nuda spadicis parte antherae , quae tamen organa haudquaquam , 
ut in aliis multis Aroideis , difformia sunt. Pericarpium baccatum, in vertice umbilicatum ac rudimentis 
stylorum coronatum , quinque- sex- aut multi-loculare , loeulamenlis in angulo centrali polyspermis , 
teste CI. Roxburgh, dehiscens sive potius, ut mihi videtur, secundum longitudinem disruptum. Semina 
albuminosa, testa fungosa. Embryon inversum. 

Veget. Plantse paludosse , glabrae, caudice perennanti, subterraneo, taberoso-radiciformi , stolonifero. Folia subbifariam 
disposita, petiolata, oblonga, integerrima , obsolete convergenti-penninervia. Inflorescentia solitaria, inter basin 
petiolorum vaginantem subsessilis aut scapo manifesto ebracteato suffulta. Spatha, interne aut plane, aut ex parte 
rugulosa et atro-purpurascens , marcescens ; quin tubulosa ejus basis diutius vegetans, maturo pericarpio decidua. 

Adf. Inter omnia reliqua Aroidearum genera facile hocce distinguitur peculiari formatione, spatha dissepiment© trans- 
versali in duas concamerationes divisa, minutissimo spadice, denique ovariis in unico pistillo gamogastro arctissime 
connatis. Quibus characteribus commotus fuit Gl. Roxburgh, ut speciem , quae hie locum obtinere debet, ad Ambro- 
siniam referret, in quo Curt Sprengel eum est secutus. Ab ilia autem hocce genus distinguendum est : 1.) spatha in 
basi ejus tubum efficiente , intus in duas superpositas concamerationes divisa , quarum inferiori spadix androgynus 
includitur, superior vero vacua est. Contra Ambrosinias spatha hinc usque ad basin fissa , intus duabus appositis 
concamerationibus , spadice in longitudinem adnato formatis, quarum anterior inferne est pistillifera , posterior 
autem flores masculos contegit. 2.) Situ antherarum, quae ob spadicem spathae in longitudinem adnatum, in Ambro- 
sinid sunt unilaterales , atque adeo diversam in utroque genere habent structuram , in illo scilicet rima , in hoc poris 
dehiscentes. 3.) Denique eo, quod hie plura ovaria circum basin spadicis in unum pericarpium gamogastrum con- 
junguntur, Ambrosinia autem re vera uno tantummodo ovario simplici, superne in stylum longum attenuato 
instructum est. 

DiSTRiB. Tres species meridionales Asiae regiones inhabitant, e quibus C. ciliata cum in Bengalia et Java, turn in Moluccis 



1. CRYPTOCORYNE spiralis. t.b. 36. c. 

C. foliis lineari-lanceolatis, spatha subsessili spiraliter torta. 

Arum spirale Retz. Obs. Bot. I. p. 30. n. IO4. — Willd. Sp. pi. IV. p. 486. ^A. — Bot. Mag. 2220 
cum fig. 

Habit. In humidis locis Tranquebariae , Sinae. 

Descr. Ca^^o?e^ hypogaeus , radiciformis , tuberosus, nodosus, carnosus, solidus , stolonifer , reliquiis 
appressis tegumentorum tenuium membranaceorum fuliginosorum squamatus, hinc inde fibras 
longas crassas subsimplices albidas aetate rugosas emittens. Folia caudicalia, erecto - patentia , 
quina septenave bifariam congesta , longe petiolata , lineari-lanceolata , subulato-acuminata , basi 
subinaequali-angustata , margine angustissimo erosulo cincta , utrinque obsolete albido punctulata , 
herbacea, glabra, remote ac obscure curvinervigera , costa media yalida, plana in superiori, 
admodum protuberante in dorsali pagina : juniora convoluta. JPe^^o/^ semiteretes , carnosi , basi 
vaginato-dilatata membranacea baud ullo colore praedita interiores amplectentes , superne in dorso 
dilute purpurascentes ; interiores longissimi , exteriores autem breviores , subinde lamina foliacea 
latiori baud raro plane evanescente. Spatha inter vaginas foliorum solitaria, subsessilis, cum 
scapus crassus obconicus vix lineae longitudinem aequat, arrecta aut obliqua, monophylla, 
spadice multo longior, substantias satis crassae, carnoso-membranaceae , inferne tubuloso-integra , 
superne in laminam elongatam lanceolatam producta : pars tubulosa ferme pollicaris , subven- 
tncosa , externe et interne laeyis , ubi foliorum vaginis est velata vix ullo colore praedita , superne , 



CRYPTOCORYNE. 85 

Libi constrictior est, substantia sensim crassiore, hie extus e viridi-rubeseens, intus atro-purpurea , 
formans diaphragma transversale , tubi orifieium tantum noii plane claudens, carnosum , supra 
gibberum ac cristatum , infra dilatatum spadicis acumen conJEiuens ejusque partem antheris 
obsessam appendicis saccatae ope semi-amplectens ac plane occultans : pars laminaris superne 
sensim acuminatissima , ima concava , hinc sinu angusto obliquius intranti excisa , illinc gibbera , 
spiraliter torta, adeo ut sinus modo indicatus aciem oculorum fugiat, in latere dorsali colons 
sordide rubescentis aut purpurascentis et obiter striata , intus atro-purpurea et lineis flexuosis 
transversalibus elevatis rugosa. Hae linea? spathae apicem versus sunt tenuiores, tantum non 
obhteratae, inferne autem circum et supra diaphragma crassiores, in interioribus marginibus 
denticulos carnosos effingentes. Spadia^ simplex, parvus, parti integrae spathae inclusus, rectiu- 
sculus, ex basi brevi crassa conica filiformis , in apice rursus incrassatus, clavatus et diaphragmati 
conjunctus, androgynus, interruptus, albidus. Antherce in incrassato axis apice sessiles, crebr«, 
confertae, minutissimae, carnosae, flavescentes, biloculares, breves, compresso-discoideae , nonnullae 
subinde in nuda axis parte solitariae prodeuntes inverse-conicae , disco terminatae depresso-concavo , 
ad marginem elevatum erosulo, duobus poris instructo, per quos pollen ejaculantur loculamenta 
ase invicem disjuncta, abbreviata, inter se parallela. Pistillum penta - hexamerum , compositum 
ex quinque aut sex carpellis monostylis, circum basin axis arctissime verticillato-connatis , ovarium 
unicum, abbreviato-conicum , laeve, glabrum, quinque- aut sex-loculare constituentibus. Ovula 
in quovis loculo quinque ad septem , prope basin ope funiculi umbilicalis perbrevis angulo intimo 
affixa, sparsa, ascendentia , oviformia , in longitudine leviter striata, permultis filis capilla- 
ribus tortuosis pellucidis contextu celluloso simplici elongato intermixta. Styli circa inferiorem 
axis partem filiformem in capitulum congesti, recurvi, breves, crassi, compresso-cylindrici , 
glabri, rudimentis abbreviatis glanduliformibus pistillaribus intermixti. Stigmata lateraha, fere 
orbicularia, depresso-concava , papiUis pallide rubentibus ciholata. Fructus^ prout verisimile est, 
bacca , ovario procul dubio structura similis , ante maturitatem tota fortasse aut ex parte basi 
spathae tubulosa lecta. 

EXPLICATIO FIGURARUM. 

AB. 86. C, 1. Spatha scapo brevissimo ima suffulta. — 2. Eadem, ciijus pars laminaris explanata est, ut prior figura 
magn. nat. — S. Spathae pars inferior resecta, ut spadix inclusus conspiciatur ; hsec et sequentes figure magis 
minusve magn. auct. — A. Spadix cum parte spatliifi longitudinaliter abscissae, ut hujus cum illo unitum diaphragma 
accuratiuspossitexaminari. — 5. Idem ab altera parte, quae superne diaphragmatis appendice, velut calyptra est 
velata. — 6. Spadix verticaliter persectus cum partibus fructificationis. — 7, 8, 9, 10. Anthera, quarum 10 
verticaliter dissecta; 9 rationem ostendit, qua pollen ejaculantur. -—11. Pistilli pars inferior sectione horizon tali. — 
12. Particula oophori communis ex uno ovarii loculo cum paucis ovulis insidentibus. 



2 CRYPTOCORYNE ciliata. 

C. foliis oblongo-lanceolatis, spatha pedunculata longe tubulosa apice fimbriata. 

Amhrosinia ciliata Roxb. Corom. III. p. 90. tab. 294. — Spr. Syst. Veg. III. p. Ill I. 2. 

Habit. In Bengalia prope Calcutta locis humidis rivulis stagnisque vicinis (Roxb.); in Java juxta flumina, ex. gr. in pro- 
vincia Bantam, inter alia prope Tanara a Van Hasselt collecta. In Amhoind quoque earn invenerat Zippelius. In 
Bengalia floret media aestate, in Java saepius quovis anno. Ingens hujus plantae quod ad foliorum et inflorescenliae 
magnitudinem est varietas : sic v. c. exemplaria Amboinensia Javanicis longe sunt pusilliora, ac limbus patens 
spathae, quae in Bengalia est ovatior, elongatior est in speciminibus Javanicis ac Moluccensibus. 

OBSERYATIO. 

Diligens investigatio organorum fructificationis plantae hujus pulcerrimae diserte probat, celeberrimum Roxburgh in 
errorem incidisse, partem mediam nudam spadicis stylum, ejusque apicem stigma esse credentem. Si cum audias, embryon 
multis cotyledonibus subulatis , ut in Pino, praeditum foret, id quod diligentiori examine esset firmandum. Equidem nulla 
ejus matura semina vidi , sed conspecta ejus delineatione ab Hasseltio expressa probabile mihi videtur, partes eas , quas 
Roxburgh cotyledones esse censuit, nihil aHud esse, nisi partes accessorias integumentorum seminis. 



86 RUMPHIA. 

Descr. Caudex subterraneus, crassus, carnosus, stolonifer, auctore Zippelio Acori calami Linn, forma- 
tione non dissimilis, saporis acris, fibris longis siraplicibus aut subramosis carnosis albicantibus. 
Folia a caudice recte assurgentia , terna usque ad quina bifariam congesta , longissime petiolata , 
sesquipedem aut ultra pedem longa, duos usque ad quatuor amplius pollices lata, lanceolata 
(secundum Zippelium interdum licet raro subhastato-lanceolata), apice acuminata ac subapiculata, 
basi aliquantum inaequali-attenviata , margine integerrimo nonnihil undulato, crasse membranacea, 
glaberrima, supra saturate viridia, costa crassissima carnosa pallida hie planiore infra gibbera, ex 
qua nervi teneri longitudinales leviter divergentes exoriuntur. Petioli unum aut duos pedes vel 
amplius longi , crassi , carnosi , glabri aut non raro papillulis exasperati , maxima parte cylindrici , 
basin versus sensim ampliores, longeque vaginantes, per vaginas compresso-trigonas sese 
scapumque amplectentes : nonnulli extremorum mutilali, dilatato-vaginantes , aphylli. Scapus 
solitarius, compressiuscule cylindraceus, ex basi vaginanti folii intimi erumpens, rarissime lateralis, 
sexies octiesve petiolo brevior, laevis , exalbidus, spatha terminatus. Spatha 1-1^ pedalis , 
rectiuscula , apice desinens in ligulam erecto-patentem lanceolato-oblongam sive ovatam acutatam 
planiusculam membranaceam margine permultis lacinulis crispatulis fimbriatam, medio in 
tubum elongatum cylindraceum superne hiantem supra orificium hinc calloso-marginatum 
convoluta , ad imam partem spadicem foventem ac sepimento transversali dimidiato interceptam 
subconoideo-tubulosa , substantiae herbaceo-carnosse , externe glabra et sordide virescens , interne 
exalbida , in inferiori concameratione laevigata , in ea , quam pars convoluta effingit , papillulis 
multis limbum versus rubellis granulata, decidua. Color ligulae sive limbi ad faucem flavicans, 
ceterum cum margine dilacerato purpurascens. Sepimentum transversale exseritur e pariete 
interno partis basilaris spatha? ipsius, eique est consubstantiale , infra appendice deorsum 
spectanti , apicem spadicis semivaginanti , ut in superiori specie, auctum. Spadix pusillus, 
a longi tudine inferioris spathae concamerationis, sepimento ejus lateraliter ad summum apicem 
agglutinatus , utrinque incrassatus , basi femineus , superne masculus , parte filiformi intermedia 
omnino nudus. Floras masculi : Antherce crebrae , in cylindrum densatae , minutae , nudae, 
flavidae , crassae , discoideae , structura antheris C. spiralis quam maxime similes. Flores feminei : 
Pistillum carpellis compluribus intime concretis formatum , sic ovarium unicum aemulans 
conoideo-globosum , sessile , sulcatum , sex- aut septem-loculare , loculis , ut verisimile est , sepi- 
mentis imperfectis transverse-septatis , stylis sex septemve, raro pluribus, lateralibus, brevissimis 
terminatum, multiovulatum . Stigmata lateraha, extrorsum spectantia, lineari-dilatata , papillosa. 
Fructtis ovoideo-globosus , turgidus, umbilicatus et cuspidibus stylorum coronatus, sulcis sex 
septemve longitudinalibus inscriptus , totidemque loculamentis clausis circa axem divisus , sordide 
virens, secundum Roxburgh capsularis. Semina terna-octona in quovis loculamento, axi sive 
spermophoro conoideo communi affixa , transverse-superposita , ipsius Roxburgh verbis « singula 
w substantia largd spongiosd aucta (1. c). » Si delineationem spectas, quam sua ipse manu 
confecerat defunctus Van Hasselt , singula semina obtecta sunt membrana hinc longitudinaliter 
fissa , ovoideo-globosa , altera extremitate rotundata , obversa breviter attenuata et hie cum 
peculiari appendice inferne altero latere oblique in stipitem brevem attenuata , superne in 
innumeras fimbrias dilacerata confluentia. Embryon secundum eandem delineationem in albumine 
axile. An vero istam membranam (sive arillum) semen obtegentem censebimus ortam e sepimentis 
transversalibus, quae ob singularem tenuitatem ac gracilitatem in stadio efflorescentiae difficulter 
dignoscuntur, progrediente autem grossificatione hunt magis spongiosa et semen involvunt? 
Hoc si slatuendum foret , appendix ista peculiariter formata inservire videtur, ut semen per basin 
ad latus oblique attenuatam spermophoro centrali affigatur et sic quoque funiculus umbilicalis 
esset censenda. 



I. CRYPTOCORYNE ovata. 



C. foliis oblongis aut ovato-oblongis , spatha pedunculata subspiraliter torta verrucoso- 
rugosiuscula. 



Arum ovatum Linn. Sp. pi, p, 967. 



STYLOCH.IiTON. ^7 

Caladium ovatum Vent. — Willd. Sp. pi, IV. p. 488. 3. 
Karmpola Reeed Malab. Xl. p. 45. tab. 23. 

Habit. In Malabaria aliisque Indiae orientalis regionibus locis aquosis, ex. gr. in insula Zeylania , unde habemus exemplum 
aDoctore Koentg collectum et oHm viro doct. Van Royen nomine Aru7?i morale exhibitum. Totus habitus, nee non 
forma spatboe , Cr. spiralis baud absimilis, et denique spadix rainutus, ipso Rheedio auctore , ^^per theculam capitatam , 
» fungosam, ruhescentem et rugis ohsitam , in medio hiantem se transmittens , confirmant, banc plantara jure ad genus 
hocce esse referendam. Horti tamen Malaharici descriptio et figura ostendit, carpella in hac specie muUo frequen- 
tiora, uniovulata, imbricatim-combinata in ovarium unicum, sphaeroideum , multicelhilosum. Nonne hcec pistilli 
formatio lucem afferre posset naturae atque origini arilli in superiori specie? — scilicet, ut hie, quemadmodum ego 
suspicor, e nulla alia re constet, nisi e parietibus septorum aut carpellis intime unitis? 

Descr. Acaulis ; surculi compkires arrecti e caudice horizonlali crasso carnoso radiciformi , inferne 
fibras longas teretes albidas emittente, nonnullis petiolorum mutilatorum basibus velati. Folia 
petiolis longis, crassis, sordide virescentibus aut rubescentibus inUis medullaribus , superne 
cylindricis , inferne dilatato-vaginantibus , costam eorum infra alte prominulam constituentibus , 
SLiffulta, pedalia et ultra, tres quatuorve et amplius pollices lata, oblonga, acuminata, basi 
subrotundata , saepe etiam inaequali-acutata , plana, extimis tantum marginibus infra nervo 
submarginali einctis crispatulo-undulata , nervulis sat approximatis oblique e costa adscenden- 
tibus tenuiter transverse striata , herbacea , in pagina superiori glaberrima , in dorsali ad nervulos , 
inprimis marginalem , pube minutissimo obsessa. Scapi inter bases petiolorum, nonnunquam 
laterales , plus dimidio petiolis breviores atque tenuiores , virentes , compressiusculo-cylindracei , 
sub spatha clavato-turgidi ac rubelli. Spatha ima parte urceolato-tubulosa , superne dilatato- 
eoneava , ovato-auriformis , in cuspidem longam angustata , spiraliter torta , subcarnosa , extus 
rugosa, scabrida et purpurascens , intus rubro-sanguinea , decidua. Pars spathae auriformis celerius 
destructa intus saturatius colorata , quam ad basin , rugis elevatis notata ; ima pars urceolaris 
superne dissepimento transversali rugis obsesso summo apici spadicis accreta. Spadix in fundo 
spathae occultus , rectus , infime sistit globulum rubescentem ovariorum multorum circa axem 
et inter se concretorum terminatum in clavam, parte attenuata nudam et albidam, parte crassiori 
antheris multis parvis flavis et appendice calyptrajformi e dissepimento deorsum directa ex parte 
reconditam. 



. IV. STYLOGH^TON. 

F. L. Leprieur in Annal. Sc. natur. 1834. //. p. 184. tab. 5. 
CHARACTER ESSENTIALIS. 

Spatha basi tubuloso-integra, limbo breviy subfornicato. Spadix liber, apice exsertus, 
interrupts androgynus, medio nudus. Filamenta distincta, antheris bilocularibus, rima 
laterali utrinque dehiscentibus. Ovaria circa basin spadicis concreta, monostyla, 
superne disco demum perforato obtecta, ovulis pluribus angulo interno affixis. Stigmata 
terminalia, indivisa. Bacca unica, sex- aut multi-locularis , polysperma. 

Veget. Planta humilis, caudice subterraneo, carnoso, radiciformi, stolonifero, dense setigero. Folia longe petiolata , 
hastata , mixtinervia. Inflorescentia inter basin vaginantem petiolorum subsessilis, squamis emarcidis cincta. Spatha 
sordide violacea, vegeto-persistens. 

Adf. Ad Cryptocorynen Fisch. ob ovaria in communem axem concreta, ob ovula ex angulo interno ascendentia et 
spatham non inferne convolutam, sed in tubum indivisum formatam, omnino proximo accedit. Ab illo tamen hocce 
genus satis distinguitur spatha non septata neque ullo modo cum spadice coadunata. In utroque genere etiam orga- 
norum masculinorum conformatio est diversa. 

DiSTRiB. Unicam speciem zonae torridse African occidentalis propriam indefesso investigandi studio Viri CI. Leprieur 
debemus. 



RUMPHIi 



OBSERVATIO. 



Humanitati ejusdem Viri CI. Leprieur, qui mihi specimen hujus plantae dono dedit, debeo, quod mihi qusedam ejus 
descriptioni (1) addere licuit, quae praecipue structuram organorum femineorum spectant : qua in re opiniones nostras 
aliquatenus differunt. 



STYLOCHJETON hypogeum. 



Habit. In coUibus arenosis Senegambiop , prsesertim in provinciis Cayor , OvaJo et ad Promontorium viride. Floret Maio, 
Junio et Julio. 

Descr. Caudex horizontalis , digiti crassitie , stolonifer, substantise subcarnosae, extus, perinde ac 
multorum FiUcttm^ squamulis innumeris setaceis fuscis confertissime obsitus, intus albus, 
praesertim ubi folia explicat, permultas radiculas simplices , 2-6 poll, longas , satis crassas , 
albidas, carnosas, clavato-filiformes gerens. Folia quinque aut octo, squamis aliquot sive foliis 
abortivis membranaceis, pallide flavicantibus cincta, erecto-patentia , petiolata, lanceolato-hastata , 
acuminata , herbacea , glabra , supra intense viridia , infra pallidiora , basi nervis aliquot diver- 
gentibus, supra yenis curvis infra marginem anastomosantibus e costa crassiori orientibus : 
PETiOLus lamina foliari paulo longior, 3-6-pollicaris, superne teres , obiter canaliculatus, flavo- 
virescens maculisque crebris purpurascentibus notalus , basi terrae immersa , usque ad dimidium 
longitudinis membranaceo-dilatatus , vaginans , dilute albo-violaceus. Spatha bipollicaris , inter 
bases vaginantes petiolorum et squamas membranaceas subsessilis, solitaria, erecta, inferne 
tubulosa et ultra dimidium terra latens, superne hinc longitudinaliter fissa : tubus ejus elongatus, 
rectus , cylindricus , continuus , subcarnosus , striatus , fere decolor : limbus tubo multo brevior, 
erectus, lato-oyatus, acutus , concavus, sordide yiolaceus. Spadix spatham adaequans, sessilis, 
omnino liber, interrupte androgynus , inferne st rictus et imo femineus , superne , ubi ultra 
dimidium antherifer est, leviter incurvus. Stamina creberrima, libera, nuda, nullis glandulis 
organisve rudimentariis intermixta : filamenta filiformia, superne sensim crassiora, substantise 
consimilis ac spadix eique sine articulatione enata : antherce basifixae , longitudine filamentorum , 
obtuse tetragonae, leviter emarginatae, e duobus loculis ellipsoideis oppositis connectivo lonpi- 
tudinali filamento continuo unitis formatae. Hi loculi longitudinaliter rima laterali completa 
valvatim dehiscunt atque intus dissepimento satis crasso longitudinali fere completo sunt 
bilocellati ; hoc demum dissepimentum , pollme globoso emisso, externe conspicitur, cummargines 
valvularum cujusvis loculamenti utrinque yersus connectivum reflectuntur. Ovaria 6-9, quandoque 
plura , circum basin spadicis inferne in unum oyarium gamogastricum sulcatum 6-9 aut multi- 
loculare , superne multiceps , unita : singula haec oyaria conjuncta in apice libero gerunt discum 
{cupulam Lepr.) plano-conyexum , epigynum, initio basi styli omnino continuum, qui deinde , 
ubi stylus magis magisque longitudine crescit , ab hoc sejungitur et finditur, quibusdam hujus 
disci reliquiis circa basin excrescentem styli remanentibus , quas Leprieur tanquam spathellam 
gracilem scariosam descripsit. OyuLA plura, 8-16 in quoyis loculo, angulo interno affixa, sub- 
biseriata, elongato-ellipsoidea , funiculata, ascendentia. Styli totidem quot oyaria, ex horum 
apice disco obtecto sublateraliter enati, recti, superne teretes, basin yersus crassiores, quse 
denique a disco sejvmgitur, quem quodammodo perforat. Stigma terminale , incrassatum. Fructum 
inyentor memorat baccam subterraneam , carnosam, spatha basi dilatata inclusam. 



(1) Ecce character genericus ab investigatore ipso 1. c. exhibitus : 

Styloch^ton. Spatha tubo elongato indiviso, limbo brevi. Spadix omnino liber, superne antherifer, inferne ovariis 
conjunctis onustus. Anthers liberse, filamentis brevibus suffultae , rimis longitudinalibus lateraliter dehiscentes. Ovarta 
(6-9 et ultra) basi spadicis adnata, inter se conjuncta; ovuhs (8-16) loculorum angulo interno affixis, ascendentibus. 
Styli apice capitati, e cupula ovarium superanti orti, spathellula circumdati. Frictcs carnosus, hypogeus. 

Species unica. Styloch^ton hypogeum. 



RISARUM. 



TRIBUS III. DRACUNCULINtE SCHTT. (d. 

Spadix planfe liber aut nonnisi perraro ima spathce accretus, plerumque interrupte 
androgynus, raro dioicus, mien flores femineos et masculos ssepe organis fructificationis 
rudimentariis obsessus, supernfe appendice nuda auctus. Jntherce liberae, rarissime 
coadunatae, loculis turgidis connectiyo distinctioribus. Omria crebra, libera, uni- 
locularia, i-multi-oYulata. Stylus nuUus, raro manifestus. Semina albuminosa, embryo 
myerso. — Vegetabilia rhizomate saepe tuberoso vel incrassato, foliorum lamina nervis 
validis palmatis aut pedatis , integra, saepius cordata, hastata s. sagittata, aut palmati- s. 
pedati-partita, spadicibus saepissime foetidis. 

SUBTRIBUS L ARISARE^ SCHTT. (^). 

Spadix liber, monoicus aut dioicus. Stamina laxiiiscule disposita, filamentis manifestis, antheris 
peltatis , transverse s. poris dehiseentibus. Ovaria ovulis crebris paucisve fundo vel imo parieti 
insertis, erectis. Stylus plerumque distinctus. Organa ^udimentaria subnulla. 

V. ARISARUM. 

TouRNEF. Inst. hot. p. 131. — Kunth. Mem. du Mus. IV. p. 438. — Spr. Syst. Veg. III. p. 756. 
3059. -— Ejusd. Gen. pi. II. p. 681. 3434. — Mart, in Flor. Rat. 1831. p. 458. IX. -~ Schott 
in Melet. hot. I. p. 16 (3). 

CHARACTER ESSENTIALIS. 

Spatha basi tubuloso-integra, superne fornicata. Spadix supernfe nudus, inferne 
continuo-androgynus : organa rudimentaria nulla. Filamenta discreta, antheris trans- 
verse biyalyibus. Omria pauca, unilateralia, unilocularia; ovulis multis fundo affixis, 
erectis. Stjli distincti. Stigmata subcapitato-peltata. Baccce 2-8-sperm2e. Semina albu- 
minosa. 

CHARACTER NATURALIS. 

Spatha monophylla, oblonga , membranacea , inferne ventricoso- aut cylindraceo - tubulosa , 
superne aperta , desinens in laminam fornicatam acuminatam. Spadix spatha brevior, fundo ejus 



(1) Dracijnculin^ Schtt. in Melet. lot. I. p. 16. « Spatha marcescens. Spadix inferne femineus, superne masculus, 
appendice auctus. Flores masculi, feminei v. neutri (paranthia) seorsim aggregati. Antherae (singuli floris) libera, 
sejunctse , loculis perfectis , connectivo majoribus. Ovarium 1-loculare. Stigma capitatum v. lobatum. — Vegetabilia 
rhizomate tuberoso prolifero ; turione annuo , annuas e basi radices emittente ; vaginis petiolaribus elongatis ; stipularibus 
nullis; pedunculis post florescentiam erectis. » 

(2) Arisare^ Schtt. ibid. <c Spatha incurva (striata). Spadix monoicus v. dioicus (inodorus). Stamina remota, filamentis 
manifestis, antheris peltatis, valvatim dehiseentibus. Paranthia nulla. Stylus manifestus, continuus. » 

{^) Arisarum Tournef. (Kunth.) Spatha inferne tubulosa. Spadix monoicus. Antherae 2- valves. Ovaria unilateraha , 
ovulis plurimis , fundo affixis , erectis. 

Genus europaeum , foliis simultaneis , integris. 

A. vulgare Kunth. A. prohoscideum Schtt. (Arum proboscideum L.) 

23 



90 RUMPHIA. 

oblique insidens , basin versus sensim incrassatus, rectus ac laxiuseule florifer, superne iiudus , sub- 
clavatus et secundum directionem laminae spathae curvatus. Flores monoici, nudi, pauci tantummodo 
feminei in latere antico spadicis infra copiosiores masculos, nuUis organis rudimentariis sejuncti. 
Masculi : stamina patentia , remotiuscula , infima pistillis contigua : filamenta breyia , crassa , sub- 
conoidea , superiora sensim longitudine decrescentia aut subnulla : antherw terminales , nephroideo- 
globosae , rima transversali semi-bivalves , valvulis inaequalibus , superiore minore inferiorem operculi 
instar tegente. Feminei : pistilla pauca, sessilia, pressim contigua, libera. Ovaria obovoideo-globosa , 
in ambitu laterata, unilocularia, multi-ovulata : ovula ovoideo-oblonga, funiculis umbilicalibus brevibus 
fundo carnoso cavitatis ovarii afi&xa, erecta. Stylus in quovis pistillo unicus, terminalis, filiformis : stigma 
depresso-capitatum , subpeltatum, papillosum. Fructus : secundum Tozetti in Ann. Mus. Flor. II, 2, 
p. 67. capsules coriaceae, uniloculares , seminibus duobus - quatuor globulosis, quae tamen descriptio 
cum natura non congruit. Secundum meas observationes sunt baccae turbinatae, superne facie discoideo- 
convexae, ibidem ambitu angulosae et in centro apiculo stylove instructae , inferne mutua pressione 
lateratae , imae spadicis parti insigniter incrassatae insidentes , reliquiis spathae emarcidae dilaceratae 
adhuc velatae , variae magnitudinis , 3-8-spermae. Pericarpiuin basi substantiae crassioris magisque 
carnosae quam lateribus, intus succulentum. Semina magnitudine grani piperis nigri , fundo pericarpii 
ope funiculorum umbilicalium crassorum indivisorum affixa, erecta, subglobosa s. hemisphaerica , 
longitudinaliter elevato-striata , basi hilo lato superficiali, in vertice cicatricula stomatis obsolete 
mucronata. Testa subcoriacea, statu siccato ferruginea, ad basin nuclei crassior. Albumen sub- 
globosum aut lenticulari-convexum , laeve , intus candidum , farinosum. Emhryon axile ad extremi- 
tatem superiorem, inversum, rectum, cylindricum , albidum , albumine baud multo brevius. 

Veget. Ari vulgaris plane similis. Radix (seu potius rhizoma) est tuberosa , perennis , superne folia squamis emareidis 
cincta, inferne fibras radicales gerens, ovoideo-oblonga sive subraraoso-repens. Folia petiolis longis inferne dilatato- 
vaginantibus mutuo sese amplectentibus insidenlia, dilatato-cordata sive hastata, ceterum indivisa, mixtinervia, 
nervis basilaribus maxime divergentibus , lateralibus anastomosantibus , membranacea , glabra. Spadix e basi 
■vaginanti petioli solitarius, scapum elongatum terminans. Color spathae e livido purpurascens. 



Adf. Spatha inferne non hie longitudinaliter fissa sed tubuloso-integra , maxime vero proprio florum masculorum et 
femineorum organismo a ceteris omnibus hujus familiae hocce genus distinguitur. Eqaidem ita existimo, illud 
Aroideas vulgares tam arcto vinculo cum Pistiaceis conjungere, ut bine conjicere possimus , eas non diversas 
familias, sed banc quasi Tribum Aroidearum esse censendam. Ambo, quae novimus , Pistiacearum genera, Pistia 
scilicet et Ambrosinia baud ulla alia re a ceteris Aroideis difFerunt, nisi quod spadix in illis longitudine cum spatha 
confluens ima basi in parte antica unicum modo gerit pistillum, structura plane eadem, qua Arisarum. An vero, 
in structura simili organorum fructificationis , major minor ve eorum numerus idoneam causam prsebet, cur diversas 
familias statuamus? — Equidem hoc eo minus probandum censeo , quo magis notum est, numerum pistillorum in 
omnibus Aroideis quam maxime instabilem esse, cujus rei vel Arisarum luculentissimo est exemplo. Porro, in hoc 
genere organis femineis idem est situs , qui in Pistia et Amhrosinid, Quae omnia horum generum inter se affinitatem 
eorumque cum una eademque famiba cognationem satis probare videntur. 

DisTRiB. Utraque species nobis cognita in meridionalibus Europae regionibus, altera etiamin Africa boreali reperitur. 



1. ARISARUM VULGARE. 

A. foliis cordato-sagittatis s. cordato-hastatis, spathae limbo apice acuminato incurvato. 

Targioni-Tozzetti in Ann, Mus, Flor, II, 2. p. 66. — Kunth. in Mem. du Mus, IV. p, 435. — Spr. 

Syst, Veg.IV.p,768, 
Arisarum australe Rich, in Arch, hot, 1833. p, 20. tab. 2. 
Arum Arisarum Linn. Sp. pi, p, 966. 15. — Lam. Enc. hot. III. p. 9. 8. — Jacq. Hort. Schoenb. II. 

p, 34. tab. 192. — WiLLD. Sp, pi, IV, p, 485. 21. 
Arum acaule^ foliis cordato-oblongis, spatha bifida ^ spadice incurvo Linn. Sp, pi, 2. p. 1370. — 

Ejusd. Hort. Cliff, p, 435. — Van Roy. Lugd. Bat, p. 7. 7. — Mill. Diet, ^° 4. — Sabbat. Hort, 

Rom, 2. tab. 79. 



ARISARUM. 91 

Arisarum latifolium majus et alterum Bauh. Ptn. p. 196. — Boerh. Ind. pi. Lugd. Bat. p. 111. ■— 

TouRNEF. Inst. hot. p. 161. 
Arisarum latifolium primumet alterum Clus. Hist. pi. II. p. 73. — Ejusd. Pann. p. 303. — Lob. 

Icon. 598. — J. Bauh. Hist. pi. II. p. 786. — Raj. Rist. pi. I. p. 580. et //. p. 1^11. 9, 
Arumhumile s. Arisarum latifolium majus Moriss. Hist. pi. III.p, 544. sect. 13. tah. 6. fig. 15. 
Arisarum serpentinum, rotundiore folio Barrel. Ico7i. 573. 
Arisarum latifolium coluhrinum Barrel. Icon. 1130, 

Habit, in Mauritanioe, Moreae, Italiee , Lusitaniae , Hispaniae, Provincial Gallicae neraoribus. Ceterum lectorem ad acuratis- 
siraam hujus plantee descriptionem Richardi patris, quam et filius et Vir CI. Kunth in scriptis modo citatis prodide- 
runt, relegatum volo. 

OBSERVATIO. 

Copia satis magna speciminum siccatorum ex variis regionibus , quae praesertim in Herbario Parisiensi inspexi , cum 
foliorum forma, magnitudine et substantia, turn spathae raagnitudine ac colore insigniter differunt. Inprimis quae a V. Nob. 
HoFFMANSEGG cx PortugalHa advecta sunt foliis triangularibus cordato-hastatis satis magnis, turn pedunculis petiolo fere 
dimidio brevioribus, denique spatha fusca minore distinguuntur. Exemplum his plane simile sed leesum in Herbario 
V. CI. A. L. DE JussiEU reperitur, anno 1717 in Extramadura siccatum , addita inscriptione. ^^ Arisarum latifolium alterum 
C. B. 1) In bis itaque sinus baseos foliorum est levis ac dilatatus, cum in aliis omnibus a me inspectis exemplis profundus 
estet admodum. apertus. Merito igitur varietatem sistere possunt, latifoliam scilicet, fortasse specie ab A. vulgari diversam. 
His foliorum magnitudine vix inferiora sunt specimina, a V. CI. Desfontaines aliisque in Barbaria et septentrionali 
Africse ora collecta. Hanc varietatem ob crassiorem foliorum substantiam crassifoliam dico. Spatha ejus longissime 
pedunculata paulo major est quam A. vulgaris, in Europa meridionali crescentis, laetius purpureo-striata, limbo acumi- 
natiore. Porro foliis apice subacuminatis insignitur, cum A. vulgaris sunt apice acuta s. obtusa, quin etiam rotundata, 
ut V. c. in exemplo ab Adr. de Jussieu in insula Cyclopum reperto et mecum communicato : lobi baseos, ut A. vulgaris, 
magis minusve sunt obtusi, aequi- s. inaequilongi, sinu magis minusve profundo aperto a se invicem distantes. Specimina 
a Despreaux in Mored circa Modon cellecta (in Herbario De Lessert) foliis nigro-maculatis , et alia ex insula Capreis in 
sinu Neapolitano allata varietatem afram manifesto cum A. vulgari connectunt, ut dubius ha^ream, utri earum specierum 
sint tribuenda. Frustra quoque operam dedi, ut coUata utraque varietate indagarera , an forte peculiar! spadicis forma 
distingui possent, cum hie, baud secus quam in A. vulgari, apice aut obiter tantum, aut saepe satis vahde incrassatus et 
pro periodo inflorescentiae magis minusve longus est. 



2. ARISARUM PROBOSCIDEUM. 

A. foliis cordato-hastatis, spathae limbo apice fihformi-subulato declinato. 

Arum prohoscideum Linn. Sp. pi. p. 966. 14. — Lam. Enc. hot. III. p. 10. 11. — Willd. Sp. pL IV. 
p. 485. 21 (excL var. fi- ad Ambrosiniam pertinens). — Spr. S^st. Veg. III. p. 768. 9. 

Arisarum flore in tenuem caudam aheunte Tournef. Inst. hot. p. 161. — Petiv. Gaz. tab. 129. fig. 21. 

— Mill. Diet, n^ 3. — Sabbat, ffort. Rom, 2. tab. 78. 
Arisarum mimes proboscideum Bocc. Mus. II. p. 61. tab. 50. — Raj. Hist. pi. I. p. 580. 9. 
Arisarum latifolium minus repens cespitosum Barrel. Ear. 182. et Icon. 1150. 

Habit. In monte Apennino. Nostrum Herbarium habet exemplaria a Gussone in saltibus nemorosis prope Cajetam et 
Stabiam collecta; unum quoque a Jaubert in ripa lacus Castel Gandolfo in Etrurid repertum. 



OBSERVATIO. 

Diflfert haec species a priori cum spatha acuminata multo longiori , turn maxime spadice acumine magis incrassato ibique 
leviter muricato. An Arum PyrenoBum Lapeyr., mihi nonnisi brevi Gl. Sprengel (1. c. 7.) diagnosi notum, pariter ad 
hocce genus sit referendum et ab ^. proboscideo satis dififerat, diligentior ostendet investigatio. 



VI. ARISiEMA. 

Mart, in Regensb. hot. Zeit. 1831. p. 459. XL — Schott in Melet. hot. I, p, 16 (1). 

CHARACTER ESSENTIALIS. 

Spatha basi convoluta. Spadix supernfe nudus, infernfe unisexualis raro androgynus : 
organa rudimentaria fertilibus superposita aut plerumque nulla. Jntherce in filamentis 
distinctis yerticillatae^ loculis aut discretis aut appositis, poro aut rima subtransversali 
dehiscentibus. Os>aria libera^ unilocularia^ oyulis 2-6 raro pluribus basilaribus erectis, 
Styli breves aut nuUi. Stigmata indivisa. Baccce mono- aut oligo-spermse. Semina albu- 
minosa. 

CHARACTER NATURALIS. 

Spatha monophylla , spadice saepe brevior , interdum eodem longior , ima parte tubuloso-convoluta , 
superne plerumque subfornicata , apice inclinato , raro planiuscula et patens aut erecta, decidua. 
Spadix formae in variis speciebus diversae , in multis debilis ac elongato-subuliformis , in aliis rigidior 
et clavato-incrassatus , ad basin solana floribus nudis , vulgo unisexualibus , rarissime continuo-andro- 
gynis obsessus , aut nullo omnino vestigio organorum rudimentariorum aut supra fertilia staminibus 
sparsis mutilatis. Flores masculi : stamina plurima, bina ad quaterna , raro plura, in fasciculos 
parvos plerumque laxe dispositos connata , sic filamenta magis minusve longa conica aut subulata 
sistentia, quorum quodvis apice gerit verticillum antherarum adnatarum. Antherarum forma in 
diversis speciebus, quin interdum in uno eodemque individuo (conferatur e. gr.il. nepenthoides) 
dissimilis : a Y. CI. Martio describuntur uniloculares transverse bivalves, quamquam me judice potius 
statuendum videtur, unamquamque constare loculamentis binis subglobosis seu ovoideis , aut valde 
a se invicem disjunctis, aut magis minusve sibi approximatis, quae ambo supra foraminulo, in aliis 
obliquo aut transversali , in aliis rotundo , aperiuntur, quae mea opinio crebra duorum ejusmodi 
loculamentorum in antheram unam bilocularem concretione firmatur. Flores feminei : masculis 
semper densius aggregati, licet liberi. Ovaria infernevarie pressa, facie suprema convexa, intus uhico 
loculamento , cujus fundo vel parieti juxta basin quatuor ad sex , raro plura , aut duo tantum ovula 
erecta miicilagine pellucida involuta sunt affixa. Stylus vulgo nullus aut brevissimus et subconicus : 
stigma terminale, parvum , depresso-hemisphaericum s. capitato-peltatum , papillosum. Baccce supra 
partem axis inferiorem persistentem in capitulum subglobosum seu ovoideum aut in spicam cylin- 
draceam congestae, di^tinctae, obovoideo-globosae aut ellipsoideae subinde subturbinatae , molliter 
carnosae, uniloculares, seminibus duobus aut quatuor, saepe etiam uno tantum solitario. Semina 
formae diversae, singula funiculo umbilicali brevi satis crasso fundo loculi affixa, laeviuscula, testa 
coriacea aut membranacea ad basin incrassata obtecta. Albumen imum vulgo depressum, intus 
subfarinaceo-carnosum , albidum, strato tenuissimo discolori cinctum. Emhryon axile, rectum, 
inversum , paulo brevius albumine , cujus stratum periphericum modo descriptum in vertice tantum 
radiculam ejus obducit. Radicula brevis, teretiuscula , obtusa. Cotyledon major et plerumque magis 



(\) Ariswma Mart. Spatha inferne convoluta. Spadix polygamus. Antherse 2-valves. Ovaria spadici circumposita , 
ovulis sub -4, basilaribus (imo parieti affixis?) erectis. 

Obs. Spadix monoicus v. dioicus in nonnullis speciebus. An monoicus semper excedit spatham? 

Americae borealis, Japoniae nee non Nepaliae superioris incolae , foliis simultaneis, pedato-partitis v. radiatim 
dispositis. 

A. costatum Mart. A. Dracontium Schtt. ( Arum Dracontium L.) A. ecJiinatum Schtt. A. eruhescens Schtt. A. 
nepenthoides Mart. A. pentaphyllum Schtt. A. ringens Schtt. A. serratum Schtt. A, speciosum Mart. A. 
ternatum Schtt. A. tortuosum Schtt. A. triphyllum Schtt. (Ari species Auct.) 



ARTS^MA. 93 

incrassata, aut clausa, aut fissura lateral! parva longitudinali prope radiculam. Gemmula intus ad 
basin cotyledonum ex axe radiculae enata , minuta, conoidea , deorsum spectans , et ubi ilia fissura adest 
versus earn leviter inclinata. 

Veget. Plants annotinae, acaules sive pseudo^caulescentes , radice tuberosa, perenni. Folia solitaria aut bina raro plura, 
peltati-palmati- aut pedati-secta (rarissiiiie indivisa), segmentis sessilibus aut ansatis iutegerrimis raro eroso- 
serratis subreticulato-penninerviis : petioli longi, inferne vaginantes atque arcta basium suarum tubulosarum cum 
scapi centralis basi concretione quasi caulem efformantes, ad radicem squamis seu vaginis emarcidis cincti. Scapus 
solitarius, vulgo sine spathellis spatha terminatus. 

Adf. Habitu Dracunculo Tournef. simiUimum hocce genus cum ab isto, tum ab aliis omnibus hujus famili^ conformatione 
organorum fructificationis plane diversa distinguitur. Maxima ei hoc nomine cum Arisarum Rich., inprimis quoad 
structuram antherarum , habitu longe minor est similitudo. 

DisTRiB. E triginta et una sequentibus speciebus , quarum undecim haudquaquam satis nota3 sunt, major pars, scilicet 
viginti duse species Asiam australem insulasque vicinas , ac prsecipue quidem regiones montanas vastas elevatasque 
inhabitat. Sex species in America boreali foederata, duoe in Brasilia reperiuntur. Suspicari licet novis investigatio- 
nibus praesertim in Asia insigne incremeutum huic generi adjici posse. 



OBSERVATIO. 

Distributio hujus generis in complura pro numero ovulorum, quae ovariis continentur, aut pro forma et dehiscentia 
antherarum, nisi naturae vim facias, nulla mihi ratione admitti posse videtur : idque vel eo magis, quod forma antherarum, 
ut jam supra indicavi, in una eademque specie baud raro est dissimilis et pariter numerus ovulorum non semper in eadem 
specie sibi constat, cujus rei^. Dracontium est exemplo. 

* Foliis peltati-scctis. 

1. ARIStEMA erubescens. 

A. foliis peltati-sectis;, segmentis (denis-duodenis) sessilibus lineari-lanceolatis longe 
acuminatis integerrimis remote venosis, spadice clayato-obtusiusculo spatha subfor- 
nicata acuminatissima breviore. 

Arum erubescens Wall. PL Asiat. rar. II. p. 30. tab. 135. 

Habit. Plantaa V. CI. Wallich in montibus aUissimis Nepaliae primum reperta, cujus descriptionem fere totam hie adscri- 
bimus. 

Descr. Planta glabra, e radice tuberosa fibras multas exserente recte assurgens. Folium unicum 
limbo piano, orbiculato-peltato , fere pedali, 10-12-secto : petiolus sesquipedalis , vaginatus , 
llavidus, lineis longitudinalibus purpureis transverse seriatis pictus. Segmenta lineari-lanceolata , 
valde acuminata, undulata, basi angusta sessilia , sexpollicaria , atro-viridia , subtus glaucescentia. 
Scapus solitarius, petiolo brevior, cum illo basi yaginis commtmibus involutus. -5/?a^Aa pallida , 
striis albis et roseis ornata : basis tripollicaris , cylindraceo-convoluta : limbus paulo brevior 
ovatus, fornicatus, in acumen pollicare teres descendens attenuatus. Spadix unisexualis, femineus 
erectus, tubum spathae sequans^ inferior pars vix pollicaris dense obtecta ovariis obovoideis , 
4-ovulatis , stylo conico brevissimo terminatis ; pars nuda claviformis , bipollicaris , supra ovaria 
constricta, superne cylindraceo-attenuata , obtusiuscula , Isevis. 



2. ARISiEMA LESCHENAULTII. 

A. foliis peltati-sectis, segmentis (denis-duodenis) sessilibus oblongis acuminatis 
erosis parallelo-venosis, spadice clavato-obtuso spatha subfornicata acuminata breyiore. 

24 



94 RUMPHIA. 

Habit. In terra continenti Indiae in montosis Nellyyerry a Leschenault reperta , fide speciminum in Herbario Horti Botanici 
Parisiensis servatorum. Ab A. erulescenti segmentis folioriim mulfo latioribus arctissime venosis satis distinguitur. 

Descr. Planta ferme 1^-2 pedes alta, plane glabra, proteranthea aut simul folia explicans et florens. 
Tuber magnitudine seminis Hypocastani vulgaris ^ globosum, in vertice fibris filiformibus 
simplicibus carnosis comatum , externe stramineum , inUis albidum. Folium solitarium, lonpis- 
sime petiolatum , peltato-1 0-1 1-sectum : petiolus ultra quam pedalis , crassitudine pennae anserinae , 
teres, ex viridi mixtura sordide purpurascente striatus. Segmenta patentissima , 4-4^ poll, 
longa, ultra quam 1 ^ poll, lata, oblonga, acuminatissima , basi angustata et quaedam hie subinde 
coadunita , subcarinata , margine erosula , supra atro-yiridia , subtus flavo-virescentia ac venis 
creberrimis parallelis prope marginem anastomosantibus magis conspicuis, substantias pergamenae. 
Pedunculus pedalis, strictus, teres, striatus, inferne spathella tubulosa obtusa superne hinc 
longitudinaliter fissa membranacea fere 5-6 poll, longa arete yaginatus. Spatha colons, ut yidetur, 
pallide virescentis mixtura fusco-purpurea , quatuor poUices longa, usque ad dimidium in tubum 
cylindraceo-yentricosum striatum substantias crasse-pergamenae convoluta^ limhus oblongus, 
subfornicatus , nervoso-striatus , apice in acumen incurvum dimidium pollicis longum attenuatus , 
marginibus ima ad orificium tubi subrevolutis. Spadix tubo spathae longior, strictus, superne 
in clavam cylindraceam obtusam nudam ferme 1^ poll, longam desinens, inferne qua axis basin 
versus sensim crassior est , unisexualis. F lores masculi : totum axem sulcatum sub claya nuda 
occupant, laxiuscule dispositi, filamentis brevissimis conoideis carnosis formati, quibus apice 
antherae ternae, subinde binae tantum, rarius solitariae adnatae sunt. Antherce dicoccae, biloculares, 
loculo altero interdum evanido, supra poris subrotundis dehiscentes. Flores femmei : penitus ima 
circa partem crassiorem axis densati , qui usque ad apicem clavato-incrassatum nudum est sulcatus 
et setis sparsis horizontalibus aut curvis carnosis crassis obsessus, quae in spadice masculo non 
inveniuntur. 



3. ARIStEMA eghinatum. 

A. foliis peltati-sectis, segmentis (septenis-octonis) sessilibus oblongo-lanceolatis 
acuminatis, spadice clayato-obtuso apice pilosiusculo spatha subfornicata subulato- 
acuminatissima breyiore. 

Arum echmatuTn Wall. PL Asiat. rar, II. p. 30. tab. 136. 

Habit. In vertice Sheopore montis Bengalise interioris. Praecipua e descriptione citata hue referimus. 

Descr . Tuber subglobosiim , radicibus filiformibus carnosis. Folium unicum, petiolo sesqui- bi-pedali 
glauco-yirescenti , peltato-7-8-sectum. Segmenta patentissima , oblongo-lanceolata , acuminata, 
basi subacuta ac sessilia, subimdulata, supra atro-yiridia , subtLis glauca, obsolete transverse 
penninervia, 4-5 pollicaria. Scapus solitarius, petiolo tertia parte brevior cumque eo inferne 
vaginis diiabiis aut tribus tubulosis membranaceis circumvolutus. Spathce basis convoluta, quadri- 
pollicaris , viridi-glaucescens , albido-striata , intus purpureo-punctata ; limbus ovatLis , fornicatus , 
quadripollicaris, marginibus subrecurvatis, superne intus yiolaceus, desinens in filum gracillimum 
oblique descendens, limbum ipsum longitudine aequans. Spadix bipollicaris , erectus, unisexualis, 
in parte dimidia inferiori aut staminibus aut pistillis obsitus 5 parte SLiperiore sive clava crassa , 
cylindrica, obtusissima, albida, punctis yiolaceis seriatis lineolata, apice pilis densis hyalinis obsita. 
Stamina : filamenta distantia, brevia, subtdata, antheris quaternis yel quinis violaceis terminata. 
Pistilla confertissima : ovaria ovoidea, angulata, biovulata, stylo brevi terminali. 



4. ARIS^MA NEPENTHOIDES. 

A. foliis peltati-sectisj segmentis (quinis) sessilibus lanceolatis longe acuminatis;, 
spadice clayato-obtuso spatha auriculato-fornicata acuta breyiore. 
Arum nepenthoides Wall. Tent. Flor. Nep. p. 116. tab, 18. 



ARISiEMA. 



95 



H.BIT. Pariter in sylvis montis Shcopore in jugo Nepaliae. Ex opere citato, quod in Bengalia in lucem prodiit, itaque in 
paucorum tantum raanibus versatur, summam descriptionis hie desumsi. 

Descr. Tuber depresso-orbiculatum , in vertice fibris longis crassis comosum. CauUs {e petiolomm 
basibus intime unitis formatus) bi-quadri-pedalis , erectus, carnosus, cylindraceo-attenuatus , 
mferne Taginatus , pulcerrime maculis scabriusculis striisque violaceis variegatus, medio 
diphyllus, apice florifer. Folia subopposita, patentia , petiolo longo tereti -attenuate striis violaceis 
annulato, segmentis quinis peltatim-secta , eircumscriptione orbiculato-cordata. Segmenta lan- 
eeolata, acuminatissima , basi subacuta, dodrantalia ad spithamea, integerrima , membranacea , 
supra atro-viridia ac nitida, subtus glauea, tenuissime alterni-penninervia , inferiora duo extrorsum 
gibbosiora. Spatha terminalis, sex-octo pollices longa, extus ex albido-viridiuscula, striis violaceis 
picta, intus fuscescens : inferior dimidia pars cylindraceo-convoluta ; pars superior sive limbus 
auriculato-subtriloba ^ lobo intermedio ovato , subacuminato , fornicato-descendente ; auriculis 
orbiculato-reniformibus , horizontaliter recurvis. Spadix erectus, tubo spathse parum longior, 
dioicus : masculus femineo parum gracilior et una cum spatha brevior : pars dimidia inferior 
e basi ultra medium dense staminifera aut pistillifera , ceterum nuda : pars dimidia superior 
claviformis, obtusissima, basi truncata, alba, punctulata, intus spongioso-fibrosa. Stamina 
copiosa, distincta, spiraearia : filamenta brevissima, subconica, apice gerentia antheras (sive potius 
loculos) tres aut quatuor verticillatas , uniloculares , vertice rima transversa dehiscentes : antherie 
staminum superiorum majores, subreniformes, violaceae, inferiorum minores, globosae, flavicantes, 
omnes polliniferae. Ovaria ovoideo-subrotunda , unilocularia , ovulis paucis erectis. Stylus brevis- 
simus, stigmate orbiculato-reniformi, pubescente. Baccm in strobilum elongato - cylindricum 
densatae, obovoideae, deorsum subangulatae , carnosae, coccinese, uniloculares, ^-3-spermae. 
Semina semiglobosa, bine angulo uno alterove notata, dorso subgibbera, erecta, l^via, funiculo 
brevi e fundo loculi orto suffulta. Spermodermis coriacea, intus membrana purpurascente prope 
hilum incrassata aucta, in vertice poro minuto perforata. Albume7i crassum, subcorneum, intus 
album , ad peripheriam fabrica molliori et colore e viridi-cyaneo distinctum. Embryon cylin- 
dricum, rectiusculum , lacteum , inversum, radicula nempe rotundata porum verticalem 
albuminis occupans, immediate seminis integumento tectum. 



5. ARISiEMA JACQUEMONTII. 

A. foliis peltati-sectis^ segmentis (quaternis quinisve) sessilibus oblongis longe 
acuminatis^ spadice filiformi spatha subfornicata subulato-acuminatissima breyiore. 

Habit. In montibus terras continentis Indiee orientalis, ubi Vir de disciplinis naturalibus optime meritus, jACQDEMONt, 
qui vietima hujus studii in peregrinationibus oecubuit, compluribus locis earn indagavit. Magnitudine, ut complures 
alias species, dissimilior, iterato ab eo in Diario botanico annotata fuit ; specimina sub n° 700 ad piantam masculam 
sunt referenda, ut et longe minora sub n« 80S' (perinde ac sequentia e montibus Cachemirios). Plantse feminece longe 
robustiori adscriptus est n^' 1228', quaj omnes in Herbario Horti Botanici Parisiensis asservantur. Haec vero species 
ab antecedentibus spadice longe minus apice incrassato filiformi satis distinguitur. 

Descr. Planta glaberrima, 1-2| pedes magna, tuberosa, tubere sphaeroideo , epidermide tenui 
fuscescente obducto , intus albido , e latere porro stolonifero ac suprema facie fibris permultis 
radicalibus obsesso. Folia solitaria s. bina, tunc basi petiolorum elongata dilatato-vaginanti mutuo 
sese amplectentia , in quinque raro quatuor segmenta subinaequalia sessilia 1^-ultra 5 poll, 
longa, ^- ultra 3 poll, lata basi angustata apice longe acuminata margine obsolete erosula mem- 
branacea supra laete viridia infra pallide viridia et venis laxe anastomosantibus distincta , peltati- 
secta, quorum anteriora minora. Pe^^oZ^ sunt maxima ex parte membranaceo-dilatati, pedunculum 
centralem vaginantes , superne patentes ac teretes , ut videtur , interdum purpurascenti-variegati : 
ad basin tecti binis vaginis tubulosis apice bine longitudinaliter fissis membranaceis striatis , 
quarum externa laxior, multo brevior, acuminata et substantiae multo tenuioris, quam interna, 
3-1 pedem longa, obtusa, superne virescens. Peduncidus petiolo elongatior, arrectus, teres. 



RUMPHIA. 

spatham versus sensim crassior. Spatha 3-ultra 4^ poll, longa, usque ad dimidium longitudinis 
subinfandibuliformi-convoluta , marginibus limhi lanceolato-oblongi subulato-acuminati sub- 
fornicati (ut videtur, intensius yirescentis) ad faucem subrevolutis. Spadix saltern pollice longior 
quam spatha , ultra duas tertias partes longitudinis superne nudus , inferne unisexualis , femineus 
una cum spatha major quam plantae masculae : pars ejus floribus nudis obsessa recta, e basi 
crassiore apicem nudum versus subattenuata : hie autem inclinatus, fihformis, apice subattenuatus, 
ima obsolete incrassatus. JP^7ame7^i^<3^ deorsum densius disposita, brevia, conoidea , horizontalia 
apice cum verticillo 3-5 anlherarum , superiora magis distantia subinde duarum , rarius cum una 
anthera passim incomplete. ^^zj^Aeroe dilatato-nephroideae , didymae, atro-violaceae , supra duobus 
foraminuhs divergentibus oblongis dehiscentes. Ovaria circa basin axis dense spiraha, eUipsoidea, 
in stylum brevem crassum attenuata, uniloculata, in fundo ovulis 5-7 in verticillo dispositis, 
crasse-funiculatis, erectis, lagenaeformibus, stomate axem versus incurvis , magnitudine inaequa- 
libus, pulpa crystallina involutis. Stigma parvum, lamellaeforme, apici styli impositum, papillosum. 



6. ARISiEMA HASTATUM. 

A. foliis cordato-hastatis s. hastato-tripartitis denticulatis, spadice clavato-obtuso 
spatha ovata acuminata breyiore. 

Arum virginicum Palis, de Beauv. ined. (baud Linn.) 

Habit. In America septentrionali foederata, fide Herbarii a Palisot de Beauvois coUecti, quod domino gaudet Barone 
De Lessert, existimante, illud esse Arum acaule , foliis hastato-cordaiis acutis, angulis ohtusis Florae Virginic. Gronov. 
f, 142, quod est Arum virginicum Linn. ; quae tamen sententia et humilitate ejus, et quod foliorum anguli sunt acuti, 
refutatur. Modo crescendi huic insigni speciei ingens intercedere videtur similitudo cum Typhonio divaricato, nee 
vero conformation e spadicis. 

Descr. Planta hxxmiYis ^ tuberosa, ahquot foHis radicalibus longe petiolatis. Petioli 4-5 poll, longi, 
superne teretes ac supra anguste-canaliculati , inferne vaginantes. Folia circiter 3 poll, longa, 
ima 2-3 poll, lata, cordato-hastata , mixtinervia, indivisa angulis acutis s. tripartita laciniis latera- 
libus intermedio longe minoribus , apice acuminata , margine magis minusve distincte remote- 
denticulata, membranacea, discolora, supra intense viridia et glabra, infra griseo- s. glauco- 
virescentia et in nervis venisque laxe anastomosantibus nee non ad margines pilosiuscula : lacinia? 
laterales foliorum tripartitorum ovatae, acutae, horizontales ; lacinia intermedia ovato-oblonga , 
acuminata. Scapios petiolo crassior, teres, ad exortum spathae subincrassatus. Spatha 4 poll, 
longa , usque ad dimidium tubuloso-convoluta ; limhus oblongo-ovatus , acuminatus , externe , 
ut videtur, virens ac striatus, intus atro-purpureo-fuscus et albido-striatus. Spadix vix e basi 
tubulosa spathae exsertus , rectus , in planta a me inspecta ima dense polygynus , cetera parte 
nudus 5 nempe supra ovaria ovoidea in spicam elongato-ovoideam densata per aliquot lineas 
longitudinis valde coarctatus absque organis glandulaeformibus : clava \~ poll, longa, cylindrica, 
obtusa, coloris purpurei aut purpureo-fusci. 



7. ARISiEMA BRASILIANUM. 

A. foliis trisectisj segmentis sessilibus oyato-ellipticis acuminatisj lateralibus extrorsum 
lobatis, spadice clayato-obtuso spatha oyata breyiore. 

Arum triphyllum Linn, (ex parte, scilicet synonyma, quae ad plantam brasilianam pertinent) Sp. pi. 



ARIS^MA. 97 

p, 965. A.— Lam. Enc. hot. Ill, p. 8. 4 (ex parte). — Willd. Sp. pi IV. p. 480. 7 (ex parte). — 
Spfi. Syst. Veg. III. p. 769. 121 (ex parte). 
Drammculus s. Serpentaria triphyUa hrasiliana Bauh. i^m. p. 195 e# Pro^r. jo. 101. — Dodart. 
mem. ^\. fig. i!73. 

Habit. In Brasilia. Jam V. Gl. Sims in Curtis Botanical Magazine iV° 9S0 de varietate Art triphylli agens plantam brasilianam 
non ad eandem speciem referendam esse existiraat, cui equidem libens assentior, cum character modo relatus, quod 
scilicet segmenta foliorum lateralia extrorsum sint lobata , nunquam in virginica crebro in caldariis nostris exculta 
observetur, tum etiam quod, ex figura citata, limbus spatha? in altera est obtusus, in altera acuminatus. Quod si 
. auctores a LiNNEode Aro triphyllo citatos conferas, banc speciem e duabus diversis conflatam esse apparet, quapropter, 
si nulla alia, jam lisec sufficeret ratio, ut illud nomen abrogaretur, quod, cum complures jam species foliis trisectis sint 
repertae, minus congruum esse videtur : itaque alteram harum ^^GOiQvnm. Arismna hrasilianum, virginicam autem 
CI. AiTON secutus, quem ipsum specialis utriusque plantae varietas non latuisse videtur, Ariscema atro-rubens nuncupavi. 
YX\^m Arum fythoniumM.k^i. ab hac planta brasiliana plane diversum sed tamen ad hoc genus referendum esse 
censeo, quamquam, specifica ejus identitate nondum bene cognita, dubiis illud speciebus annumerabo. 



8. ARIS^MA ATRO-RUBENS. 

A. foliis trisectis^ segmentis sessilibus oyato-ellipticis-lanceolatisYe acuminatis sub- 
integerrimis, spadice clavato-obtuso spatha oyata acuminata breviore. 

Arum atro-ruhens Ait. Hort. Kew. III. p. 315. — Willd. Sp. pi. IV. p. 481. 9 (excl. Syn. Pluk). 
Arum triphyllum Linn, (ex parte) Sp. pi. p. 965. 4. — Lam. Enc. hot. III. p. 8. 4 (ex parte, copiosa 

ejus descriptio tota).— Willd. Sp. pi. IV. p. 480. 7 (ex parte).— Mich. Flor. Boreali-Americ. II. 

p. 188. — NuTTALL. Gen. northam. II. p. ^22. —Elliot. Bot. Sanct-Carol. 11. p. 629. —Mart. 

Amoenit. Bot. Monac. p. 1^. fig, 11. 
Arum triphyllum var. zehrinum. Sims. Bot. Mag. N"" 950 (quod ad figuram et synonymum ad plantam 

Americae borealis pertinens). — Spr. Syst. Veg. III. p. 769. 21. 
Bracunculus sive Serpentaria triphylla Brasiliana Mem. Acad, de Par. IV. p. 273. cum fig. 
Arum acaule^ folio ternato Gron. Flor. Virg. p. 142. et Arum acaule , foliis ternatiSj foliis oppositis 

extrorsum gihhis, spathd acuminata, ihid. 
Arum minus triphyllum, s. Arisarum, pene viridi, VirginianumMoMSs. Hist. pi. III. p. 547. Sect. 13. 

tah. 5. fi.g, 43. 
Arum, s. A^Hsarum minus Marianum , folio triphyllo et pene ex pallido-virescente Pluk. Amalth. 

p. 52. tah. 376. fog. 3. 
Arum, s. Arisaruin triphyllum mifius , pene atro - ruhe^ite Virginianum Pluk. Almag. p. 52. 

tah. 11. fig. 5. 

Habit. In America septentrionali inde a Pensylvania usque ad Carolinam australem locis umbrosis et inde jam centum 
quinquaginta abhinc annis in hortos nostros transplantata. A priori specie facile eo distinguitur, quod segmenta 
lateralia nunquam sint lobata. Yarietates hujus generis , quae feruntur, ui zehrinum Sims., virens ei atro-purpureum 
PuRSH., non satis diversas existimo, ut hie ad eas attendamus, cum coloratio spathae, qua nituntur, levissima variegatione 
in alterius transeat. Fide complurium speciminum in variis regionibus Americae septentrionalis collectorum, quae 
Herbario Baronis De Lessert Parisiis continentur, fieri tamen potest, ut duoe plantae diversae eodem nomine con- 
fundantur, quarum altera longe robustior, venisque parallelis arctioribus conspiciia, ad hoc nostrum A. atro- 
7^2ihens referenda. Quod ad basin segmentorum lateralium foliorum et vel ad formam limbi spathae attinet, satis 
differt. Quaedam exempla a V. CI. Michabx ex America foederata advecta cum infra descripto ex Herbario Persopji 
accurate congruunt. Nempe segmenta lateralia ad basin extrorsum sunt obiter tantum rotundato-gibbera , omnia in 
pagina dorsali, aeque ac spatha, cujus limbus est ovato-acuminatus, squamuloso-punctata. — In aliis vero compluribus 
ibidem atque in Carolina collectis basis segmentorum lateralium multo magis est rodundato-gibbera, apice segmen- 
torum vulgo magis cuspidato, subtus non squamuloso-punctata, limbo spathae tantum ovato-acuto ant plerumque 
ovato-acuminato , rarius ovato-lanceolato ac longissime acuminato, in quibusdam haudquaquam, in aliis vero intus 
sat dense squamuloso-punctato. Hanc varietatemy/Z^^eram nuncupare liceat, ut ab alia distinguatur, cujus segmenta 
sunt subansata ac lateralia basi subangustata; cujus specimen ex Missisippi in Herbario V. III. A. L. ue Jussiec, 



98 RUMPHIA. 

alterum in Herbario Horti Botanici Parisiensis a Vaillant relictum conspicatus sura , quee varietas angustata dici 
posset. — A proBcedenti specie differre videtur alia planta multo gracilior, ibidem crescens, venis multo tenerioribus, 
non ita approximato-parallelis ac pedunculo multo elongation. Hanc tanquam varietatem humiliorem hoc loco indico 
ut viri botanices periti ad diligens examen utriusque speciei vivae instituendum excitentur. — Paucas hie animadver- 
siones de siccis exemplis ex Herbario Persom adjicere sufficiat. 

Descr. Planta glabra, pedalis, pseudo-caulescens. Caulis e tubere carnoso depresso-orbiculari in facie 
verticali circuitu densas fibras subsimplices emittente erectus, cylindraceus, inferne vacrinis aliquot 
alternantibus tubulosis ore oblique truncatis hinc acuminatis membranaceis e cinereo sordide 
purpurascentibus tandem exaridis neryosis et diaphanis obtectus , quarum externse sunt breviores 
et laxiores , internae magis elongatae et appressae , striatus , aeque ac petioli et scapus modo viridulus 
modo mixtura purpurea, superne yulgo cum foliis duobus raro pluribus alternis approximatis 
erecto-patentibus et scapo solitario terminali. i^o/m patentia , circumscriptione cordato-triangulari, 
tres quatuorve pollices longa, quatuor ad sex pollices lata, trisecta : petiolo 3-6-pollicari , 
compresso-tereti , striato, superne attenuato atque in superiori facie canaliculato , ad basin in 
vaginam tubulosam arete vaginantem ore oblique truncatam extenso. Segmenta in apice petioli 
sessilia, ^^-4 poll, longa, 1^ -ultra 2 poll, lata, ovato-elliptica aut oblonga, acuminata, medium 
basi subacuminatum , lateralia oblique-subacuta , extrorsum scilicet rotundato-gibbosiora , margine 
obsoletissime erosulo-undulata , parallelo-penninervia ac siccata tenuissime reticulata, supra 
saturate yiridia , subtus glauco-yirescentia et obsoletissime punctata , herbacea , mollia. Scapus e 
basi tubulosa petioli superioris exsertus , strictus, 2-3 poll, longus, superne aliquantisper incras- 
satus, striatus. Spatha yix 4 poll, longa, substantia crassiusculo-herbacea , fusco-atro-purpurea , 
yirescenti- yel albido-vittata , aut omnis yiridis fusco-marginata , aut denique sordide purpurea 
yiridi-marginata , basi in tubum fere bipollicarem infundibuliformem conyoluta, fauce margi- 
nibus subauriculato-recuryis ; limhus oyatus, acuminatus, oblique patens aut fornicato-declinatus. 
Spadix tertia parte breyior quam spatha, erectus, clayatus, superne per duas partes totius 
longitudinis cylindraceo-incrassatus obtusus nudus nitidus et coloris straminei s. yirescentis aut 
atro-rubentis , ad basin aut unisexualis , aut subandrogynus , supra flores admodum contractus 
ac plane nudus aut paucis corpusculis glandulseformibus instructus. Spadix masculus : stamina 
crebra, ima in cylindrum dimidium pollicis longum conferta, superiora magis distantia : 
filamenta breyissima , carnosa , glomerulum aliquot antherarum ex loculis globosis supra poro 
transyersali dehiscentibus purpurascentibus formatarum sufFulcientia. Spadix femineus : ovaria 
crebra , oyoideo-globosa , libera , in cylindrum oyoideum conferta , yiridula , unilocularia , in f undo 
4-6 oyula ellipsoidea foyentia. Stylus breyissimus. Stigma ohtn^nm ^ e papillis plurimis albidis. 
Subinde pars spadicis contracta supra oyaria antheris rudimentariis aliquot angulato-oyoideis 
cuspidatis rubicundis ac paucis antheris perfectioribus glomerulatis ( attamen polline yacuis) est 
obsessa. Haec corpuscula rudimentaria in spadice fructifero parte inferiori spathce dilacerata yelato , 
cujus apex incrassatus emortuus est, insigniter adaucta inyenio, scihcet in fila complures hneas 
longa crassa supra baccas dense spicatas prominentia mutata. Baccce oboyoidese, carnosse, 
rubrae, 2-4-spermae. 



9. ARISiEMA RINGENS. 

A. foliis trisectis, segmentis sessilibus elliptico-oyatis subulato-acuminatis integerrimis^ 
spadice clayato obtuso spatha auriculato-galeata retusa breyiore. 

Arum ringens Thunb. in Act, Soc. Linn. Lond. 11. p. 337. — Willd. Sp, pi. IV. p. 480. 8 — 
PoiR. in Enc, Bot. Suppl. II, p, 820. 28. — Spr. Syst. Veg. III. p. 769. 22 (excl. Syn. Roth). 
Arum triphyllum Thunb. {haud Linn.) Fl. Jap. p. 233. 

Habit. In Japonia circa Jedo, Nangasaki et alibi, atque illinc jam a longo inde tempore in liortos nostros transplantatura. 
Arumfornicatum'KoTa, hoc loco dubitanter a Sprengelio citatum, utpote naturee plane diversse exclusi, quae planta, 
scilicet, petiolis scapo brevioribus atque spadice elongato lineari spatha longiore jam a nostra distinguitur. Magnitude 
plantarum, mprnnis folioruni, incredibile quantum variat, cujus rei exemplo sunt folia a Thunberg cum Bcrmanno 



ARIStEMA. 99 

communicata, quoi;um segmenta pedem circiter longa, ultra dimidium lata sunt, cum vulgo tertia tantum parte 
hujus magnitudinis gaudeant. In hibliotheca V. Nob. De Lessert imago hujus plants in Japonia depicta invenitur, 
addito nomine japonico Juhato sive Mususi Abumie. 

Descr. Plarda glabra, erecta, habitu ita priori similis, ut vix eas prius quam inflorescentia appareat 
distiDguas, exortu tuberis hemisphaerici carnosi praecipue circa verticem radiculosi vaginis 
qiiibusdam inaequalibiis laxis tubulosis superne acuminatis et hinc longitudinaliter fissis tenuiter 
membranaceis pallida incaroatis tandem scariosis obsessa, breviter pseudo-caulescens , foliis 
duobus suboppositis longe petiolatis ac scapo brevi terminata. Petioli 4-6 pollices et amplius 
longi, teretes, ecanaliculati , basi brevi tubuloso-vaginanti ore truncata, superne sensim tenuiores, 
perinde ac caulis cylindricus concretione partis eorum inferioris formatus obsolete striati et 
viridulo-purpurascentes. Folia e tribus segmentis sessilibus elliptico - ovatis oblonpisve tenui- 
CLispidatis integerrimis subundulatis penninerviis , in praefoliatione utrinque involutis, formata, 
supra viridia, subtus pallide-glauca , quorum segmentorum intermedium est erectum sequilaterale 
et basi subcuneatum, lateralia subborizontaliter patula, basi introrsum oblique truncata, extrorsura 
rotundato-gibbera , cuncta exsiccatione tenuissime reticulata. Scapus unicus, erectus, dimidio 
saltem aut amplius petiolis brevior , iisdem paulo crassior , teres , sub spatha incrassatus , striatus. 
Spatha tres ycI quatuor pollices longa, extus virescenti-albida et roseo-aut purpureo-lineata , 
intus yernicosa , colons brunnei sive fusco-purpurei pallideque-vittata , inferne in tubum sesqui- aut 
bipollicarem infundibuliformem convoluta, superne cucullato - subtriloba ; lobis lateralibus 
minor ibus, semirotundis , auriculseformibus , reflexis, atro-brunneis ; intermedio multo majori , 
galeato-surrecto , ad basin latiorem utrinque marginibus recurvatis, apice rotundato, retuso, 
extus mucrone appendiculato. Spadix ^^-3 pollices longus, ad basin crassiorem unisexualis , 
infra medium constrictior et sulcato-nudus , inde in clavam leviter incurvam basi depresso- 
truncatam, eburneam, apice obtuso fornicem spathae attingentem incrassatus. Stamina plurima, 
laxiuscule disposita , filamentis brevissimis, subulato-conicis , apice antlierarum loculamentis 
quatuor , raro pluribus , saepe etiam paucioribus , globosis , flavicantibus , supra poro rotundo 
aut rima ovali dehiscentibus. Organis rudimentariis spadix tam masculus quam femineus caret. 
Ovaria confertissima , obovoidea, pressione mutua angulata, supra convexa, stigmate centrali 
sessili subrotundo-convexo papilloso-scabrido. Baccce in spicam ovoideam conglobatae, ovariis 
multis aborientibus aut serius maturescentibus inter mixtae , ventricoso-turbinatae , ima difformes, 
in vertice truncatae punctoque stigmatis notatae, aurantiacae, succoso-carnosae, uniloculares , 
mono-, rarissime di-spermae. Semeoz gygcXwox ^ subglobosum, magnitudinem grani piperis albi 
aequans , aut ubi duo adsunt , semiglobosum , ad basin depressione circulari ac in centro hilo 
protuberante , in vertice papillula minutissima. Spermoderinis simplex , tenuiter membranacea , 
luteola, punctata, ad hilum incrassata. Albiime^i formae seminis, laeve, durum, intus candidum , 
subfarinaceum , in peripheria strato tenui subcorneo aqueo-exalbido , radiculae tantummodo 
extremitatem obtegente. Emhryon inversum , axile , longitudine fere albuminis , rectum , 
clavatum, albidum. Radicula brevis, teres, obtusa, in vertice albuminis locata. Cotyledon oblonga, 
obtusa , compressiuscula , ad marginem prope radiculam altero latere fissura longi tudinali : 
embryon si longitudine dissecatur, apparet gemmula exigua, e radicula exorta, attenuato- 
conoidea, apice bifida, isti fissurae opposita. 



10. ARISiEMA LAMINATUM. Tab. 27 et Tab. 37. E. 



A. foliis trisectis, segmentis lateralibus subsessilibus, intermedio ansato^ ellipticis 
acuminatis integerrimis , spadice subulato spatha erecta ovata acuminatissima breviore. 

Habit. In sylvis intactis regionum Javae occidentalium, licet raro, e. g. in vicinilate mentis Pangerangliu, ubi mense 
Junio bane speeiem puleerrimam florentem et fructibus onustam conspicatus sum. Vidi etiam in Herbario V. CI. 
A. L. DE JcssiED exemplum a Commerson ex Java allatum, cui summus ille vir jure adscripserat , illud spadice subulato 
ab^ro tripTiyllo diflferre. Magnitudine non minus quam proxime prsecedens variat, inprimis planta mascula multo 
minor est. 



100 RUMPHIA. 

Descr. Tuber suhglohosum ^ rugosissimum , carnosum, epidermide pallide ochracea tectum , radicibus 
filiformibus multis ramosis fuscis tomentosis instructum , intus album , e facie verticali caulem 
emittens erectum saepe vix pollices quatuor longum ac tenuem , modo pedalem satisque crassum , 
teretem, carnosum, laevem, setate parumper sulcatum, virescentem, sordide purpureo-Yariegatum. 
Plantarum adultiorum est basi plane denudatus , juniorum vestitus yagina aliquot pollices longa , 
appressa, tubulosa, superne hinc longitudinaliter fissa, quam altera minor externa ovata amplec- 
titur, substantias tenerrimae membranosae , folia duo aut interdum quoque unicum et scapum ter- 
minalem proferens. Folia petiolata , trisecta, circumscriptionis cordato - triangularis , ut tota 
planta glabra; petioli trium vel octo pollicum, teretes, ecanaliculati , tenuiter striati, virides, basi 
dilatata amplectenti purpurascenti-variegata. Segmenta tres pollices ad pedem longa , unum et 
dimidium ad sex pollices lata , quorum lateralia subsessilia ac basi obtusiore extrorsum rotundato- 
gibbera , medium in ansa duas tertias partes pollicis ad pollicem longa tereti supra obiter canalicu- 
lata, elliptica, apice acuminata cum mucrone filiformi , integerrima, subundulata, membranacea, 
penninervia, supra nitidiuscula ac viridia, subtus pallidiora. Scapus solitarius, petiolum adaequans 
ejusque basi dilatata inferne cinctus, yiridi- aut caesio-variegatus. Spatha membranacea, mascula 
tres pollices, feminea quinque longa, inferne usque ad dimidium infundibuliformi-convoluta , 
albida caesioque lineolata ; limbus ejus ovatus, acuminatissimus, erecto-patens , viridis, lineatus, 
supra faucem angusto-virescenti-marginatam fascia transversali angusta atro-yiolacea. Spadix 
subuliformis , spatha parte tertia breyior, inferne fere dimidius florifer, superne inclinatus, 
nudus ac atro-yiolaceus. Spadix tnasculus organis rudimentariis orbus , staminibus multis dis- 
cretis. Filamenta abbreyiato-conoidea , apice antheris duabus , tribus aut etiam quatuor basifixis 
nephroideo - globosis didymis atro-purpureis, quae supra duobus poris oyalibus diyergentibus 
aperiuntur : saepe una alteraye harum antlierarum est mutilata, unico tantum loculamento 
subgloboso constans. Connectivum cujusyis antherae longitudinale , modo introrsum conspicuum. 
Pollen globosum , laeye, pallide -flayum. Spadix feniineus supra pistillos maxime confertos 
processibus siye organis rudimentariis compluribus remotiusculis patentibus duas tresye lineas 
longis subulatis aut semibifidis yiridibus apice purpureis, consimilis substantiae ac spadix. 
Ovaria subglobosa , inferne yicinorum pressione yarie angulata , yiridia , carnosa , unilocularia , 
quinis senisye oyulis basifixis circum axem carnoso-fibrosum e summo loculamento yerticaliter 
descendentem in orbem dispositis elongato-oyoideis. Stigmata sessilia, rotundato-conyexa , papil- 
losa. Baccw in spicam ultra tres pollices longam cylindraceam obtusam passim incurvam 
congestae, yentricoso-turbinatae , subangulatae , facie suprema truncatae atque e puncto centrali 
stigmatis lineolis radiatis notatae, molliter carnosae, aurantiacae , uniloculares , di-quadri-spermae. 
Semina funiculis umbilicalibus crassis inaequilongis fundo baccae ita affixa , ut alterum saepe 
supra alterum promineat, compresso-oboyoidea , laeyia, pulpa obyoluta. Spermodermis fungoso- 
membranacea, inferiori seminis extremitate insigniter incrassata, hie tuberculum breye inyerse- 
conicum sistens. Albumen hemisphaericum , basi excavatione sat profunda, extus yirescens, intus 
albidum, farinoso-carnosum. Embryon albumine quarta parte breyius, crassum, carnosum, 
pyriforme, inyersum, radicula attenuato-obtusa breyi luteola, in axe gemmulara paryulam apice 
attenuato semibifido deorsum spectantem foyente, yertici albuminis approximate. Pars cotyledo- 
naris multo incrassatior , albida , ad extremitatem rotundata aut depressiusculf \ 



EXPLIGATIO FIGURARUM. 

Tab. %!, A. Planta mascula, ut sequentes figurge, magn. nat. — B. Planta feminea. — D. Adumbratio folii in pagina 
dorsali (a Latodr et Arckenhausen delineata). 

Tab. S7. E. 1. Inflorescentia feminea, magn. nat, — 2. Spadix femineus, magn. parum auctus. — S. Spadix maseulus, 
magn. nat. — 4. Duge antherge in communi stipite sive filamento conjunctse , ut reliquae omnes figuroe, 11 excepla, 
magis minusve auctse. — 5. Tres antherae apici filamenti affixae , a vertice visae, quarum inferior mutilata , unico 
loculamento constans. — 6. Anthera disjuncta a tergo conspecta. — 7. Eadem a latere interiori visa. — 8. Unura 
organorum sterilium bifidorum, quae in spadice femineo reperiuntur. — 9. Pistillum. — 10. Idem apertum, nonnullis 
ovulorum anteriorum transverse persectis, ut corpus filamentosum ex apice pericarpii descendens appareat. — 
11. Spadix fructifer, magn. nat. — 12. Bacca, magn. auct. — 13. Eadem transverse secta. — U. Inferior pars 
pericarpii resecta , in qua ob funiculos inaequilongos semina alia super alia prominent. — IS. Semen , ex parte pulpa 
carnosa tectum. — 16. Semen transverse persectum. — 17. Nucleus spermodermide denudatus. — 18. Nuclei sectio 
verticaiis, ut situs embryi indicetur. ~ 19. Embryon ipsum longitudine resectum. (Analysis a Blcme delineata. ) 



■p n 



ARIS^MA. 



11. ARIS^MA COSTATUM. 

A. foliis trisectis, segmentis sessilibus, intermedio ovato-elliptico, lateralibus semi- 
cordato-OYatis, cuspidatis arctissime parallelo-penninervigeris, spadice elongato-subulato 
spatha subfornicata acuminatissima multo longiore. 
Arum costatum Wall. Tent. Flor. Nep. p. 28 tah, 19. 
Habit. In sylvis Sheopore montis Nepaliae. 

Descr. Tuber magnum, depresso-orbiculatum , fibris crassis comosum. Folium unicum , erectum, 
trisectum, circumscriptione lato-cordatum , petiolo crasso, bipedali, lineis parallelis roseis striate , 
basi una cum scapo, quem sulco profundo amplectitur, vaginato, hinc canali exsculpto, Isevi, sursum 
attenuate : segmenta sessilia, angustissime purpureo-marginata , undulata , euspidata, crassa, 
pedaha, supra atro-yiridia et lucida , subtus costa extuberante nervisque innumeris approximatis 
obliquis subramosis et anastomosantibus marginem versus connexis : intermedium ovato-ellipticum, 
basi attenuatum , costa robusta subansatum : lateralia patentissima , semicordata , latere interne 
baseos subexciso, externo in lobum rotundatum magmim producto. Scapus petiolo dimidio 
brevior, basi ab eodem vaginatus, arrectus , teres, apice purpurascens. Inflorescentia erecta, 
unisexualis, mascula gracilior. Spatha atro-purpurea , extus albido-fasciata , intus costata : 
basis cylindraceo-convoluta , tripoUicaris , fauce ampla, margine leviter revoluta; limbus ovatus, 
subfornicatus, apice terminatus acumine filiformi tereti descendente. Spadicis basis inclusa 
bipollicaris, cylindraceo-attenuata , purpurea, maxima parte organis fructificationis obtecta , 
superne nuda, in clavam longissimam atropurpuream infra fornicem spatha leviter ventricosam, 
superius subuliformem retroflexam transiens, in inflorescentia feminea pedalem et ultra, in 
mascula quadripollicarem ac deorsum minus incrassatam. Stamina distantia, filamentis brevibus, 
teretibus, carnosis, verticillo antherarum quinque vel sex reniformium terminatis. Ovaria 
densissime imbricata, ovoidea, pauci-ovulata : stigmata subsessilia, subtruncata. 



12. ARISiEMA spEGiosuM. 

A. foliis trisectis, segmentis ansatis, intermedio oyato-cordato, lateralibus semicordato- 
ovatis, acuminatis remote penninervigeris, spadice elongato-subulato spatha subfornicata 
acuminatissima multo longiore. 

Arum speciosum^ k\A., Tent, Fl. Nep. p. 29. tab. 20. 
Habit. Cum priori. 

Descr. Radix crassa, carnosa, repens, squamata, e latere inferiori radiculosa. Folium unicum, 
erectum, circumscriptione lato-cordatum, pedale. Petiolus bipedalis , crassus, carnosus, zonis 
pLirpureis annulatis, basi tubulosa scapum involvente , inferne vaginis duabus unilateralibus 
dimidiatis inaequalibus semiamplexus. Segmenta tria, 10-12 pollicaria, ovato-cordata, acuminata, 
purpureo-marginata , subrepanda , crassa, ansis pollicaribus suffulta, in pagina superiori lucida, 
in inferiori pallida , tenuissime reticulato-distanter penninervia 5 lateralia semicordata , extrorsum 
rotundato-gibbera. Scapus eTeclus ., petiolo multo brevior, teres, purpurascens. Inflorescentia 
leviter nutans , unisexualis , mascula vix minor. Tubus spathce cylindrico-convolutus , quadripol- 
licaris, intus albicans, extus rufescenti-striatus , fauce nuda : limbus pedalis , palmam latus , 
ovatus, ascendens, subfornicatus, basi intus pallidus , superne striatus , apice attenuatus in 
acumen lineare atropurpureum incurvum. Spadicis basis tola organis fructificationis obtecta : 
clava digitum fere crassa, fusiformis, flava , in flagellum decempollicare subulatum flexuoso- 
descendens purpureum attenuata. Flores quales in proxima specie, nisi quod masculi sint 
approximati filamentis magis elongatis. 

26 



102 „ RUMPHIA. 



13. ARISiEMA INTERMEDIUM. 

A. foliis trisectis^ segmentis sessilibus, intermedio oyato-elliptico, lateralibus semicor- 
dato-ovatis, acuminatis remote pemiinervigeris, spadice elongate -subuliformi spatha 
subfornicata acuminata multo longiore. 

Habit. In India oriental! in regionibus montanis, ab indefesso Jacqcemont sub n° 1026 collectum et ex Herbario Horti 
Botanici Parisiensis humanissime raecum comraunicatum. Utrique plantarum praecedentium Wallichianarum atque 
inprimis A. specioso adeo est affine, ut potius quam accuratam ejus descriptionem adjungere, discrimen, quo abillis 
distinguitur, indicare velim. Segmentis foliorum in hac quoque specie magnorum eadem plane forma est, quee 
A. costaii, sed venarum distributio A. speciosi similis. Spatha inflorescentise feminese sex poUices longaest, masculae 
quarta parte minor, habitus ac coloris A. speciosi, quamquam limbo apice non adeo elongato-cuspidato nee nuda 
parte spadicis inferne tam incrassata, pedunculo instructa petiolo duplo longiori. 



14. ARIS^MA FILIFORME. Tab. 28. 

A. foliis trisectis aut quinato-pedati-sectis, segmentis ansatis oblongis acuminatis, late- 
ralibus obliquis, spadice subulato spatha subfornicata acuminata longiore. 

ArumfiUforme Rwdt. m Bl. Cat. Hort. Buitenzorg. p. 103. 

Habit. Frequens in intactis sylvis montanis Javae occidentalis, ab indigenis Ilus dictum. Fide exemplorum a Korthals 
missorum etiam in regione montana Padang insulse Sumatrse reperitur. In Herbario V. CI. A. L. De Jussied inflore- 
scentia ejus a Commerson ex Java allata conspicitur ; sed folium ei annexum ad genus plane aliud Aroidearum est 
referendum. Priori multis partibus est affine, a quo tamen hoc distinguitur, quod folia hie soleant esse quinato- 
pedati-secta et magis oblonga , spatha fauce marginibus latioribus recurvatis , denique spadix gracilior quam in 
ista specie. Omnino notandum, banc plantam cum quod ad magnitudinem segmentorum foliorum tum quod ad 
spatham ej usque colorem quam maxime esse polymorpham. 

Descr. Radix carnosa, aliquot pollices longa ac pollicem crassa, oblonga, obliqua sive subhorizontalis , 
hinc praemorsa , altera extremitate vaginis aliquot laxiusculis linearibus obtusis aut acutis striatis 
tenui-membranaceis pallide roseis scapum et petiolum simul amplectentibus , exterioribus paucos 
tantum pollices , interioribus baud raro octo aut decern pollices longis , fibras longas subramosas 
filiformes velutinas exserens. Folia aut solitaria petiolo pedem aut duos pedes longo tum 
plane tereti , aut duo, quorum petiolus ad basin est vaginato-dilatatus , erecta, 6-10 pollices 
longa, 4 ad 1^ et amplius pollices lata, circumscriptionis lato-ovatse aut cordato-orbicularis , 
trisecta aut saepius quinato - pedati - secta , membranacea, laevigata, perinde ac tota planta 
glabra. Segmenta praeter ansam -41- 9 pollices longa, 1| -4 pollices lata, oblonga aut saepius 
elliptico - oblonga , acuminata cum apiculo , basi subacuta aut obtusa , integerrima , plana, 
reticulato - penninervia cum nervulo marginalia lateralia brevius ansata quam intermedium, 
inaequilatera, basi extrorsum rotundato-gibbera , foliorum pedatorum breviora quam ceterorum. 
Scapus petiolos longitudine aequans aut plerumque longior , arrectus , teres , carnosus , viridius- 
culus, interdum purpurascens. Spatha ^-1 pollices longa , inferne crasse-membranacea , erecta , 
striato-nervosa , nervis ad marginem limbi reticulato-anastomosantibus , ubi color ejus vulgo in 
atro-purpureum sive purpureo-fuscum transit, raro ut basis est albido-viridulus, externe opaca, 
interne vernicosa : pars ejus inferior in tubum cylindraceum duos pollices longum convoluta , 
fauce marginibus subauriculato-dilatatis recurvatis praedita : limbus ovatus, acuminatissimus , 
fornicato adscendens, apice oblique dependens. Spadix unisexualis , basi genitalibus obsessa 
spathae tubo inclusa rectus, intra faucem ejus passim subfusiformi-incrassatus curvato-adscendens 
et vulgo atro-purpureus , in apicem longum filiformem debilem rectum aut flexuosum reclinatum 
virescentem desinens : spadix masculus supra stamina laxe disposita filamentis raris subuliformi- 
incurvis carnosis satis longis plervimque castratis : spadix femineus basi crassiore supra pistilla 
congesta filamentis sparsis subulatis , qviorum inferiora breviora antheras gerunt bi- s. tri- lobas 



AUIIS/EMA. 103 

rudimentarias purpureas. Stamina creberrima, filamentis brevissimis conoideis, quorum iionnulla 
supra antheras in cuspidem subulatam sunt producta. Antherce in singulis filamentis tres ad 
quinque, verticillatae , nephroideae, inaequales, purpureae , supra foraminulis duobus oblique 
divergenlibus dehiscentes. Ovaria ovoidea, inferne varie pressa et albida , supra viridula, 
unilocularia , ovulis quatuor basilaribus. In nonnullis superiorum ovariorum .^ quse latiora, sex 
septemve ovula in orbem congesta reperi • ovula sunt lagenaeformia, funiculo brevi crasso pericarpii 
fundo affixa , erecta , superne in collum stomate perforatum , versus corpus e papillis intricatis 
tubulosis conformatum (subinde subbilobatum ) , quod ex apice ovarii dependet, paulisper 
inclinatum, producta. Stylus brevis, terminalis, stigmate truncato obtuso, ciliato, papilloso, 
albicante. BacccB in spadice eodem vario tempore evolutae , in spicam ovoideam densatse, ovoidese 
aut ellipsoideae, superne subattenuatae , inferne pressione angulatse , maturitatis tempore coccinese, 
succoso-carnosae , uno, rarius duobus seminibus repletae. Semina in baccis monospermis ovoidea, 
in dispermis difformia, basi, ubi fundo adhaerent, depressione superficiali, supra papillula exipua 
notata, laeviuscula. Spermodermis simplex, membranacea, ad umbilicum externum basilarem 
incrassata. Albumen carnosum , albidum , prope umbilicum externum tenuissimum , supra 
apertura subrotunda radicula embryi repleta perforatum. Emhryon ejusdem fere longitudinis 
atque albumen , inversum , rectum , radicula brevi tereti obtusa supra tantummodo spermodermi 
obtecta , cotyledone radicula longiore , cylindraceo-conoidea , extremitate sua rotundata umbi- 
licum externum fere attingente. Plumula minuta, abbreviato - conoidea , sectione longitudinali 
embryi demum conspicua , quippe terminos inter ejus radiculam et cotyledonem obtinens , 
inversa. 

EXPLICATIO FIGURARUM. 

Tab. 28. A. Planta tota mensura rainori. — B. Folium in circurascriptione magn. nat. , petiolo ex parte abscisso. — 
C. Inflorescentia , magn. nat. (A Latoor et Arckekhausen delin.) 

1 . Spadix masculus. — 2. Femineus , uterqne nat. magn. — 3. Tres antherse in apice filamenti conjunctae, supra visee , 
auctee. — 4. Anthera abscissa, ab interna facie visa, magis aucta. — 5. Aliquot antberae conjunctae, quales in spadice 
femineo reperiuntur, magn. auct. — 6. Flos femineus. — 7. Sectio longitudinalis floris feminei, magn. longe magis 
aucta. — 8. Spadix fructifer, ut 9, 10, 13 et 1^, justae magn. — 9 et 10. Baccae maturae, in quibus tamen stigma ac 
summitas styli saepe disrumpuntur. — 11 et 12. Eaedem, sed magn. magis auctae, bine apertae, ut seminis affixio con- 
spiciatur. — 13. Semen adhuc testa inclusum. — 14. Idem semen longitudine persectum. — 15. Nucleus cum cotyledone 
longitudinaliter persectus, magn. magis auct. (Analysin delineavit Blbme.) 

**** Foliispedati-sectis. 

15. ARISiEMA DRACONTIUM. 

A. foliis pedati-sectis, segmentis (g-i4) lateralibus sessilibus^ intermedio ansato , 
lanceolate - oblongis acuminatis subintegerrimis, spadice subuliformi spatha erecta 
acuminata duplo longiore. 

Arum Dracontium Linn. Sp. pi. 964. 2. — Lam. Enc. Bot. III. 7. ^.— Willd. Sp. pi. IV. p. 478. 3. 

— Bot. Reg. 668. — Spr. Syst. Veg. III. p. 769. 26. 
Arum, foliis palmatis, foliolis lanceolatis integerrimis ^ spatham spadice clavato breviorem superan- 

tibus Van Royen Prodr. p. 7. 2. 
Arum poly phy Hum, y Dracunculus et Serpentaria dictum, ^ caule non maculato y minus et humilius 

Herm. Hort. Lugd. Bat. p. 60 (etiam secundum plantam siccatam Herb. Van Royen.). 
Dracontium majus caule glauco immaculato Herm. Parad. Batav. p. 88. 
Dracunculus polyphyllus , major, Indicus serotinus immaculato caule Hort. Reg. Paris, (fide spe- 

ciminum Herb. Vaillant. et Tournef.). — Tournef. Inst. Bot. p. 160 et Dracunculus poly phyllus , 

minor y Indicus , immaculato caule Tournef. ibid. 

Habit. In iocis bumidis America? borealis, ut Virginiae, Anglise Novae aliisque. Diversas bic etiam plantas eodem nomine 
confundi suspicor, quam ob rem inter alias Pluk. Aim. S2 tab. ^IX.Jig. 2, a Linneo aliisque scriptoribus tanquam 



104 RUMPHIA. 

varietatem hue relatam, citare non audeo. Forma spathee scilicet in ista figura haudquaquam cum nostra planta 
congruit, cujus etiam segmenta foliorufh (uno medio excepto) basi ad latus interius decurrunt, cum in planta 
Plckenetiana. ansata esse videantur. Neque magis ad exemplaria nostra referri possunt verba Lamarkii : il s'eleve 
rarement au-dela de neuf ou dix pouces, quorum jam petioli pedem longitudine adcequant, nisi heec tanta luxuries 
unice culturae sit tribuenda. Hoc vero procul dubio statuere licet, nee Arum Dracontium Florae Japonicse Thunbergt 
neque Florae Cochinchinensis Loureiro, hue esse referenda. Quam facile autem plantee vel genere diverste hoc 
Linneano titulo confundantur denuo Persoivi herbarium me docuit : qua de re conferantur Ariscema caudatum 
A, Thunhergil, A, Cochinchinense et Suliria appendiculata. Sequentes notas minus copiosas secundum plantas siccatas 
descripsi. Habitus hujus plantee plane idem est, qui A. iortuosi, A.japonici, aliarum, videlicet pseudocaulescens , 
quibusdam petiolorum basibus coadunitis cum scapo terminali. 

Descr. Tola glabra. Tuber pugni magnitudine, sphaeroideum, zonatum, e lateribus stolones emittens 
circa yerticem radiculosum , hie e centro caulem ima digito crassum , aliquot squamis brevibus 
oyatis velatum, rectum , superne sensim tenuiorem, teretem, e basibus eonjunctis duorum vulgo 
petiolorum formatum , exserens. Petioli 8-1^ pollices longi , inferne fere crassitudine pennse 
anserinae basi dilatato-vaginanti, superne paulo tenuiores, teretes, striati, apice in duo brachia sive 
rachides diyergentes horizontaliter patulas duos ad tres pollices longas divisi , quarum lateri supe- 
riori segmenta oblique insident cum segmento brevi-ansato erecto alari. Folium pedati-sectum, 
circumscriptionis reniformis sive hastato-semiorbicularis , 6-7 pollices longum , 10-15 pollices 
latum, cum segmentis novem ad quatuordecim utrinque ad apices rachidum decrescentibus. 
Hsec sunt 3-7 pollices longa, 1-2 pollices lata (extrema minora), lanceolato-oblonga , acuminata, 
basi subattenuata et hinc decurrentia, integerrima s. obiter repanda , subundulata, penninervi- 
reticulata, subtus costa crassa elevata : segmentum alare vicinis dimidio fere breyius, apice 
etiam minus acuminatum et plerumque nonnisi breyissime cuspidatum , basi in ansam |-^ poll, 
longam angustatum. Scapus solitarius, terminalis, petiolo dimidio breyior ac tenuior, at illo 
saltem superne infra spatham crassior , arrectus, teres, striatus , carnosus. Spatha 2-3 poll, 
longa , ut yidetur , yegeto-persistens , lanceolato-oblonga , acuminata , erecta , inferne conyoluta , 
superne hinc longitudinaliter aperta ac marginibus lateralibus inyolutis concaya , membranacea , 
longitudinaliter striata , sub lente fusco-punctata , pallide yirescens ; pars ejus conyoluta ima 
gibbera. Spadix rectiusculus aut leviter inclinatus, in basi crassiori organis fructificationis obsessus, 
superne nudus ac filiformi-attenuatus, spatha duplo fere longior, unisexualis s. subandrogynus : 
masculus aut agynus, aut ima infra stamina paucis oyariis continuis praeditus, staminibus dense 
spiralibus polyandrus : femineus incomplete androgynus , supra pistillos in cylindrum densum 
oyoideum congestos spatio semipollicari sulcato gerens filamenta sparsa breyia compresso-conoidea 
carnosa superne decrescentia , antheris yulgo duabus s. tribus, raro una, oyoideis obtusis latere 
utrinque sulco dehiscenti inscriptis sed tamen imperfectis liyidis terminata. Antherce fertiles 
turgidiores, utrinque sulco longitudinah dehiscentes , flayae, ternae s. quaternae rarius binse 
filamentis crassis breyissimis insidentes. Ovaria turbinata, lateribus angulata, supra flayido- 
yiridula et discoideo-conyexa , in stylum breyissimum attenuata , carnosa , unilocularia , in loculo 
basi oyula complura erecta funiculis umbilicalibus satis crassis longitudine inaequalibus fundo 
affixa elongata foyens : oyaria suprema minus sunt turgida et minorem oyulorum numerum 
(3-5) quam inferiora continent. Stigma terminale , obtusum , subcapitatum , papillosum, 
albidum. 



16. ARISiEMA BosGii. 

A. foliis pedati-sectis, segmentis (7-1 1 aut pluribus) omnibus sessilibus lineari-lanceolatis 
acuminatis integerrimis^ spadice subuliformi spatha erecta acuminata dimidio longiore. 

Harit. In America septentrionali fide exemplorum a Bosc et Palisot de Beacvois collectorum, quae in Herbario V. Nob. 
Baronis De Lessert servantur titulo Art Dracontii, Est vero prsecedenti longe humilius et ab eo differt non solum 
quod segmentum intermedium non ansatum , sed etiam ceteris elongatius est. Ceterum non mirandum , si cum ilia 
specie confusa fuerit, quacura habitu quam accuratissime convenit, atque adeo forma spathae spadicisque, nisi quod 
horum apex nudus minus sit elougatus. Segmentum intermedium S^-ultra 4 poll, longum, j poll, tantum latum, 
semper fere pollice longius quam. bilateralia, extus utrinque decrescentia, ita ut extrema vix 1-1 7 poll, longa et 



ARlSiEMA. 105 

paucas lineas lata , vel etiara nana sint : ad basin cuncta margine membranaceo sunt conjuncta, obsolete obtecto- 
trinervia, margine integerrima, undulata, glabra. .9/;«^/i« bipollicaris , erecta, acuminata, pallida, striata, inferne 
convoluta. Spadix spatha fere pollice longior, pseudo-androgynus , apice nudo subuliformi, in unico specimine a me 
inspecto, arcuato-declinato. 



17. ARISiEMA THUNBERGII. 

A. foliis pedati-sectis 5 segmentis (io-i5) sessilibus lanceolatis setaceo-acuminatis- 
simis integerrimis^ spadice subuliformi tortuoso-descendente spatham superne acumi- 
natam subfornicatam longe superante. 

Arum Dracontium Thunb. (haud Linn.) Flor. Jap. p, 133. 

Habit. Nomine Ari Dracontii bsec planta viva ex Japonia horto botanico apud Buitenzorg importata fuit. Ab ista vero 
planta satis distinguitur segmentis foliorum muUo angustioribus , spatha longe acuminata ac spadice multo elon- 
gatiore filiformi. In Bibliotheca botanica Earonis De Lessert imago hujus plantae in Japonia coloribus adumbrata 
reperituraddito nomine japonico Uzaslmosa. 

Descr. Tota planta pedes 1^-1 magna, glabra. Tuber magnitudine globuli ferrei sclopeti usque ad 
mall mediocris varians , spliaeroideum , solidum , intus albicans , externe epidermide tenui pallide 
fusca obtectum, radiculis crebris filiformibus praeditum. Folium subsolitarium , in petiolis 
pedalibus teretibus carnosis obiter striatis pallide yiridibus ima basi squamulis nonnullis mem- 
branaceis cinctis, pedati-sectum , circumscriptionis reniformi-orbicularis , segmentis sessilibus 
lanceolatis cuspide setiformi acuminatis basi angustatis integerrimis membranaceis laxiuscule 
anastomosanti-penninerviis , quorum intermedia sunt 5-6 pollices longa , ^-| pollices lata, late- 
ralia utrinque decrescunt et extima basi sunt subunita. Scapus e fissura petioli ortus , brevis , 
erectus , teretiusculus , viridis , infra spatham dilatatus et albidus , basi spathella amplectenti 
semilanceolata. Spatha 4^-5 pollices longa , inferne in tubum infundibuliformem duos pollices 
longum fusco-unicolorem aut fuscum albido-vittatum sat crassum intus verrucoso - eburneum 
convoluta, fauce marginibus atro - brunneis e limbo recurvatis : /^m^w^ oblongo - oyatus , for- 
nicato-ascendens , apice acuminatissimo horizontaliter declinatus, colore eodem , quo tubus, 
superne non vittato, atro-brunneo aut sordide-purpureo. Spadix 1 ~ ultra 1^ pedes longus, 
supra basin floribus unisexualibus tectam per aliquot pollices longitudinis insigniter incras- 
satus , atro-purpurascens , sursum sensim tenuior , extra faucem spathae in formam sigmoideam 
alte supra limbum porrectus , in apicem longissimum subuliformem debilem antrorsum depen- 
dentem desinens : flores ima parte in cylindrum ultra dimidium poUicem longum aggregati, 
supra quern spadix nudus et obsoletissime sulcatus, superius autem ad partem clavato-incrassatam 
passim exasperitatibus carnosis obsessus est. Flores masculi , quos solos observavi, densissime 
dispositi. Antherce tantum non sessiles, quarum loculi subglobosi supra rima semibivalves terni- 
qu[ini , interdum tantum bini , filamento communi brevissimo crasso carnoso insident. 



18. ARISiEMA TORTUOSUM. 

A. foliis pedati-sectis, segmentis (7-19) lateralibus sessilibus^ intermediis subansatis^ 
lanceolato-ellipticis acutis subrepandis, spadice subuliformi tortuoso-ascendente spatham 
superne fornicatam acutam. superante. 

Arum tortuosum Wall. PL Asiat. rar. II. p. 10. tab. 114. 

Habit. In montibus Nepaliae, ubi indigense radice tuberosa vesci solent. Priori speciei satis affinis, licet diversa segmentis 
multo latioribus minus acuminatis, spatha apice minus acuminata, spadice ut plurimum monoico, rarius unisexuali, 
retrorsum ascendente, denique filamentis multo elongatioribus. Sequentia e diligentissima descriptione celeberrimi 



106 RUMPHIA. 

hujus plantae investigaloris excerpta sunt. Notandum videtur, hanc plantam, ut tot alias species, magnitudine 
admodum yariare. V. CI. Leschenault earn etiam in montosis Nellygerry Indiae orientalis, ubi ab indigenis Sourenan 
dicitur, indagavit, divus Jacquemont in aliis ejusdem regionis montibus, cujus specimina sub n'^ 1017 et 2407 
Herbario ejus Parisiis servato continentur, non secus atque exempla a Leschenault allata , longe minora quain planta 
a Wallichio descripta. 

Descr. Planta 3-4-pedalis , glabra. Tuher magnura , placentaeforme , in vertice ad ambitum caulis 
radiculosiim. Caulis carnosus (ut in A. Japonico et serrato ex intima concretione basium 
petiolorum formatus), yiridis, cylindraceus , snperne magis attenuatus, diphyllus et ex apice 
florifer , basi crassissima yaginis aliquot indutus. Folia ampla , distantia , circumscriptione 
orbiculato-cordata , pedato-digitata , petiolo semipedali cylindrico superne profunde-canaliculato. 
Segmenta lanceolate - elliptica , acumine brevi terminata, subrepando-undulata, angustissime 
marginata, basi attenuata, crasse-foliacea , supra atro-viridia , subtus pallida, penninervia : 
segmentum intermedium reliquis parum majus, perinde ac vicina basi interdum desinens in 
ansam brevissimam marginatam. Spatha viridi-glaucescens , dimidia inferiore parte cylindraceo- 
comoluta in tubum quinquepollicarem intus pallide purpurascentem : superiori parte explanata 
in limbum ovatum , acutum, undulatum , striatum, fornicato-descendentem. Spadix subuliformis, 
spatham longe superans : pars inferior tubo spathoe inclusa crassa , recta , monoica rarissime 
dioica : superior pars flagelliformis , pedalis , nuda , inferne violacea et extra aperturam spathae 
in formam literae S torta, superne virescens et abiens in apicem gracillimum longe exsertum 
retrorsum ascendentem. Stamina supra pistilla, his rariora , patentissima : ^.amenta tres lineas 
longa, subuliformia , terminata antheris 3-6 Stella tim patentibus. Pistilla crebra , densissime 
congesta. Ovaria ovoidea, sursum subattenuata , quadriovulata. *S%mG^ subsessile , capitatum , 
subexcentricum . 



19. ARISiEMA jAPONicuM. 

A. foliis pedati-sectis, segmentis (7-i5) lateralibxis sessilibus, intermedio ansato, 
oblongis acuminatissimis subrepandis, spadice clavato-obtuso spatha superne fornicato- 
incurYa acuminata breyiore. 

Arum Dracunculus Thunb. (baud Linn.) Flor. Jap. p. ^33. 

Habit. In insulis japonicis , unde planta viva in bortum botanicum javanicum translata fuit. Ab Aro Dracunculo Linn. 
mirum quantum differt, etiam spadicibus unisexualibus multo minoribus. In Japonia, auctore Thdnbergio, mensibus 
Aprili et Maio floret. Inter alias complures plantas a Japonensibus depictas, quas apud V. Nob. De Lessert vidi, bsee 
etiam nomine japonico Sjatoozoo sive Mamusieso reperitur. 

Descr. Planta glabra, pseudo-caulescens , basibus petiolorum elongatis tubulosis se inyicem arcle 
includentibus intima concretione caulem ultra quam pedalem cylindricum carnosum rubro- 
yariegatum digiti fere crassitudine constituentibus prope radicem tuberosam yagina tubulosa 
apice aperta atque acuminata membranacea yariegata et aliquot minoribus semiamplectentibus 
laxiuscule cinctum, superne foliis duobus alternis et scapo centrali. Folia magna, circumscriptionis 
semiorbicularis , pedati-secta , segmento intermedio ansa pollicari , lateralibus sensim decrescen- 
tibus , sessilibus , basi inaequali-attenuata bine aliquantisper ad rachin decurrentibus , oblongis , 
acuminatis, margine repandis et undulatis, membranaceis , parallelo-pennineryiis , atro-yiridibus. 
Scapus terminalis , tres aut quatuor pollices longus , strictus , calamo scriptorio crassior , teres , 
lineolis rubris ornatus. Spatha erecta, 5 poll, longa, forma, cum explanatur, subrhomboidali , 
inferne in tubum 2 poll, longum infundibuliformem conyoluta , neryosa , yiridis , limbo oyato 
longe acuminato fornicato-incuryo , cujus margines ad faucem sunt recuryi , apice atro-yirescente 
aut subinde sordide rubente. Spadix dimidiam spathae longitudinem adaequans, erectus , non 
nisi basi spathae inclusa floribus unisexualibus nudis obsessus, supra hos tenuior ac striatus, 
apice in clayam duos pollices longam cylindricam obtusam stramineam siye purpurascentem 
incrassatus. Stamina laxiuscula, filamentis breyibus carnosis conoideis, quorum singuHs quaternae, 
raro plures paucioresye antherae globulosae purpurascentes , siye potius antherarum loculi , supra 



ARIS^MA. 107 

foraminulo subrotuiido dehiscentes sunt suffullae. Flores femineos non nisi in varietate proxime 
sequenti examinavi , in qua creberrimi in cylindrum conoideum circum basin spadicis consociati 
apparent. 

|3. Var.Sazensoo : segmentis margine erosulis albido-maculatis. 

Habit. Varietatis hujus fragmentum ab investigatore diligentissirao Florae Japonicae, V. Doct. Burger, nomine Art Sa- 
zensoo nobiscura communicatum est. 



. 20. AR IS JIM A SERRATUM. 

A. foliis pedati-sectis, segmentis (6-i3) lateralibus sessilibus, intermedio ansato, 
lanceolatis acuminatis inaequaliter serratis^ spadice clavato spatha superne erecto-for- 
nicata acuminata breyiore. 

Arum serratum Thunb. in Act. Soc, Linn. Lond. II. p. 338. — Ejusd. Icon. Plant. Jap, Dec. IV. 
cum fig. — WiLLD. Sp. pi. IV. p. 479. 5. 

Habit. In Japonia. Modo crescendi et forma inflorescentige proxime ad priorera accedens , licet minus robusta, segmentis 
angustioribus margine manifesto eroso-serratis , extremitate incrassata spadicis non sequata sed superne paululum 
tenuiore. Hoc certe spadicis discrimen in aliquot speciminibus ex Japonia, quae in manibus mibi sunt , valde conspi- 
cuum est, neque tamen cum citata figura Thlnbergii congruit, in qua plane eadem forma gaudet, qua A. Japonieum 
nostrum. Color spathae e viridulo in purpurascentem transit. Monendum esse censeo, loculamenta antherarum hie 
saepe per paria esse unita et si hoc obtinet superne foraminulis duobus subrotundis aperiri. 



21. ARISiEMA COGHlNCHmENSE. 

A. foliis pedati-sectis; segmentis sessilibus lato-lanceolatis integerrimis, spadice subulato 
spatham superante. 

Arum Bracontium Lour, (baud Linn.) Fl. Cochinch. ed. Willd. p. 651. 1. (excl. Synon.) 

Habit, sine aliqua cultura in liortis et agris Cochinchinae et Chinae. A Cochinchinensibus Cu-Chaoc sive etiam Ban-Jia, 
a Sinensibus Puon-lda appellatur. Hanc plantam ut accuratius describant quicunque earn in terra natali investigabunt , 
rogatos esse volo, ut sic constituantur characteres, quibus cum ab Arucemate Thunhergii (Arum Dracontium Thunb.) 
turn a genuino Ariscemate Dracontio (Arum Dracontium Linn.), quae ambo hue aLouREiRO referuntur, discernitur. Quo 
minus cum hac planta Americae borealis conjungatur, patria ejus obstat : nee cum A. Thunhergii nostro confun- 
dere cam sinit forma diversa segmentorum foliorum ( et ut probabile est minor eorum numerus), quae auctore Loureiro 
sunt lato-lanceolata, in planta vero japonica angusto-lanceolata. 



SPECIES DUBI^. 
22. ARIS^MA PUMILUM. 

A. foliis trisectis, segmentis sessilibus ovatis obtusiusculis; lateralibus extrorsum gib- 
beris, spadice clavato obtuso spatha superne ovata acuminatissima patula breviore. 

Aru7n pumilwm Lam. Enc. Bot. III. p. 8. (excl. Synon. Thunb.) 
Dracunculus canadensis triphyllus pumilus Tournef. hist. hot. p. 161. 
Aruin humile Arisarum dictum , Virginiense triphyllum Pluk. tab. 148. /". 6. 

Habit. In Virginia. Hanc plantam non nisi imperfectissime novimus ex figura supra citata, qua sola Arum pumilum Lam. 
nititur. In descriptione Lamarck spadicem spatha longiorem esse perhibet, quia, ut videtur, partem ovoideam in icone 



8 RUMPHIA. 

Plukenetiana sub spadice delineatam tuber plantse esse existimavit. Huic autem opinioni repugnat insertio folii dex- 
trorsum ad inferiorera basin corporis istius ovoidei juxta delineati, quum in ceteris omnibus speciebus folia e vertice 
rhizomatis tuberosi exserantur. Itaque istud corpus basin spathse convolutam censendam esse suspicor, partem vero 
horizontaliter patulam ovato-acuminatam limbum ejus concavum : quse si vera est sententia spatha spadice erecto 
superne incrassato-clavato longior est. Eodem simul tempore Aitonus in Horto Kewensi mentionem fecit Art atro- 
ruhentis, ad quod Willdenow iconera indicatara Pltjreneti citavit : haec vero species autopsia nititur et, Aitono auctore, 
lamina (sive, quod plane idem est, limbo spathse) gaudet ovata spadice dimidio breviore. Cum autem Aitonus ad banc 
Arum atro-rubens tab. 77. fig. 3 Plukeneti citet, cujus spadix basi tubuloso-convoluta spathse vix exsertus est, sed de 
altera ista imagine ne verbo quidem memoret, varias hie denuo plantas inter se confundi manifestum est : cujus rei 
causa in eo forte quserenda est, quod longitudinis inter spadicem atque spathara comparatio ab Aitono indicata, ex 
nonnullorum auctorum sententia, non tantum partem laminarem, sed simul basin eorum spectet. In hunc errorem ex 
aliis incidit Sprengel, opinionem prius a Lamarck propositam secutus , si quidem Arumternatum Thunb. cum ilia planta 
AiTONi conjungit, licet inter se quammaxime sint diversse, ut alio hujus disquisitionis loco ostendam. 



23. ARIS^MA LOUREIRI. 

A. foliis trisectis;, segmentis lanceolatis, spadice subulato spatham superante. 

Arum triphyllum Lour, (haud Linn.) Flor, Cochinch. ed. Willd. p. 652. 2. (excl. Synon. Thunb. et 
Pluk.) 

HAmi. In locis incultis Chinae et Cochinchinse. Si ea, quae de hac specie a Loureiro sunt exposita, accurate perpendas, 
haud ullum dubium est, quin a planta Americse borealis, licet ingens utrique sit similitudo, non minus specifice diversa 
sit, quam ab ista Japonica, prius a Thunbergio identidem cum ^ro triphyllo Linn, confusa, at deinde, tanquam 
peculiari specie, nomine Ari ringeniis descripta. Etenim haec sunt verba Loureiri : u Spatha et spadix ut prcecedentis, » 
i. e. in Ariscemate CocliincTiinensi nostro , quod ille Arum Dracontium Linn, existimat et in quo, ipso auctore, 
i^ spadix e&i suhulatus, tenuis, tarn spatha quam foliis longior, y) Apparet unicuique , hunc characterem non magis 
Arisoemati ringenti (Arum Thunb.) quam ulli ceterorum speciminum Americanorum adhuc cognitorum convenire, 
sed potius congruere cum nonnullis plantis Asise tropicse a me et Wallichio descriptis, ex. gr. cum Ariscemate 
specioso, filiformi, laminato , a quibus tamen jam humilitate distinguitur, cum planta haec Cochinchinensis modo sit 
decempollicaris. Diligentiori examine investigandum erit, an non potius ad genus Atherurus , quam ad hoc sit 
referendum. 

24. ARISjEMA PYTHONIUM. 

A. foliis pedato-quinque-raro tri-partitis^ segmentis ovatis acutis^ spadice cylindrico 
acuto spatha superne acuminata mnlto breyiore. 

Arum pytho7iium Mart. Amoenit. Bot. Monac. p. 18. 

Habit. In sylvis aboriginibus prope Almada et alibi in tractu montium Serra de Mar dicto, in Brasilise provincia Bahiensi. 
Floret mense Decembri. Radix tuberosa a feris Brasilianis antidotum adversus venenum serpentum existimatur. 

OBSERVATIO. 

Clarissimus hujus plantae indagator, V. Nob. Martics , accuratiorem ejus prsebebit descriptionem : credit autem eandem 
esse, quam Linn^us cum ^ro triphyllo commutaverit, siquidem banc incolam regionum Americse magis septentrionalium 
etiam Brasiliam incolere perhibet. Ambae sane satis inter se differunt, sed licet quserere, an idem etiam inter Arisoema 
pythonium et Arisoema brasilianum obtineat? Ceterum si figurse a Dodart expressse fides est habenda , folia non partita, sed 
usque ad apicem petioli persecta videntur, et forma spathse spadicisque in utraque est diversa. Spatha enim in A, pythonio 
spadice cylindrico acuto duplo est longior, infra medium constricta, atro-purpurea, sursum in laminam lanceolato- 
acuminatam excurrens , itaque satis congruens cum Ariscemate atro-ruhenti (Arum triphyllum Linn.). In planta vero 
brasiliana, quse cum ea coufunditur, lamina spathse est obtusa, quod jam discrimen annotavit Gronovius in Flora 
Virginicd Claytoni , p. l-i2, de Aro maxima triphyllo, quod Arum triphyllum Linn, est, hsec referens : <t Parum differt a 
» Dracunculo siveSerpentaria triphylla brasiliana Bauh. Pin. 195, et Prodr. 101 Dodart. mem. 81, scilicet spatha acuminata 
« in virginico, obtusa in brasiliano. Cetera eadem et valde affinia. » 



25. ARIS^MA PENTAPHYLLUM. 

A. foliis quinato-sectis (aut partitis), segmentis sessilibus oblongis obtusis, spadice 
erecto subuliformi spatha superne erecto-patenti elongato-acuminata breyiore. 

Arum pentaphyllum Linn. Sp. pi. p. 964. 3. — Burm. Flor. Ind. p. 192. — Lam. Enc. Bot. III. p. 8. 3. 

— Lour. Flor. Cochinch. ed. Willd. p. 652. — Willd. Sp. pi. IV, p. 479. 6. -—Spr. Syst. Veg. HI. 

p. 769. 23. 
Dracontium Orient ale folio qidnquefido HEnm.Parad. Bat. jo. 93. 
Arum Indicum Rumphal diet. Raj. Hist. pi. II. jo. 1211. 
Dracunculus Indicus^ folio quinquefido Tournef. Inst. hot. p. 161. 
Arum pentaphyllum indicum Moriss. Hist. pi. III. p. 549. Sect. 13. tah. 5. fig. 27. 
' sive Rumphal pianta orientate Zan. rar. stirp. ist. p. 99. tab. 23. fig. 2. 



Habit, in India orientali (Matth^o, Zan.), in Sinee incultis (Lock.). Auctore Zanoni succus ebibitus noxius est et tubera ad 
sanandos morsus serpentum , si vulnus est recens , adhibentur : quod si secus est , ferro vulnus iterura aperiunt et sic 
curant. Sic etiam insigne existiraat remedium tritam et impositam supra partem raorbo gallico affectara : expurgat 
enim et sanat. In Sina quoque , auctore Loureiro, adversus morsum animalium venenatuni applicatur, qui illi 
virtutera tribuit calefacientem, attenuantem, deobstruentem , et addit ; u prodest in epilepsia, convulsionibus, uteri 
obstructionibus : humores crassos incidit. .» At dubitare licet, an pianta Loureiri sit eadem. 

OBSERYATIO. 

Haec species adhuc imperfectissime est cognita, quocirca primo dubitavi, annon rectius, oeque ac du£e sequentes, quibus 
profecto maxime est affinis, did. Sauromatum esset referenda, cum color spatbae, quse flavida et ex rubro-macukta esse 
traditur, cum nulla specierum Ariscematis congruat. Attamen habitus ejus, quatenus e citatis figuris, quas Linnaeus malas 
judical, perspici potest, ob inflorescentiam simultaneam , ob spatham longe pedunculatam , denique ob folia nonsolitaria, 
majorem affinitatem cum ArisoBtnate , quam cum altero illo genere indicat. 

Descr. P/«7zto pedalis, erecta, secundum figuram Zanonii acaulis , auctore Loureiro, subcaulescens , 
cum tubere sphaeroideo , albido , carnoso , fibris nonnuUis obsesso. Folia duo , longe petiolata , 
in segmenta sive lacinias integerrimas , oblongas , secundum figuras citatas oblusas, si vero 
Loureiro credas , lanceolatas palmati-secta aut partita. Scapus terminalis , strictus, petiolos 
longitudme superans, rubro-maculatus. Spatha folio major, inferne in tubum ventricosum 
convoluta, limbo lanceolato-oblongo , acuminato , erecto -patente. SpadioG circiter tertia parte 
spatha breyior, cum appendice gracili fusina attenuata leviter curva nuda, coloris subflavi. 



26. ARISiEMA HEPTAPHYLLUM. 

A. foliis peltati-sectis, segmentis (6-7) sessilibus oblongis obtusis, spadice erecto fu- 
siformi-attenuato spatham superne erecto-patentem oyatam acutam adaequante. 

Serpe7itaria Orientate Zan. %i\e Dracunculus heptaphyllus Indice Orientalis Zm. rar. stirp. ist. p. 100. 
tab. 173. fig. 3. 

Habit. In India orientali, sed itidem quam imperfectissime cognita. Figura pessima est, si quidem inflorescentia e centro 
folii peltati-secti exoriens depicta est , id quod naturae plane repugnat. 



27. ARIS^MA VENOSUM. 
A. foliis pedati-sectis , segmentis subovalibus, spadice spatha lanceolata breviore. 



110 RUMPHIA. 

Arum venosum Ait. Hort, Kew. III. p, 315. — Willd. Sp. pi. IV. p. 479. 4. — Spr. Syst. Veg. III. 
p. 769. M. 

Habit. Nondum aliquid certi de patria hujus plantee novimus, quae, perinde ac duae prsecedentes, imperfectissime nota, ad 
eandem fortasse speciem foret referenda. — An vero magis ad J. Dracontium accederet? 



28. ARISiEMA HETEROPHYLLUM. 

A. foliis pedati-sectis, segmentis (7-1 1) omnibus sessilibus oblongis brevi-cuspidatis 
integerrimis simpliciter peiinineryigeris, intermedio bilateralibus minore. 

Habit. In Japonia, unde VirDoctissimiis Burger ad Herbarium Regium Belgicum et liujus et sequentium plantarum misit 
specimina, licet incompleta et sine nomine. Ab A.japonico, cui proximum est, satis difFerre videtur segmento inter- 
medio sessili, Ticinis dimidio minori. Hoc scilicet fere I7 poll, longum, \ poll, latum est, cum vicina satis distantia 
duplo sunt longiora ac latiora, quae vero ad extremitatem rachidis petiolaris sita sunt magis decrescunt. 



29. ARISiEMA LATISEGTUM. 

A. foliis pedati-sectis, segmentis (6 et fortasse crebrioribus) ellipticis longe cuspidatis 
integerrimis, intermedio ansato, lateralibus sessilibus. 

Habit. Cum priori. An varietas A. Thunhergii, ob similem distributionem vasorum foliorum? Segmenta vero sunt multo 
latiora ac breviora, medium scilicet B poll, longum, 1^ poll, latum, lateralia decrescentia ; intermedium etiam in 
A. Thunhergii semper est sessile. 



30. ARISiEMA AMPLISSIMUM. 

A. foliis (amplis) pedati-sectis, segmentis (ii-i5) oblongis longfe cuspidatis arete 
parallelo-penninervigeris repandis, intermedio ansato, lateralibus sessilibus. 

Habit. Gum priori. A ceteris omnibus speciebus foliorum amplitudine insignitur, ab omnibus vero japonensibus segmentis 
arete parallelo-venoso-reticulatis. Segmenta intermedia majora sunt spithama longiora, ferme 3 poll, lata , repando- 
undulata, margine angustissimo incrassato cincta. Medium ansatum circiter 2 poUices a vicinis versus extremitatem 
rachidis utrinque decrescentibus est disjunctum. 



31. ARIS^MA PLUKENETII. 

A. foliis pedati-sectis^ segmentis (sub 7) subansatis oblongis utrinque acuminatis, spa- 
dice subulato spatha erecta acuta multo longiore. 

Arum J s. Arisarum Yirginianum, Dracontii foliis ^ pene viridi , longo^ acuminato Pluk. Almag. 
p,m,tab.^1l.fig,± 

Habit. In Virginia. Linpj^us aliique banc iconem modo tanquam varietatem Ari Dracontii spectarunt. Equidem ita 
existirao, sihaec imago minori mensura fideliter expressa est, satis illi characterum inesse, ut species peculiaris censeri 
queat. Hi sunt : 1 .) Quod ad foliaturam , segmenta inferne magis angustata , quorum medium ratione ceterorum 
longius ansatum, lateralia non ad rachidem decurrentia, sed ansis magis minusve distinctis licet brevibus praedita. 
2.) Quod ad inflorescentiam , haec in ilia icone multo gracilior est, quam Ari Dracontii ^enuim. Praeterea ingens 
inter utrumque quod ad formam spathae est discrimen , quee hie oblonga et subacuta , in A. Dracontio vero e basi 
lato-ovata limbum versus sensim acuminatissima est. 



BIARUM. 



SUBTRIBUS 11. EUAROIDEiE (^), 

Spadix liber, monoicus. Antlierm subsessiles, congestae, loculis rima longitudinal] s. foraminulo sub- 
rotundo dehiscentibus. Ovaria uni- s. multi-ovulata , oyulis fundo v. parieti alteri affixis. Stylus 
millus. Organa rudimentaria complura, infra ac passim supra stamina. 

VIL BIARUM SGHOTT 

ScHOTT in Melet. Bot. I. p, 17 (2). 
CHARACTER ESSENTIALIS. 

Spatha basi tubuloso-integra. Spadix superne nudus, inferne interrupte androgynus : 
organa rudimentaria setiformia, rara. Antherce biloculares, loculis oppositis, rimis s. poris 
duobus dehiscentes. Omria libera, uni-oyulata; oyuIo erecto, sessili. Stjli distincti. 
Stigmata capitata. Baccce monospermae. Emhryon in albumine inversum. 

CHARACTER NATURALIS. 

Spatha monophylla, inferne aut perquam manifesto, aut brevissime tantum tubuloso-connata , 
superne in limbum magis minusve angustum, flavidum, patenti - reflexura aut incurvum expansa , 
decidua. Spadix liber, longe exsertus , tenuis, subuliformis , inferiori tantum parte basi spathce 
inyoluta interrupte androgynus, ceterum nudus, aut supra et simul infra flores masculos, aut 
tantummodo infra eos organis rudimentariis instruetus. Flores masculi supra femineos in cylindrum 
approximati , antheras distinctas sessiles OToideas biloculares exhibentes. Antherarum loculi oppositi , 
turgidi , aut dorso rima longitudinali completa dehiscentes , aut in vertice poro ovali hiante pollen 
efFundentes. Flores feminei densius quam masculi basin spadicis occupantes , omnino nudi. Ovaria 
libera, lateraliter sibi appressa, superne in stylum aut brevissimum crassum , aut filiformem satis 
distinctum attenuata, in basi uniloculata, uni-ovulata. Ovulum in fundo loculamenti sessile, erectum. 
Stigmata terminalia , subcapitata , papillis obtecta. Organa rudimentaria laxa, infra antheras crebriora 
quam supra ea, ubi in quibusdam speciebus plane desunt , setas sive hamulos carnosos , e basi 
lamellosa productos , sistentia. Baccce supra basin spadicis incrassatam dense spicat^e, carnosse, 
monospermae. Semina ellipsoidea s. subglobosa, laeviuscula, ad basin hilo lato notata, albuminosa. 
Emhryon in albumine inversum, cylindricum. 

Veget. Plantae humiles, tuberosae, acaules, glabrae , proterantheae. Folia longe petiolata, lineari-lanceolata s. ovata , 
indivisa, convergenti-penninervia : petioli basi elongata membranaceo-dilatata se invicem amplectentes, squamis s. 
vaginis cincti. Scapus solitarius (raro geminati aut ternati), vaginis membranaceis involutus, brevis aut satis elongatus 
Spatha extus sordide virescens, intus plerumque, ut apex nudus spadicis, atro-purpurea. 



(1) EuAROiDE^ et Dracuncdle^ Schtt. 

Edaroide^ lyc/i//. I. c. p. 17. (( Spatha erecta, concolor v. maculata. Spadix monoicus (foetidus). Stamina conferta, ab 
ovariis remota ; antheris basifixis subsessilibus, rima dehiscentibus. Paranthia coacervata phira. Stylus nullus. » 

Dracunccle^ Schtt. I. c. "Spatha erecta (concolor). Spadix monoicus, foetidus. Stamina conferta, ovariis contigua, 
antheris basi fixis subsessilibus , poris dehiscentibus. Paranthia rara, infima summaque stamina comitantia. Stylus 
manifestus. » 

Obs. Candarum Reichenb. et Tliomsonia Wall., huic itidem subtribui a CI. iSc7i/f/. adscripta , peculiarem constituunt 
tribum, DracuncuUnas raultis partibus cum Anaporeis Schtt. connectentem, a me Thomsonieas dictam. 

(2) Biaruni Schtt. (Homaid kuk^is.) Spatha basi in tubum connata (concolor). Spadix elongatus, antheris subsolitariis , 
paranthiis intermediis reraotis. Ovaria ovulo unico, fundo affixo, erecto. 

Europaeae, foliis serotinisintegris, pedunculo brevissimo. 

B. tenuifollum Schtt. (Arum tenuifolium auct.), B . gramineum Schtt. (Arum gramineum Lam.) 



11^ RUMPHIA. 

Adf. Jure V. CI. Schott plantas europseas ad hocce genus referendas ab Aro sejunxit, a quo prsesertim structura ovario- 
rum, solitaria tantummodo ovula foventium, satis distiuguuntur. Major iis cum Tijphonio e&i affinitas, a quo Biarmn 
nonnisi levioribus characteribus, nempe spatha basi magis minusve connata, inflorescentiahaud simultanea, denique, 
quod ad structuram ovariorum, ovulis iion furiiculatis , verum sessilibus, differt. 

DiSTRiB. Duffi species meridionales Europa? regiones insulasque maris Mediterranei inhabitant, tres vero Oricntem, ubi 
propria hujus generis sedes esse videtur et fortasse qusedam ejus species nobis nondum notse gignuntur. 



OBSERVATIO. 

Ne numerum generum hujus familiee nimis augerem , characterem genericum Biari latins extendi, quam a V. Gl. Schott 
fuerat definitus , videlicet ut eo simul plantas orientales, quoe cum europeeis nostris habitu tantopere conveniunt, possem 
complecti. Ecce , quatenus utrasque inter se differre observationes meae me docuerint. In plantis europseis hujus generis 
et supra et infra stamina cernuntur organa rudimentaria , anthera^ binis rimis longitudinalibus corapletis aperiuntur, styli 
denique pistillorum sunt brevissimi. In orientalibus modo infra stamina observantur organa rudimentaria, antheroe autem 
sunt biporosEe ac styli longe distinctiores. Hue accedit, quod spatha in his ima tantum parumper est tubuloso-connata, 
quae in europseis ad basin tubum manifestum ostentat. Itaque si magis placet , quas ego exhibeo sectiones , separata genera 
haberi queant. Prima plantas nostras europseas, altera, quam Ischarum appello, orientales complectitur. 



). BIARUM TENUIFOLIUM. 

B. foliis lineari-lanceolatis, spatha superne reflexo-nutante, spadice longissimo su- 
buliformi-attenuato declinato. 

Arum tenuifoUmn Linn. Sp. pi. p. 967. — Houtt. Nat, Eist. II. XL p. 193. (excl. ut in seq. Synon. 

Gronovii) — Lam. Enc. Bot. III. p. 10. ^Bot. Beg. 512. — AVilld. Sp. pi. IV. I. p. 486. — 

Bot. Mag. 2282. — Spr. SysL Veg. III. p. 768. 
Arum acaule, foliis lanceolatis, spadice setaceo declinato Linn. Hart. Cliff, p. 435. — Van Royen 

Hort. Lugd. Bat. p. 8. — Sauv. Monsp. p. 16. — Mill. diet. n. 5. 
Arisarum angustifolium , majus Barrel. Icon. 284. 
Arum ScorzonercB folio et alterum Tournef. hist. bot. p. 160. 

Arum angusti folium, pistillo longissimo , tenui , inflexo, mucronato Herm. Hort. Lugd. Bat. p. 60. 
Arisarum foliis longis angustissimis , gramineis, ftoreni succedentibus Menz. Pug. rar. pi. — Moriss. 

Eist. pi. III. p. 545. 
Serpentaria minor , saxatilis, Sicula, Arisari angustifolii foliis ^occ. Mus. 2. p. 137. tab. 87. —Raj. 

Eist. pL III. p. 580. 
Arisarum angustifolium Dioscoridis forte C. Bauh. Pin. p. 196. — Moriss. Eist. pi. III. p. 545. 

Sect. 13. tab. 6. fig. 21. — Boerh. Eort. Lugd. Batav. p. 177. 
Arisarum angustifolium Lob. Icon. 599. — Ejusd. Advers. 261. — Clus. Eist. 2. p. 74. — Ejusd. 

Eisp. p. 304. fig. 305. — J. Bauhin. Eist. pi. II. p. 786. — Raj, Eist. pi. II. p. 1211 et ///. 

p. 580. 
Arisarum tenuifolium Cam. Eort. 
Arum angustifolium Dodon. Pempt. p. 332. 
Pseudo-arisarum, C. Durant. Eerb. 
Arisaron C^salp. p. 228. 
Habit. In australibus Europje regionibus, veluti in Dalmatia, Graecia, Italia, Gallia meridionali, Hispania, Portugallia 

multisque insulis maris Mediterranei. Plantam viventem in caldariis vidi et siccata ejus specimina m Herbarns 

TouRNEFORT, Vaillaist, Van Royen , Ant. Laur. de Jussieu, aliorum. Cum ad notiores plantas hujus familiee pertineat, 

pauca tantummodo de ea in medium proferam. 



Descr. Planta ex humilioribus, tuberosa. Tuber nucis juglaiiclis aiit piigni magniludine, sphaericum, e 
lateribus saepe stolones ac circa verticem radiculas crassas filiformes exserens. Spatha foliis 
extemporanea , pedunculo stricto brevissimo sublerraneo aut interdum duos poUices longo 
squamisque aliquot alternantibus semilanceolatis acuminatis inaequilongis tenuibus slriatis basi 
albido-stramineis apice yirentibus vestito insidens, 7-11 poll, longa, e basi tubuloso-integra hinc 
longitudinaliter fissa, superne in laminam elongatam lanceolatam longissime acuminatam expansa, 
nervosa, decidua : pars tubulosa ultra 1^ poll, longa, subcampanulata , organa fructificationis 
includens, laevigata, externe fere decolor, intus purpurea : pars laminaris intensius colorata, 
externe e fusco-viridis , intus atro-purpureo-fusca , e basi arrecta concava ad margines undulata 
superne sensim magis attenuata et flaccida atque apice non raro spiraliter convoluta. Spadix 
ipsa spatha pluribus pollicibus longior , teres , inferne rectus et androgynus , superne in apicem 
nudum debilem vermicularem attenuatum extra spatham tortuoso-inclinatum atro-purpureum 
expansus : supra flores femineos masculosque nudos parumper constrictus , fere decolor , subtes- 
sellatus, hamulis carnosis parvis e basi dilatata exorientibus lividis aut albicantibus obsessus, 
quorum qui inter ovaria et antheras siti sunt crassiores, quam antheris superpositi. Ovaria crebra, 
ad imam basin spadicis in cylindrum brevera ovoideum densata , ellipsoidea , lateraliter mutua 
pressione varie laterata et decolora, in vertice sulphurea et in stylum perbrevem crassum elongata, 
ubi substantia eorum in sectione multo crassior apparet et interne ex summo apice loculamenti 
duo descendunt tubercula, stoma ovuli spectantia, quae cellas tubulosas teneras simplices cylindricas 
contiguas apice libero saepe curvas aliquot granula foventes foecundationem perficientes exserunt. 
Quovis ovario unicum continetur ovulum, in fundo loculamenti sessile, erectum, ovoideum, 
extremitate superiori stomate perforata texturam cellularem tubulosam modo descriptam attingens. 
Stigma hemisphaericum, papillis e centro divergentibus elongatis confertissime obsessum. AnthercB 
pollicem supra ovaria et minus confertim spiraliter dispositse, sessiles, ovoideae , obtuse quadran- 
gulares, luteae , biloculares, loculis oppositis , rima completa longitudinali dehiscentibus. — Fo/m 
peracta inflorescentia explicantur, terna aut plura petiolis inferne vaginantibus sese ampleclentia , 
aetate tenera squamis aliquot alternantibus semilanceolatis , quales pedunculum vestiunt , cincta , 
spithamam et ultra longa, vix pollicem lata, lineari-lanceolata , subacuminata , basi in petiolum 
2-3 poll, longum dorso striatum angustata, supra plana, nitida , subtus nervis e costa crassa 
orientibus convergentibus longitudinalibus intexta. — Baccw magnitudine grani piperis, in spicam 
ovoideam congestae , globoso-obovoideae , albidae , in vertice cicatricula stylari notatae , carnosae , 
monospermae. Seme7i subglobosum , in fundo pericarpii affixum , laeve. Emhryon in albumine 
inversum, cylindraceum. 



BIARUM GRAMINEUM. 



B. foliis lineari-lanceolatis, spatha supernfe erecto-incurvata, spadice elongato filiformi 
obtuso nutante. 

Arum gramineum Lam. Enc. Bot, III.p, 10. 

Arum angustissimo folio Tournef. Inst. bot. p. 160. 

Arisarum angustifolium minimum Bocc. rar. pi. Sicil. p. 80. tab. 42. — Raj. Hist. pi. III. Sect. 13. 



< men- 



Habit. Identidem in meridionalibus Europae regionibus, sed, ut videtur, minus freqnens, cum pauci auctores ejus 

tionem faciant. Vir Celeb. Ant. Laur. de Jcssieu, si ex Herbario ejus judicare licet, non diversum a pra3cedenti 
existimat, siquidem exempio illius speciei sua ipse manu adscripsit : « Arum gramineum Lam. Enc. Bot, » — Frustra 
me in Parisiensium Herbariis aliisque banc plantam Lamarckianam quaesivisse confitear necesse est, in quibus 
unicum modo exemplum a V. CI. Gussone e Sicilia nomine A?^l tenuifolii missuni longinquam cum ea habet affinitatem. 
Spatha hujus modo % poll, longa est, subfornicato-ascendens, apice longe minus acuminata, quamquam Itesus apex 
spadicis faciat, ut nihil certi de eo possim referre : banc autera inflorescentiam foliis in hoc specimine eodem simul 
tempore evolutis in evolutione sua retardatam et suppressam existimo, itaque plantam a B. tenuifolio non diversam 
puto, licet folia sint minora et magis obtusa, atque ita cum figura imperfecta Bocconi probe conveniant. Pauca qua? de 



RUMPHIA. 

^it V. CI. Lamarck latlne versa repetemus, qui animadvertit , earn nomine Ari tenuifolii in Horto 
botanico Parisiensi esse cultam , quocum folia angusta revera habeat communia , sed a quo spathse spadicisque forma 
satis distinguatur. 

Descr. Folia radicalia, angusto-lanceolata , fere graminea, sive Scorzonerce similia, laevia, viridia, 
5-7 poll, longa, deorsum aliquantum angustata et ad basin se inyicem involventia. Scapus 
(sive pedunculus) gracilis, nudus, debilis, yix rectus, ante folia succrescens, spathd Arisari 
vulgaris simili sed modo pollicem longa terminatus. Spadix extra spatham prominens, nutans, 
apice obtusus. 



3. BIARUM BOVEI. Tab. 29. 

B. foliis oyatis s. lanceolato-oblongis obtusiusculis ^ spatha superne patente spadicem 
subuliformem adaequante. 

C alia foliis ovatis Gronov. Flor. Orient, p. 116. 

Arum minus orientale rotundiorihus foliis Moriss. Hist. pi. III. p. 544. — Raj. Hist. pL III. 

p. 580. 
Arum Carsaami Mauris dictum Rauw. Hodoep. 1. p. 115. 
Arum minus y ofjicinis Aron. germ : klein Natterwurtz. den Inwonern Carsaami B.kv\N . Herb, n^ 100. 

Habit. A viro de agricultura meritissimo Bove , quo olim hortulano usus est Ibrahim-Pacha, iEgypti Satrapes, in monte 
Libano collectum, unde et plantam viventem et siccata ejus exempla Parisios ad Hortum botanicum misit. V. CI. 
Olivier et Brugutere florentem civcdi Aleppo , foliis tantum prseditam in Mesopotamia invenerunt, quod specimina in 
Herbario Musei Horti botanici Paris, testantur, cum et planta ex Herbario Bacwolffii, quam supra indicavi, fructifera 
ex Halepi montosis, procul dubio hujusloci est. In horto Parisiensi mense Maio floret. 

Descr. Planta y ut superiores, tuberosa, ante foiiorum explicationem e centro verticis tuberis florens. 
Tuher sphaBricum , 2-^^ poll, diametro, epidermide tenui livida aut pallide fusca obductum , 
intus albidum , ad exortum pedunculi aut foiiorum in fasciculum congestorum radiculas crassas 
simplices raro fibrillatas expandens. Folia longissime petiolata, petiolis vaginis aliquot tubulosis 
l|-3^ poll, longis superne longitudinaliter fissis obtusis aut acutis tenerrimis striatis aetate 
scariosis pallescentibus , quarum interiores sunt magis elongatae , inyolutis , ipsis per totam fere 
longitudinem membranaceo-marginatis ac , tenera saltern aetate , arete sese amplexantibus , vaginis 
autem modo memoratis emortuis , magis patulis , — ovata , aut subcordato-ovata , aut lanceolato- 
oblonga , aut spatliulata , obtusiuscula rarius acuta , laevigata , substantiae crassae foliaceae , 
convergenti-penninervia , petiolis duplo vel triplo breviora, utpote tantummodo 1-2^ poll, longa, 
|-1 poll. lata. Pedunculi solitarii , raro bini aut terni simul vaginis iisdem ac petioli obtecti, 
2-3 poll, longi, erecti, penna oloris crassiores. Spatha 6-8 poll, longa, oblongo - lanceolata , 
acuminata , inferne tertia fere parte longitudinis cylindraceo-convoluta et tantum ima integra , 
superne in limbum lanceolatum acuminatum magis minusve patentem expansa , decidua : color 
ejus intus atro-fuscus , externe e viridi-fuscus , basin versus pallens. Spadix erectus, spatha 
aliquanto longior, rectus, subuliformis , crassitie pennam anserinam fere aequans , ultra duas 
tertias partes longitudinis superne nudus et atro-purpureus , inferne interrupte-androgynus : 
inter flores incompletos unisexuales striatus atque organis sterilibus raris setiformibus flexuoso- 
patentibus longi tudine sursum decrescentibus instructus. Antherce in cylindrum semipollicarem 
dispositae , sessiles , ovoideae , didymae , sulphureae , biloculares , loculis oppositis , turgidis , singulis 
apice poro ovali deliiscentibus. Ovaria ima circa spadicem glomerata, turbinato - ellipsoidea , 
superne discoideo-convexa et in stylum filiformem rectum attenuata , in basi ovulum elongato- 
ovoideum sessile erectum includentia. Stigma hemisphaericum , papillosum. Bacca? ad imam 
partem spadicis solam persistentem dilatatam consociatae, ellipsoideae, apice mucronatae, laevigatae, 
albido-virescentes , carnosae , monospermae. 



BIARUM. 



EXPLIGATIO FIGURARUM. 



'AB. 29. Aru7n Bovei, cujus A est planta spatha adhuc claus^, ut sequentes figurse nat. magn. - B. Eadem spatha 

aperta. ~ C, Planta tantum foliis ornata. - B, Folium cum distributione nervorum in pagina dorsali. ( Analysin 

Blume , plantam Arckenhausen delineavit.) 
. Spadix spatha denudatus , nat. magn., ceteris figuris magis minusve auctis. -2. Anthera. - S. Unura organorum 

longiorum setiformium supra pistilla. - 4. Unum horum organorum breviorum. - 5. Pistillum,-6. Sectio longi- 

tudinalis ovarii. 



4. BIARUM HOMEID. 

B. foliis lanceolato-spathulatis obtusis. 

Arum acaule, foliis lanceolatis, spadice setaceo dedinato Gronov. (haud Linn.) Flor. Orient, p. 117 

(excl. etiam Syn. Tournef.). 
Arisarum angustifolium , Rauwolffii, quod medium vocitetur Moriss. Hist, pL III. p. 545. 
Arisarum HomaidtV^kvw. Hodoep. 1. p. 115. 
Arisarum angustifolium von Jnwonern Homeid genant Herb. Rauw. n^ 99. 

Habit. Item in Halepi montosis, ubi Rauwolff seculo decimo quinto plantam foliis tantum ornatam collegit, qujfi in 
manibus mibi sunt et diserte probant, haec nequaquam ad plantam primo loco descriptam esse referenda , ut'nonnulli 
auctores voluerunt. Potius ad B. Bovei referri possent, quamquam forma foliorum magis elongata et peeuliare nomen 
ab mcohs regioms huic plantae inditum discrimen specificum indicare videntur. Forte ad banc plantam pertinet inflo- 
rescentia ab eodem Bove identidem in monte Lzbano, mense Octobri A. 1882 reperta, quam in Herbario Viri Nob. 
Baronis De Lessert inspexi : magna huic cum B. Bovei est similitudo, sed multo gracilior est, spatha acuminatissima et 
spadix mter pistilla antherasque setis magis confertis obsessus. Planta Rauwolffii cum hac etiam plane habitu congruit , 
nisi quod bases vaginantes petiolorum ejus multo sint elongatiores, utpote ultra pedem long«, et item vaginis teneril 
involutee : folia B-4 poll, longa, fere poUicem lata, apice obtusa, basi angustata. An igitur tantum varietas 5. Bovei? 



5. BIARUM OLIYIERI. 

B. foliis lanceolato-linearibus acuminatis, spatha erecto-fornicata acuminatissima. 

Habit, in Oriente ab Olivier et BRUGuiiiRE repertum, quorum specimina in Herbario Horti botanici Parisiensis servantur. 
H£EC tamen sunt statu fructificationis admodum provecto, in quo superior pars spadicis plane estcorrupta. In uno' 
tantum specimine supra baccas immaturas inferior pars spadicis aderat : hsec erat subuliformis et anthera3 ejus 
glomeratee, quas examinavi, cum B. Bovei structura accurate congruebant. Hajc species a ceteris spatha parva 
fornicata antice fere ad basin usque longitudinaliter fissa maxime est insignis, quibuscum tamen habitu optime 
congruit. 

Descr. Tuher ex globoso ellipsoideum , magniUidine micis juglandis, obsolete zonatum, epidermide 
fusca obtectum, circa Terticem radiculosum , qua ex eo scapus vaginis tubulosis arete involutus 
exoritur. Hae autem vaginae eadem sunt natura ac B. Bovei, supra accuratius descriptae, sed ex 
illis, quae scapum fructiferum adhuc velant, simur folia proveniunt , quod in altera ilia specie 
rarissime obtinet. Folia A poll. - spithamam longa , i-i poll, lata, gramiuea , flexuoso-patenlia , 
acuminatissima, basi in petiolum longe vaginantem attenuata , substantiae crassae herbace^ ^ 
laevia, uninervia, supra atro-viridia , subtus pallidiora. Scapits sive pedunculus 2^-4 poll, 
longus, rectus, teres, spatha terminatus erecta , ut videtur, flavido-virescente , diu persistente. 
Inferior pars spathae fere pollicaris, lato-ovata , cucullata, superne in acumen angustum|-ll 
poll, longum flexuoso-assurgentem desinens, antice fere ad basin usque fissa. Pistilla crebrdi^ 
confertissima, ovoidea, singula ovulum basifixum erectum ovoideum foventia. Stylus brevis! 



116 RUMPHIA, 

Stigma obtusum , papillosum. Baccm in spicani oYoideam yix pollicarem glomeratae, ellipsoideae, 
apice in mucronem stylarem brevem desinentes. carnosae , monospeimae. Semen ellipsoideum, 
compressiusculum, laeve, in fundo pericarpii sessile, ad extremitatem inferiorem hilo lato notatum, 
ubi spermodermis multo crassior. Nucleus lenticularis , albuminosus. Albumen farinosum , 
embryon inversum includens. 



yill. ARUM LINN. ET AUCT. (ex parte.) 

ScHOTT in Melet. Bot, I. p. 17. XI (1). 

CHARACTER ESSENTIALIS. 

Spatha inferne conyoluta. Spadix superne nudus^ inferne interrupte - androgynus : 
Organa rudimentaria infra et passim supra stamina. ANXHERiE sessiles, distinctae s. yarie 
concretae^ loculis bilateralibus , rima partiali deliiscentibus. Ovaria libera^ miiloculariaj 
OYulis 2-6 parieti interne affixis. Stigmata sessilia, obtusa. Bacce mono- s. oligo-spermas. 
Semina albuminosa. 

CHARACTER NATURALIS. 

Spatha monophylla , erecta , concaTa , spadicem superans , inferne tubuloso-convoluta , marcescens , 
tota aut ex parte decidua. Spadix arrectus, superne in clavam magis minusve incrassatam nudani 
desinens , infra banc constrictus cum globulo antberarum , altera constrictione setis ornata a pistillis 
circa basin confertis distante. Orgaiia rudimentaria conferta aut laxa, quin nonnunquam rara , infra 
simulque supra antheras aut modo infra has obyia, corpusculis carnosis in setam desinentibus 
distinctis concretisye aut tantum setis carnosis formata. Antherw confertissimse, filamentis in annulum 
carnosuQi circa spadicem intime unitis , cujus superficiem binae pluresve consociatae arete obtegunt , 
obtusae, angulares, biloculares, loculis oppositis incomplete bilocellatis , utrinque sulco inscriptae , ubi 
superne duobus foraminulis subrotundis hiantibus tandem basin versus magis magisque contractis 
debiscunt. Pistilla confertissima, nuda, complura ob magnum numerum non ad grossificationem 
pervenientia. Ovaria carnosa, pressione varie difformia, uniloculata , oophoro e fundo loculamenti ad 
parietem internum ascendente striiformi carnoso tela cellulari capillari obducto , cui bina plurave ovula 
superposita funiculis umbilicalibus crassis instructa orthotropa gelatina crystallina inyoluta sunt annexa. 
StylivLuWi. Stigmata plerumque aliquantum excentrica, depresso-hemisphaerica, densissime papillosa. 
BacccB circa imam partem spadicis solam persistentem spicatae, spathae interdum destructae parte 
marcida involucratae , subglobosae, succulento - carnosae , in cavitate simplici 1-4- spermae. Semina 
subglobosa , si plura , vicinorum pressione aliquantum diflFormia , funiculo incrassato basilari spermo- 
phoro parietali carnoso affixa , unilateralia , laeviuscula , tandem indurato integumento reticulato-ru- 
gosa. Spermodermis simplex, crassa, subcoriacea, nucleo arete adbaerens, ad apicem cicatrice stomatis 
punctiformi instructa. Nucleus subglobosus, laeyis, ad hilum basilarem profunda depressione, ad apicem 
papilluia embryitega superficiali notatus , in albumine duro farinoso peripheria minus indurato aqueo- 
exalbido embryon includente. Hoc vero clavatum aut cylindraceum , subobliquum , rectiusculum , 
inversum. Gemmula in basi cotyledonis inclusa, parva, conoidea, sessilis. 

Veget. Plantoe acaules, radice tuberosa, perenni. Folia loDge petiolata, divergenti-mistinervia^ Integra. Scapiis inter bases 
vaginantes petiolorum enatus, solitarius , spatha concolori aut discolori interdum maculata terminatus. In germi- 



{y) Arum Li?«N. Spatha basi eonvoluta (concolor). Spadix abbreviatus, antheris polyadelphis, paranthiis interraediis 
aggregatis. Ovaria ovulis pluribus superpositis, parieti affixis, peritropiis. 
Europaeae , foliis simultaneis integris, pedunculis elongatis. 
A. maculatum , italicum , pictum , cet. Aict. 



ARUM. 



117 



natione radicula crassa embryi stratum tenue albuminis ipsam obtegentis et spermoderraidem perforat, magis 
magisque extra semen cum cauliculo sese extendens, dum apex cotyledonis clausa. in hoc reraanens cum detrimento 
albuminis insigniter incrassatur et colore viridi tingitur. Hoc quidem statu gemmula ima basi cauliculi plane est 
mclusa; postea vero, ubi radicula aliquot fibras emisit, cauliculus lateraliter finditur ac folium primordiale cuneato- 
oblongum nervosum ex fissura prodit. 

Adf. Exiguum sane inter genera Arum et Dracunculum obtinet discrimen, fere hoc solo constans, quod in hoc organa 
fructificationis mascula supra feminea continua circa spadicem sunt congesta, in illo vero interruptio inter ilia 
cermtur. Sed in quibusdam speciebus, e. c. Arc picio , ha^c utriusque sexus organorum separatio adeo vix est 
conspicua, ut magna pretii parte hoc discrimen orbetur. Itaque potius inter se distingui possent foliatura dissimili, 
et quod in Dracunculo oophorum parietale altius e fundo ad summitatem cavitatis ovariorum dilatatum est quam in 
Aro, quo fit ut alia ovulorum ei inclusa fundo insideant, alia ex apice loculamenti dependeant. Genus indicum orientale 
Typhonium, cujus habitus plane cum Aro congruit, structura ovariorum, ovulum solitarium foventium, jam magis 
distinguitur. 

DisTRiB. Quatuordecim fere species ad hoc genus referendas esse existimo, quarum dimidium fere nomine tantum atque 
adeo imperfectissime novimus. Ex his quatuor, scilicet A. mdgare, A. italicum, A. pyrenwum et A.pictum Europam 
meridionalem inhabitant, quorum A. vulgare latissime est difi^usum, quippe quod etiam in Mauritania atque insulis 
Fortunatis reperitur. Pleraeque species in Asia minori et finitimis regionibus occurrere videntur, paucissimse tantum 
m altis jugis montium Asise occidentalis reperiuntur, denique unica species vix nota Americse septentrionali est 
propria. 



OBSERVATIO. 

Si statuimus, genus ^m7;^ Linn, et plurimorum auctorum plantas complecti raaxime heterogeneas , ita ut earum in 
complures sectiones distributio admodum comprobanda videatur, accuratis illud finibus circumscribere baud facile est 
negotmm. Etenim si definitionem a V. Gl. Schott propositam sequamur, paucissim^ illi species associari possent. Ep-o 
autem, cui parum referre videtur, utrum adsint nee ne organa sterilia simul supra flores masculos, non magis quam 
utrum confertms an laxms sint disposita, fines hujus generis latins extendendos esse censeo. Character hujus generis 
maxime essentialis est situs ovulorum unilateralis, quorum tamen numerus eo minus certum characterem pra^bere potest , 
quod m ejusdem scepe spadicis ovariis valde diversus est, inferioribus plerumque plura ovula continentibus , quam 
supremis. Itaque hi characteres cum a dispositione organorum sterilium , tum a numero ovulorum, quae ovariis conti- 
nentur, desumti, longe mehus huic generi in quasdam sectiones distribuendo inservire posse videntur. Hac ratione prima 
sectio omnes illas complecteretur species, in quibus organa sterilia magis minusve conferta tam infra quam supra stamina 
invemuntur et quarum ovaria, ut plurimum 4-6-ovulata esse solent : hujus loci forent A. vulgare et A. italicum, Lam., 
A, pyrencBum Lapeyr., A. orientale Bieberst., A. Jacquemontii Nob., A. syriacum Herm. (baud Spreng.), probabihter 
etiam A. hyzantinum Cltis., denique A. pictum et fortasse etiam A, virginicum Linn. Illas autem, in quibus supra stamina 
nulla organa steriha , et infra ilia laxiora tantum conspiciuntur et quarum insuper ovaria modo biovulata sunt , in alteram 
sectionem refero, in his A. heterophyllum, A, spiculatum et A, Rauwojffii Nob., et ut videtur, duas alias plantas quam 
imperfectissime cognitas. Forte melius foret , his tanquam tertiam sectionem adjungere A. Dracunculum Linn, et A. crinitum 
AiT., quam genericum his tribuere discrimen. - Abas specierum sequentium, utpote vulgo notas, accurate hie describere 
supervacaneum foret : aharum vero cognitio tam altis adhuc tenebris pressa latel, ut nomina earum ad calcem cujusvis 
sectionis adjicere sufficiat. 



SECTIO I. — Organa rudimentaria infra et supra stamina. 

1. ARUM VULGARE. 

A. foliis cordato-sagittatis aut hastatis, lobis baseos acutis s. obtusis, spatha superne 
ovato-oblonga acuminata, spadicis apice clavato ohiu^ohAM. Flon Franc, p. ii^o et in 
Enc, hot, IIL p. 8. — Rich, in Guill. Arch, hot, Lp, 1 1. tah, i. 

Arummaculatum Linn. Sp. pi. 11. p. 966. — Houtt. Nat. Hist. 11. U, p. 190. — Willd. Sp pi IV 

p, 483. — Spr. S^st. Veg. IIL p. 768. 
Arum acaule, foliis hastatis integerrimis , spadice clavato Linn. Hort. Cliff, p. 434 (exd. ^, e, ^ et ;;, 

ad sequentem speciem referenda). — ^>5«f. Hort. Ups. p. ^l^.-^Ejusd. Mat. med. p. 198.— 

Mill. Diet. n. 1. Ico7i. tab. 52. 



118 RUMPHIA. 

Arum foliis sagittatis^ spathd recta ^ clavd cylindricd Hall. Eelv, n. 1302. 

Arum antiquorum J. Bauh. Hist. pi. p. 784. 

Arum vulgare non maculaUim et Arum, maculatum^ maculis candidis vel nigris C. Bauh. Pin. p. 195. 

— MoRiss. Hist. pi. III. p. 543. Sect. 13. tab. 5. —Raj. Hist. pi. II. p. 1208. — Tournef. hist, 
hot. p. 158. — Sabb. Hort. Rom. % tab. 74. 

Arum officinarum Lob. Icon. 597. 

Arum ¥\]cns. Hist. 69. — Dod. Pempt. p. 326. — Tabern. Icon. 746. 

Gicherum sive Gigarum milgo foliis maculosis , maculis candidis vel nigris C.^salp. p. 226. 

Habit. In omnibus fere Europse temperatse regionibus locis humidis, et passim in ora Africae septentrionalis altioribusque 
montibus insulse Madeira. In Herbario Baronis De Lessert specimen vidi e collectione V. CI. Palisot de Beacvois, 
nomine Ari sagittcefolii (baud Linn. ) quod ex America foederata videtur oriundum. Tanta hujus plantse magnitudine 
et vel forma foliorum est varietas , ut maxima bine ab omni inde tempore orta sit confusio et synonyma vix satis 
commode distingui possint. 

2. APiUM ITALIGUM. 

A. foliis cordato-hastatis^ lobis baseos acutis s. obtusis^ spatha superne oblonga acu- 
minata, spadicis apice clayato obtuso Lam. Enc. hot. III. p. g. — Willd. Sp. pi. IV. 
p^ 484. _Spr. Syst. Feg. IIL p. 768. 

Arum acaule y foliis hastatis integerrimis , spadice clavato Linn. Hort. Cliff, p. 434 (sokim <^, g, ^ et tj). 
Arum folio lata atro-viridi margine albicante cincto , spar sis maculis albis variegatis Sabb. Hort. 

Rom. 2. tab. 75. 
Arum (italiciim) foliis hastatis acutis^ petiolis longissimis ^ spathd maxima erectd Mill. Diet. /^. 2. 
Arum venis albis ^ Italicum^ maximum Hort. Reg. Par. — Tournef. Inst. bot. p. 158. — Raj. Hist. 

pi. III. p. 574. 
Arum venis albis ^ lituris nigris signatum Moriss. Hort. Reg. Bless. — Raj. Hist. pi. III. p. 574. 
Arum, venis albis , majus^ nigris lituris onaculatum Hort. Reg. Par. (fide speciminum in Herb. 

Parisiensi a S. Vaillant collectorLim ) — Tournef. Inst. bot. ^.158. 
Arum maximum auctumnale Hort. Reg. Monsp. (item fide Herb. S. Vaillant.) 
Arum montanum P. Alpin. pi. exot. 334. — Moriss. Hist, pi. III. p. 544. Sect. 13. tab, 1 . — Raj. Hist. 

pi. II. p. 1209. 
Arum vends albis G. Bauh. Pin. p. 195. — Moriss. Hist.pl. III. p. 543. — Raj. Hist.pl. II. p. 1209. 

— TouRNEF. Inst. bot. p. 158. 

Habit. In Italia, Hispania, Lusitania, plurimisque maris mediterranei insulis, in ora Africse barbarse atque .Egypto. Specie 
antecedenti ab omni parte robustior , foliis diutius vegetantibus , vulgo sinu profundiori excisis : nam cum autumno 
in Aro vulgari loim emortua sunt, in hac quidem specie toto adhuc robore persistunt, quod veteres discrimen jam 
probe noverant. Quod ad nomina, quibus antiquiores banc plantam insigniverint auctores, cum ab omni inde tem- 
pore crebro cum A. vulgariixievit confusa, heec discernere baud facile fuerit negotium. Itaque lectorem potius ad ea 
relegatum volo, quae de synonymis veterum retulerunt DoooNiEus in Herhario p. 575 (nomine Dracontti minoris)^ 
J. Bauhinius Hist, pi, II. p. 1^1. (nomine Draconiii sive Dracunculi alterius), denique G. Batjhinius m Pinace I. c. 
Nee minor est nominum varietas , quibus hsec planta in Herbariis militare solet : in Tourneforth v. g. « Arum 
arahicum semper virens Boharti » dicitur , in Herbario V. Nob. De Lessert Arum JEgyptiacum, cet. Insignem spadicis 
monstrositatem in specimine a Serafino e dumetis Corsicae cum V. 111. Gay communicato vidi. In hoc scilicet pars 
nuda spadicis summo tantum apice est ovoideo-incrassata : itaque adhuc dubito, utrum hoc specimen ad A. vulgare 
an ad A, italicum sit referendum. 



3. ARUM JACQUEMONTH. 

A. foliis cordato- hastatis, lobis baseos obtusis, spatha superne lanceolata acuminatis- 
sima; spadicis apice cylindrico obtuso. 



ARUM. 119 

Habit. Hanc speciem in altioribus jugis montium Asiae australis interioris reperit divus Jacquemont. Est autem A. vulgari 
nostro quam simillima et ab hoc spatlia superne angustius acuminata, spadicis apice longiori ac tenuiori, et organis 
sterilibus supra antheras rarioribus parum differt. Ecce quasdam annotationes de speciminibus in Herbario Hortl 
botanici Parisiensis servatis. 

Descr. Planta tuberosa. Folia radicalia , pauca, longissime petiolata, spithamam et ultra longa, ima 
3- ultra 4 poll, lata, cordato-hastata , subacuta, mucronata, sinu baseos le\i dilatato excisa, lobis 
obtusis , supra saturate viridia et sub lente yisa dense punctata , subtus pallidiora et protuberanti- 
mistinervia. Petioli 1-1 J pedes longi, compresso-teretes , purpurascenti-striolati , basin versus 
dilatati sese amplectentes. Scapus centralis, longitudine petiolorum , iiscrassior, spatha termi- 
natus. Spatha spithamea, erecta , foliacea, ad basin convolutam ovoideo-urceolata, superne 
concava , lanceolata , acuminatissima , virescens. Spadicc spatha aliquot pollicibus brevior , rectus 
cylindraceus , inferne per tertiam partem longitudinis spatha inclusus atque hie interrupte 
monoicus, superne in clavam cylindricam, obtusam , nudam , purpureo-fuscam, calamum 
scriptorium crassitie vix aequantem desinens. Pistilla ad imam partem spadicis in cylindrum 
A^^%dX^ \ anthercB in cyhndrum breviorem conglomeratae , ab illis intervallo quatuor hnearum 
remotae, in quo inferne conspiciuntur corpuscula depresso-discoidea carnosa in setam excurrentia 
sursum decrescentia : infra clavam nudam spadix est magis coarctatus ibique supra antheras ahquot 
corpusculis minoribus ovoideis pariter in setam desinentibus obsessus. ^n^Aera sessiles, distinctse 
aut binae vel ternae raro plures cohaerentes, tessulares, obtuse quadrangulares, interdum diflformes, 
biloculares, loculis oppositis, superne foraminulo subrotundo hiantibus. Ovaria subglobosa, 
pressione mutua difformia, carnosa, unilocularia, 4-6-, qu^dam supremorum modo 2-ovulata. 
Omda lagenaeformia, crasse funiculata, quorum aliquot majora in fundo cavitatis ad latus internum 
oophoro parietah striiformi textura filamentosa obducto affixa, superposita, orthotropa. Stigmata 
discoidea, papillosa. 



A foliis 

cylindraceo obtusiusculo. 



4. ARUM SYRIACUM. 
, spatha superne oblonga acuminata, spadice elongato 



Arum Syriacum flore maculato Herm. Farad. Bat. p. 75. — Raj. Hist. pi. III. p. 575. 
Arum Orientate majus, Dracontii flore maculato Moriss. Hist. pi. III. p. 543. 
Arum arahicum flore inaculato Pluk. Almag. p. 50. 

Habit. In Syria, unde unica inflorescentia e collectione V. CI. Labillardi^re oriunda in Herbario Baronis De Lessert 
V. Nob. prostat, quoe facit, ut mihi persuadeam, hanc plantam, licet A. italico maxime affinem, parte nuda spadicis 
multo elongatiori ac tenuiori ab illo differre. Ex iis , qu® de ea P. Hermannus noster L c. pr^fatus est , suspicari licet , 
folia hujiis plantge, olim in hortis Anglicis cultae, ut aliarum quarundam specierum orientalium, esse auriculata : 
MoRissoN ea tanquam immaculata, viridia, pedalem longitudinem superantia describit, et quee porro de inflorescentia 
refert satis bene cum ilia e collectione V. CI. Labillardiere congruunt. Spatha circiter pedalis, ima in tubum 2^ poll, 
longum infundibuliformem convoluta , superne in limbum erectum oblongum acuminatum expansa , extus pallid^ 
virens, intus purpureo-fusca nigroque variegata. Spadix spatha aliquot poUicibus breviorfsuperne in apicem 
arrectum gracilem teretem obtusiusculum atro-purpureum nudum crassitie pennse anserin® productus, ad partem 
spatha obtectam basi glomerulo ovoideo pistillorum nudorum, qui ab antheris in cylindrum brevem conglobatis 
exiguo tantum spatio organis sterilibus confertissime obsesso separatur, instructus. Hac organa sterilia, etiam 
aliquantum supra antheras alterum verticillum constituentia , ut in Are vulgari, setis carnosis, varie flexis et paten- 
tibus, ad basm incrassatam seepe concretis constant. 



5. ARUM PIGTUM. 

A. foliis cordatis s. subhastato-cordatis, spatha subradicali superne ovata acuminata, 
)adice clayato obtuso Linn. fil. Suppl p,[^io, — Lam. Enc. hot. II L /?. 1 1. — Willd! 



120 RUMPHIA. 

Sp, pL IV* /?. 482. — Lam. et De Cand. Flor, Franc, SuppL /?. 3o3. — Vm. Flor, Cors, 
Prodt\ p, 1 5. — Spr. Sjst. Veg. Ill, p. 769. 

Arum balearicum Buchoz. Dec. 8. PL II. 

Arum corstcum hois. Flor. Gall. p. 617 . 

Habit. In insulis Balearibus. In hortis nostris non ut cetera Ara vere floret, sed ineunte demum autumno. Ab aliis omnibus 
cum foliis cordatis crassis albido-venosis , tum maxime spatha subradicali in tubum elongatum convoluta facile 
distinguitur. Quae in sequenti descriptione de fructificationis organis breviter memoravi fide speciminis siccati e 
Corsica nituntur. 

Descr. E caudice tuberoso lerna vel quina ovwrnlur folia radicalia, ceu vaginis membranaceis cincta, 
petiolata, OYata-cordata, rarius subhastato-cordata, acuta aut obUisa, mucrone terminata, crassa 
supra obscure viridia et venis albido-virentibus reticulato-anastomosantibus eleganter picta, 
costa supra canaliculata , in pagina dorsali admodum protuberante. PetioU longitudine foliorum 
crassi, obsolete trilaterati, basin versus lato-vaginantes. 6/?a^A«f fere protinus e radice exoriri 
dicitur , sed in specimine nostro Corsico scapo 2^ polL longo est suffulta, qu2e tamen tota intra 
bases vaginantes petiolorum recondita esse videtur : aliquot autem squamae lineari^Ianceolatse 
sive malis folia metamorphosata , quae ex apice ejus infra spatham exoriuntur, ubi post lapsum 
cicatricem circularem relinquunt, intima basium concretione inprimis ad eum effingendum 
conferre videntur. Spatha circiter quinque pollices longa, inferne usque ultra dimidium in tubum 
deorsum inflatum convoluta, superne ovata , subacuminata , fornicato - concava : substantia) 
crassae , foliaceae, coloris intus atro-purpurei , extus superne purpurascentis, basin versus virentis 
non raro adspersi. Spadiw spatha pollice brevior, arrectus , clavatus , obtusus, inferne supra et 
infra antheras manifesto constrictus , im^ polygynus : clava tres pollices longa , e basi truncata 
verticillo denso setarum carnosarum flavicantium instructa cylindracea, apicem versus mapis 
incrassata, insuper profunde atro-purpurea , et si e specimine, quod in manibus liabeo, judicare 
licet, hie exasperata. Pars supra antheras ceu in stylum brevem contracta nuda est, sed in ilia 
quae inter antheras et pistilla obtinet, deorsum conspiciuntur setae breves rarae carnosae. Antherm 
in glomerulum depresso-sphaeroideum congestae, continuae, subcubicae, obtuse quadrangulares 
aut mutua pressione difFormes, luteae, binis rimis oppositis sursum hiantibus dehiscentes. Ovaria 
crebra , ellipsoidea , sed pressione laterata , uniloculata , supra basin ad parietem interiorem ovulis 
quatuor per paria superpositis elongato-ellipsoideis breviter funiculatis. 6'%ma/» sessilia , sub- 
rotundo-convexa , papillosa. Spadicem fructiferum. non vidi. 



6. ARUM VIRGINIGUM. 

A. foliis hastato-cordatis acutis, lobis baseos obtusis Linn. Sp.pL 11. p. 966. Ejusd. 

Hort. Cliff, p. 435. 8. — Gronov. Flor, Virg. p, 142. — Houtt. Nat, Hist, II, 11. 
p. igi. —Ijku. Encbot. III. p, ii._ WiLLD. Sp,pl,IV, /?. 484. — Spr. 67^/:. Veg. III. 
p. 768. 

Habit. In Virginise locis humidis. Species semper adhuc imperfectissime nota , foliorum forma A. picto satis similis, nisi 
quod sinus baseos levis est et nervi laterales e costa divergentes sunt simpliciores. Folia ejus a V. Ci. Palisot de 
Beauvois ex America septentrionali allata vidi in Herbario Baronis De Lessert, alia cum spadice fructigero ex planta 
Parisiis in Horto botanico culla in Herbario V. 111. Gay. Sunt autem 8-7 poll, longa, ovata sive oblongo-ovata, 
hastato-cordata , acuta aut acuminata, lobis baseos obtusissimis, substantia crassse foliacete , nervis lateralibus diver- 
gentibus crebris intexta, costa supra plana et vix distincta, in pagina vero adversa extuberante ethic crassa ac 
striolata. Petioli ultra dimidium pedemlongi, crassi, teretes, striati, ima ad faciem internam marginibus vaginantibus 
cincti. Spadix fructiger scapo semipedali suboblique insidens, H poll, longus, ovoideus, basi ventricosa vegeto- 
persistenti spathae velatus. BACciE ovoideo- s. ellipsoideo-globosae , carnosce, pistillis crebris non evolulis intermistcC , 
ut in Aro vulgari ad parietem internum duobus ad quatuor seminibus. 



ARUM. 121 

Species magis minusve imperfecte notce sectionis primce. 

7. ARUM PYREN^CM LAPEYR., S, PyrsnCBO monto . ~- 8. ARUM OMENTALE BIEBEHST.. . moute CauCasO. - 9. ARUM DYZA.TIN.M 

CLUS., ut videtur, ex Asia minori, 
SECTIO 11. (Eminium). _ Organa mdimentaria infra stamina , ovariis pauci-ovulatis. 



10. ARUM HETEROPHYLLUM. 

A. foliis oblongis obtusiusculis ad basin subcordatam passim biauriculatis, auriculis 
semilanceolatis inflexis, spatba superne oyata subacuta, spadicis apice cylindrico obtuso. 

Habit. In Mesopotamia ab Olivier collectum, cujus specimina , licet incorapleta, in Herbario Horti botanici Parisiensis 
Ecce quae de illis annotavi : 



;cR. Folia longepetiolata, quinquepollicaria, l^poll. lata, obtusasive obtusiuscula, basi subcordata 
et utrinque subinde auricula inflex^ exigu^ semilanceolata praedita , integerrima , substantive 
crassae membranaceae , mistinervia, costa lata supra plana in paging dorsali protuberante et 
secundum longitudinem tenuiter striata. PetioU crassi, carnosi, semiteretes, dorso convexi et 
striati, inferne ad faciem interiorem membranaceo-dilatati et yaginantes. Scapi longitudinem 
indicare non audeo : est vero sursum erassior, hie viri pollicem adsequans, rectus, teres. Spatha 
robusta, semipedalis, erecta, cum plana extenditur circumscriptionis lato-ovatae, inferne in tubum 
ferme duos pollices longum ovoideo-urceolatum antice ad basin usque fissum dorso supra basin 
gibberum substantia crassioris convoluta, superne in limbum oblongo-OYatum subacutum 
arrectura marginibus deorsum recurvatis desinens , striata, colons, qui e yirenti in fuscum 
vergere videtur. Spadia^ spath^ fere pollice brevior, e basi ejus convoluta semiexsertus , rectus : 
apex exsertus cylindraceo-incrassatus, obtusus, l^evigatus, purpureo-fuscus : pars inclusa ima 
femineis, extremitate superiori masculis et inter haec sterilibus organis obsessa. Antherw, ut 
in Aro vulgaris in cylindrum congestiB iisque conformes, purpurascentes. Spatium, quod organa 
sterilia in spadice obtinent, cylindro antherarum duplo longius est. Haec setis laxe dispositis, 
carnosis, patentibus aut curvato-ascendentibus , albicantibus , sursum longitudine decrescentibus 
constant, infimis ad basin incrassatis. Ovaria plurima , conferta, turbinata, superne disco 
orbiculari subhexagono obtecta, latere exteriori gibbera, interiori, ubi intus juxta basin ovula 
sunt affixa, rectiora, uniloculata, biovulata : ovula in fundo cayitatis ad parietem interiorem 
sessilia, juxtaposita, ima strophiolata , sublagenaeformia , erecta. ^'^ma in centro disci sessile , 
subrotundum, convexum, totum cellis tubulosis intricatis conformatum. Friwtum non vidi. 



11. ARUM SPICULATUM. 

A. foliis hastatis, lobis baseos productis linearibus, spatha superne ovata acuta, spa- 
dicis apice brevi cylindraceo obtuso. 

Habit. In Syriae montibus humilioribus, nee non in Perside, fide speciminum in Herbario Horti botanici Parisiensis serva- 
torum , de quibus sequentia annotavi ; 

Descr. Folia longe petiolata ,3-4- pollicaria, ima 2-3 poll, lata, supra basin hastatam ex ovato Ian- 
ceolata, acumine obtusiusculo terminata, basi breviter in petiolum producta; lobis baseos angustis 
patentibus acuminatis aut interdum obtusis , margine extrorsum recurvis ; substantiae videntur esse 
crassae foliaceae et e costa eorum lata infra parum extuberanti neryi oriuntur laterales teneri, laxe- 
reticulato-anastomosantes. PetioU Merne ultra dimidium dilatato-yaginantes, superne semiteretes, 
supra plani, dorso convexi. Scapus ad exortum spathae incrassatus , teres , striatus , arrectus' 

3i 



122 RUMPHIA. 

petiolis brevior. Spat ha ^ -poUicsiris^ erecta, foliacea, extus sordide virescens, intus atro-purpureo- 
fusca et in fimdo striata , usque ad dimidium in tubum OYoideo-elongatum convoluta : limbus 
subfornicato-arrectus , ovatus, acutus. Spadioo longe minus elongatus quam in specie praece- 
denti, vix quarta parte longitudinis extra spatham conspicuus, rectus, intervallo satis extenso inter 
pistilla et antheras in cylindrum aggregatas setis subulatis horizontalibus aut recuryis carnosis 
pallidis sursum decrescentibus ornatus , supra antheras nudus , in clavam vix pollicarem cylin- 
draceam deorsum paulo crassiorem obtusam laevigatam atro-fuscam incrassatus. Antherw pdiVYdd ^ 
sessiles, densissime conglomeratae, tessulares, obtuse angulares, pressione difformes, rimis duabus 
incompletis oppositis dehiscentes. Ovaria turbinato-ellipsoidea , circa imam partem spadicis in 
spicam ovoideam congesta, mutua pressione varie laterata, superne disco parvo subrotundo 
obtecta, cujus centro stigma convexum papillosum insidet, intus supra basin ad parietem internum 
oophoro parumper incrassato textura filamentosa obducto, cui funiculis umbilicalibus perbrevibus 
crassis duo ovula apposita elongato-ovoidea orthotropa sunt accreta. Baccce subglobosae, in vertice 
umbilicatae, carnosae, 1-2-spermae. 



12. ARUM RAUWOLFFII. 

A. foliis OYatis hastato-trilobis , lobis lateralibus lineari-lanceolatis arrectis, spatha 
superne ovata lanceolata acuminata , spadicis apice breyi cylindraceo obtuso. 

Arum foliis hastatis^ cuspidibiis inferioribus lateraliter protensis Gronov. Flor. Orient, p. 116. 
Arum minus Orientate longius auriculatum Moriss. Rist.pl. Ill p. 544. — Raj. Hist. pi. HI. p. 580. 
Arum auriculis longissimis Ovidue arabum Rauw. Hodoep. 1. jo. 116. 

« Ari minoris species. Wirdt von Inwonern Carsaa mj Ovidue vonn w^egen seiner langen ohrlin also 
» genennet. Ein anders geschlecht der kleinen Natterwurtz , das noch unbekandt. » (Incolis Carsaa mj 
0^;^(/^^e ob longas auriculas dicitur. Aliud genus Serpentariae minoris , adhuc incognitum.) Rauwlff. 
Herb. No 101. 

Habit. In montanis circa Aleppo. Planta Rauwolffiana optime servata intimam hujus speciei affinitatem cum duabus 
preecedentibus indicat, a quibus tamen lobis basilaribus magis elongatis et minuta inflorescentia satis distinguitur. 
Paulo accuratius earn hoc loco investigemus. 

Descr. 7z^)6er magnitudine mali minoris, sphaeroideum, rugosum, extus pallide fuscum, intus albidum, 
vertice circa petiolos aliquot vaginis tunicatis circumdatos radiculis filiform ibus obsessum. Folia 
radicalia, plerumque quaterna consociata, petiolis 6-8 poll, longis crassis dorso convexis ad faciem 
internam longissime vaginantibus suffulta , hastato-triloba sive potius oblongo-ovata , subacuta , 
basi utrinque producta in binas appendices lineari-lanceolatas bipollicares acutas aut obtusas ima 
in petiolum decurrentes lateraliter inflexas , substantiae crassoe foliaceae , mistinervia. Scapus e basi 
vaginanti petioli intimi ortus , hoc brevior ac tenuior , teres , erectus , spatha terminatus. Spatha 
bipollicaris , explanata circumscriptionis ovato-lanceolatae , inferne infundibuliformi- convoluta, 
superne acuminata, si e colore siccatae judicare licet albido-virens , spadicem tertia parte superans. 
Spadix gracihs, \\ poll, longus, erectus, apice in clavam semipollicarem cylindricam obtusam 
nudam crassitie pennae corvina^ incrassatus , sub hac interrupte androgynus. Flores masculi , ut 
in vitraque specie antecedenti , intervallo satis magno a femineis disjuncti , quod setis brevibus 
satis crassis appressis aut erecto-patentibus carnosis pallidis obtectus est. 

Species imperfectissime notce , quce ad hanc sectionem referendce videntur. 

IS. ARUM (jEgyptium) ExiGUUM vesl. — U. ARUM (Orientale) minus moriss., in <i\io Arum orientale, arigustifolium , 
acaulen ferme , fiore purpurascente Tournef. agnoscere mihi videor. Secundum delineationem hujus plantae (in Museo 
Horti botanici parisiensis vol. V. n. 8) ab ingeniosissimo pictore Aubriet, qui Tournefort in itineribus comitatus est, 



DRACUNCULUS. 1^3 

confectam, maxima ei cum A. vulgari est similitudo, sed folia ad basin multo minus quam in illo dilatata sunt, 
lobis baseos obtusioribus , et apex clavatus spadicis est brevior. In Herbario Totirwefort aliquot modo folia hujus 
plantae vidi, quibus ipse annotavit : <c Arum Ponticum, angustifolium , acaulenferme,Jlore purpurea. » 



IX, DRAGUNGULUS bauh. 

ScHOTT. in Melet. Bot. I. p. 27. XIV (1). — Art sp, Linn, et auct. 

CHARACTER ESSENTIALIS. 

Spatha basi conyoluta. Spadix superne nudus, inferne subcontinuo - androgynus : 
organa rudimentaria supra et passim infra stamina. Antherce in phalanges connatse, loculis 
bilateralibus, apice rima partiali dehiscentibus. Omria libera, miilocularia, oyulis 3 -7 
partiminversis, partim basifixis. Stigmata sessilia, obtusa. Baccce mono- s. oligo-spermae. 
Semina albuminosa. 

CHARACTER NATURALIS. 

Spatha monophylla , maxima , superne patula , basi convoluta , interne purpureo-fusca rugisque 
siveramentis obsita, emarcida. Spadiw sessilis, rectiusculus , basi densissime et subcontinuo-monoicus, 
floribus masculis supra femineos, super his in appendicem claviformem nudam Isevigatam s. setosam 
elongatus. Flores sine squamis aut glandulis. MascuU : stamina creberrima, crassa, ima basi 
carnosa circa spadicera unita, superne autem ob singularem eorum condensationem phalangibus 
vix distinctis cohaerentia, antheris immobilibus , obtuse quadrangularibus , passim concretis et dif- 
formibus; toculi bilaterales , bilocellati, latere sulco inscripti, quo singuli loculi apicem versus 
foraminulo ovali postea in rimam longitudinalem fere completam extenso aperiuntur. Qusedam 
minorum antherarum modo sunt uniloculares aut incomplete biloculares : flores masculi supremi et 
quidam subinde pistillis maxime yicini in organa rudimentaria transformati , setas elongatas sive 
hamulos exiguos effingentia. Flores feminei : ovaria sessilia, horizontalia , confertissime'' spiralia , 
mutua pressione inferne varie laterata, ellipsoidea, carnosa, verticaliter dissecta inferne cavitatem 
unicam , tribus ad septem ovulis materie pellucido-glutinosa involutis repletam , offerentia. Ovula 
ovoideo-lagenaeformia, inaequalia, orthotropa, basi lata in fundo et in apice cavitatis oivari oophoro 
striiformi, textura filamentoso obsesso, ad latus interius ascendenti annexa. 6'%m«i^a sessilia, termi- 
nalia, e lamina orbiculari medio depressa creberrimarum papillularum brevi-tubulosarum intriJatarum 
formata. Baccce in spicam ovoideam parte marcida spathae destructse velatam densatse, obovoideae, 
carnosae, uno vel duobus, raro pluribus seminibus. Pericarpium extremitate superiori crassius, 
succoso-carnosum, in cavitate simplici spermophoro fasciculari lateri superiori adnato, cui semina 
subhorizontaliter insident. Semina subglobosa, si plura, pressione laterata , spermodermide simplici 
carnoso-fungosa ad hilum insigniter incrassata, aetate externe rugulosa , prius l^viuscula. Albumen 
prope hilum fovea exsculptum , extremitate superiori puncto discolori notatum , Ia)ve, durum 
farinosum, solidum. Emhryon inversum, subclavatum, rectum. Radicula incrassata, hilo opposita. 

Veget. Plantae acaules, radice tuberosa perenni. Folia annotina , pedati-partita , segraentis confluenti-laterinerviis. Petioli 
per vaginas basilares dilatatas sese amplectentes. Scapus ex vagina folii intimi petiolari ortus, spatha terminatus. 
Spatha sese aperiens cadaveroso-foetens. 



(1) DracunoulusTojimm. Spatha convoluta. Spadicis appendix elongata, attenuata (interdum setosa). AntberjEbiporos®. 
Ovaria ovulis paucis pendulis (v. uno basilari erecto, reliquis pendulis ! ). Stylus continuus. Stigma capitatura. 
Europae incolae, foliis simultaneis pedato-multifidis, pedunculo elongato. 
Dr, vulgaris Schtt. (Arum Dracunculus L.) , Dr, crinitus Schtt. (Arum crinitum L.) 



1^4 RUMPHIA. 

Adf. Sectio potius Atnluim. habendum, quam structura organorum fructificationis satis ab hoc diversum; quocirca hoc 
genus a V. CI. Schott constitutum tantummodo ob peculiarem habitum servari forte meretur. Habitu magis etiam cum 
ArisoBviate convenit, sed utrumque genus situ et fabrica florum masculorum satis difFert. In Dracunculo hi constant 
antheris densissime aggregatis , in phalanges conjunctis , sessilibus, ima circa spadicem unitis , ad latus utrumque 
oppositum sese aperientibus ; in Ariscemate vero filamentis laxiuscule dispositis, in apice capitulum antherarum forma- 
tionis plane diversse atque aha ratione dehiscentium gerentibus : de quibus conferantur quae de hoc genera supra 
dicta fuerunt. 

DisTRiB. Duas tantummodo species baud uUo dubio ad hocce genus referri posse censeo, qua3 cum australem Europam 
habeant patriam et in hortis nostris botanicis satis frequenter reperiantur, omnem ampliorem earum descriptionem 
inutilem et supervacuam existimavi. Ideo vero analysin a me dehneatam adjeci , quo melius magna hujus generis 
cum vulgari Ari specie affinitas perspiciatur ; de qua animadvertendum , inter flores masculos femineosque subinde , 
nee vero semper , hamulos carnosos reperiri solerc. — An revera ad hoc genus referenda sit Serpentaria major sen 
Dracunculus major polyphyllos , Lusitanis Erva de Sancta Maria PisoNis Hist, Brasil, Lib, 1. p, ^7, in qua nonnulli 
Dr. polyphyllum Bath, agnoscere sibi videntur, id quod ego non video , vehementer est addubitandum. Equidem 
potius crediderim , plantam istam genuinum esse Dracontium. 



1. DRACUNCULUS polyphyllus tab. 37. g. 

Dr. foliis pedati-partitis, segmentis (uniformibus) lanceolatis, intermediis majoribus^ 
spatha intus sulcata yerrucosa, spadicis apice laeyigato. 

Arum DroMunculus Linn. Sp, pi. p, 964. — Mill. Diet, n, 8. — Scop. Flor. Cam, ed. 2. //. p, 210. 

— HouTT. Nat. Hist, II. 11. p, 182. — Lam. Enc. hot. III, p, 7. tab. 740. fig, 2. — Gaertn. 

de Fruct. etSem.pl, II. p. 19. tab, 84. fig, 1. — Willd. Sp.pl, IV, p. 478. — Turp. Iconogr, Veg. 

tab, XLIII. (exd. Anal.) — Roques. Phytogr. med. tab. 17. — Spr. Syst, Veg, III, p, 770. 
Arum^ foliis palmatis ^ foliolis undecim lanceolatis integerrimis : interm£diis majoribus ^ spadice 

clamto Linn. Hort. Cliff, p, 434. 
Serpentaria digitata vulgaris fructu rubro Barrel. Icon. 147. 
Dracontium majus Raj. Hist pi. II, p, 1211. 

Arum polyphyllum sive Dracunculus polyphyllus Moriss. Hist, pi. III. p. 548. Sect. 13. tab. 5. 
Arum polyphyllum. y Dracunculus et Serpentaria dictum; foliis venis albis eleganter striatis Vlvk. 

Almag, p 52. — Raj. Hist, pi. III. p. 584. — Tournef. Inst, bot. p. 160. 
Arum polyphyllum y Dracunculus et Serpentaria dictum , caule maculate^ majus et elatius Paul. Herm. 

Hort. Lugd, Bat, p. 60. — Pluk. Almag, p. 52. 
Dracunculus polyphyllus , foliis ex luteo variegatis Hort. Reg, Par, (fide speciminum ex Herb. 

Vaillant.) — • Tournef. Inst, bot. p. 160. 
Dracunculus "major vulgaris J. Bauh. Hist, pi. II, p, 789. 
Dracunculus polyphyllus C. Bauh. Pin, p. 195. — Moriss. Hist, pi. III. p, 548. sect. 13. tab, 5. — 

Tournef. Inst. bot. p, 160. tab. 70. A. (folium.) 
Anguina Dracuntia Lob. Icon, 600. 
Dracontium Dod. pempt. 329. 

Habit. In Gallia meridionali aliisque Europae australis regionibus locis incuUis, ut v. c. in Greta, cet. In Herbario Horti 
botanici Parisiensis specimen vidi a Sonnerat in Promontorio Bonae Spei collectum, quo planta ex Europa allata esse 
videtur. 

EXPLIGATIO FIGURARUM. 

Tab. 37. G» — 1. Spadix , spatha ima abscissa, cum figura sequenti magn. nat. — 2. Sectio longitudinalis partis infimoe 
ejusdem. — 3. Stamina complura, antheris in primo dehiscentiae stadio, ut reliquse fere omnes figurae magn. auct. 

— 4. Stamina, antheris plane apertis. — 5. Stamina nonnulla longitudine persecta. — 6. Sectio transversa duarum 
antherarum coadunitarum. — 7. Ejusmodi sectio duarum antherarum minorum difFormium. — 8. Pistillum secundum 
longitudinem apertum, ut ovulorum situs appareat. — 9. Bacca , magn. nat. — 10. Eadem longitudinaliter aperta. 

— 11. Semen cum tegumento longitudinaliter persectum , ut situs embryi conspiciatur. 



SAUROMATUM. 



2. DRACUNCULUS minor. 

Dr. foliis pedati-partitis, segmentis (biformibus) lateralibus lanceolatis, intermedio 
hastato, spatha intus spadiceque pilosis. 

Arum crinitum Ait. Hort. Kew, III. p. 314. — Willd. Sp. pi. IV. p. 477. — Bof. Reg. n. 831. — 

Spr. Syst. Veg. III. p. 770. 
Arum musctcovorum Linn. fil. Suppl. p. 410. — Lam. Enc. hot. III. p. 11. 
Arum Dracunculus Buch. Cent. 2. Dec. 10. tab. 1. 

Arum foliis pahnatis y foUolis connatis , intermedio majori Gronov. Flor. Orient, p. 116. n. 284. 
Arum polyphyllum minus, Luph Arabum, et Dracunculus minor Rauwlff. Moriss. Hist. pi. III. 

p. 548. — Raj. Hist. pi. III. p. 584. 
Schlange oder Natter wurtz Rauw. 1. Itin. 1. jo. 115. 
Dracunculus minor Rauav. Herb. n. 94. 

Habit. In Minorca aliisque insulis Balearibus in saxosis. In montosis Syriee circa ^lejjpo reperit et collegit Rauwolff, qui 
notat Arabes et Mauros (quo nomine regionis incolas intelligere videtur) banc ^Untam- Luph nuncupare. Fide 
speciminum in Herbario Horti botanici Parisiensis a V. CI. Olivier etiam in Mesopotamia inventa. 



X, SAUROMATUM. 

ScHOTT. in Melet. Bot. I. p. 17. XIII (1). — Ari sp. auct, 

CHARACTER ESSENTIALIS. 

Spatha inferne tubuloso-integra. Spadix superne nudus, infernfe interrupte androgynus : 
organarudinientaria rara, infra stamina. Jntherce sessiles, distinctse, loculis bilateralibus, 
rima partiali dehiscentibus. O^aria libera, unilocularia, oyulis duobus basilaribus erectis! 
Stigmata sessilia, obtusa. Baccce mono- aut di-spermae. 

CHARACTER NATURALIS. 

Spatha maxima, inferne tubo basin spadicis genitalibus interrupte obsessam laxe circumcludenti 
connata, superne hians et in laminam elongatam planiusculam pendulam desinens, Aecidn^. Spadix 
elongato-cylindraceus, rectus, superne ultra duas longitudinis partes nudus, infra hunc apieem 
exsertum annulo antherarum confertissimarum , intervallo fere nudo non nisi sparsim organis rudimen- 
tariis obsesso a pistillis spicatis circa basin congestis remotarum. Peracta foecundatione tantum basis ejus 
ovariis obtecta persistit. Flores masculi : anthercE copiosissimae , parvae, liberie, oviformes, subsessiles, 
connectivo scilicet manifesto carnoso latiusculo inter loculos, infra eas filamentum breve crassum 
sistente , biloculares , loculis bilateralibus discretis ellipsoideis turgidis , quorum singuli superne 
rima partiali dilatata subrotunda pollen emittunt. Flores feminei : omrm permulta , confertissima , 



(1) Sauromatum Schtt. Spatha basi in tubum connata (maculata), Spadix (parum) abbreviatus, paranthiis sparsis. Ovarii 
ovulis paucis (2) erectis. 

Indicae , foliis serotinis pedato-palmatis, pedunculo brevissimo. 

S. guttatum Seen. (Arum guttatum Wall.), S. pedatum Schtt. (Arum pedatum Link.) 



irregulariter turbinata , obsolete laterata , superne discoideo-incrassata , in basi unilocularia , locula- 
mento parietibus lateralibus tenuissimis. Ovula in quovis ovario bina, oophoro carnoso centrali 
convexo papilloso insidentia, erecta, juxta posita, elongato-ellipsoidea , extremitate superiori in collum 
breve, styliforme, stomate pertusum atteiiLiata, materia glutinosa involuta. Stigma terminale, sessile, 
parvLim, orbiculare , convexiusculum. Organa rudimentaria partim cuspides sparsse, abbreviatse , 
carnosae , partim corpuscula crassiora , elongato-clavata , recta , carnosa , quae pistillis magis vicina , 
antheris autem forma similiora, idcirco staminodia essent habenda. Baccce , si numerus ovariorum 
spectetur, plurimae, dense aggregatae, mono- aut bi-spermae, spatha denudatae. 

Veget. Piantae acaules , glabrae, radice crassa tuberosa perennanti ob acria ejus principia suspecta, proteranthe^e , ex 
vertice radicis iinum vulgo spadicera et peracta florescentia e gemmis lateralibus folia solitaria evolventes. Petioli et 
spadices cylindracei, inferne squamis membranaceis subeariosis cincti. Folia novella Integra aut partita, adultiora 
pedato-partita, segmentis venosis. Planta efflorescens calorem et odorem putidum spirat. Spatha discolor, intus picta 
maculis inaequalibus. 

Adf. Cum habitu, turn etiam fabrica organorum fructificationis et ab Aro et a Typhonio differt. Quod ad habitum, hocce 
genus distinguitur foliis solitariis petiolis non vaginantibus, verum e basi Cylindraceis. Sed et aliis majoris momentt 
characteribus tam ab Aro quara a Typhonio facile distinguitur : hi sunt sequentes : 1.) Spatha infra non tubuloso- 
convoluta sed in tubum ventricosum connata. 2.) Antheree loculi non iota longitudine sed rima partiali dilatata 
superne hiantes. 3.) Ovaria duo ovula basi fixa continentia. 

DisTRiB. Una species in America meridionali, altera in India orientali nascitur. 



1. SAUROMATUM pedatum. 

S. foliis cordato-hastatis tripartitis aut pedati-fissis, lobis 5-g elliptico-oblongis acutis^ 
spatha ad os tubi undulata. 

Arum pedatum Fisch. — Link, et Otto pL select, p. 19. tab. 8. — Spr. Syst. Veg. III. p. 769. 
Arum clavatum Desf. Ms. et in CataL Hort. Paris. 

Habit. In provincia Americse meridionalis Caracas. Magna ei est similitudo cum specie proxime sequenti, quae tamen 
robustior est, segmentis foliorum profundius partitis, spathae tubo ima basi minus ventricoso-inflato ad os non solum 
undulato sed revera sinuato-repando. Sequens descriptio maximam partem e citato Linkii et Ottonis opere est desumta. 

Descr. Radix magna, tuberosa, perennans. Folia annotina, post efflorescentiam explicata, longe 
petiolata : novella simplicia, cordato-hastata , integra aut trilobata s. trisecta : adultiora pedati- 
secta , segmentis quinis septenis raro novenis sessilibus elliptico-oblongis acutis integerrimis glabris 
yenosis patulis, intermedio majori, lateralibus basi subunitis. Spatha e vertice tuberis, scapo 
insidens brevi stricto crasso viridulo ima basi bracteis spathaeformibus inaequalibus acuminatis 
membranaceis rubicundo-maculatis involuto , solitaria, ultra pedem longa, extus flavido-viridis, 
apicem versus fuscescenti-maculata , intus atro-purpurea et maxima parte maculis irregularibus 
luteo-marmorata , basi connata in tubum quadripollicarem rectum ventricosum medio subcon- 
strictum, superne hinc longitudinaliter fissum, marginibus prope faucem undulatis; lamina 
lanceolato-oblonga , longissime acuminata, planiuscula, recurvata, pendula. Spadix elongato- 
cylindraceus , obtusus , supra insertionem spathae annulo ovariorum tectus , iterum nudus nee nisi 
organis rudimentariis clavato-oblongis sparsis , dein annulo antherarum obsessus , tandem nudus. 



2. SAUROMATUM guttatum. 

S. foHis pedati-multipartitis, lobis oblongis acuminatissimis , spatha ad os tubi irregu- 
lariter undulato-repanda. 

Arum guttatum Wall. PI. Asiat. rar. II. p. 10. tab. 115. 



THERIOPHONUM. U7 

Habit. In sylvis montiura Nepaliae Bengalise interioris , ad finem mensis Aprilis florens. In occidentali quoque parte Java? 
locis montanis hajc species reperiri videtur, saltern si e quibusdam plantis judicare licet, quas ipse ibi investigavi, 
foliorum forma cum egregia, quam Wallich edidit, figura optime congruentibus, prseter quam quod haec minora erant, 
quippe e novellis, ut videtur, plantis decerpta, quas florentes niihi parare non potui. In javanicis speciminibus 
agnoscere mihi videbar Katu-shena Horti Malab. XI,]). 41 tah. 21, figuram, qua?, si accurate sit expressa, ad 
longe juniores plantas delineata fuit, at baud procul dubio alii quoque speciei ejusdem, ut videtur, generis tribui 
potest. Graviora tantum hoc loco ex accuratissiraa Wallichii descriptione reddere volui , quae simul magnam ejus cum 
proxima specie Americana affinitatem indicent. 

Descr. Tuher maximum, globosum, e vertice lateribusque germinans, circum ambitum scapi radiculas 
breves emiltens. Folium peractli florescentia proveniens, pedato-palmatum , pedale aut sesqui- 
pedale, circumscriptione rotundato-cordatum, multipartitiim , segmentis oblongo-lanceolatis, 
acuminatissimis , membranaceis , atro-yiridibus , penninerviis , nervis subtus maxirae protuberan- 
tibus : segmenta intermedia majora, ad 6-polIicaria, lateralia sensim decrescentia et simi profun- 
diori separata. Petiolus pedalis , cylindrieus, basi crassa squamis nonmdlis emarcidis vestitus. 
Inflorescentia e tubere solitaria , raro duplex , scapo suffulta crasso , vix ^ - pollicari , squamis 
aliquot membranaceis cito emarcidis cincto. Spatha maxima, crassa, e livido-purpurascens , intus 
laete viridis ac purpureo-maculata ; basis tubulosa , pollices ^ ad 4 longa , parum tumida , superne 
hinc fissa ; limbus 1-2 pedalis , oblongo-lanceolatus , expansus , basi concaviuscul^ margine sinuato- 
repando, medio ad apicem integerrimus , recurvato-deflexus. Spadios gracilis, spatba triente 
brevior: pars inferior sive tubo spathae inclusa 3-4 pollicaris , cylindrica, basi crassiori pollicari 
pistillifera , ad extremitatem superiorem staminifera , medio per spatium trium pollicum purpu- 
rascens subnuda, organis nempe rudimentariis raris obsita; superior pars (sive appendix) fere 
pedalis, erecta, cylindrica, obtusa, livido-fusca , nuda. Stamina densa, brevissima, clavata, 
antheris crassis, bilocularibus , loculis superne utrinque foraminulo hiantibus. Organa rudi- 
mentaria seriebus duabus tribusve raris inferiorem inter pistiila staminaque fertilia interstitii 
partem occupantia, elongata, clavata, carnosa, lutea ; praeterea alia minuta, cuspidata, per 
reliquum spatium sparsa. Ovaria conferlissima , elongato-turbinata , tetra- aut penta-edra, vertice 
plana, in fundo 2-ovulata. Stigmata adnata, plano-convexa. 



XI. THERIOPHONUM. 

Arum sp. Wight. — Typhonium sp. Sciitt. 

CHARACTER ESSENTIALIS. 

Spatha inferne conyoluta. Spadix superne nudus, infernfe interruptfe androgynus : 
organa rucUmentaria infra et supra stamina. Antherce distinctse, biloculares, loculis 
poro terminali dehiscentibus. Omria libera, 3-8-OYulata, ovulis erectis, fundo affixis. 
Baccce oligo- aut abortu mono-spermae, 

Veget. Planta humilis , acaulis , radice tuberosa , habitu quibusdam Aris et magis etiam speeiebus generis sequentis 
simillima. Folia longissime petiolata , cordato-hastata , mistinervia. Scapus solitarius, basibus interioribus petiolorum 
cinctus, spatha concolori terminatus, 

knv.Aro et Typlionio omnino quam maxime affine, ab utroque structura ovariorum distinguitur. Etenim in speeiebus 
Art propriis ovula semper in ovariis altero lateri , hie autem in ipso fundo sunt affixa. A Typhonio vero cum ovariis 
pluri-ovulatis, turn antheris poris dehiscentibus diversum est, ut his duobus characteribus potius ad genus Sauro- 
mafum spectet. 

DisTRiB. Una an duae species huic generi sint annumerandse , quarum patria est India orientalis, adhuc dubito; qua de re 
conferatur sequens observatio. Necdum etiam constat, an forte ad hocce genus Arum minuium Willd. referendum sit. 



128 



1. THERIOPHONUM crenatum. 

Typhonium crenatum Schtt. m Melet. Bot. I. p, 17. 

Arum crenatum Wight tn Hook. Bot, Misc. IV. p. 100. tab. Suppl. III. 

Habit. In locis umbrosis aut in liiimo uda arenosa partium australimn Indise orientalis, pliiviarum tempore florens et 
fructiferum. Descriptio hie addita e serraone anglieo desumta est. 

OBSERVATIO. 

Peregrinator gallicus CI. B^langer in ora Coromandeliae Aroideam collegit, cui ingens est similitudo eum ilia, 
quam Wight repererat. Creseit illic locis cultis et in margine virgultorum (sur la lisiere des hois taillies) sermone 
indigenariim Caraycotti kijingon dicta. Gum autem V. CI. Wight foliorum lobos ut rotundatos et obtusissimos describat, 
et ovaria terna modo ovula fovere dicat, quorum unura ad maturitatem perveniat , plantse vero Belangerian^ folia 
lobos habeant plerumque acutos et ovaria sint 6-8-ovulata, dubius adhuc hsereo, an utramque specie esse diversam 
existimem? Sequentia de ea annotavi : Planlula plane glabra, adspectus Typhonii divaricati. Tuber globosum sive 
sphffiroideum, rarius sublagenseforme, undique sed praesertim sursum circa folia in fasciculum congesta radiculis crebris 
filiformibus obsessum, carnosum, intus albidum, extus pallide fuscescens, e basi lateraliter stoloniferum. Folia longissime 
petiolata, eetate tenera squamis aliquot e basi dilatata linearibus acuminatis tenui-merabranaceis fusco-punctatis saepe 
ultra quatuor poll, longis, basi petiolorum vagiiianti conformibus cincta, circumscriptionis triangulari-ovatae , 2-B poll, 
longa, totidem lata, cordato-hastata, rarissime ovata, acuta, basi vulgo parum in petiolura producta, lobis baseos acutis 
raro obtusiusculis, mistinervia, membranacea, laevigata : fetioli semi-usque pedales, superne compresso-teretes et facie 
interna canaliculati , inferne per S-4 poll, longitudinis dilatato-vaginantes dorsoque fusco-punctati. Scapus centralis, 
solitarius, arrectus, -4-5 poll, longus, petiolis crassior , teres, lineolatus. Spatha ferme A poll, longa, erecta, obtusiuscule 
acuminata, inferne tubuloso-convoluta, superne subfornicata , foliacea, nervoso-striata , pallide virens : tubus pollicaris , 
ventricosus, ac basi substantiae crassioris intus purpurea elevato-striata et obsolete punctata. Spadix spatha quarta 
parte brevior, rectus , clavatus, ima in fundo spathae conspicue dilatatus, ad quam dilatationem pistilla sunt consociata : 
supra pistillorum insertionem protenus apparet filiformi- contractus, inferne nudus, sulcatus, sursum antherifer, supra 
et infra antheras organis rudimentariis obsessus, apice in clavam cylindraceo-obtusam atro-purpuream laevigatam nudarti 
desinens. Antherce crebrae, circa partem tenuiorem spadicis in cylindrum fere semipollicarem confertae , sessiles, 
parvae, liberse, duobus loculamentis oppositis ellipsoideo -globosis, connectivo angusto junctis, apice poro rotundo 
dehiscentibus conformatae, inter poros disco parvo papilloso e connectivo orto terminatae : quaedam superiorum anthe- 
rarum solitario tantum constant loculamento, e cujus latere appendix exigua linguaeformis obtusa complanata subcarnosa 
exoritur. Pistilla non admodum crebra, utpote circiter 12-15, ferine serie simplici ima spadici dilatato inserta , nuda. 
Omrm elongato-turbinata , subtetra- , quaedam subinde tri-edra, superne truncata et hie ambitu raarginibus subelevatis 
cincta, in fundo uiiiloculata , 6-8 ovula lagenaeformia subsessilia basifixa orthotropa materie gelatinoso-filamentosa 
involuta foventia. Stigmata sessilia, magna, discoideo-convexa. Rudimentaria organa formae duplicis : quae infra 
antheras posita sunt setas 3--4 lineas longas, horizontaliter patentes, leviter incurvas, triedras, carnosas, confertas 
effingunt : quae* supra antheras multo sunt breviora , laxius disposita , illis appendicibus antherarum ex unico tantum 
loculamento formatarum plane conformia, itaque staminodia e connectivo degeneri orta habenda. 

Descr. Radix tuber depresso-hemisphaericum , fuscum, fibras albas emittens. i^e/^^oZ^ spithamaei , tenues, 
basi vaginantes, parte interna leviter sulcati. Folia ovato-cordata , subhastata , tripollicaria , 
integra, undulata; lobis rotundatis, obtusissimis ; nervis obliquis, parallelis, intra marginem 
conjunctis; nitentia et laete yiridia in superiori , glauca in inferiori pagina. Scapus petiolis 
brevior, cylindricus , superne purpureus. Spatha 4-5 poll, longa, fere cylindrica, breviter 
acuminata , recta , convoluta , — marginibus peculiariter undulatis , et crenatis , et rubicundis , — 
supra basin ventricosam im^ truncatam protenus contracta, coloris pallide flavo-virescentis , 
striata. Spadix dimidiam fere spathae longitudinem aequans, crassus, cylindricus, obtusus, atro- 
purpureus et nudus superne , basi ips^ pistillis cincta : pars media antherifera : supra et infra 
antheras glandes sunt filamentosa? , quarum inferiores , secundum figuram , Typhonii divaricati 
sunt simillimae et eodem modo in grumulum congestae , quae vero supra antheras sunt positae 
pilos breves tenues sistunt. Antherce sessiles ( secundum fiQ. 2 imaginis filamento brevi aut 
connectivo stipitiformi insidentes), biloculares , acumine terminatae, lateraliter se aperientes. 
Ovaria subglobosa , inferne trigona , unilocularia , singuhs loculis ovulis ternis , quorum unum 
tantummodo semen evadit perfectum. Stigmata sessiha, orbicularia, circa marginem undulata. 



TYPHONIUM. UQ 



XIL TYPHONIUM- 

Wwfier Zeitsch. 1829. ///. p. 72.-^ Mart, in Reg. hot. Zeit. 1831. p. 455. — Schott. in 
Melet. Bot. I. p. 17. XII {I). — Ari sp. Linn, et Auct. 



CHARACTER ESSENTIALIS. 



Spatha basi convoluta. Spadix supernfe nudus, inferne interrupte aiidrogynus : organa 
rudimentaria fertilibus intermedia. Anther(E distinctae, biloculares, loculis bilateralibus 
rima completa dehiscentibus. O^aria libera, uni-ovulata, ovulo erecto, fundo affixo. 
Stigmata sessilia , obtusa. Baccce monospermse. 



CHARACTER NATURALIS. 

Spatha monophylla, concolor siye discolor, ima parte in tubum convoluta, superne , ut plurimum, 
planiuscLiIa ac plus minusve retrorsum patula, rarissime erecta et cucullata. Spadix elongatus' 
exsertus , superne paulo crassior et nudus , ad partem inferiorem tubo spathae inclusam sursum 
cum staminibus creberrimis , infra ilia rudimentariis floribus , ad imam basin confertis pistillis obsitus. 
Flores masculi : antherm subsessiles, liberas, parvae, obtuse quadrangulares , biloculares, loculis 
bilateralibus didymis plus minusve discretis , latere utrinque rima longitudinali totali hiantes , glabrae. 
Paucae, his modo descriptis intermistae, sunt capitatae , mutilatae, connectivo stipitiformi magis 
conspicuo suffultae, uniloculares , loculo altero aboriente , vel adenantherse. Flores feminei : ovaria 
parva, ellipsoideo-globosa , unilocularia , stigmate terminali sessili minuto subrotundo plano-depresso 
papilloso. In fundo cujusvis ovarii funiculus umbilicalis crassus satis longus , qui basi ovuli solitarii 
oviformis accretus est. Flores rudimentarii modo statim supra flores femineos confertissime dipesti , 
modo laxiuscule medium inter bos et antheras intervallum implentes , verisimiliter pistillidia censendi. 
Sunt aut omnes setaceo-subuliformes papillulis nitidis obducti et procul dubio pollini in stigmata 
transferendo inservientes , aut in eodem spadice biformes, partim setaceo ~ subuliformes , partim 
squamas breves carnosas exhibentes. Baccce plurimae, capitato-aggregatae , distinctae, basi marcida 
spathae velatae aut ea quoque denudat^ , globoso-turbinatae , succulento-carnosae , monosperma^. Semen 
erectum, fundo pericarpii funiculo umbilicali filiformi indiviso affixum , globoso-ellipsoideum , utrinque 
subacutum, tuberculatum. Testa crassa, suberoso-carnosa. Albumen iequabile, intus candidum ac 
farinosum, extus compactius et carnoso-albidum. Emhryon axiie, rectum, inversum, conico-subu- 
latum , radicula subincrassata supera. 

Veget. Plantar acaules, annotinae, in omnibus partibus saporis insipidi, imo acris, radice tuberosa, perenni. Folia integra, 
aut raagis minusve profunde partita, mistinervia , nervis primariis divergentibus , secundariis arcuato-anastomosan- 
tibus 5 petiolis longis, ad basin vaginantibus, mutuo subamplectentibus. Spadices centrales, rarissime laterales, scapo 
longiusculo aut interdum abbreviate nudo insidentes. Odor in efflorescentia admodum fa3tidus et cadaverosus, 
inprimis , nisi fallor, sub vesperam, peracta autem fcecundatione penitus evanescit, superiori spathce parte aut 
decidua, aut marcescente, nisi spatha ante raaturitatem baccarum penitus ab apice scapi sejungatur. 

Adf. Cura genere ^r2^m Linn., quod tamen paucas tantummodo plantas e magno numero earum, qua3 ab ipso Linmo 
ahisque soriptoribus ad iliud referuntar, continet, conspicua toto habitu et primo etiam adspectu conformatione 



(1) Typhonium Schtt. Spatha basi convoluta (concolor). Spadix (parum) elongatus , paranthiis aggregatis. Ovaria ovulo 
unico, fundo affixo, erecto. 

Indicse, foliis simultaneis integris , pedunculis elongatis. 

T. trllobatum ScETT. (Arum trilobatum L.), T. orixense Schtt. (Arum orixense Roxb.), T. minutum Sc^ri . (Arum 
minutum L.), T. crenatum Schtt. (Arum crenatum Hook.) 



130 RUMPHIA. 

spadicis affinitas est Typhonii. Diligentior autem partium fructificationis inspectio has maxime cum genuina Ari 
specie diversitates exhibet : 1.) Aperiuntur Ai^i antherse in apice utrinque duobus poris oblongis sive rimis longitu- 
dinalibus partialibus, quae in Typhonio utrinque ad basin antherarum usque descendunt. 2.) Typhonii ovaria unura 
tanturamodo ovulum basi affixum continent , cum illius ovaria in latere superiori sive antheras spectanti supra basin 
oophorum parietale cum pluribus ovulis horizontalibus gerunt. 

DisTRiB. Quae adhuc innotuerunt sex species, omnes cis Indum in australibus Asia? regionibus insulisque vicinis repertae 
sunt, e quibus una inpriniis late dispersa , scilicet T, divaiHcatum , quod Bengaliam, Zeylaniam, omnes fere insulas 
Malaicas , Moluccas et Philippinas , Sinse partem inter occasum et meridiem spectantem inhabitat atque etiam in 
Japonia et Nova Hollandia occurrit. Hoc genus recte in sectiones duas distingui potest : ad primam referenda sunt ea 
specimina, quorum spatha est sursum patens aut deflexa, spadix autem apice niagis minusve attenuatus; ad alteram, 
ab ilia fortasse, cum organismus ovariorum ejus nondum accurate sit investigatus , generice diversam , quae spatha 
erecta cucuUata , ac spadice claviformi gaudent. 



1. TYPHONIUM DIVARICATUM. Tab. 36. A. 

T. foliis cordato-hastatis integris aut trifidis ^ lobis baseos extrorsum rotundatis , spatha 
superne ovato-oblonga reflexa spadicem subuliformem adaequante, organis rudimentariis 
glomeratis setiformibus. 

Arum diversifolmm Bl. Cat. Hort. Buitenz. p. 102. 

ArmnorixeiiseV^o^. Br. Prodr. Flor, Nov. Holl. p. 336 (ex parte). — Spr. Syst. Veg. III. p. 769 (ex parte). 

Aru7n trilohatum (haud Liinn.) Thunb. Flor. Jap. p. 234. — Bot. Mag. n. 339. et 23M (exceptis com- 

pluribus Synon.) 
Arum divaricatum Linn. Sp. pi. p. 966. (excl. ut in sequentibus Synon. Hort. Malab.) — Mill. Diet. 

^ 13. — HouTT. Nat. Hist. 11. 11. p. 188. — Lam. Ene. hot. III. p. 11. (except, nonnullis 

Synon.) — Willd. Sp. pi. IV. p. 482. — Spr. Syst. Veg. III. p. 768. 
Arum acaule^ foliis suhhastatis Linn. Fl. Zeyl. p. 154. 
Arisarum Amhoinicum Rumph. Herh. Amb. V. p. 320. tab. 110. fig. 2. 
Arum Zeylanicum minus ^ Sagittariw folio Herm. Parad. Bat. p. 75. — Burm. Thes. Zeyl. p. 34. 

(except. Synon. fere omnib.) 

Habit. Sunt nobis exemplaria e Zeylanid (Herb, van Royeis), Amhoind et Timor (Zippel.), Bandd nee i?on ex Japonia (V.V.Doct. 
SiEB. et BiJRGER, quo forte e Sind invecta fuit). Vidi etiam in Herbario Parisiensi specimen a V. Gl. Gaudichaud ad ripas 
fluvii Nepean prope urbem Port Jackson in Hollandia Nova collectum, quo inducer, ut banc esse plantam in Prodr. 
Flor. Nov. Holl. descriptam et solum Roxburghii synonyraum sequentem speciem spectare suspicer. Geterum haud 
exigua coeli et telluris in magnitudinem ejus vis est : sic. v. c. exempla a Gommerson ex Isle de France allata multo 
sunt minora et preecipue spatha minus lata , quam in speciminibus Indicis nostris, id quod cultis in caldariis accidere 
solet. Ejusmodi specimen nanum identidem ^xlsle de France in Herbario V. Nob. De Lessert nomine Ari jiliformis 
Desv. inveni, et aliud huic simile ex Herbario Parisiensi tanquam A. virginioum mecum communicatum est. In Javd, 
ab incolis Titikussan, Malaice Calamojany et Bira Kitsjil, in Baridd Toja utang dicta, hgec planta frequens est in locis 
humidiset umbrosis, vel ruderain liortis aut cultis agris amatet, ut jam Rumphics animadvertit, erutu est difficillima ; 
unde per australes Indi^ regiones quam latissime dispersa non insulis tantum, sed et continenti Asia? propria esse 
videtur. Radix luberosa recens vescentibus est pernoxia, quibus adeo inflammationem cavitatis oris et ductus 
intestinalis cum symptomatibus convulsivis conjunctam suscitat, haud ulla melius ratione quam adhibitis oleosis et 
mucilaginosis , aut, ubi res postulare videtur, tempestive sumto vomitorio removendam. At si diu aqua maceraveris 
aut coxeris, omni noxia natura orbata radix cibo inservire poterit. Non omittendum est etiam, variam foliis atque 
adeo spathis cum spadicibus esse magnitudinem , prout aut solum aut aliae telluris ccelique proprietates eorum 
incrementum magis minusve promoverint. Fortuitis quoque causis tribuendum videtur, si folia nitegra , aut magis 
minusve incisa fuerint, cum alia reperiantur specimina, quibus omnia Integra, alia quibus plurnna atque adeo 
vetustiora folia semper sint incisa aut partita segraentis ssepe admodum ina^qualibus. 



TYPHONIUM. 



OBSERVATIO. 



Non alienum erit a proposito nostro, si pauca hie de synonymis supra memoratis addiderimus. Huic plantse cum non raro 
folia sint trilobata, atque ut jam observavit Ltnn^us {Sj?. pL ed. 1,p, 1369) magna cum A. trilohato affinitas esse videatur , 
liaud mirandum est, quod ea re deceptus vel Rcmphii AHsarum Amboinicum non ad banc speciem, sed ad A. trilohatuvi 
retulerit. Non majori fortuna Linn^us citatis ^nHorto MaJah. XI. tab. 20 jam antea in Horto Cliff, p. 435. 3 usus est, 
utplantam americanam, longe diversam , A. suum sagittcBfolium describeret, licet jam turn dubitaret, an heec Rheedii, 
^t alia Plukeneti (Phyt. tab. 149. ^y. 2) figura ad unam eandemque speciem referenda esset; cui dubio ita occurrit in 
Sp. plant, ed. 1^. p. 966, ut figuram Horti Malab. non amplius ad A. sagittopfoliuin adhibeat, sed ad A, divaricatum 
referat. Hoc tamen repugnat ingenti, quam ipse agnovit Liwn^us, A. divaricati et A. trilobati affinitali, si quidem Rheedii 
planta longe angustiori spatha , quam A. irilobatum, et peculiari pistillidiorum structura insignis est. Quae cum ita sint, 
jure mihi videor posse statuere, Linnteum hie quoque errasse, cum Nelensclienam majorem Hort. Malab. ad suum A. diva- 
ricatum citaret, cui ipse [Flor. Zeyl.p. 15S) spatham oblongam tribuit. Hand minori denique errore ad plantam nostram 
GiidiiuT Dracunculus Amboinicus'Kiimm. V. tab. III. jig. 2. in Linn. Amoenit. Acad. IV. p. 131., quem simiHter iteravit 
CI. Henscoel in Vita Rumphii p. 179. 

Descr. Radix sistens tuber sphaeroideum, carnosum, solidum, stramineo-albicans, supra circa exortum 
foliorum multis radiculis filiformibus obsessum , magnitudine nucis juglandis , infra aut hie in 
latere saepe protuberantia praemorsa. Folia terna- quina fasciculata, non raro expansam manum 
magnitudine aequantia , sed toties etiam ter minora , cordato-hastata , acuta aut acuminata , 
pleraque ad basin in petiolum parumper producta , plana aut lobis baseos inflexis cucullata , 
mistinervia, nervo medio et nervis utroque latere in lobos baseos penetrantibus ceteris crassioribus , 
supra basin integra, aut ubi lobi baseos diyaricati sinu magis minusye levi utrinque falcato 
ascendunt non raro trifida aut trilobata, cum utrinque aut subinde uno tantum latere sinus 
minus magisye profundus obliquo tractu costam intermediam versus intrat, lobis ovatis, medio 
majori, lateralibus acutis aut obtusis extrorsum rotundato-gibberis , membranacea, supra opaca, 
subtus pallidiora et aliquantum nitentia. Petioli longissimi, pedis saepe altitudinem adsequantes, 
subangulato-teretes , supra ad apicem obiter canaliculati , carnosi , virescentes , subinde inferne 
multis lineolis longitudinalibus fusco-purpurascentes , basi ad faciem internam vaginantes, marpi- 
nibus membranaceis sursum complicatis tandem confluentibus et plane evanescentibus. Scapus 
solitarius, inter folia , raro iis lateralis, petiolis plerumque dimidio brevior, interdum brevissimus , 
debilis , compresso-teres , striatus , viridulus , inferne tenuior et decolor. Spatha scapo longior , 
ante explicationem in corpus elongatum subuliforme arcuate assurgens ferme convoluta, deinde 
maxima parte deflexa aut patens in basi tantum sistens tubum pollicis fere longitudinem aequantem 
ventricoso-convolutum genitalia amplectentem , virescentem , in dorso subcarinatum , immersis 
nervis in longitudine notatum, substantias foliaceae. Spathce pars superior sive laminaris est lato- 
ovata, longissime acuminata, apiculo revoluto terminata, membranacea, intus atro-purpureo- 
fusca et velutino-micans , extus obscure purpureo-virens , cito emarcida et in colorem lividum 
fuscum transiens. Spadioo longitudine spatham vulgo aliquantum excedit, elongato-fusiformis , 
debilis : pars infima tota fere spathae inclusa rectiuscula, attenuata, cyhndracea, albida , 
interrupte androgyna : pars exserta (sive appendix) ex basi crassa fere oblique truncata 
paullatim apicem versus subulata , leviter curvata , atro-purpurea , nitida , nuda , intus spongioso- 
carnosa. Antherm copiosae , pusillae , coccineae , glabrae , exiguo intervallo a basi partis exsertae 
modo descriptae. majori a ceteris genitalibus separatae, sessiles , conglobatae, obtusissimse , 
subquadrangulares , duobus locuhs bilateralibus secundum longitudinem bilocellatis, connectivo 
crasso brevi carnoso apice vix producto imo latiusculo connatis , intense coloratis : hi loculi 
sunt sulco longitudinali dehiscentes, semibivalves , intus dissepimento striiformi ex connectivo 
exeunte. Ovaria baseos per paucas series spirales disposita , numero antheris inferiora , globoso^ 
ellipsoidea , mutua pressione in lateribus subangularia , haud raro inaequilatera , glabra , albida , 
inprimis in vertice verruculis sive punctis quibusdam acicularibus , unilocularia , ovulo solitario . 
ovoideo, extremitate inferiori funiculo umbilicali crasso fundo affixo, oblique ascendenti. 
Stigma sessile, parvum , subrotundum , plano-convexum , papillosum. Org ana rudimentaria 
creberrima , elongata , fasciculi crassarum setarum instar ovariis superposita , subuliformia , 
nonnuUis nitentibus papillis adspersa, crocea, in apice flavescentia, primum arrecta, deinde 
recurva. Baccwm capitulum subglobosum congestae, globoso- turbinatae, grani piperis magnitudine, 



132 RUMPHIA. 

virescenti-albidae, in vertice punctilio sligmatis notatae , monospermae , basi spathae emarcido- 
persistenti inclusae. 

p. Var. robustum : foliis omnibus hastato-subtripartitis, lobis lateralibus ascenden- 
tibus acutis s. obtusis, spatha breyiter pedunculata. 
Tangilin mintek s. Tingielin mintik incolarum. 

Habit. Etiam in Java, unde jam Biirmannis nostris innotuerat, et ubi et Noronha (fide ejus figurarum ineditarum sub n° 93) 
et postea Leschenault earn conspexerunt. Equidera banc varietatem, quantum memini, viventem non vidi, quae forte 
specie a T. divaricato est diversa. 

EXPLIGATIO FIGURARUM. 

Tab. B6. A. Analysis TyplionU divaricati, a pictore Arckenh. del. — 1. Spatha adhuc clausa. — 2. Spadix spatha denu- 
datus, utraque magn. nat. — 3. Pars inferior spadicis cum genitalibus et organis rudimentariis, ut ceterae figurse, 
nat. magn. magis minusve auct. — 4. Frustum spadicis nonnullis antheris inapertis obsessum, quarum una (*) est 
mutilata et subcapitata. — S. Anthera inaperta ex obliquo conspecta. — 6. Eadem aperta. — 7. Sectio horizontalis 
antheree claus^e. — 8. Eadem antherse apertse. — 9. Eadem antherse capitatae, uno tantum loculamento bilocellato 
instructee. — 10. Sectio longitudinalis partis infimse spadicis, cum pistillis ei insidentibus et organis aliquot rudimen- 
tariis. — 11. Ovarium ex transverso dissectum. — 12. Bacca. — IS. Eadem, pericarpio uno tantum latere abscisso, 
ut situs seminis conspiciatur. — 1-4. Semen, aeque ac binse prsecedentes figurse magn. nat. — 15. Idem, magn. auct. 
— 16. Semen pericarpio adhuc inclusum verticaliter dissectum, ut situs embryi conspiciatur, magn. auct. — 17. 
Erabryon , magn. nat. longe majus. 



2. TYPHONIUM TRILOBATUM. 

T. foliis cordato-sagittatis integris aut tripartitis, lobis baseos extrorsum angulo pro- 
minulis^ spatba superne ovato-lanceolata reflexa spadicem subuliformem adaequante^ 
organis rudimentariis glomeratis setiformibus. 

Arum orixense Roxb. Andr. Rep. 356. — Bot. Reg. n. 450. — Rob. Br. Prodr. Flor. Nov. Holl. 

p, 336 (quod att. Synon. Roxb.). — Spr. Syst. Veg. III. p. 769 (ex parte). 
Arum trilohatum Linn. Sp. pi. p. 765. — Edit. 2. p. 1369 (except, ut in sequent. Synon. Rumph.). 

— HouTT. Nat. Hist. II. 11. p. 188. — Lam. Enc. bot. III. p. 10. — Willd. Sp. pi. IV. p. 483. 

— Spr. Syst. Veg. III. p. 769. 
Arum acauhy foliis sagittato-trilohis , flore sessili Linn. Flor. Zeyl. p. 155. 
Dracunculus Indicus , folio trifido Tournef. Inst. hot. p. 161. — Burm. Thes. Zeyl. p. 89 (excl. Synon. 

nonn.). 
Arum trilobato folio humilius et minus Zeylanicum Herm. Parad. Bat. p. 78 cum fig. (excl. Synon. 

Rheed.). — Raj. Eist. pi. III. p. 575. 
Arum humile zeylanicum latifolium , pistillo coccineo Commel. Hort. Med. Amst. I. p. 97. tab. 51. — 

Burm. Thes. Zeyl. p. 34 (except, plur. Synon.). — Mill. Diet. tab. 52. fig. 2. 
Serpentaria triphylla zeylanica Breyn. Prodr. p. 95. 
Pannualle sive Panuioala CingalensiLim . 

Habit. Hanc licet speciem non in Java investigaverim , baud minus tamen late per Indiam orientalem vicinasque regiones 
dispersa videtur, quam T. divaricatum, id quod memorata synonyma confirmant. Exemplum in Herbario Leidensi 
servatum, ex Herbario Van Royen oriundum, in Zeylania a Doct. Konig repertum esse videtur, nisi forte jam ab 
Hermanno inde fuerit translatura. Descriptioni Linn.^an^ in Flor. Zeyl. p. 155 exacte congruit, nisi quod spatbae, in 
nostro exemplo manifestis scapis instructee , tamen inter dilatatam petiolorum basin tam artificiose sint agglutinatae , 
ut facili negotio revera sessiles haberi potuerint : attamen in specimine a Mace in ora Coromandelia3 coUecto revera 
tantum breviter pedunculatas invenio. Arum trilohatum Florce Cocliincli. Lour. ed. Willd. jo. 652. h. ad priorem 
potius, quam ad hanc speciem referendum esse, baud improbabile raihi videtur.— A T. divaricato distinguitur, quod 
foliorum lobi laterales angulo deorsum spectanti vulgo dilatati sunt, id quod nunquam in altera ilia specie obtinet. 



TYPHONIUM. 133 



3. TYPHONIUM GUSPIDATUM. Tab. 30. Fig. I. 2. 

T. foliis hastatis integris, spatha superne lineari-lanceolata reflexa spadicem subuli- 
formem adaequante, organis rudimentariis laxis partim seti- partim squami-formibus. 

Arum cuspidatum Bl. Cat, Hort. Buitenz. /?. 101. 

Arisarum Luzonis, polyflorum G. J. Camello. Stirp. Ins. Luz. in Raj. Hist. pL IIL in App. p, 35. 

Arum minus Indicum foliorum auriculis refiexis MoRrss. Hist, pi. III. 544. 

Nelenschena major Rheed. Hort. Mai. XI. p. 39. tab. 20. 

Titikusan Malaicorum. 

Habit. In Java siraul cum T. divaricato , licet non tanta copia nascatur et eodem etiam nomine ab indigenis nuncupetur. 
Secundum Rheedium in arenosis Malabariae , ac mihi etiam ad manum est ingens numerus exemplorum varietatis 
cujusdam a Zippelio in insula Timor collectus. Hanc etiam plantam in Philippinis insulis occurrere, descriptio ejus a 
Camello data manifeste probat. Licet ob subsimilem folialuram baud facili negotio a T. divaricato, qiiocum a longo 
inde tempore jam a J. Burianno, Linn^eo aliisque confusum fuit, dignosci possit, diligentior tamen spadicis observatio 
satis certos prsebet characteres, qui ad specificam distinctionem sufficiant. 1.) Scibcet, pars spathce convoluta hie est 
ovifbrmis et subangulata , laminaris autem non lato-ovata, sed Hneari-lanceolata. 2.) Organa rudimentaria in spadice 
non sicutin prioribus duabus speciebus conferta sunt, verum satis distantia totum pistilla inter et antheras intervallura 
complent. 3.) His ipsis pistillidiis longe alia est forma, h.) Hue denique accedit, quod foba nunquam in lacinias aut 
lobos sunt divisa et spatbee ac spadici fuscus ille color atro-purpureus plane abest. 

Descr. Tt^i^er subglobosLim she sphaeroideum , plerumque majus quam T. divaricati, albescens, basi 
oblique abscissum, ad latus undique radiculosiim , solidiim, carnosum, saporis acris, ex mjus 
facie suprema tria aut plura proveniunt folia, petiolis longissimis erectis aut nutantibus inferne 
dilatatis mutuo vaginantibus subteretibus striatis viridibus apicem versus supra obiter canaliculatis 
suffulta. Majora/b/m 5 pollices longa et ad basin circiter 3 pollices lata, cetera multo minora, 
ovato- aut oblongo-hastata (in plantis tenellis subinde oblongo-elliptica et ad basin baud unquam 
dilatato-hastata) , apice cuspidata aut raodo breviter acutata , basi vix in petiolum producta , sinu 
levi inter lobos baseos dilatatos non raro elongato-acuminatos aut abbreviato-obtusiusculoJ, qui 
modo sunt introrsum curvi, modo explanati, membranacea, mistinervia, nervis tractu subobl'iquo 
marginem versus ascendentibus et anastomosantibus , glabra, supra coloris intense-viridis et 
opaca, infra , ubi costa media prominet et nervi laterales sunt magis distincti, nitidiuscula. Scapus 
ultra dimidium petiolis brevior et aliquanto tenuior , inferne basibus eorum vaginantibus cinctus , 
teretiusculus , striatus , virens. Spatha sex ferme pollices longa, foliacea , viridula , linea angus- 
tissim^ purpurascente plerumque marginata , inferne in tubum inflatum ovato - oblongum 
costatum convoluta , superne in lammam angusto-lanceolatam acuminatissimam tortam depen- 
dentem desinens, marginibus involutis prope orificium tubi. Spadix spatham longitudine adaequans, 
tenuis, debilis, subcurvus, inferne androgynus, superne nudiis : extremitas nuda subuliformis ' 
inferne sensim crassior , teres, e viridulo-straminea cum sulcis aliquot longitudinalibus, substantia 
suberoso-carnosae : pars florifera tenuior, pollicaris, tubo spathse persistenti inclusa, hie superne 
glomerulo antherarum, in infima extremitate pistillis confertis organisque sterilibus sparsis spira- 
liter dispositis circumsessa. Antherce et pistilla structura cum T, divaricati congruenlia , h«c 
autem illis copiosiora. Organa rudimentaria formationis duplicis : superiora infra antheras 
ramulos setaceos retrorsum uncinatos plerumque bifidos sistunt et forte staminodia potius, quam 
pistilla sterilia habenda sunt: inferiora horizontalia , squamiformia , ovaiia, complanata', supra 
subconcava, infra convexa, albicantia , apice retuso purpurascentia. Baccm spathse parte 
marcida inferiori obtectae , in globum ovalem collectae, ovariis non evolutis intermist^, parvse, 
turbinatae, puncto prominente stigmatis terminatae, lateribus subangulatis , glabra, pallide vires- 
centes 1. exalbidae, obsoletissime striolatae. Pericarpium tenue, succulento-carnosum , ad basin 
attenuatam crassius et diaphanum. Semen ellipsoideum , utrinque subattenuatum, tuberculatum 
ereclum, fundo pericarpii funiculo umbilicali brevi simplici affixum. Testa coriaceo-subcarnosa,' 

34 



X34 RUMPHIA. 

exsiccatione suberosa, inprimis seminis extremitate inferior! iiisigniter crassa , aetate rufescens. 
Albumen subglobosum , in medio vertice rotundato propinquitatem radiculae embryi minuta 
papillula indieans, infra depressione leviter concavum, laeve, carnoso-farinosum , candidum. 
Embryon tereti-acuminatum, albumine brevius et in parte ejus superiori axile, rectum, album. 
• Radicula subincrassata, supera, in latere supra basin fissura plumulam exiguam hilum spermicum 
oblique spectantem fovente. 

EXPLICATIO FIGURARUM. 

Tab. so. Fig. 1. Planta florifera Typhonii cuspidati. —Fig. 2. Planta junior sterilis. — Fig. S. \ ariet. ptychiuruin, 

seque ac figurae prsecedentes magn. nat. ( Blume analysin, Latour plant, del. ) 
1. Spadix spatha denudatus, magn. nat. — % Pistillum, magn. auct. 

j3, Far. ptjchiurumTAB, So./g-. 3 : foliis cordato-hastatis, lobis baseos inaequalibus. 

Habit. In insula Timor a Zippelio nomine Jri ptychiuri coUectura, exemplis illis T. divaricaii, quorum folia non sunt 
divisa, tantum non plane similis, cum in hac etiam varietate sinus baseos vulgo profundius intret. Omnibus partibus 
humilior est quam u, licet ceteroquin conformatione spadicis plane cum eo congruat. 



4. TYPHONIUM FLAGELLIFORME. 

T. foliis OYatis indiyisis aut tripartitis^ spatha superne angusto-lanceolata reflexa 
spadicem aequante. 

Arum flagelUforme Lodd. Bot. Cab. 396. — Loud. EncycL bot. p. 800. 13490 cum fig. 

Habit. In Bengalia. Heec mihi planta nonnisi ex Loudoni Encyclopwdid plantarum nota est et vix a Typhonio cuspidato 
difFerre videtur. cum folia in figurahic additahastata potius, quam tripartita sunt vocanda. Quodsi utraque ad eandem 
speciem referenda esset, nomen T.flagelliforme y ut prius ei inditura (anno 1819) prseferendum esset alteri, quod ego 
anno demum 182S A, cuspidato imposui. 

SECTIO II. — Caiyptrocoryna. 

5. TYPHONIUM MINUTUM 

T. foliis hastato-sagittatis indivisis obtusis mucronatis^ spatha superne ovata obtusa 
cucullata spadice recto clayato longiore. 

Arum mucronatum Spr. (baud Lam.) Syst. Veg. III. p. 769 (ex parte). 
AruTn m^inutum, Willd. Sp. pi. IV. p. 484. 19. 

Arum minus Indiciim foUorum auriculis reflexis Moriss. Hist. pL III. p. 544. 
Nele7ischena mmor Rheed. Hort. Malab. XI. p. 33. tab. 17. 

Habit. In ora Malabarise locis arenosis et petrosis, atque auctore Willdenow in aliis quoque Indiae orientalis regionibus. 
Htec, ut aliseplantae hujus familise, parum aut vix nobis nota est, nempe ex imperfectissima Horti Malah. Q\i^ik 
descriptione et figura, atque ex iis, quae de ilia breviter prodidit Willdenow. Ac ne haec quidem, quod ad formam 
foliorum, ad Rheedianam figuram referri posse videtur, quippe quae non, ut Willdenow scribit : ^^ folia hastato- 
sagittata, lohis ohlongis hasi angustiorihus dejlexis , » sed subcordato-ovata ostendit. At jam de aliis hujus generis 
speciebus, supra copiose descriptis, observavimus , quantopere in una saepe eademque generis hujus specie forma 
foliorum variaret, id quod hie quoque obtinere verisimile est. Ceterum si ex spadice apud Rheedium depicto judices, 
vix ulli dubium essepoterit, huic plantae injuria locum in hoc genere tribui. Spadix est clavatus , rectus, apice sive 
appendice (^/yZw* Rheeu.) nuda crassiore subcylindra.cea obtusa rubescente, infra banc capitulo flavo antherarum 
intervallo nudo tenuiori ab organis rudimentariis (gemmulis Rheed.) confertis flavo-rufis ohlongis squamaeformibus 
diremto. In imo spathae fundo hie insident minuta organa muliebria ab organis rudimentariis fere occultata , a 
Rheedio tanquam capitulus nodo theciforvii , qui ohJongus et gemmulis quasi granulatus ^ descripta. 



ATHERURUS. 



6. TYPHONIUM COCHINCHINENSE. 



T. foliis cordato-oblongis subacutis, spatha superne cucuUata spadicem curvatum 
superante. 

Arum Arisarum (haud Linn.) Lour. Flor. Cochinch. ed. Willd. //. p. 655. 9. (excL Synon.) 

Habit. In sylvis et sepibus Cochinchina? , ubi Ray hoang appellatur. Videtur autem Typhonio minuto quam maxime esse 
affine, nisi quod sit robustius, quippe cujus magnitudinem sesquipedalem memorat Loureiro. Geterum ad accuratiorem 
hujus plantae cognitionem multa desideramus, ad qua? notata in Fiord CocUnchinensi non sufficiunt. Hie legimus : 

« plantam esse perennem, sesquipedalem : radiee oblong d , orassd. Folia esse oUonga, suhaeuta, bast cordata , aperturd 
» (sive sinu) rotundatd ad apicem petioU perducia : spatham erectam, superne integrant, eucullatam, inflex am, foliis 
)> brevier em : spadicem curvatum : bacculas monospermas, rubras. » 



SUBTRIBUS III. ATHERUREiE. 

Spadta; inferne accretus, monoicus. Antherw sessiles, subcoadunite , loculis rim4 transversal! dehi- 
scentibus. Ovaria ovulo unico, fundo affixo. Stylus brevis. Organa rudimentaria nulla. 



XIII. ATHERURUS. 

Arum sp. auct. 

CHARACTER ESSENTIALIS. 

Spatha ad basin convolutam spadici unita. Spadix infernfe interruptfe androgynus, 
supernfe nudus : organa rudimentaria nulla. Antherce sessiles, coadunitse, rimis duabus 
transversalibus dehiscentes. O^^r/a libera, oyuIo solitario, basifixo, erecto. %// breves, 
stigmate subpeltato, indiviso. Baccce monospermse. 

CHARACTER NATURALIS. 

Spatha monophylla, inferne tubuloso - convoluta , supra basin eonstrictione , inlus inter flores 
femineos masculosque quasi dissepimentum incompletum transversale sistente, superne fornicata, 
hinc longitudinaliter aperta, spadice multo brevior, herbacea, Yegeto-persistens. Spadix gracilis,' 
ima parte usque ad constrictionem spathae cum ea unitus atque hie dense femineus, deinde 
liber glomerulo parvo cylindraceo antherarum permultarum coadunitarum , sursum in appendicem 
longam nudam subuliformem recurvato-ascendentem aut plane aut ex parte emarcido-persistentem 
attenuatus. Flores masculi : perinde ac feminei sine ullis organis rudimentariis , nudi. Antherce 
omnino sessiles, difformes, confertissimae , areolatim coadunitse , piano -subcubic^, obtusangulse , 
didymae, sive connectivo duobus loculis oppositis conjunctis latis incomplete-bilocellatis constantes' 
supra duabus rimis transversis valvatim dehiscentes. Flores feminei : parte inferiori adnata spadicis 
unilaterales, dense congesti. Ovaria hbera, ellipsoidea, unilocularia , ovulo solitario erecto. Stylus 
terminalis, conicus aut filiformis , persistens. ^^^l^ma parvum, orbiculari-subpeltatum, minutissime 
papillosum, persistens. 5«cc^ elhpsoideae, in pericarpio carnoso semen laeviusculum gelatina obductum, 
funiculo crasso earum fundo affixum, continentes. Albumen sphaeroideum , durum, extremitate 
superiori cavitate infundibuliformi exsculptum , cui embryon est immersum. Embryon inversum, 
cylindraceo-subulatum, indivisum : r«^eci^/«supera. 



136 RUMPHIA. 

Veget PlantiB annotin^, habita Tyyhoniis haud absimiles, radice perennanti tuberosa. Folia subsolitaria , s. plura 
fasciculata, longe petiolata, nervis primariis inter se divergentibus, hinc plerumque partita aut secta, herbacea, ut 
reliquse partes plantse glabra. Scapi solitarii, ut petioli interdum bulbiferi et cum his ima parte squarais tenuibus 
membrana'ceis e parte tuberis superiori exorientibus velati. Spatha terminalis, angusta, viridula, striata. Acritudo, 
quse omnibus plantse partibus inest, e radicibus tuberosis et bulbillis maceratione removetur ; quo facto globulos 
cretaceos sistunt , in China et Japonia vario usui medico inservientes. 

Adf. Tyfhonio cum quod ad habitum attinet proxime affine, turn ovarii et fructuura structura simiUimum hoc tamen genus 
' ab iUo differt : 1. Spadicis cum spatha concretione, ut hujus pars inferior floribus femineis obsessa quasi costam 
folii semuletur. 2. Antheris transverse dehiscentibus et defectu connectivi. S. Denique quod nulla omnino hie adsunt 
organa rudimentaria. 

DisTRiB. Duse species hujus generis cognitse Chinam et Japoniam, forte alias quoque Asiae australis regiones inhabitant. 

OBSERVATIO. 

Nomen ob exilitatcm spadicis derivatura est ab «^«,s summa pars cuspidis, et c^^ , cauda. 

1. ATHERURUS ternatus. 

A. foliis trisectis, scapo petiolo bulbifero longiore. 

Arum bulhosum Herb. Persoon. 

Arum atro-ruhens Spr. (haud Ait.) Syst. Veg. III. p. 769 (ex parte). 

Arum fornicatum Roth. Plant. Ind. orie7it. p. 362. 

Arum suhulatum Desf. Catal. Hort. Par. ed. ± p. 7. 

Arum triphyllum Houtt. Nat. Hist. II. 11. p. 184 (ex parte). 

Arum ternatum Thunb. Flor. Japonic, p. 233. 

Habit. In Japonia, unde jam ante hos quinquaginta annos in caldaria Europaea transportata fuit. Descriptio Viri Gl. Roth 
cum planta Thunbergu exacte congruit , ut suspicari liceat, eam quoque in India orientali progigni. — Ingens in ea 
conspicitur varietas formse et magnitudinis segmentorum folii, quae modo sunt ovata sive ovali-lanceolata , modo 
obtusa aut acuta aut acuminata, interdum quoque angusto-lanceolata , ut in delineatione in Japonia facta , cujus 
possessor est Vir Nob. Baro De Lessert Parisiis, nomine h^vhiXYO Karasno-Jisiak sive Tange, quae apicem nudum 
spadicis oetate tenera ostendit virentem , qui color deinde in atro-purpureum transit. 

Descr. Tuber nuce avellana parum minus, subglobosum, epidermide cinereo-fusca tectum, fibris 
tenellis filiformibus simplicibus obsessum, in facie verticali e squamis aliquot ovatis aut semi- 
lanceolatis membranaceis tandem exaridis tenellis ac subdiaphanis vaginantibus solitarium 
plerumque folium et scapum elongatum exserens, intus album , carnosum. Folia plantae novse 
subsagittata sive hastato-triloba , adultae trisecta , circumscriptione hastato-ovata , prout omnes 
partes plantae glaberrima : segmenia aut sessilia, aut lateralia (quae segmento intermedio minora 
et extrorsum gibberiora esse solent) brevissime ansata , ovata aut ovali-lanceolata, acuta, raro 
obtusa , mucronulo obsoleto instructa , basi paullisper angustata , integerrima , laevia , subtus 
tenuissime reticulato-penninervia. Petiolus quatuor- sex pollices longus, scapo brevior, superne 
teres , et inter segmenta crebro bulbum exiguum hemispbaericum circumscissum umbilicatum 
producens, aliumque bulbum consimilem ad extremam basin suam marginibus utrinque involutis 
cuniculatam. Scapus erectus, petiolo semper aliquot pollicibus longior eique conformis, tantum- 
modo supra basin bulbifer, apice compresso teres. Spatha ^''^ pollices longa, erecta, angusta, 
oblonga, obtusa, interdum retusa, substantiae foliacese, viridis, lineata, inferne infundibuliformi- 
convoluta cum constrictione , superne fornicato-patens , persistens. Spadix spathae mediae in parte 
ejus convoluta longitudinaliter adnatus , supra ejus constrictionem liber eaque duplo fere longior, 
subulato-filiformis , sub fornice spathae , quae apice obtuso suo ilium amplectitur , recurvato-ascen- 
dens ; pars ejus intra spatham supra antheras est atro-purpurea , apex extra spatham recurvatus 
viridis. Antherce paululum supra spathae constrictionem circa spadicem in cylindrum brevem 
congestae, sessiles, inter se coadunatae , minutae , tessulares, pressioue mutua difformes, depressse, 



ATHERURUS. I37 

subcubicae, obUisangul^, didymae, stramines, loculamentis duobus oppositis latis bilocellatis 
non raro inaiqualibus formatae , facie externa rimis duabus sublunulatis transyersis dehiscentes, 
quo hiatu ad duo latera opposita anther* cujusvis duie valyul* satis lata; rotundata? formantur 
a se invicem divergenti-recurv*. Pistilla exiguo intervallo nudo ab antheris sejuncta, basi 
spadicis spathai adnata, inserta , unilateralia , confertissima , inter se appressa , libera. Ovaria ellip- 
soidea, sursum in stylum brevem eonicum attenuata, albida , unilocularia , in fundo ovulo solitario 
lagenaBformierecto, funiculo umbilicali crasso stipato ; hoc ovulum stomate attingit corpus car- 
nosum undique papiUis elongatis hyalinis obsessum ex apice cavitatis ovarii dependens, quo ei 
aura poUinis adducitur. ^-^ma subpeltatum , parvum , orbiculare, papillis brevissimis carnosis 
albidis obtectum. Baccw, perinde ac in sequenti specie, in spath^ vegeto-persistenti maturescunt. 



2. ATHERURUS tripartitus. tab. 31 et 37. f. 
A. foliis tripartitis, scapo petiolo ebulbi breviore. 

Habit. In China : ex Japonia quoque planta viva , nomine Ari tcrnati Thtob. , in gratiam Horli botanic! Buitenzorgiani ad 
me missa fu.t. Magna ejus cum ilia affinitas negari quidem non potest, sed prieterquam characteribus supra indicatis 
ab .lla .npnm.s hoc distinguitur : 1. Quod, quatenus raihi quidem investigare licuit, neque petiolus, nee scapus ei 
sunt bulbiferi. 2. Quod fol.orum incisura semper sunt magis acuminata; et plerumque latiores. 3. Quod scapo multo 
longiore gaudet. 4. Denique , quod ovaria stylo longiore sunt terminata. 

Descr. Planta tota glabra, priori quam simillima, bulbo majori. Folia subsolitaria , subinde plura , lona^ 
pettolata, tres- octo poUices longa, quinque pollices usque pedem lata, circumscriptione hastato- 
cordata, tripartita , sinubus inter incisuras subclausis , quorum unus s*pe profundius quam altero 
latere penetrat, ima breviter in petiolum producta, sinu baseos profundo, membranacea reticu- 
lato-venosa, supra viridia et opaca, subtus pallida et nitentia, plant* noya, integra, mox hastato- 
tricusp.data : incisures acuminatissima; , integerrim* , intermedia; majores ovato-ellipticaj 
laterales OYat* extrorsum rotundato-gibbera,. Petioli octo pollices usque pedem cum dimidio lon<.i' 
formatione eadem, qua speciei prioris, nisi quod ajque ac scapus, hie semper petiolis aliquot 
poUicibus brevior, bulbis careant. Spatha nisi duplo at certe altero tanto brevior quam spadix 
uterque autem qualis in alter^ specie : color spadicis, etiam intra spatham , yiridulus. Invenitur 
tamen m Japonia varietas foliis profundius tripartitis, spatha intus atro-violacea , cujus delinea- 
tionem mecum communicavit Vir Fortissimus De Sturler, Tribunus militum. Organa fructifica- 
tionis nullum a prioris plant* discrimen produnt, nisi quod styli hie sunt longiores ac tenuiores 
BacccB parv*, elhpso.de*, basi convolut* auct* spath* persistentis inclus*, sursum attenuate 
et stylo persistenti uncinato mucronat*, monospermy. Pericarpium tenui-subcarnosum, 
pallidum, pellucidum, punctis lineolisve brevibus inspersum, externe nitidum, interne cum 
gelatma copiosa hyalini semen obducente cohferens. Semen ellipsoideum , superne breviter apicu- 
latum , basi in funiculum umbilicalem crassum e fundo pericarpii enatum levissime produclum 
lajviusculum. Spermodermis duplex, extremitate utraque seminis inprimis inferiori admodum 
mcrassata : externa laxior, membranacea : interna tenuissima, siccando pallide rufescens, albumini 
arctissime adherens, apiculo incrassato radiculam in vertice ejus locatam obtegens. Albumen 
subglobosum, basi obsolete depressum, in vertice cavitate profunde verticaliter penetrante anousto- 
mfundibuli-formi, cui embryon inest, perforatum, durum, album. Emhryon inversum" vix 
quarta parie albumine brevius, rectum, fusiforme, extremitate radiculari parumper incrassatum 
ibique VHidulum, cavitatem totam modo descriptam implens, qu* tamen insuper strato tenui 
mucilaginis est obducta. 

EXPLICATIO FIGURARUM. , 

T*B. 31. A. Planta florens ex delineatione Japonica , quam cum aliis multis humanissime mecum communicaWt Tribunus 
militum De Stcrler, quondam negotiis nostris in Japonia praifectus, ut foliorum adumbratio magn. nat. ^ B. Folium 
a pagina dorsali visum. — CeiD. Adumbratio duorum foliorum in pagina superiori. 

Tab. 37. F.~\. Spadix cum spatha magn. nat. _ 2. Pars ejus inferior, in qua spatha aperta , ut dispositio organorum 

35 



J38 RUMPHIA. 

fruotificationis conspiciatur. - 3. Figura eadem longitudine ita dissecta, utquitenus spadix cum spatha sitconnalus, 
apparent. - i - 8. Anthers complures in yariis dehiscenliEe periodis , magis auct. - 9. Ovarium long.tudmal.ter 
dissectiim, magn. valde auct. - 10. Spadix fructifer spatha ima parum aperta, ut 11. et 12. magn. nat. - 11. et 
12. Bacc£^ duiB. — 13. Bacoa magn. nat. multo auctior. — 14. Eadem pericarpio ex parte dilacerato. — 15. Semen 
duobus adhuc integumentis inclusum verticaliter dissectum. 



TRIBUS IV. THOMSONIE^. 

Spadix liber, continuo-androgynus, supernfe appendice nuda auctus. Jnther(B 
liberse, sessiles, loculis connectiyo crasso conjunctis, poris 2-4 dehiscentes. Omria 
crebra, libera, i-4-locularia, loculis i-OYulatis. Stylus manifestus aut nuUus. Stigmata 
ssepe lobata. Organa rudimentaria nulla. Semina exalbuminosa, embryo erecto. — 
Vegetabiliarhizomate tuber so, foliorum lamina nervis aliquot yalidis radiato-diyergen- 
tibus pinnatis, umbraculiformi-pinnati-trisecta, spadicibus foetidis. 



XIV. AMORPHOPHALLUS- 

Bl. in Batav. Diario 1815 et in Decaisne. Herb, Timor, in nouv. Ann. 3Ius, d'hist. nat. 1834. III. 
p. 306. — - Candarum Reichenb. ... — Schtt. in Melet. hot. 1. p. 17. XV. { 1). — Pyth 
Mart. Reg. hot. Zeit. 1831. p. 459. — Ari et Bracunculi sp. Auct. 



ton 



CHARACTER ESSENTIALIS. 

Spatha basi conyoluta. 5/7a(^«x superne nudus et Isevigatus aut granulato-yerrucosus, 
inferne continuo-androgynus; organa rudimentaria nulla. Antherod sessiles, biloculares, 
in yertice biporosae. Omria libera, bi- raro tri- aut quadri-locularia. Ovula in loculis 
solitaria, fundo ajEFixa. Stylus distinctus aut nuUus. Stigma capitate -indiyisum aut emar- 
ginato- aut depresso-lobatum. Baccoe distinctae, mono- aut oligo - spermae. Semina 
exalbuminosa. 

CHARACTER NATURALIS. 

Spatha monophylla , lato-ovata , basi infundibuli- aut campanulaeformi- convoluta , baud raro in 
fundo glanduloso-verrucosa , superne bians , limbo bine patente rarius erecto-fornicato , emarcido- 
decidua aut persistens. Spadix rectus, superne magis minusve incrassato-fungosus et nudus, ibidem 
Isevigatus aut alutaceus, ad basin floribus femineis et supra bos dense mascuUs obsessus, quibus nuUae 
squamae, glandulae aut organa steriba sunt intermixta. Flores masculi : creberrimi, totidem antheras 
sessiles obtusas pressione difFormes bitubulosas apice biporosas , aut sine ordine digestas , aut stellatim- 
aggregatas, sistentes. Flores feminei : distincti, spirabter circa axem magis minusve dense dispositi. 
Ovaria totidem, Hbera, carnosa, vulgo bilocularia, rarius tri- aut quadri-locularia. Ovula in quoTis 



(1) Candaj^um Reichenb. (Pythion Mart.) k Spatha convoluta. Spadicis appendix depresso-dilatata. Antherae 2 porosae. 
varia Stylus subulatus distinctus. Stigma trilobum. 

Indicse, foliis serotinis subsolitariis , 2-pinnatifido-decompositis, pedunculo brevissimo. 

C. Roxhurghii Schtt. (Arum campanulatum Roxb.), C. HooheriScmi. (Arum campanulatum Hook.), C Rumphii 
Schtt. (Arum Rumfliii Gaddich.) » 



AMORPHOPHALLUS. 139 

loculo solitaria, anatropa, ima angulo interno affixa. Stylus in quibusdam speciebtis elongatus, in aliis 
brevissimus aut plane nuUus. 6%m« terminale, crassum, secundum numerum ovarii loeulamentorum 
depresso- vel emarginato-didymura aut tri- s. quadri-pulyinatum , raro capilato-indivisum , papillosum. 
Fructus : Baccce plurimae circum axem communem in spicam ellipsoideam aut cylindricam densat« , 
liberae, lurbinato-ovoideae , in vertice puncto stigmatis aut styli decidui instruct^e, succoso-carnosiB , 
rubicundae, bi- raro tri-quadri-loculares aut abortu uniloculares, duobus aut tribus aut quatuor, rarius 
uno semine. Semina vertice in extremitate inferiore affixa , fundo pericarpii insidentia , ubi abortu unum 
tantummodo adest subglobosa sive ellipsoidea, ubi duo reperiuntur plano-convexa sive varie com- 
pressa, ventre excavata, laevia, in extremitate inferiore cicatricula stomatis vulgo rostrata, strato 
muci statu recenti vix separabili obtecta. Spermodermis simplex, arete adhaerens. Eonbryon exalbumi- 
nosum, ejusdem ac semen figurae, erectum, in superficie viridulum, intus albidum et farinaceo- 
carnosum , in quo ad extremitatem inferiorem umbilicum spectantem una , rarius duae aut tres minutae 
gemmulae germinantes observantur. Gemmula ejusmodi constat squamulis aliquot subcarnosis sibi 
appositis et sese amplectentibus. 

Veget. Plantee rhizomate perennanti tuberose, proterantheae, in omnibus partibus acerb® aut potius saporis acris. Pelioli 
ac scapi subsolitarii , infime squamis membranosis cincti. Folia ampla, umbraculiformi-pinnato-trisecta, segmentis 
decurrentibus, margine integerrimis, parallelo-penninerviis, membranaceis , glabris. Inflorescentia ob foetorem cada- 
verosura, quern sub vesperam exhalat, maxime detestanda , nihilominus magnitudine sa3pe singular!, splendidis 
spathae coloribus et peculiari spadicis forma oculos investigatoris in se convertit. 

Adf. Ab J7^o hocce genus jam modo crescendi, magis autem structura anthcrarura ac maxime ovariorum fabrica differt. 
Sponte vero qusedam ejus cum Thomsonid Wall, in omni re affinitas oculis sese ofFert , licet in hac anther® quatuor 
poris aperiantur et ovaria unum tantummodo ovulum foveant. Alio jam loco organismum antherarum hujus generis 
RichardicB Kunth. persimilem esse indicavi (Conf. Diar. Batav, 1825), etsi de nulla prorsus inter utrumque genus 
conjunctione , cum ob habitum dissimilem, turn ob diversam ovariorum structuram, cogitari possit. 

DiSTRiB. Novem species, ex parte imperfectissime cognitse, praecipue Indiam orientalem vicinasque insulas, plurimse Archi- 
pelagura Malaicum, duae tantum Zonam torridam Africa3 inhabitant. Latissime dispersa est A. campanulatus , quee 
species non tantum Zonam torridam Asise, sed etiam Orientem versus Guineam Novam, versus Occidentem insulara 
Madagascariam patriam habet. 

OBSERVATIO. 

Jus primae investigationis postulare videtur, ut nomen Pythion a Viro celeberrimo Martio propositura abrogetur, 
quod idem nominibus Pi/M/eiw Fries, et, quojamDAuuiN in Erpetologia usus est , Python, nimis simile est, quam ut ejus 
usus non in plurimos errores , commutandis inter se vocabulis, naturae studiosos induceret. Nomen a me huic plant® 
inditum ex «//.c/5Ws deformis et ^kMo^ , penis Q%i compositum; in quo Rcmphium nostrum sum secutus, qui refert , inflorescentiam 
u Taccas phalUferoB su® horrendum proehere spectaculum , instar terrihilis animalis , quod mulli vix audebant adspicere. i. 

Sic etiam appellatio mea, utpote prius data, nomini Candarum Reichenb. pr®ferri meretur. Ceteriim styli in quibusdam 
speciebus exilitas aut plane defectus non idonea mihi causa esse videtur, cur eas tanquam genera peculiaria a speciebus, 
qu® CO sunt instruct®, secernamus. Universis enim idem est habitus, neque ullum pr®terea discrimen in antherarum aut 
pistillorum organisatione, qu® in seminibus etiam, quantum ego potui agnoscere, prorsus eadem est. 



SECTIO I. — Candarmn. 

Spadicis apex granulato-verrucosus. Antherae densissime congestae. Stylus manifestus. Spatha breviter 
pedunculata. 

1. AMORPHOPHALLUS campanulatus. T.B.32.33. 

A. petiolis vermcoso-asperis, spatha ovata acuta superne patula spadicem ad apicem 
conoideo-inflatum adaequante Bl. in Decaisne. Herb, Timor, L c. 

Pythion Mart, in Reg, hot. Zeit. 1831. p. 458. 

Arum Rumphii Gaud, in Freyc. Voy. Part. hot. p. -4^7. tah. 39 (excl. Syn. Hort. Mai. et tab. 112. 

Herb. Amb. V. p. 324). 
Amorphophallus s. Tacca Phallifera Rumph. Bl. in Diario Bat. 1825. 



l^Q RUMPHIA. 

Arum campanulatum Roxb. Hort. Beng. p. 66. - Ejusd. Flor. Cor. III. p. 68. tab, 27^. (excl. Syn. 

Hort.Mal. nee non tab. Ill Herb. Amb. V.) — Spr. Syst. Veg. III. p. 770. U, —Eook. in Curt. 

hot. Mag. N^ 2812 (exel. Syn. indicat, et forsitan Hort. Amsl.). 
Dracontium Polyphyllon Luz. quartum G. J. Camello Stirp. ins. Luzone in Raj. HisL pi. III. App. 

p. 36. 14. 
Tacca Phallifera Rumph. Herb, Amb. V. p. 326. tab. 113. fig. 2. 
Drammculus Zeylanicus, polyphyllus, caule aspero, virescente, maculis albicantibus notato T ov^m^ . 

Inst. bot. p. 160. — BuRM. Thes. Zeyl. p, 90. 
Arum poly phy Hum ceylanicmn, caule scabro, mridi diluto, maculis albicantibus notato Commel. 

Hort. Med. Amst. I. p. 99. fig. 52. 

Habit. Latissime in Asia tropica vicinisque regionibus dispersa, quippe quae non solum in Madagascaria , Zeylania , Hin- 
dostania, ora Coromandeliee, sed etiam in Sumatra, Java, Moluccis, Timor et vel in Nova Guinea reperiatur. In 
Java et Sumatra, ex cujus insulee provincia Palembang eam nomine Tama puttie a Viro amicissimo Pr^torhjs ac- 
cepi, in solo humido argilloso progignitur ac pluviarura tempestate floret. Ceterum radix tuberosa illic non alimento 
incolarum inservit , licet huic usui , utpote magnam amyli copiam continens , valde idonea sit et principium acre 
illi proprium repetita in aqua maceratione amoveri possit. In Timor nomine Mahee ab incolis nuncupatur. 



OBSERVATIO. 

Plurimi auctores , in his CI. Roxbourgh et Hooker ad banc speciem referunt cum ScJienam tum M ulenschenam Horti 
Malab. XI. tab. 18 et 19. Quod ad Mulensclienam attinet, infra eXponam, quam ob causam citatum illud non hue, sed ad 
A, giganteum referendum censeam. Nee minus gravia argumenta , me quidem judice , repugnant, quo minus Rheedii nostri 
Schenam cum A. campanulato confundamus, qu8e fere haec sunt : 1.) Figura spadicis in icone Horti Malab. prorsus non 
eonvenit cum nostra planta, licet revera nobis objici possit, diversitatem istam unice minori gradui evolutionis, quo hie 
inRHEEDTi opere forte est depictus, esse tribuendam, cum ipsse R.umphii, Roxbourghi, Hookeri et Gaudichaudii figurae supra 
citatee non plane inter se consentiant. Haud procul dubio tamen ista figurarum inter se diversitas evanesceret, nisi 
scriptores prius nominati inflorescentiam mensura deminuta depinxissent , Gaudichaud vero eam e speciminibus siccatis 
delineasset, cujus rei certissima in ejus figura reperiuntur vestigia, etsi antherarum structuram accuratius, quam illi, 
demonstraverit et depinxerit. At etiamsi concedamus, istam Horti Malah, figuram efflorescentiam A. campanulaii statu 
recentiori ac minus perfecto repreesentare , 2.) varietas , quam foliatura ofFert, majus etiam est impedimentum, quo minus 
Schenam cum nostra planta conjunctam esse credamus. Etenim disertis verbis Rheedius : <t suntque, ait, et petioli {(ixxo^ 
» caules ipse nominat) et ramuli teneri , molles , glahri , viridl diluti , cet. » et /. c. p. Zl refert, Mulenschenam maxima ex 
parte cum Scliena convenientem , inter alia quoque caule crassiori, densis asperisque et extuberantibus gemmis obsito, 
differre. Cum A. campanulati petiolus verrucis semper sit rugoso-exasperatus sive tactu asper, nullum prorsus dubiuni 
est, quin Scliena specifice ab illo differat. Jam Commelinds inHort. Amst. p. 99 id suspicatus esse videtur, qui ita scribit : 
u Utrum hcBc (scilicet Aruvi e]{jL^ polijphyllum caule scahro , quod procul dubio ad nostrum A, cavipanulatum referendum 
1) est) eadem sit, quce Mulenscliena dicitur autliorihus Hort. Malab, Tom. 12 dubitandi milii ansam prcebuit caulis glaber, 
)» quo Mulenscliena est yrcedita, a me nunquam visa, liwc vero nostra planta gaudet cortice scabro. » Manifesto apparet, 
GoMMELiNUM hic Schenam cum Mylenschena confudisse , quod eo facilius erat factu, quod tunc temporis nondum in lucem 
^XQ^\iiT2X Hortus Malaharicus : TiQmQX). quoque nihil ad rem facit, sive Rheedius speciem petiolo glabrom Schenam an 
Mulensclienam nuncupaverit. 

Atque hoc loco silentio praeterire non possum errores , in quos ingens cum rhizomatis tum foliaturae hujus cum aliis 
plantis similitudo facile possit inducere naturae scrutatores ; cujus rei diserta testimonia nobis reliquit Rcmphius noster. Sic 
ex. gr., se tuberem Taccce litoreae suae (Tacca pinnatijida Forst.) Doctori cuidam nomine Cleyero misisse putabat, cum 
tuber iste inflorescentiam Taccoe phalliferce ejus, i. e. A. campanulati, progignens, viri errorem aperiret. Ejusmodi con- 
fusion! plantarum inter se diversarum unice tribuendum est id, quod Rlmphics refert, postquam Tacca phallifera fioreTQ 
desiisset, delude exejustubere 2^«cmm propria m esse evolutam, qua^l. c. tab. WZ.Jig. 1. aa. depicta est.Depicta, inquam, 
neque enim suspicari licet , Aroideam ulla rationein Taccam posse mutari; etiam ea, quae Rumphius I. c. p. S27. de seriore 
frondescentia tuberis , quod phalliformem istam inflorescentiam tulerat, memoravit, clarissime ostendunt, hoc non ad 
tab. WZ.Jig. 1. pertinere. Non solum foliatura hic depicta nulla omninoratione cum descriptione ilia congruit, sed petiolum 
ejus etiam (quem in manuscripto etiam cyma vocavit) Rumphius ait esse rug o sum ^ pallide virentem, punctis magnisque 
maculis notatum, quae tamen non ita sunt evidentes, quam in Tacca sativd : quae ejus verba haudquaquam ad petiolum pro- 
funde sulcatum figurae referri possunt. Profecto in hac figura error quidara obtinet, quae in apice pedunculi terminalis 
capitulum fructuum gerens est delineata , id quod plane repugnat sequentibus Rumphii verbis : « denique tola hwp congeries 
(foliaturae sq.) peribat successive, ?iullos relinquens fructus . )> 

Superest, ut pauca addamus de Tacca sativd Herb. Amb. V. id. Z^h ^ tab. 112, cujus paulo ante mentioncm fecimus. 
Hanc prime inductus fueram ut ad^i. campanulatum referrem, quemadmodum Roxbourgh aliique auctores fecerant : at 
descriptione hujus plantae bene perspecta sententiam mutare coactus sum. An figura (licet fideliter ad genuinam delinea- 



AMORPHOPHALLUS. 141 

tionem expressa) ad hanc descriptionem sit referenda, mihi quidem dubium videtur, quippe quam ob petiolum la3vem 
non verrucoso-exasperatum , potius cum A, variMi, quam eum plants hie deseripta , petiolo rugoso ac spinulosis punctulis 
mstar caudae Rajee notato insigni , convenire judicem. Quidquid autem ejus rei sit, ipsa figura esse imperfectissima neque 
omnmo naturae congrua censenda est atque indigna , cujus ullam amplius habeamus rationem. Itaque solam Rcmphii 
descriptionem hujus TacccB sativce sequenti agnoscendum mihi est, foliatura eam A. campanulafo sane persimilem esse ; 
sed tamen jam mde, quod tubera ejus nunquam ad magnitudinem A. campanulati ^evyenmui, suspieari possumus, speci- 
ficam quandara vanetatem inter utrumque obtinere. Atque hoc revera ita esse videmus, si ilia, quffi Rlmphius de inflore- 
scentia tradidit, recte perpendimus. Ait enim 1. c. u Si talis jam deseritur hortus atque inde hcBc planta spontanea, sen 
» sihestris est, postfoliorum lapsum, et stipitem emarcidum, nevus ea^ereseit eaulis ad trium cum dimidio pedum altitudinem, 
» ultra pollicem crassus , ex viridi et einereo colore distinctus , sed non maculatus , in cujus sup eriore parte ad spithamw 
). longitudinem calopodium seu vagina excrescit , arete cincta grants ohlongis seu fructihus , cet. » TacccB sativw Humph, qua? 
sine ullo dubio ad genus nostrum pertinet, igitur scapus sive pedunculus est elongatus, qui in A. eampanulato est brevis- 
simus , ut ex omnibus ejus descriptionibus olim editis, nee minus e nostro, manifesto apparet. An igitur foret statuendum 
hanc Taecam sativam, ob elongatum scapum, non aliam esse ac A. giganteum meum ? At ne hoc quidem satis probabile 
raihi videtur reputanti , A. giganteum vel A. campanulaticm petiolo longe robustiori et foliatura multo majore superare : 
etenim ab ipso Rumphio^. B27 in descriptione foliaturae A. eampanulati {Tacew phallifercB) proditum legimus : « tota vera 
» h^c corona (i. e. fohorum lamina) amplam refert rotam, in diametro quinque pedes latum, qualem sativa nunquam profert . » 
Porro petiolus Taccas sativoe tantum ultra digitum crassus, in A.giganteo vero nisi crassior, at ejusde 



in A. eampanulato 



1 crassitudii 



, quam 



;qua3 discrimina universa obstant, quominus eam alterutri harura specierum tanquam synonymam 
adjungamus. 

Omnibus his relatis supervacaneum non erit observationes meas de planta viventi institutas et imaginem efflorescentiee 
m fertihssimo solo javanico singulari luxurie spectabilis, hoc loco adjicere. 

Descr. Tuber magnitudine hominis aduiti caput superans, sphaeroideum , concentrice tuberculato- 
annulatum, supra circa scapum centralem concavum et marginibus elevatis turionibus obsessum, 
solidum , durum , carnosum , extus pallide fuscescens, intus albidum, ex quo dissecto mucus gum- 
mosus pellucidus acereffluit : fibrm radicales longae, crass^, filiformes, pallidas, maximam partem 
nonmsi circa scapum densatae, partim vero etiam laxiuscule ex toto tuberis ambitu e parvulis 
tuberculis orientes. Talis est habitus tuberis plantae florentis , quod serius tamen maxima ex parte 
putredme turbatum in complura frusta difformia sejungitur, quorum unumquodque singula 
rarms bma folia evolvit. V olioTum petiolus unum et dimidium ad duos cum dimidio pedes longus ' 
in caldariis nostris ultra pollicem crassus , in solo vero natali non raro pueri brachium crassitudine 
sequans, cylindricus, molliter carnosus, succosus , verruculis asperulus, dilute viridulus exalbi- 
disque maculis notatus, apice in tres rachides horizontales radiato-divergentes solutus : hae sunt 
dichotomae, pinnalisect^, supra canaliculatae, dorso rotundatae et etiam paululum scabr.-^, ad latera 
basi decurrenti segmentorum lanceolatorum aut ovato-lanceolatorum integerrimorum parallelo- 
venosorum pallide virentium glaberrimorum membranaceo-alatae. Scapus solitarius, duos aut tres 
pollices longus, bis fere petiolo crassior, cylindricus, ex viridi-albido-variegatus, densissime 
verrucosus, ad basin duabus aut tribus bracteis sive spathellis lineari-lanceolatis membranosis 
pallide incarnatis vaginatus. Spatha maxima, ovata, pedem cum tribus fere pollicibus longa , 
latissima, acuminata, inferne substantiae carnosae et infundibuliformi-convoluta , superne mem- 
branacea ac patula, marginibus undulato-crispis. Pars convoluta maximo ambitu pedem cum 
dimidio complectitur, extus coloris flavido-virescentis maculis pallidis et punctis (eruginosis 
notata, intus in fundo purpurea verruculis carnosis creberrimis et in disco pallide incarnata : 
limbi color margines versus migrat in purpurascentem sive fusco-purpurascentem , extus langui- 
dioremetsordidiorem, intus vivaciorem. 6p««?2^ spatha paulo major, rectus, crassus, clavatus 
fere usque ad dimidium inferne cylindricus ac pistillifer, deinde ad partem antheris obsessam' 
turbinato-incrassatus , supra quam apex in massam conoideam , deformem, intus spongioso- 
fibrosam, lacunosam, extus corrugatam, fusco-alropurpuream ac minutis verruculis alutaceam, 
fungosam est inflatus : hie autem apex inflatus, cum spatha aperitur, obtusus est, sed elapsis 
ahquotdiebus, quibus spadix vespertino tempore foetorem putridum vix tolerandum exhalat , 
corrugatione in formam longe obtusiorem atque adeo sublobatam vertitur. Atque h«c inprimis 
causa est , cur imagines variorum auctorum , quod ad formam hujus apicis incrassati , parum inter 
se consentiant. Flores masculi : anthercB sessiles, confertissimae , compresso-cylindricse , obtusae 
stramineae , glabrae, connectivo longitudinali carnoso in binos loculos bilaterales , singulos in facie 
suprema poro centrali initio semilunari deinde magis dilatato-rotundo ad poUinis emissionem 
perforatos , divisae. Pollen globosum , citrinum. Flores feminei : non tam conferti, quam masculi 
laxiuscule spiraliter dispositi, summi spatio nudo vix notabili ab antheris sejuncti. Ovaria 

36 



RUMPHIA. 



depresso-globosa, subcubica, carnosa, superne aeque ac stylus tei minalis fere semipollicaris clavatus 
deciduus, glabra ac purpurascentia , intus loculis binis, raro ternis, xxmoyuXoXi^. Ovula ad basin 
angulo interno loculamentorum affixa , ascendentia, obovoidea, anatropa. ^'^mf^ yalde incras- 
satum, amplum, carnosum , depresso-sub-bi- aut tri-lobatum , flavescens, papilloso-velutinum. 



Fructus mihi incognitus. 



EXPLICATIO FIGURARUM. 



Tab. 1)2. Inflorescentia cum tubere magn. nat. (uti et Tab. seq. a pictore Latour del.) 

Tab. as. A. Folium minus amplum a petiolo sejunctum, magn. nat. 

1. Spadix cum spatha plane explanata, ima sejuncta, ut sequens figura magu. nat. — % Spadix longitudine resectus. 
— ?j, Anthera , ut reliquee magn. aucta. — h. Eadem magis a latere conspecta. — 8. Eadem longitudine dissecta. — 
6. Eadem sectione transTersa. — 7. Pistiilum cum stigmate subbilobato. — 8. Idem, cui stigma est subtrilobatum. ~ 
9. Ovarium transversa sectione. — 10. Idem longitudine dissectum. 



2. AMORPHOPHALLUS dubius. 

A. petiolis glabris, spatha spadice superne rotundato-obtuso longiore. 

Bracontium polyphyllum Denst. (baud Linn.) Clav. Hort. Mai. p. 38. 

Schena. Hort. Mai. XI. p. 35. tab. 18. 

Dracimculus ZeylanicuSy polyphyllus , caule iwvi ^ ex viridi et alho variegato Tournef. Inst. hot. 

p. 161 e^BuRM. Thes. Zeyl. p. 90 (cujus tamen Synon. Markgr., Hort. Beaumont et Plukn. exclu- 

dantur). 
Braoontium Zeylanicum 7-amoso folio caule ex viridi et alho variegato Icevi Paul. Hermann. Par ad. 

Batav.p. 90. 

Habit. In arenosis Malabariee et si postrema citata hue pertinent, id quod vix addubitare licet, etiam in Zeylania. 

OBSERVATIO. 

Character hujus specie! supra indicatus ex una Horti Mai. figura et descriptione, ad quam lectorem relegatum volo, 
desumtus est. Argumenta, quibus inducer, ut cam ab A. campanulato diversam existimem, hie repetere nolui, propterea 
quod ea jam ante descriptionem illius speciei exposueram. Geterum pistillorum in figura Rheediana delineatio confirmat 
meam sententiam, quare eam ad banc sectionem referendam censeam. A Paulo Hermawno etiam 1. c. hue relata est Schena, 
nee vero Mulenschena Horti Mai., quod probat , Commel. in Hort. Med. Amst. p, 99. haee nomina confudisse, quemad- 
modum supra jam docui. Hanc equidem sectionem locupletari posse censeo planta zeylanica jam a Paulo Hermanno 
meraorata, quae sane A. carnpanulato magis quam A. duhio affinis est. Haec idem est, quem Linn^us in Flora Zeylanica sua 
p, 198 sub n° 422 memoravit, « Dracunculus Zeylanicus polyphyllus maximus, caule trifido Tournef. Inst. hot. p. 161 et 
BuRffl. Th. Zeyl. p. 90, » id est Dracontium Zeylanicum, ramoso folio, maocimum Parad. Batav. Herm. Hue autem Linnaeus 
eodem loco sub /3 refert Draounculum non spinosum esculentum Burm, Thes. Zeyl. p. 89, in notis addens : (^plantce u et [^ 
)) certe eoedem in Herbario Hermawni. > Hoc vero vehementer dubitare licet : vix enim Dracontio Zeylanico , ramoso folio , 
maximo Herm. petiolus leevis tribui potest, cum ipse Hermann, hanc plantam non admodum absimilem Dracontio Zeylanico 
ramoso folio, caule ex viridi et flavo variegato, aspero Parad. Bat. p. 89 (quod noster est A. giganteus) censuerit, neque si 
ab eo petiolis non tuberculato-exasperatis difFerret, hoc notare discrimen omisisset. Contra Dracunculo non spinoso 
esculento Burm. sive Dracontio Zeylanico, non spinoso, esculento'R^^m. Mus. Zeijl.p. 21, cujus folium ex Herbario J. Bur- 
MANNi ante oculos habeo, petiolus plane laevis est neque folium maximum dici potest, quod, me quidem judice, non 
alii plantae est tribuendum, quam A. Zeylanico infra describendo. Quorsum autem altera ista Aroidea, ab Hermanno in 
Parad. Bat. p. 89 et 90 copiosius descripta, referenda est, cum sane hujus sit generis? — Si quae 1. c. de inflorescentia 
dicuntur accurate considerantur, magna quidem ejus cum A. campanulati, inprimis quod ad spatham, apparet similitudo; 
nee tamen quae de magnitudine spadicis aut de forma et colore apicis ejus nudi referuntur cum A. campanulato congruunt. 
Haec enim legimus : ^i spadix (pistillus Herm.) inftavescentem et dense congestam uvam exihat, qui quo ceteris longitudine 
1) inferior eo quoque crassitudine superior erat. n Hujus itaque speciei dubiae, quae non absurde A. leucocephalus vocari 
posset , determinatio illis qui denuo Zeylaniam lustrabunt inprimis commendata sit. 



AMORPHOPHALLUS. 143 



.irt'^'t'" Sfranulato-verrucosus. Anthera, absque ordine congesta, aut quadri-quinquefariam 
aggregate. Stigma sessile , subemarginatum. Spatha longe pedimculata. 



3. AMORPHOPHALLUS mulleri. 

A. petiolis la^Yibus, spatM ovatA acut4 supernfe patente spadice clavato obtuso 
torcYiore, anthens quadri-quinquefariam aggregatis. 

Arum Mulleri Z.pp iaed (ita dictum in honorem Salomcis Mclle^, qui Zoologi* investigator adhuc 

in India orientali degit). ^ 

Altjung Indigenarum. 

H.B,x Florentem p.an.am in Java occiden.ali non longe i Dja..in,a locis humidis nemorosis defunc.us reperit Z.pp.um • 
eandem mense Noven^br. prope calaractam Dind^, i„ p^ovincia Bantam con.emplatus est V„ H.«Lx eu „ ,a 
ipse manu fignram delineavit. Hac et annotationibus ab utroque conscriptis usus sum ut seguentem b^erd 
ptionem conficerem. »"»»""'. ui sequentem brevem descri- 

OBSERVATIO. 

prdr:;:r:p:irpt:^^^^^^^^^^^ 

I.«nmno.ennmp.ntetad4.„mest:^.:.L::2L^^^^^^^^^^^ 

ejasmodi spathae cum folio novello inveniuntur, quarum tegmenta adhuc involuta majorem partem sunTl ncZ: ^' ^Z 
pedahs, altera sesqu.pede longior, angasto-lanceo)ata3 , acuminata, longitudinaliter striata, memhrVr i 
foUorum vetus.ior..™ sunt maxima parte eUiptiea, nonnuHa ovata, cu;pidatl in.qu atet tn'c II^^^ZUTT 
supra venosa, subtus reticulato-venosa ; superiora magnitudine aecrescentia , inprimis summum tlat elrroS; 
ms.dentia , baud raro geminatim aut ternatim subconBuentia. "^" 

D.SCK Scopus radicalis aphyllus, solitarius, duos pedes longus, digitum crassus, arrectus, I.vis 
carnosus e csio albido-maeulatus. Spatka terminals, lato-o.ata, acuta, am;ia, quart^ pa te 
spad.ce brevior, inferne in tubum campanulatum convoluta et substantia, crssioris C 
subcarnos. quam hmbus hinc patens, cujus margines sunt subundulati. Est flaJv esZ 
superne eviridi m sordide purpureum colorem migrans, albido-guttata , interne basITe"; I 
glanduloso-vcrrucosa ac l.t. purpurea. ^^«^^. sessilis, crassus, rectus septem-octopoZ 
long.., dimidio inferior, cyhndraceus ac continuo-monoicus; sursum sensim crassior, elon^o 
conoideus, obtusus, verruculis minutis alutaceus, externe exalbidus, interne cav^s X"; 
mascuh :antherce omnes quaterna, aut quin. stellatim disposite, sessiles, ovoideo-i^lobol 
crass., obtus.,subdidym., supra (si H.SS..™ delineationem spectcs) cristldA connecto'^o 
forsi^an enata ac cont.nua instruct., utrinque ad latus hujus cristul. poro rotundo dehi seen e 

fatlx d-^'"T "'"""^ '^"^ ^P'""*^^ ''^^^- ^~ angulato-globosa, basi 

lata ax. spad.cis alfixa, carnosa, supra purpurascentia , bilocularia , biovulat! Sti^Lta adnata 
plana, elliptica, utr.nque s.nu excisa et hoc modo subpandur.formia , lutcola. FoUa pos^ 
.nflorescentiam soUtar.a , longe petiolata , umbraculiformi-bipinnati-trisma, aut, s ma' s 
rach.dibustr.bus elongatis dichotomo-pinnatisectis , instar petioli, albido-maculat s , radiato^ 
xpa„s.s, formata. Segmenta alterna aut opposita, sessilia, decurrentia, dissimili; part L 

tr;:xr;a";grr:: ^^'^ "^ -' ""-^^*- -^-- — ' -B-eura::: 



lU 



RUMPHIA. 



4. AMORPHOPHALLUS giganteus. tab. 34. 

A. petiolis verrucoso-asperis, spatha ovata obtusiuscula superne patente spadicem 
cylindraceo-fusiformeni parum superante, antheris absque ordine congestis. 

Dracontium pwonifolium Denst. Clav, Sort, Mai. p. 38. 
Draco7itium polyphyllum Houtt. (ex parte) Nat, Hist. II. 11. p. 199. 
Mule7ischena Rheed. Eort. Mai. XI. p. 37. tab. 19. 

Dracunculus Zeylanicus , polyphyllus , caule aspero, maculis viridi-fuscis , viridi-dilutis et albican- 
tibuspulcre notato Tournef. Inst. bot. p. 160. et Burm. Thes. Zeyl. p. 90. 

Habit Locis campestribus in solo argilloso cum in ora Malabaria. , turn in Zeylania insulisque Malaicis. In Java satis fre- 
quenter in provincia Bantam, non adeo longe a litore maris, planta heec singularis reperitur, pluviarum tempore 
florens et serius demum folia , quorum magnitudinem stupemus, proferens. Fragmenta mecum communicavit Vir ami- 
cissimus PRiETORius e provincia Sumatra^ Palembang, ubi Geruhut nuncupatur. Radix tuberosa est acerrima et vesiculas 
excitat. 

OBSERVATIO. 

Maiorum nostrorum opera, in his prcecipue Pauli Herma.m, Commelinobum et J. Bdrmanni scripta evolvcns, banc iis 
jam innotuisse speciem crediderim, licet eorum deseriptio non sufficiat, ut ilia, aliqua saltern certitudme, citemus. 
Huius rei causa est, quod bee illis plantee nonnisi forma foliorum et quidem exemplarium in caldarns excultorum nota? 
fuerint Foliorum autem conformatione nonnullse species adeo inter se sunt similes, ut ad accuratam earum definitionem 
omnino opus sit, ut inflorescentiam examinemus. Usee sane petiolo verrucoso-aspero facillime ab aliis compluribus spe- 
ciebus dignosci potest; non autem tam facile ab A. campanulato (Arum campanulatum Roxb.) distmguitur, qmppe qui 
similibus petiolis est pr^ditus. In nativa barum plantarum patria vel sic tamen, sine inflorescentia , utriusque discrimen 
multo magis est conspicuum , cum A. campanulatus semper manet humilior ac foliorum partitio longe minor est, quam in 
A giganteo. Petiolus etiam in A. giganteo magis est sordide-virescens , validius rugoso-asper, quam in speciebus ilhs 
affinibus, quarum pr^eterea segmenta foliorum multo intensius sunt viridia. Hinc itaque verisimile est. Arum polyphyllum , 
Dracunculum et Serpentariam dictum, caule aspero cum maculis viridi-fiiscis, et viridi-dilutis, alMcantihus pulcre nofatum, 
majus et elatius Commel. Cat. Hort. Med. Amst. p. S8 et ejusd. Hort. Amst. I. p. 101 tah. I5S, non ad A. campanulatum, 
sed ad speciem bic memoratam esse referendum. Quod ad inflorescentiam, bujus in utraque specie insigne est discrimen , 
quod optime figurarum inspectio docebit. 

Desgr. Tuber mdisXwxm, diametro pedis aut pedis cum dimidio , sph^roideum , undique tuberculatum 
atque inprimis e facie suprema ad petioli exortum fibris radicalibus crassis filiformibus exalbidis, 
solidum, carnosum, extus epidermide temii fuscescente, intus albidum. Folium solitarium, petiolo 
sex septemve pedes longo, stricto , crassitudine brachii humani, cylindrico, molliter-carnoso, 
rugis densis carnosis aspero, ex incarnato sensim sordidius yirescenti-albido-Yariegato , suffultum, 
maximum , umbraculiformi-triramosum , ramis divergentibus horizontalibus dichotomo- bi- aut 
tri-pinnatisectis, sub dichotomia cylindraceis , super cam plano-teretibus , in dorso , non aliter 
quam petiolus, yariegatis atque asperis. Ramificatiofies ^e^menlh demvvenlihus membranaceo- 
alatae , supra sulco exarat^e , infra yerruculis sparsis asperulse : segmenta magnitudine inter se 
valde diversa, suprema et exteriori lateri insidentia majora, lanceolata, insequilatera , acummata, 
integerrima, undulata, parallelo-penninervia , supra atro-viridia ac nitidiuscula , subtus pallidiora. 
Sca^us radicalis, tribus pedibus altior, viri pollice crassior, erectus, teres, spatham versus sensim 
paulo crassior, laeyis, extus e yiridulo-purpureo-variegatus , intus celluloso-medullaris. 6p«^M/i^ 
noyem pollices longa, octo fere lata, lato-oyata, inferne crassa et conyoluta, superne magis mem- 
branacea ac patens , marginibus subrepando-undulatis : color margines superiores yersus , nee 
non intus in fundo, purpureo-fuscus, extus basin yersus sordide yirescens mixtione purpurascenti 
nebulosa. Spadix e summitate scapi suboblique enatus, rectus, octo pollicibus paulo longior, 
inferne tertia fere parte longitudinis dense-androgynus , reliqua parte crassior et nudus, sistens 
conum elongatum substantiae fungosae, coloris exalbidi siye straminei. Flores masculi : supra 
femineos in cylindrum densissime conferti, creberrimi. Antherw sessiles, mutua pressione 



AMORPHOPHALLUS. 145 

subangulatae, truncato-obtusissimae , flavescentes, glabrae, biloculares, supra duobus poris sub- 
rotundis polliniferae. Flores feminei : et ipsi confertissimi , totidem pistilla niida constituentes. 
Omr^fl^ subturbinato-globosa , supra discoideo-convexa et purpurascentia , latere varie angulata 
etdecolora, carnosa , glabra, bilocularia. Ovula in singulis loculis solitaria, angulo interne affixa, 
ascendentia, in extremitate inferiori torulosa. Stigma sessile, crassum , subdidymum , quasi ex 
duobus coadunitis conoideo-obtusis papillosis formatum. Baccas maturas equidem non vidi . 
immaturae erant ovoideo-turbinatae , duobus seminibus intus plano-exeavatis , in dorso eonvexis. 



EXPLIGATIO FIGURARUM. 

Tab. 34. A. Tuber magnitudine admodum reductum, ut et folium B. — C. Inflorescentia , magn. nat. — D. Spadix 
spatha denudatus, itidem magn. nat., ceteris figuris magis minusve magn. auctis. (Latour plantam , Blume analysin 
del.) 

1. Anthera. — 2. Pistillum. — B. Idem transverse persectum. — 4. Idem longitudine persectum. — 5. Semen nondum 
maturum interna facie conspectum. 



5 AMORPHOPHALLUS sativus. 

Tacca sativa. Tacca. Rumph. Herb. Amh. V. p. 324. (figura Tab. 112 adjuncta mala est, nee fortasse 
hue referenda). 

Habit. In Moluccis insulis, ubi inter radices edules refertur, atque banc in finem prsecipue in Banda atque ora orientali 
insulae Ceram simili labore colitur, quo quaedara Dioscorideae. Nomen Malaicum est Tacca, quod Rumphius ab Amboi- 
nico Tda, Bandice Toja derivat. Malaici quidam banc plantam vocant Leeker, Balienses 7y. 



OBSERYATIO. 

Cum Rumphius neque spatham nee spadicem describit, ne character quidem hujus speciei determinari potest, quee tamen 
procul dubio ob scapum pedes tres et dimidium longum J. giganieo magis affinis est, quam A. campanulaio . Geterum 
sequentia e descriptione Rumphiana excerpta earn utrisque longe humiliorem esse docebunt. 

Descr. Tuher paniculo inverso simile, nonnunquam sphaeroideum , interdum formse irregularis , gibbis 
et nodis, e quibus plerumque solitarius excrescit petiolus, aut si duo inde aut tres oriuntur, 
unus tantummodo ad perfectionem pervenit. In agris fertilibus tuber hoc ad magnitudinem 
casei Edamensis (itaque circiter capitis pueri annotini) crescere solet, supra in medio cum 
cavitate, cui petiolus insidet et hie fibris multis dependentibus albidis circumsessum , quee in 
inferiori ejus facie non deprehenduntur , — externe rufum epidermide tenui tectum, interne 
albidum aut parum rufescen^. Petiolus 2-3 pedes altus, rectus, ultra digitum crassus, cylindraceus , 
herbaceus, substantiae succosae, rugosus , punctis asperis obsessus , atque hie pr^terea maculis 
albidis magnis instar pellis serpentis insignitus, apice in tres ramos radiato-expansos divisus, 
qui conjunctim trium fere pedum latiludinem complectuntur. Singuli horum ramorum iterum 
in binos minores sunt subdivisi , folium exhibentes inaequaliter pinnati-partitum, costa crassa 
albida, pro loco crescendi plures paucioresve gerens lacinias inaequales atro-virides glabras nitidas, 
nervis multis parallelis ad margines arcuato-confluentibus , quarum inferiores sunt minores. 
Plantae cultae non proferunt inflorescentiam ^ at ubi sibi relinquuntur , postquam emortuus est 
petiolus, exoritur scapus altitudinis trium cum dimidio pedum, ultra polhcem crassus, ex viridi 
cinereus, non maculatus, terminatus spadice (quern Rumphius belgice Move appellavit) ultra 
spithamam longo, arete obsesso baccis oblongis , sessilibus, semimaturis olivis minoribus, inferne 
latioribus quam superne ferme marsupii instar, primo yiridibus, deinde luteis, tandem Isete 
rubentibus. Pericarpium molle, rubrum, duobus seminibus plano-convexis laevibus e viridi 
nigricantibus altera extremitate fissis , aliquando uno tantum semine , quod muscis quibusdam 
sive insectis noxiis conforme esse refert Rumphius. 

3? 



146 RUMPHIA. 



SECTIO III. — Leiophalhis. 



Apex spadicis I^yIuscuIiis. Antherae absque ordine con gestae. Stylus brevis. Stigma capitalum, 
indi visum 



6. AMORPHOPHALLUS variabilis. tae.35et37. h. 

A. petiolis laeyibus, spatha oblongo-oyata acuminata superne erecto -patente spadice 
(in fundo spathae) sessili acutiusculo cylindraceo-fusiformi dimidio breyiore. 

Arum stercorarium et Arum cceruleo-punctatum Zipp. ined. 

Dracontium Liiz, tertium, sen Indorum Lunas G. J. Camello Stirp. ins. Liizone in Raj.' Hist. pi. IIL 
App.p. 36. 13. 

Habit. Locis humidis umbrosis et incultis satis frequens in Java occidentali, ubi hsec planta cum in campis depressis raari 
vicinis, turn in regionibus raediterraneis, bis mille circiter pedes supra maris superficiem elevatis, occurrit. Pro varia 
ista soli natura magnitudine et foliaturse et inflorescentiae adeo est diversa , ut facile quis induci possit, ut varia 
ejusdem piantse specimina ad diversas species referenda censeat. Hujus tamen opinionis falsitatem creberrimse me 
docuerunt observationes, itaque istam habitus varietatem diversai soli naturae esse tribuendamcenseo. In apricis v. c. 
circa Bataviam, maximevero in calcariis, veluti ^vo^e Kuripan, planta omnibus suis partibus nmlto esthumilior, folia 
in segmenta minus crebra at distinctiora sunt partita, spadix raro sex vel octo poliicibus longior, cum hie in plantis 
sub montibus ignivomis solo fertihori crescentibus vulgo pedem longitudine aequat , quin nonnunquam pedem cum 
dimidio exsuperat, et simul folia proceritate eminent, segmentis licet multo majoribus taraen magis ad petioli rachides 
decurrentibus. Nomen Malaicum Gsi Kamhang hanke , monticolarum Ilus. Inflorescentia pluviarum maxirae tempore 
conspicitur, sub vesperam foetorem cadaverosum vix tolerabilem exhalans, qui taraen paucis horis evanescit. 



OBSERVATIO. 

Singularis huic speciei cum A. scUivo (Tacca sativa Humph.) est affinitas, neque improbabile videtur, saltern figuram 
TcibulcB \\% non ad banc, sed ad nostram plantam esse referendam, cum in petiolo ibidepicto nullse prorsus exasperitates 
agnosci queant. Talibus vero exasperitatibus, teste Ktjmphio, petiolus A. sativi insigniter est instructus; quod facit, ut nullo 
modo suspicari possimus, utrumque ad unam eandemque speciem esse referendum. 

Descr. Tuher pugni fere magnitudine, placentseforme, depresso-orbiculare, supra excavatum, e centre 
cavitatis scapum , ad marginem gemmas conicas foliiferas proferens, rugoso-tuberculatum, externe 
ochroleucum, interne albidum, carnosum, solidum : dum scapum exserit fibris radicalibus plane 
destitutum : deinde vero, scapo fructus maturitate emortuo , gemmae istae marginales , ad imam 
partem tuberose - incrassatae invicem sejunguntur , totidem tubera parvula difformia sistentes , 
quorum e vertice folium solitarium et fibrae radicates comosae filiformes subsimplices hinc inde 
velutinosae evolvuntur. Folium petiolo pedis unius ad duorum cum dimidio longitudine , stricto, 
cylindrico, tenuissime striato, carnoso, ad exortum squamulis aliquot ovatis obtusis membranaceis 
tandem scariosis fugacibus obtecto, e yiridulo pallide yariegato aut etiam unicolori suffultum , pel- 
tato-bipinnati-trisectum, aut si mayis exapice triramosum, ramisdichotomo-pinnatisectis; segmentis 
alternis, sessilibus aut decurrentibus, ovato- vel ovali-lanceolatis, acuminatissimis, inaequilateribus , 
integerrimis, membranaceis, planis, glabris, nitidis, nervulis lateralibus parallelis prope marginem 
anastomosantibus. Segmenta inferiora inprimis altero latere rachidum sunt decrescentia , suprema 
duo subconfluentia. Scapus solitarius, rectus, cylindraceus , petiolo crassior nee raro longior, ex 
glauco-yirescenti-maculatus , ad basin una aut paucis squamis amplectentibus petiolorum simil- 
limis at saepe majoribus ac magis elongatis. Spatha terminalis, vulgo dimidia, rarissime tertia 
tantum parte spadice brevior , ex basi lata ovata ima parte convoluta in laminam sat elongatam 
acuminatam erecto- paten tem tenuiorem producta, cujus margines inferiores primum sunt 
undulati , deinde revoluti , membranacea , intus albida et in fundo papillulis minutissimis scabrida , 
extus parallelo-striata , mutabilis, plerumque e virescenti-albido-maculata , emarcido-persistens 



AMORPHOPHALLUS. I47 

aut demum tempore maturitatis decidua. Spadix suboblique spath^e insidens, rectus, subclavatus , 
sive proprie elongato-fusiformis , qiiippe ex basi medium versus sensim incrassatus , apicem versus 
pedetentim attenuatus, ultra duas longitudinis partes superne nudus, hie extus stramineus aut 
ochraceus, ranus violaceo-pallens , aciculatus, intus spongiosus ac centro fistulosus : axe basin 
versus substantiae solidioris carnoso nudis floribus androgynis contimio obtecto. Flores masculi : 
ad partem spadicis inferiorem exsertam in cylindrum condensati, creberrimi. Antherw sessiles, 
parv«, compressiusculae, obtuse-quadrangu lares , facie suprema disco flavido convexiusculo sub 
lente papilluhs minutissimis scabrido poris duobus oppositis cum loculis bilateralibus connectivo 
crasso carnoso sejunctis communicantibus perforato. Pollen globosum, flavum, catenatim-conjunc- 
tum , e poris disci prodiens. Flores feminei : in cylindrum brevem ovoideum basi spathse convoluta 
occultatum congesti, contigui. Ovaria ovoideo-g^lobosa , pressione mutua varie laterata , glabra, 
viridula, carnosa, apice substantiae crassioris , duobus, rarissime tribus loculamentis , quibus sin- 
gulis ovulum solitarium, obovoideum, anatropum, crasse funiculatum , recto-adscendens , gelatina 
pellucida involutum , basi dissepimento in fundo cavitatis affixum , continetur. Stylus brevissimus , 
crassus, glaber. Stigma terminale, capitatum, papilloso-viscidum , nonnihil depressum, s. obiter 
emarginatum, exalbidum. BacccB supra partem infimam accrescentem axis carnosi in spicam 
densam tres aut quatuor pollices longam cylindricam disposit^, lato-globosae , supra depres- 
siusculae ac rudimento styli instructae, glabrae, nitidcC, ante maturitatem aurantiac^ , tandem 
coccineae, vulgo biloculares seminibus duobus, raro triloculares ac trispermae. Perwarpium 
molliter carnosum, non crassum, circum semina pulpa mucosa fartum, dissepimento vasculoso- 
carnoso. Semina semiglobosa, compresso-obovoidea aut ellipsoidea sive revera difformia, dorso 
plano-convexa ac laevia, ventre infra extremitatem superiorem excavata. Hilum superficiale , 
basale. Cicatricula stomatis prope hilum locata, tumida s. proboscidea, plerumque excentrica, 
versus latus seminis internum inclinata. Chalaza sursum ad latus ventrale in excavatione fer^ 
recondita. Spermodermis simphcissima , tenuissima, ad sedem gemmul^ relaxata, ceterum tam 
arete nucleum obvestiens , ut nonnisi eo laeso sejungi inde possit. Embryon magnitudine et forma 
semmis, exalbuminosum , in superficie viridi-nebulosum , intus albidum. Pars superior sive 
cotyledon fere sola totam embryi massam efficit, recta, crassa, solida, statu recenti in peri- 
pheria carnosa, axe m versus fracida, aetate vero aut siccando plane farinosa. (?emm2//« parva , 
lateralis, nuda, quamquam spermodermide velata , parvum tuberculum abbreviato-conicum are^ 
circumscriptum ad extremitatem inferiorem nuclei in vicinia hili effingens. Arcta continuitate 
cum parte cotyledonari est unita, pariter carnosa, nee vero solida , cum diligentior investigatio 
cam e nonnullis squamis minutis subcucullatis aliis super alias incumbentibus sive potius sese 
vaginantibus conformatam esse ostendat. Equidem semen examinavi tribus ejusmodi gemmulis 
sive punctis germinantibus prope hilum praeditum, quorum medium paulo tumidius neque tamen 
tantum erat, quantae istae cotyledones, quae sohtariam modo gemmulam propullant. 

EXPLICATIO FIGURARUM. 

Tab. 35. A. Tuber cum basi scapi abscissi; juxta [B) pars scapi superior cum inflorescenlia. E latere adverse (C) 
spadix fructifer, de cujus axe sursum major jam decidit baccarum numerus. — D. Folium est planta? in apricis 
crescentis, petiolo fere diraidio abscisso. (Blume analysin, Latour plantam del.) 

Tab. 87. ZT. — l. Spadix, spatha imareflexa, ut organafructificationis appareant, ad dimidiam magn. reductus. — 2. An- 
thera , ut reliquoe omnes figurae , 9- 13 exceptis, magis aut minus magn. auct. - 3. Anthera longitudine persecta. - 
4. Flos femineus. — S. Sectio transversa ovarii. — 6. Sectio longitudinalis floris feminei. — 7. Bacca. — 8. Eadem, 
parte superiori pericarpii abscissa. - 9, 10, 11, 12 et 13. Semina magn. nat. quorum 9, 11 et 12 a latere ventrali,' 
duo reliqua a latere dorsali conspecta. — U. Semen magn. auct. ~ 15. Idem longitudine persectum. — 16. Extre- 
mitas inferior seminis, in qua gemmula tuberculi lateralis instar conspicua. — 17. Eadem, in qua gemmula minus 
excentrice sita est. — 18. Eadem, gemmula spermodermide sive cicatricula stomatis denudata. — 19. Eadem, squa- 
raulagemmulae externa resecta, ut infra earn sita appareat. — 20. Sectio longitudinalis gemmulee spermodermide 
(....*) adhuc velatae, cum parte continua cotyledonis (,..**). 



148 



RUMPHIA. 



7 AMORPHOPHALLUS zeylanigus 

A. petiolis Iseyibus, spatha oyata acuta superne erecto-patente spadice (in fmido 
spathse) pedunculato cylindraceo-fusiformi acutiusculo multo breyiore. 

Dracunculus Zeylanicus polyphyllus. /3 Linn. Flor. ZeyL p. 198. 4^^. 

Arum foliis palmatis, foliolis lanceolatis integerrimis , spatham spadice clavato breviorem superan- 

tihus Van Royen Hort. Lugd. Bat. p. 7. ± 
Dracontium caule immaculato minus et humilius Herm. Parad. Bat. p, 88. 
Arum polyphyllum , Dracunculus et Serpentaria dictum, caule non maculate, minus et humilius 

Herm. Hort. Lugd. Bat. p. 60. 

Habit. Multos ante annos a viro doct. Koepjig in Zeylania in sylvis inter Tangale et Mature florens repertus et ut nova 
species Ari, nomine nondum insignita, cum Van Royen comraunicatus. Videtur autemheec species a proxima diversa 
esse spatha multo breviore superne non adeo elongato-acuminata et simul spadicibus ima basi nudis aut breviter 
pedunculatis. Ceterura ingens est utriusque plantse affinitas, qua? ambae florum fabrica admodum congruunt, adeo ut 
descriptio accuratior supervacanea possit videri. Zeylanenses autem non huic tantum speciei nomen Kidaram indide- 
runt, sed illi etiam, qu£e petiolo tuberculato-aspero est instructa ; quod ob similem omnium harum specierum habitum 
baud admirandum. 



8. AMORPHOPHALLUS pungtulatus. 

A. petiolis laeyibus, spatha oblongo - lanceolata obtusiuscula spadice cylindraceo- 
fusiformi obtusiusculo paulo breyiore. 

Arum punctulatum. Zipp. ined. 

Habit. Circa Djassinga in parte occidentali provinciae Buitenzorg. Ipse plantain non vidi, brevi tantummodo annotatione 
et addita delineatione defuncti Zippelii mihi notam. Procul dubio ad hocce genus referenda est : an vero satis ab 
A. muiabilisxi distincta, equidem non audeo dijudicare : hoc tantum lectorem monitum volo, eodem illam tempore 
cum A. mutabili {qaod duplici nomine descripsit) in regione ista investigatam fuisse. Spatha secundum illam delinea- 
tionem est recta , obtuse acuminata , spadice paulo tantum brevior ; ex descriptione memorata extus est striolata , 
viridi-flavescens , punctis sparsis purpurascentibus , ad basin convexo-annulata : intus virescens,carinata , subtiliter 
reticulata, Spadix in delineatione pedunculatus , cylindraceo-fusiformis , obtusiusculus : Zippeuo auctore, u ad apicem 
depressiusculus. » ^«^c^ trispermae esse videntur. 



9. AMORPHOPHALLUS bulbifer. 

A. petiolis laeyibus^ rachide foliorum bulbifera^ spatha oyata obtusa cucuUata spadicem 
clayatum obtusum sequante. 

Arum hulbiferum Roxb. in Curt. Bot. Mag. m 2071 et N^ 2508. — Spr. Syst. Veg. III. p. 770. 30. 
Arum spectabile Zippel. ined. 

Habit. In Bengalia in locis prope Calcutta , et , licet raro, in occidentalibus Javae regionibus, ubi ab indigents nomine verna- 
culo Altjung insignitur. Haecmihi planta in Java non occurrit, sed inter vegetabilia a Van Hasselt in provincia Bantam 
collecta folium reperitur, quod a ceteris speciebus facile dignoscitur bulbillis rachidum axillis insidentibus. Hanc 
Aroideam Hortulanus Zippeucs (quod ex brevi ejus annotatione apparet) prope Djassinga, non longe a finibus Banta- 
micis, pluviarum tempore florentem invenit, cui nomen supra indicatum indidit, et scapum tanquam longissimum, 
l8evem,atro-purpureom-aculatum, spatham ut amplissimam, cucullatara, undulatam, obtusam, spadicem subaequantem, 
descripsit, quod omnino cum Aro hulhifero Roxb. congruit. Ceterum non decerno, utrum melius ad hanc , an ad aliam 
priorum sectionum sit referenda, id quod diligentior investigatio pistiUorum ac partis nudae spadicis indicabit. 



THOMSONIA. 



Scripta, quae Camello de plantis insulae Luzone, in Raji Hist. pL III in Appendice, in lacem edidit, mihi persuase- 
runt, insulis etiam Philippinis quasdam hujus generis species esse proprias : e quibus tamen sequentes diligentius examen 
requirunt. 

1. Dracontium Luz. Polyphyllon sextum L c. p. 37. 16., forma certe foliorum A. variahiU ^\mi\e. 

2. Ncjapatung, ut ceterae non nisi nomine, tanquam species anterioris , relata. 

3. Tabung vel Tagbung. 

4. Upao. 



Hujus quoque generis quaedam species in Zona torrida Africa; reperiuntur, quarura tantum fragmenta e collectionibus 
V. V. Clarissimorum Palisot de Beauvo^s et Lepriedr videre potui. Secundum hffic duee species afrce statui posse mihi 
videntur, nempe : 

1. J. difformis : petiolis parum tuberculoso-asperis, segmentis foliorum partim ovatis 
partim difformibus trapezoideis apice S3epe exciso-bicuspidatis. 

Habit. A V. CI. Palisot de Beaijvois anno 1789 in Regno Oware repertus, cujus unicum folium in Herbario Baronis De Lessert 
servatur. Forma irregulari inprimis segmentorum supremorum foliorum admodum est insignis. 

2. J, consimilis .-petiolis dense yerrucoso-asperis, spatha oyato - acuminata spadice 
multo breyiore. 

Habit. In arenosis ad oram sylvarum Promontorii Viridis, mense Julio florens, a Y. CI. Leprieur repertus. Specimen mecum 
^ quam humanissime communicatum, licet mutilatum, cum apex nudus superior spadicis abruptus sit, forma spathee 
cum A, Zeylanico optime congruit, ita ut hunc initio me agnoscere existimarem. Sed diligentiori examine institute 
apparet, cum ab hoc petiolis verrucoso-exasperatis satis differre, quemadmodum et scapus ferme sesquipedalis asper 
est, sed mmori gradu. Antheree ovariis continuee, ut in reliquis, poris duobus terminalibus dehiscunt, ut de genera 
hujus plantae nullum omnino dubium supersit. Aut fallor, aut viventem foliisque ornatura in Caldariis Horti botanici 
Parisiensis conspicatus sum. 



XV- THOMSONIA. 

Wall. Plant. Asiat. rar. N^ 4. p. 83. tab. 99. —Mart. Reg. bot. Zeit. 1831. p. 459. XII. 
Pythonium Schott. in Blelet. bot. I. p. 17. XVI (1). 

CHARACTER ESSENTIALIS. 
Spatha cucullato-subconvoluta. Spadix superne nudus et yerrucosus, inferne continuo- 
androgynus : organa rudimentaria nulla. Jntherce sessiles, fasciculatse , quadriloculares, 
in yertice ad latera glandulae utrinque poris duobus deliiscentes. Ovaria libera, unilo- 
cularia, oyulo solitario erecto. Stylus cylindricus. Stigma yalyatim trilobum. 

Veget. Plane eadem ac generis AmorphophalU. 

AuF. Intima cum Amorphophallo, a quo nulla alia re hocce genus distinguitur, nisi antheris quadriporosis et ovariis uni-ovu- 
latis. Stigma trilobum facit, ut plane aham in eo ovarii structuram, quam indicatam, suspicemur, nempe ovarium 
gamogastricum e tribus carpellis, nisi multi-, at certe uni-ovulatis, formatum, atque hoc adeo singularius est. 

DisTRiB. Unica nota species sylvas montanas Nepalise in mediterraneis Bengalise inhabitat. 



(1) Pythonium Schtt. ( Thomsonia Wall. ) ^Spatha convoluta, cucullata (reticulata); spadicis appendix o 
corrugato-tuberculata. Antherse 4 porosse. Ovaria 1 ovulata, ovulo erecto. Stylus subulatus. Stigma valvato-trilobu 
Indicee, foliis subsolitariis simultaneis, 2 pinnatifide compositis, pedunculo elongato. 
P. Wallichianum Schtt. (Thomsonia nepalensis Wall.) , P. hulhifermn Sgbtt. (Arum bulbiferum Roxb.) .. 

38 



150 RUMPHIA. 

OBSERVATIO. 

Hoc genus in honorem Antonii Todd. Thomson a V. CI. Wallich ita nominatum est, qui in annotatione operis sui splendi- 
dissinii monuit, ne forte confunderetur cum Thompsonid Roberti Brown e familia Passiflorearum, quam De Gandolle in 
Pf^odr. SysL Feg, III. p. 3S7 ad Beidamiam retulit. Quodsi nihilominus Thompsonia Rob. Br. genus a Deidamia diversum 
esset censendum, utriusque generis nomen , licet tantum non idem, satis tamen differret, ut ita memoria duorum virorura 
egregie de botanices studio meritorum servaretur, neque illud mutari fas esset. Sequentia e Wallichii descriptione sunt 
desumpta. 

1. THOMSONIA NEPALENSIS. 

Descr. P/«^j^«erecta, carnosa, glabra. Tt^;6ermagnuni, placentaeforme, depresso-orbiculatum , vertice 
fibris pluribus crassiusculis comosum. Folium magnum, solitarium, petiolatum, umbraculiformi- 
bipinnati-trisectum (tripartite clecompositum) : segmenta secundaria (pinnis) lanceolata, acuminata, 
2-3-pollicaria , atro-yiridia , subtus reticulato-penninervia , exteriora sensim majora , extima nunc 
pinnatipartita. Petiolus crassus, cylindricus , scapo minor : rachides profunda sulcatoe, a segmentis 
decurrentibus submarginatae. Scapus 1-2-pedalis, cylindraceo-attenuatus , pallida viridis , pur- 
pureo-variegatus , inferne squamis duabus inaequalibus membranaceis rufescentibus obtusis laxe 
involutus. Spatha erecta, sexpollicaris , coriacea, crassa, cymbiformis , obtusa , inferne convoluta, 
superne cucullata, extus atro-yiridis , intus Yiridi-flayicans. 5/?a6/z> arrectus, clayatus , obtusus, 
longitudine spathae, basi semipollicari femineus, inde usque ad medium masculus, denique 
parte tripollicari crassiore dense obsita tuberculis yerrucaeformibus inaequalibus flayidis. Antherce 
sessiles, densissime aggregatae, 4 aut 5 stellatim fasciculatae , oblongae , leyiter compressae, in 
yertice truncato munitae glandula (siye potius crista connectivi prominentis) oblonga transyersali , 
carnosae, flayicantes, intus quadriloculares , loculis angusto-tubulosis , per paria oppositis, in 
yertice ad latera glandulae utrinque poris duobus tumido-marginatis dehiscentes. Ovaria crebra , 
ovoidea, foyeolis spadicis subimmersa, dense spiraliter digesta, unilocularia , oyulo solitario 
erecto. Stylus cylindricus, subincuryus, ovario yix longior. Stigma crassum, carnosum, subla- 
terale, trilobum; lobi triangulares, acuti , tumido-marginati , subyalyatim conniyentes, aequales. 



Quamyis mihi non esset in animo plura huic addere Capiti , tamen in fine ejus de genere quodam 
Indiae orientali proprio breyiter agere constitui , quo una ex analysibus in Tab. 36 expressis spectat , 
et cujus, quod ad structuram organorum fructificationis , intima est affinitas cum utroque genere e 
Tribu Thomsoniearum y de quo proxime locuti sumus. Hoc genus yix nomine notum est Aglaonema 
ScHTT. e Tribu Anaporearum , quod accuratius hie spectabimus et in eo simul cuidam Aroidearum, 
a RuMPHio nostro descriptae et depictae , necdum yero in libris systematicis scientiae amabilis receptae , 
suum locum assignabimus. 

XVI. AGLAONEMA. 

ScHTT. in Melet. hot. I. p. 18. XXIX. (1). 
CHARACTER ESSENTIALIS. 
Spatha subconyoluta. Spadix continuo-androgynus : organa rudimentaria antheris 



(l) Jglaonetna ScwTT. »i Spatha hians , tandem reclusa. Spadix inferne pseudo-hermapliroditus. Ovaria 1-locularia, ovulo 
nico fundo affixo. Stylus vix manifeslus. Stigma placentiforme concavum. 

Indica fortassis planta, erecta, petiolis fere ad apicem usque vaginatis, laminis oblongis, pedunculis brevissimis, 
spatha albida suaveolenti. 

Jy. inlegrifolium Schtt. (Arum integrifolium Link.))> 



AGLAONEMA. 



conformia. Jntherce ima fasciculatim-concretse, in vertice quadriporosae. Omria libera, 
ovulo solitario, basifixo, anatropo. Stigma sessile, discoideum. Baccce monospermse. 
Emhryon exalbuminosum. 



CHARACTER NATURALIS. 

Spatha monophylla, erecta, concava, ima parte convoluta , decidua. 6/9«(^^^ pedunculatus s. ima 
midus, crassus, cylindricus , obtusus , rigidus, confertissime floribus monoicis midis obsessus, 
basi feminea solummodo persistente. Flores masculi : antherce creberrimae , contiguge , sessiles , quina? 
aut septenae in fascicules concretae, crassae, solidiusculae , truncatse, compresso - quadrangulares aut 
varie obtuse-angulosae , nisi numerus eamm mutilatione sit deminutus quatuor loculos polliniferos 
bilaterales, geminatim inter se discretes, abbreviato-tubiilosos , parallelos, gerentes, qui in ipso anlhe- 
rarum vertice per totidem poros rotundos aut lunulares pollen farinosum emittunt. Flores hi masculi 
majorem spadicis partem, postea destructam et deciduam , occupant, quorum fasciculi inferiores 
interdum loculis polliniferis sunt destituti ac plane steriles, licet fertilibus conformes. Flores feminei: 
numero longe minori quam masculi, nullo inter hos intervallo. Ovaria OYoideo-globosa , libera , pres- 
sione mutua perpaulum laterata , inferiora insertione obliqua deorsum subgibbera , carnosa , laevia 
loculamento unico, cujus fundo ovulum solitarium anatropum sessile inha^ret. Stigma sessile^ mapnum 
crassum, orbiculato-discoideum , licet exsiccatum et marcidum persistens. ^«cc«? glomeratse , elonpato- 
ellipsoideae , monospermae. Pericarpium parum crassum, succulento-carnosum. Semen inyersum 
vertice in extremitate inferiori affixum , ellipsoideum , laviusculum , latere ventrali chalaza magna 
depressa, raphe e basi seminis hinc assurgente obtecta, exsculptum, exalbuminosum. Emhryon figura 
seminis, constans corpore solido carnoso , ad imam partem squamulas nonnullas imbricatas, alias 
aliam obtegentes, gerente. 

Veget. Stirpes biennes aut etiam perennes , glabrae, cauciice simplicissirao , cylindraceo, elongato, iiiferne radicante, 
superne frondoso. Folia oblonga , indivisa, laterinervia , petiolis vaginanti-amplexicaulibus. Spadices axillares et 
terrainales, scapis ad basin spathellatis suffulti, in prirao efflorescentiae stadio odorem gravem, subnarcoticura , 
ceterum non insuavera et florum quaruiidam MagnoUacearum baud absimilem, spargentes. 

Adf. Quatenus genus hocce a Caladio Vent, diffe rat, raanifestum est, si conformatio florum et masculorum et femineorum 
utriusque generis inter se comparetur. In Caladio antheree revera e pluribus sunt compositee intime in unum corpus 
prisraaticum unitis , ad latera loculis polliniferis longitudinabbus ibique sese aperientibus. In antheris Aglaonemce 
licet quaedam proclivitas ad talem coadunitionem conspiciatur, haeo tamen non nisi ad basin earum pertinet. Cum 
hie porro loculi ipsi antherarum substantias sive potius lateribus earum utrinque involutis sint immersi, non ut in 
Caladio extrorsum dehiscunt, sed per poros in facie superiori antherae ipsius. Quod ad flores femineos, ovaria in 
Caladio ovula multa oophoris parietalibus affixa continent, itaque longe diff*erunt ab iis, qu£e in Aglaonemd obser- 
vantur. Est et aliud Aroidearum genus, a Schottio Dieffenbachia nominatura , quocum nostrum cum crescendi modo, 
turn ovariis pariter uniovulatis magis etiam congruit. Structura vero antherarum in Dieffenbachid prorsus est 
diversa, ut suo loco disertius indicabitur. Ceterum hocce genus inprimis insignitur seminibus acotyledoniis , qualia in 
Amorphophallis et quibusdam Draconiiis reperiuntur.' Horum nempe structura plane eadem est, qu^ in Amorpho- 
phallis, hoc tantum levi discrimine, quod squamulae inferiorem embryi extremitatem occupantes in hoc genere 
formae sint planae, in altero illo subcucullatae. In hac seminum conformatione primo certum consensum cum 
Ruppid maritimd Linn, agnoscere mihi videbar; deinde vero mutavi sententiam , quod heec quidem sunt exalbu- 
minosa , nee vero acotyledonea , et contra squamulae Aglaonemce et AmorpliophalU non habendse sunt partes cotyle- 
donares, sed tantum accessoriae, extremitatem embryi radicularem obtegentes. Pars, quam V. CI. Gartner de Fruct. 
etSem.pl. II. p. %l. tab. 84. in seminibus Ruppim maritimw vitellum nominat, baud procul dubio alia est, ac ipsum 
emhryon, ex cujus vertice sulco exsculpto processus parvus teretiusculus conicus sive cotyledon exoritur, quam 
GiERTNER emhryon ipsum esse censuit. 

DisTRiB. Species cognitae duae paludosas silvas insularum Malaicarum et Moluccarum inhabitant, quibus accedit tertia, 
valde dubia , quae insulas Philippinas habitat. 



152 RUMPHIA. 



AGLAONEMA simplex, tab. 65 et 36. D. 



Ag. foliis oblongis protuberanti-yenosis. 

Aglaonema integri folium Schtt? /. c. 

Caladium simplex Bl. Cat. Hort. Buitenz. p. 103. 

Habit. In sylvis depressis, inprimis in solo calcario, hanc plantam satis frequenter in Java reperi, ex gr. in coUibus calcariis 
prope Kuripan et Tjampia. Occurrit etiam in monte Salah prope Kapandungang et Gedogang , atque a Viro CI. Rein- 
WARDT compluribus locis provincitE J/ft/z/or investigata est. Herbarium nostrum alia habet exemplaria, quae Van Hasselt 
in provincia Bantam prope Lewehunger et in radicibus montis ignivorai Pulusarie coUegit. 

Descr. Tola planta glabra. Radix constat fibris filiformibus carnosis albicantibus ex ima parte sub- 
terranea caudicis orientibus. Caudex simplicissimus, 1^-3-pedalis, pollicem crassus , cylindricus, 
sequatus, carnosus, solidus, rigidus, inferne subhorizonlalis et radicans, dein arrectus , vetula 
parte cinereo-yirens ae basibiis petiolorum annulatus, in summitate foliifer. Folia longe petiolata, 
alterna, approximata, erecto-patentia , 6-11 pollices longa, ^-3| pollices lata, oblonga aut lan- 
ceolato-oblonga , acuminata, vulgo cuspide brevi emarcida terminata, basi oblique truncata aut 
rotundata, raro subcordata, subinsequilatera, ad marginem integerrimum obiter undulata, crasse 
herbacea , inaequilaterinervia , supra saturate yiridia , subtus pallide yiridula : petiolis dimidio 
circiter aut tertia tantum parte foliis brevioribus , apice teretibus , interne per totam fere longitu- 
dinem utrinque margine membranaceo yaginaeformi basin yersus sensim dilatato et amplexicauli 
cinctis. Scapi ex axillis foliorum summorum, horum petiolis breyiores , solitarii aut geminati, 
bractea (siye spathella) semilanceolata mucronata nayiculari membranacea exalbida marcida 
semiyaginati , cyliiidracei, initio stricti, post lapsum spatbae cernui aut recuryati. Spatha termi- 
nalis, ^-^1 pollices longa , spadicem adaequans , erecta , concaya, inferne conyoluta, circum- 
scriptione oyato-oblonga , obtusiuscula , mucrone rigido apiculata , crasse foliacea , externe flayido- 
yirescens lineolisque longitudinalibus inscripta , interne yernicoso-albicans , decidua. Spadix 
pedunculo breyi , tereti , basi fundo spathse oblique innato continuus , nionoicus , floribus nudis 
undique tectus , femineis parti inferiori , masculis longe crebrioribus reliquae parti confertissime 
insidentibus. Floras "masculi : antherce creberrimae , contiguse, sessiles , crassae, carnosae, 
albidse aut eburneae , polymorpbae , ut plurimum obtuse -quadrangulares, subcompressae , facie 
superiori truncatae ac quaternis poris geminatim sibi oppositis , quorum unus et alter non raro 
obliteratus est , perforatae , totidem loculis polliniferis abbreyiatis utrinque prope latera immersis 
instrvictae , inferne in fasciculos connatae , qua coadunitione formam dentium molarium animalium 
ruminantium fere aemulantur. Quae floribus femineis sunt proximae magis lactese sunt, licet 
superioribus prorsus conformes , at steriles et firmiores. F lores feminei : ovaria oyoideo-globosa , 
altero subinde latere subobliqua aut gibbera , exalbida , deinceps yirescentia , substantias crassae 
carnosae, in fundo cayitate oyulo solitario ellipsoideo anatropo repleta. Stigma terminate, 
sessile , magnum , orbiculato-discoideum , nonnihil depressum , carnosum , minutissime glandu- 
losum, lutescens, peracta foecundatione cerinum, in fructu minuti umbonis instar persistens. 
Fructus : baccce plurimae , quarum complures omnino non , aut serins maturescunt, in capitulum 
densissime congestae, ellipsoideae , mutua pressione inferne paulisper pressae, miniatae, laeyes, 
lucidae , monospermae. Pericarpium, tenue, carnosum, semipellucidum , intus strato mucilaginoso 
semen undique obtegens et cum ejus spermodermide confluens , ita ut haec , detracto pericarpio, 
simul a semine secedat ac dilaceretur, siccando fungoso-coriaceum. Semen ellipsoideo-cylindra- 
ceum , leyiter admodum compressum , yertice in extremitate inferiore fundo pericarpii affixum , 
et quamdiu funiculo umbilicali obsidetur attenuatum, simulac eo denudatur non aliter quam in 
extremitate opposita rotundato-obtusum , hie sulco longitudinali , raphen latam ex extremitate 
inferiore seminis ascendentem recipiente , exsculptum. Spermodermis simplex, tenuissima, mem^ 
branacea, lutescens, ad extremitatem inferiorem seminis ejusque latus raphe notatum pauIo 
crassior, hie pallide ferruginea atque arctivis adhaerens. Embryon exalbuminosum , magnitudine 



AGLAONEMA. 153 

et figiira seminis, albidum , ad basin Tiriduhim, formationis inprhnis peculiaris. Constat ■ 
1.) corpore crasso , solido, intus farinoso-carnoso et 2.) quibusdam squamulis, corpori isti e basi 
enafs, arct.ss.me imbricatis, agglutinatis , quarum externa est crassior et colons .iridis, internis 
tenu.onbus accumbens easque plane occultans. Nonne igiturpars embryi superior atque solidior 
cotyledon , ma autem basis ejus squamulis obsessa radieula est habenda? - id certe stoma 
ovulorum fundum pericarpii spectans indicare videtur. 

EXPIICATIO FIGURARUffl. 

^tlinttf ^b"" '""'r '"'f" ""° r"""-^^"''""^ *' ^^-'■•'- ""S- -'• - ^- Tota planta minori di„.e„sio„e 
delineata. {Hivrn analysin, Arconh. plant, del.) 

T«. 38. D.-l, S.Inflorescentias, longitudineinter se diversse, neque ac 3, i, U usque ad 19raagn. nat • alia, figura; 
mag.s mmusve auct. - 3. Spadix , spatha circa basin abscissa. - i. Idem longitudine dissectus _ 5. Frustum spa- 
d.c.s qu,busda™ pistiUis et antheris obsessi.- 6. Qu.dam anthera3 magis desuper vis..- 7, 8, 9, .0, II. SegZ a 

18_ Semen a l«'ere raphe notatum , mferne adhuc funiculo umbilicali pra^ditum. -16. Idem al.ero latere ex parte 

^ZTrT •*"''^«™'\P-''"™- - 17- Idem plane spermodermide ac raphe denudatum. -18. Idem 

et Tailr d'"" "?""■ r ':' "^"■^'""'" •'""^P--'-- - >«• E-b^yon longLdiue resectum. - .0. m, 
ejus pars admodum aucta , ad oslendendum , qua ratione squamulce sint posita,. 



2. AGLAONEMA maranmfolia. t.b. m. 

Ag. foliis oblongis obsolete parallelo-venosis. 
Caladium marantcefolium. Zwni.. ined. 
Appendix ereota. Rompb. Herb. Amb. V. p. 487. tab. 182. fig. 2. 

H.B.T. In sylvis umbrosis Moluccarum, ah indigenis Tapanay,a ladiri dicta. Muti.atum exemplar, a Z.rr.uo in An.Ul„' 

::;:::::,; t 'f; "-'™™ ^'---l-- ^-'^ ^--^^ -cumeommunieavft ViramicissLus 1: 

.ebus med c,s ,n colonus Indies nostns pra=fectus, qua. plane sufficiunt, ut a proxima specie distin.uatur Distrib f W. 
uerv^um laterahum foliorum hie scilicet long, diversa est ; sunt majori numero , magis'approximar a a'^ 
bsimil a s „t r '""•1"^'^^; ^."" '''' "' ^"'- '-J- P'-- ^I°--n- q"-umdam Lar^^J^L folii h ud 
abs,md.a s.nt. Scap. quoque hujus generis interdum longitudinem pctioiorum fere exeequant, quod in Aa 2lm 
nunquam obtmct. Sequens brevis descriptio partim ex annotationibus Z.r.u, defuncti'est d;Lta llho 1 f^ 
siccatae ac dehneatione. "^^mu piantae 

Descr Ca«rf.. crassitie braehii infantis, cauliformis, indi.isus, erectus, inferne nudus et delapsu 
fohorum etcatnctbus annularibus, externe pallide si.e cinereo-virens, interne sueculento-carnoso- 
alb.dus. Foha e summ.tate caudieis rect^ assurgentia, approximate, longe petiolata, oblon^ra 
magtsmmusve acuta et sphacelato-mucronata , basi subrotundata aut subcordata, inteperrima ' 
nervuhs permulus curvatis lateralibus obsolete striata, pergamena, supra saturate viridia i.; 
pagma dorsal, pallent.a , hinc costA media percrassa : longiludo eorum a pede ad quind cim 
polhces vanat, lat.tudo quatuor aut quinque pollices complectitur. PeUoli inferne ut in A sZ 
/>to margm,bus membranaceis yaginantes et amplexieaules , ad apieem teretes.' ^-cam plures 
mter bases ddatatas foliorum terminalium, spathellis si.e squamis angusto-convolutis membra- 
nacets mterm.xt. , teretes , erecti , bre.i post detrimentum partis spadicis antheris obsess* penduli 
Spatha oblonga, acuminata, conyoluto-concava , superne aperta , flayo-virens , marcido-decidua ' 
m apice scapt c.catricem obliquam annularem relinquens. Spadix spatha breyior, itidem et 
quemadmodum yidetur, longius quam in altera specie pedunculatus.^accc. glomerata,, ellipsoideo- 
cylmdrace* , coccmea; , monospermaB , permultis pistiliis adhuc paryulis interposita;. 

EXPLICATIO FIGURARUM. 

"" locrdeHne!"r''i 7J.!'''^,^^;'";r«"'<^>^'^' -»P"- ^-""10 minor, quam in statu naturali, a pictore L„„„„ i,. 
loco delineata. — B. Foln adumbratio niagn. nat. 



RUMPHIA 

Species duhia. 

AGLAONEMA maculata. 



Dracunculiis Liizonis primus ^ seu Indormn Garay Smbttya G. J. Camello Stirp. ins. Liizone in Hist. 
pi. Raj. ///. App. p. 36. 7. 

Habit. In palustribus et alsiosis insularum Philippinarum , a Leytensibus et Omauvanis Pananquilon dicta, u Folia fert 
Rumicis, spithamea, albido-maculata , iraa ad caudicem (radicem Cam.) late expansa circumvolucra. » 



VII. 



DE QUIBUSDAM PLANTIS MINUS COGNITIS E FAMILIA PANDANEARUM. 



Post insLilas Mascarinas inprimis Archipelago Moluccensi ingentem Pandanearum copiam summa 
Dei providentia largita est, quae familia, quod ad organismum partium fmctificationis attinet , intimam 
habet cum Aroideis affinitatem (1). Hanc ob causam de quibusdam hamm plantarum , quae , quamvis 
jam in Herbario Amboinensi commemorentur , hue usque non determinatae fuerunt, hoc loco agere 
constituimus. Neque tameu haec nostra investigatio magnificentissimos illos spectabit Pandanos arbo- 
reos, qui vel in sterilibus et saxosis harum insularum, v. c. Bandanenshunjitonhus (cujus rei exemplo 
est Tabtda nostra 53) insignem Tropicae vegetationis luxuriem et vigorem ostentant, et quorum 
adspectus eandem fere in animo admirationem et quasi stuporem excitat, ac palmarum incredibilis 
magnificentia. His enim accuratius investigandis peculiare deinceps caput dicabimus : hie vero de 
aliis quibusdam plantis hujus familiae erit sermo , quae modo crescendi minori admiratione afficiunt 
animum, quamyis caudex earum altitudine modo memoratas longe superet, qui tamen lonpe est 
debilior, aliarumque arborum , ut sustineri queat , fulcro indiget. Hac in re quidem eadem harum 
plantarum est ratio, ac generis Calamiinter P almas , cujus quarundam specierum caudicem cetera 
omnia vegetabilia altitudine superare vulgo notum est. 

Primas quidem notiones de nonnullis harum Pandanearum sarmentosarum Rumphio nostro debe- 
mus^ sed has, quod ad partes fmctificationis attinet, tam parum lucidas, ut vel naturalis earum 
affinitas hue usque a nullo botanicorum recentioris aetatis constitui potuerit. Sic v. c. Savigny in Supple- 
mento quarto Eiicyclopedioi methodicoi Lamarckii, p. 735, de una earum, Pandafio funiculari Rumph. 
ita refert : « Itaque locum definire nequeo plantae , de qua agitur, in rerum natura tribuendam. 
» Profecto Pandanus funicularis ad ilia yegetabilia videtur referendus, quae anoraalia sunt conspicua^ 
)) neque omnino satis certam ejus cum uUa alia familia affinitatem video. Peculiare genus constituat 
)) necesse est^ sed per descriptionem nimis imperfectam auctoris memorati illud definire non licet (2). » 
Recentissima demum aetate plantis quibusdam congenericis repertis , hoc facere nobis licet. Unam ex 
his, primum a V. III. Banks observatam et nuper a Ferdinando Bauer in insula Norfolkid depictam , 
jam Rob. Brown , princeps ille aetatis nostrae Botanicorum .^ alteram esse genus Pandanearum agnoverat , 



(1) Ab Aroideis maxime disdngaitur spadicibus multi-spathatis et habitu foliis angustis sessilibus trifariam imbricatis 
margine dorsoque spinulosis. 

(2) <c Je ne puis done, dans I'etat actuel, designer la place que doit occuper la plante dont il s'agit dans la serie des 
)> elres. A la verite , le Pandang funiculaire semble etre un de ees vegetaux reniarquables par leur anomalie; je ne lui 
n entrevois absolument de rapports bien marques avec aucune famille. II doit constituer un genre particulier; niais la 
» description trop imparfaite de Tauteur susdit ne nous permet pas de Felablir. » 



156 RUMPHIA. 

quod ex observatione ejus in Prodromo Florae Novce Hollandice^ p. 341. huie familiae addita manifesto 
apparet. Hunc quoque secutus est vir de Botanice optime merit us , Gaudichaud , in parte botanica 
operis, Voyage autour du monde^par Freycinet, p. 431, qui hoc genus, cujus una illi species in 
insulh Sandwich y altera in Moluccis ^ tertia in Timor innotuerat, in honorem celeberrimi peregri- 
natoris, Ludovici de Freycinet , Freycinetiam nuncupayit. Cum yero trium harum specierum neque 
spadices masculos, neque fructus maturos exploraverit , sequentes descriptiones, praeterquam quod 
novas quasdam species spectant, idcirco non supervacaneae yidebuntur, quod cognitioni hujus generis 
pulcerrimi amplificandae inseryire poterunt. Hujus autem character essentialis est sequens : 



FREYCINETIA. 

Gaudich. in Freycin. Voy. Part. hot. p, 431. — Endl. Prodr. Flor. Nordfolk. p, 14. 

6)t7arf/ce5 polygamo-dioici s. pseudo-hermaphroditi, simplices^ floribus nudis undique 
tecti. Masc. filamenta monantliera. Fern, oyaria (singula binis, ternis pluribusve unitis 
conformata) saepius staminodiis cincta, unilocularia, totidem oophoris parietalibus quot 
stigmatibus terminalibus in discum confluentibus : ovula creberrima, breyiter funiculata, 
anatropa. jBacc<^ aggregatae, uniloculareS;, polyspermae. Semina xmwvXd.^ striata, vertice 
extremitati inferioriaffixa, appendice funiculari marginata. Emhryon in albumine carnoso 
erectum. — Caw^ex saepissime scandens v. radicans, rarius arborescens. jFb//a angusta, 
inferne yaginanti-amplexicaulia, paralleli-nervia, margine dorsoque subspinulosa, yer- 
natione equitatiya. Spathce complures, saepius purpureo-aut luteo-coloratae. Inflorescentia 
terminalis, rarissime lateralis. 



1. FREYCINETIA strobilacea. tab. 39. 

Fr. caudice scandente radicante, foliis elongatis linearibus acuminatissimis apice 
spinuloso-denticulatis , spadicibxis lateralibns (subternis) squamis in strobilum oyoideum 
congestis inyolucratis , masculis elongato-cylindraceis. 

Pandanus funicular is Rumph. Herb. Amb. IV. p. 153. tab. 82.— SAyiGWY in Lam. Enc. bot. SuppL IV. 
p. 735. 

Habit. In Amboind in vicinia litoris ad scopulos humidos arboresque ascendens, Malaice Pandang tali aut Pandang mera 
dicta. Mense Octobri caudex magnificentissimas inflorescentias apertas large gestans conspicitur. 

Descr. Caudea^ huticosus., scandens, crassitie digiti humani aut crassior, cylindricus, oblique annulatus, 
spinis (siye ramis rudimentariis) raris brevibus ima incrassatis apice recuryato-acutis armatus , 
substantiae tenacis lignoso-fibrosse , ope radicularum adyentiyarum alligatus, in paucos ramos 
simplices foliosos divisus. Folia 1-1^ pedem longa, 1-1^ poll, lata, sursum planiuscula , margi- 
nibus integerrimis reyoluta , yersus basin dilatalam mutuo - amplectentem subconduplicata, in 
summo apice ad marginem et dorso obsolete serrulata, rigida, supra yiridia , infra caesia. Inflore- 
scenticB forma strobili lateralis ovoidei (scilicet, ramorum terminantium abbreyiatissimorum), 
solitariae, rarissime geminatae , basi foliis rudimentariis creberrimis spiraliter confertis sursum 
accrescentibus patenti-reflexis e basi lata carinato-acuminatis margin eque serrulatis rigidis circum- 
sessae. Spathce copiosae, magis minusye roseo-aut purpureo-coloratae , striatae , primum arete sibi 
appressae, deinde superne patulae, tres interiores , quae ex axillis spadicem emittunt, oblongo- 
lanceolatae atque integerrimae , exteriores autem forma lato-oyata apiceque conduplicato yirescenti 
m apicem rigidum serrulatum producta?. Spadices mascuU (qui soli in manibus sunt) in diyersa 
stirpe , graciles, recti , subaequilongi, ad basin continuam tertia fere parte longitudinis pedunculum 
nudum semi- aut compresso-teretem exalbidum sistentes , superne cylindracei et floribus imper- 



FREYCINETIA. I57 

fectis monandris confertim tecti. Stamina mida, areolis spadicis exserta, primo rectiuscula , 
deinde incLirva, glabra. Filamenta breyia, teretiuscula, carnosa, albida. Antherw terminales , 
immobiles, elongatae, utrinque emarginato, obtuse quadrangulares , e stramineo ochrascentes ' 
biloculares , loculis oppositis rima longitudinali dehiscentibiis. 



2. FREYCINETIA imbricata. t.b. m. 

Fr. caudice scandente, foliis elongatis linearibus acuminatis basi apiceque spinul. 
denticulatis, gpadicibus terminalibus breyiter pedunculatis, femineis (subbinis) ell 
globosis, ovariis tri-pentagynis. 

Habit. In syl vis intactis montium altissimorum Javae occidentalis, ubi variis anni temporibus florentem, semel tantum 
fructibus maturis onustam vidi. A montanis Me-ong dan-dang dicitur, Basibus foliorum arete imbricatis ste, ili quoque 
conditione facile a sequent! specie dignoscitur. 

Descr. Plane glabra. Caudex , licet 15-pedalis , simpliciter ramosus, debilis , scandens, non raro in 
vetustis arboruna truncis pseudo-parasiticus , teres, eequatus , sublignosus, foliorum delapsorum 
cicatricibus obiter annulatus. Folia 8-10 poll, longa, 1 poll, lata, linearia , yalde approximata , 
ima trifariam imbricata, ubi bases eorum dilatatae tubum brevem amplexicaulem substantiae 
tenuioris sistunt, superne patentia ac planiuscula, ad margines vulgo subrevolutos priBsertim 
baseos et in acumine rigidiori, nee non infra ad costam, licet multo levius , spinuloso-denticulata. 
Folia terminalia in squamas (s. spathas) dense imbricatas deinde subapertas ovato-lanceolatas cym- 
biformes sunt transmutata, interioribus duobus obtusioribus crassioribus luteolis singulis spadicem 
breviter pedunculatum proferentibus ; exterioribus longius acuminatis magis virescentibus spadici- 
bus orbatis apiceque spinuloso-denticulatis. Spadices feminei {^oYi mihi noti) pollicares , ellipsoi- 
deo-globosi, pallide yirides. PistillanudsL, continua, basi staminibus aliquot imperfectis brevissimis 
cincta. Horum staminum filamenta complanata, basin versus dilatata , apice antheram sterilem 
extrinsecus adnatam cordato-obtusam gerentia, post foecundationem ovariorum aliquantum 
excrescentia atque emarcido-persistentia. 0^;«5r^« elongato-turbinata , inferne obtuse angularia ac 
decolora, apice in collum abbreviato-conoideum penta- vel hexaedrum pallide yiride constricta, 
unilocularia, oophoris 3-5 parietalibus multioyulatis. Stigma terminale, sessile, 3-s. 4- vei 
5-lobum, sive potius 3-5 stigmatibus consociatis hippocrepidiformibus margine callosis centrum 
versus concavis conformata. Spadices fructiferi inter folia passim laterales, nudi , solitarii , pugnum 
crassitie aequantes , ellipsoidei , tuberculati. BacccE supra axem spadicis carnosum elongato-ellipsoi- 
deum. dense aggregatae, inverse conoideae, lateratse, inferne exalbidae, in discum convexum 
hexaedrum in centro stigmate emortuo obsessum flavido-viridem diktats, succulentae. Pericar- 
dium non dehiscens, substantiae apice magis crassae et carnosa quam circa parietes, ibique mem- 
branosumetsubdiaphanum, pulpa crystallina fartum. 6'emm^ copiosissima, circa spermophora 
longitudinalia succulento-carnosa striiformia confertissima , ascendentia, brevissime funiculata, 
leviter arcuata, marginata, vertice extremitati inferiori affixa. Margo centralis est crassior, appen- 
dice funiculari excurrente formatus : alter autem ad dorsum latior, cristaeformis , pellucidus, 
conduplicatura spermodermidis ortus. Spermodermis membranacea, arctissime transverse striolata, 
decolor. Cuticula obsolete nervosa, arescendo pallide rufescens , apice circa chalazam ac basi ad 
cicatricem stomatis intensius rufescens. Nucleus fusinus, obiter falcatus, l^vis. Albumen 
copiosum, carnosum, albidura. Embryon parvum , in basi albuminis inclusum, conoideum , 
rectum. 



3. FREYCINETIA javanica. t.b.4i. 

Fr. caudice scandente, foliis lineari - lanceolatis acuminatis apice spinuloso-denti- 
culatis, spadicibus terminalibus breviter pedunculatis, femineis (ternis aut quinis) 
cylindraceis, ovariis tri-tetragynis. 

40 



158 RUMPHIA. 

Habit. Cum prioribus in sylvis intactis circa montes ignivomos Javae occidenlalis, veluti Salak, Gede, Patuha, aliosque, 
multiflorens. A Fr» inibricatd non solum spadicibus femineis cylindraceis recedit, sed praesertim basibus folioruin 
amplexantibus, non ut in ilia persistentibus, verura coramorientibus, quo fit, ut folia hoc quidem statu forma gaudeant 
magis lineari-lanceolata, Fr, scandentis Gaud, satis ^simili, sed substantiae rigidioris. Huic, quae non solum in Timor, 
sed etiam in ora Guineas Novae , in sylvis ad radices montium altiorum Javae, et vel in nemoribus parvae insulae 
Nusa-Kamhangan occurrit, non minus est affinis , sed florens facillime dignoscitur. F?^. scandentis enim squamse 
floriferae longe minus sunt petaloideae, baud ita incrassatae, subinde tantura folia mutilata effingentes, et spadices 
longe pedunculati ovoideo-globosi ac niulto minores. Specimina Fr. scandentis ab Hortulano Zippeltus in ora Guinece 
Novae collectae a Timorensibus Javanisque foliorum brevitate ac rigiditate majori distinguuntur : eorum vero, quae 
ex Nusa-Kamhangan attuli, sunt elongato-linearia et omnino membranacea. 

Descr. Caudex fruticosus , elongatus, debilis, scandens, pollicis crassitudine , cylindricus, annulatus. 
Rami sparsi, saepe furcati, dense foliosi , lignosi, pleni. Folia spirealia, sessilia, ima dilatato- 
amplexicaulia , marginibus hie cito sphacelate - commorientibus , superne patentia, 5-6 poll, 
longa, |-| poll, lata, substantiae membranosae satis rigidae, marginibus subrevolutis fere ad apicem 
visque subintegerrimis , apice yero carinato rigidiori tam lateribus quam dorso circa costam 
argutam spinuloso-denticulato : folia inferiora ramulorum saepe admodum sunt approximata ac 
magnitudine decrescentia. Inflorescentia terminalis, primo adspectu quarundam Magnoliarum 
simiilima , spadicea , spatliis bracteaeformibus lato-oyatis concavis crassis lutescentibus deciduis 
involucrata, quarum exteriores steriles apice carinato virescenti sunt obsolete denticulatae ., 
interiores autem longe crassiores magis magisque decrescentes et obtusiores ex axillis spadicem 
rectum emittunt. Spadices feniinei^ quorum terni quinive talem inflorescentiam constituunt, 
pedunculis breyibus semiteretibus aut trigonis suffulti, 1-1^ poll, longi , cylindracei, obtusi , 
pallide yirescentes, pistillis nudis ima interdum cohaerentibus densissime tecti. Flores feminei : 
(quos solos yidi) plerumque tetra-aut tri-, rarissime di- aut penta-gyni. Ovaria elongato-oyoidea , 
sublaterata , ad apicem stigmatibus obtusissimis coronata et pro horum numero totidem oophoris 
parietalibus praedita. Ovula circa oophora striata costae instar prominentia subbiserialia , elongato- 
ellipsoidea , anatropa , ascendentia , funiculo umbilicali breyissimo stipata. Stigma (siye potius 
stigmata in apice oyarii in orbem consociata) disciforme, periodo eyolutionis peracta polymorphum : 
initio umbilicatum , in centro aliquot tuberculis paryis approximatis praeditum , deinde pro 
numero tuberculorum 3- aut 4-, rarissime 2- aut 5-coccum, tandem tuberculis magis dilatatis 
et a vSe inyicem secedentibus orbiculari-conyexura ac radiatum. 



4. FREYCINETIA insignis. tab. 42. 



Fr. caudice scandente^ foliis longissimis linearibus acumiiiatissimis (rigidis) ima basi 
apiceque spinuloso-denticulatis, spadicibus terminalibus breyiter pedunculatis^ femineis 
(ternis aut quiiiis) cylindraceis , oyariis di- trigynis. 

Habit. In sylvis intactis altioribus Javae, veluti in cacumine montium Pulassarie , Salak, Gede, Burangrang, Tankuwang- 
Praliu, aliorura. Fr. radicanti OkMn. profecto quam maxime affinis est, sed ab ilia foliis longissimis rigidis differrc 
videtur. Speciem, huic itidem proximo accedentem sed fructificatione orbam, in Guinea Nova indagavit divus Zippe- 
Lius, quam Fr. marginatam nominare libet : caudice scandente radicante, foliis longissimis linearibus acuminatissimis 
rigidis supra medium apiceque spinuloso-denticulatis. Hajc ab altera differt foliis angustioribus ad margines per totam 
fere longitudinem spinulosis, quorum bases dilatato-amplexantes colore rubro-fuscescenti gaudent. 

Descr. Caudex fruticosus, crassitie brachii infantis, altissime scandens, cylindraceus , oblique annu- 
latus, in ramos subfastigiatos cernuos foliosos substantiae solidae carnoso-fibrosae solutus. Folia 
approximato-spiralia , basibus dilatato-membranosis mutuo sese amplectentibus , 1-4 ped. longa, 
1-1^ poll, lata, superne patentissima et plana, costa subtus tantum apicem yersus, marginibus ad 
basin apicemque spinulosis, coriaceis, rigidis, terminalia, sub inflorescentia longitudine decrescentia 
et ad basin, ubi intense purpurea sunt et carnescentia , magis dilatata. hifloresceritia l^vxm\\dX\$> .^ 
pulcerrima , constat tribus yel quinque spadicibus strictis , inaequilongis , yiridibus , squamis peta- 
loideis lato-ovatis primum arete imbricatis deinde patentibus inyolucratis , appendicibus (squamis 



FREYCINETIA. I59 

floralibus mdimentariis) aliquot difformibus angustis carnosis immistis. Squama interiores sunt 
mmoressed multo crassiores, albidae, forniGatae, integerrimse , quarum nonnull^ sursum in apicem 
mcrassatum antice sulcatum dorso gibberum erectum attenuate : ali^ triangulari-oyat^ , acumi- 
natae, pallide roseae, inferne concavae, sursum patentes^ exteriores majores, purpurese , apicibus 
virescentes ac passim denticulatae sensim in folia caudicina abeunt. Spadices feminei : I ^^^^ poll, 
longi, pollicem crassi, pedunculis semipollicaribus deinde accrescentibus subinde aliquantum 
scabridis semiteretibus albidis carnosis insidentes. Flores /emme^ .- confertissimi , quovis pistillo 
terms quaternisye staminodiis sterilibus minutis cincto , quorum filamenta subulata basi unita 
antheras apice extrorsum adnatas oblongo-cordatas gerunt. Ovaria, quamdiu minus sunt evoluta, 
prismatica, apice truncato stigmate disciformi, ad marginem laeyigato , in centro bi- aut tri- 
poroso, minutissime papilloso obtecta, deinde apice in collum satis elongatum subacietatum 
attenuata, cujus stigma terminale didymum aut ternatum modo est umbilicatum, modo tuber- 
culatum, aut subinde discum sistit margine incrassato utrinque axem versus inflexo : continent 
^-3 oophora longitudinalia , parietalia, quibus ovula minuta elongato-ellipsoidea anatropa ope 
fumculorum umbilicalium breyium subbiseriatim sunt annexa. Spadtces fructiferi elongato- 
ellipsoidei, baccis densissime aggregatis elongatis obconicis lateratis pulpa succulenta fartis confor- 
mati. Semina in spermophoris gelatinosis multi-lateralia , cylindrica , utrinque obtusiuscula , 
rectmscula aut obiter tantum curvata, longitudinaliter striata, funiculo umbilicali brevissimo 
praedita, cujus appendix, costae instar, ad ventrem usque ad extremitatem superiorem ascendit, 
ubi chalaza colore fusciori cuticulae fit conspicua. 



5. FREYCINETIA angustifolia. tab. 43. 

Fr. caudice scandente, foliis elongatis angusto-linearibus acuminatissimis apice spinu- 
loso-denticulatis, spadicibus terminalibus breyiter pedunculatis, masculis femineis que 
cylindricis, ovariis trigynis. 

Habit. la sylvis uvidis regionum montanarum satis frequens in Java occidental!, ubi semper fere florens reperitur, veluti 
m montosis Seribu, Salak, Pangeranghu, cefc. Plantae a Rumphio Herb. Anih. VI.p. 21. tah. ^.Jig. 2. descriptse qua? 
ad hocce genus referenda est, proxirfie accedit , sed eo distinguitur, quod folia ad marginem non tola longitudine sed 
summo tantum apice sunt denticulata , et spadices minus longe pedunculati. Planta Rumphiana in Java quoque 'licet 
multo rarius, occurrere videtur; etenim in radicibus montis Salak specimina sterilia coUegi, quorum folia prorsus 
taha sunt, qualia /. c. Herh. Ami. depicta. Ita quidem definiri posset : Fr. GRAMmEA caudice scandente radlcante 
foliis angusto-linearihus acuminaiisssimis margine I otd longitudine spinuloso-denticulatls , spadicihus terminalibus lonqh 
pedunculatis, femineis elongato-cylindricis. Carex arborea Rumph. I, c. 

Descr. CaudeoG alte scandens, furcato-ramosus , basi crassitie digiti infantis, ut rami teres, annulatus, 
substantias fibrosae. Folia in apicibus ramorum plerumque nutantibus subspiralitJr disposita,' 
^sed s^pius 1 pedem longa, circiter {poll, lata, patentia aut partim reclinata , graminea' 
ima dilatato-amplexicaulia, ad apicem elongatum acuminatissimum dorso et margine spinulosa' 
membranacea, supra nitidiuscula , infra in glaucum colorem vergentia , marginibus basium 
amplexantium cito emorientibus , dum a caulibus sejunguntur substantia membranacea tenuis- 
simae. Spadices dioici , bini quaternive terminales, foliis bracteseformibus cincti, cum pedunculo 
brevi compresso-tereti carnoso vix pollicares, recti , masculi femineis tenuiores ac paulo elonga- 
tiores. Folia ista bractecBformia{s. spathae numero 5-7) primum densissime imbricata , deinde 
patentia, substantiae crassae subcarnosae , utrinque lutescentia, navicularia , glabra , odorem'gratum 
sed acrem, florum 3IicJieUcB tjampakka similem, spargentia , quorum singula interiora minora 
ovato-oblonga ex axilla spadicem pusillum exserunt, exteriora yero majora lato-ovata sterilia sunt 
et cuspide longa viridi triedra perinde ac folium spinuloso- denticulata terminantur. Spadtces 
masculi coloris alutacei, staminibus creberrimis liberis obsessi. Filamenta brevissima, crassa 
carnosa. Antherce pallide stramineae , didymae, ellipsoide^, obtuse quadrangulares , biloculares ' 
loculis connectivo centrali adnatis, oppositis, parallelis, sulco longitudinali dehiscentes. Pollen 
ellipsoideo-globosum , plica centrali excavatum : ejus membrana externa pallida est, pellucida. 



60 RUMPHIA. 

laevigata, poris 5 miniitis membranse internae demum perforata. Spadices feminei in diversa 
stirpe, viriduli. Pistilla arete sibi appressa, sessilia, staminodiis minutis immista. Ovaria 
turbinato-ellipsoidea , inferne pressione sublaterata, superne in collum breve producta, cujus 
apici depresso-truncato stigma e tribus tuberculis conflatum est immersum , unilocularia , ovulis 
creberrimis anatropis tribus oophoris parietalibus striiformibus insidentibus. Spadices fructiferi 
elongato-ellipsoidei , nudi. Baccce ejusdem formae atque ovaria, carnosae, superne viridulae ac 
stigmate magis calloso-prominenti fuscescenti coronatae , albicantes , non dehiscentes , pulpa aquosa 
f artdd. Semma sessilia, multilateralia , eylindracea, utrinque subattenuata , rectiuscula, obiter 
striata, latere ventrali appendice funiculari crassa in raphen decurrenti marginata. 

EXPLIGATIO FIGURARUM. 

Tab. S9. ^, Summitas rami frondentis Freycinetice strolUacece. — B. Inflorescentia, spathis adhuc appressis. — C. Sectio 
longitudinalis inflorescentiae masculae, ut figuree prsecedentes et sequens , magn. nat. (Analysis hujus aliarumque 
omnium specierum solertissiraa manu viri amicissimi Dr Gaisne del. Plantam pinxit Arckenh.) 

1. Spadixmasculus. — 2. Ejusdem sectio horizontalis, ut figurae sequentes magn. auct. — 3. Aliquot stamina. — 4. Pollen. 

Tab. 40. Ramus Freycinetice imbricaioe cum spadicibus femineis et fructu, ut figura 6 magn. nat., ceteris omnibus varie 
magn. auct. (Latour plantam ex natura expressit.) 

1. Stamen sterile florum femineorum, postice visum. — 2. Aliud antice visum. — B. Pistillum. — 4 et 5. Stigmata supra 
visa. — 6. Sectio longitudinalis spadicis fructiferi. — 7. Segmentum transversale baccse maturee. • — 8. Idem rese- 
ctum et explanatum , quo melius conspiciantur spermophora seminibus obtecta. — 9. Nucleus cuticulse adhuc in- 
clusus sed spermodermide denudatus. — 10. Idem spermodermide adhuc instructus. — 11. Eodem hoc statu longi- 
tudine resectus. 

Tab. 41. Ramulus Freycinetice Javanicce cum spadicibus femineis, magn. nat. (Haec, ut sequentes species a pictore 

Latour. del.) 
1. Flos femineus stigmate radiato , ut duse figurae sequentes magn. auct. — 2. Stigma, quale primo stadio apparet. — 

3. Particula oophori cum nonnullis ovulis. 

Tab. 42. A, Summitas rami Freycinetice insignis cum inflorescentia, sed foliis abscissis , ut ambae figuree sequentes 
magn. nat. — B, Spadices, sqaumis floralibus jam commortuis, pedunculis magis adauctis. — C Folium caudicinura. 

1. Flos femineus cum staminodiis, ut figurae sequentes magn. auct. — 2, B et 4. Stigmata supra visa. — 5. Stamino- 
dium extus visum. — 6. Semen nondum plane maturum. 

Tab. 48. Planta raascula Freycinetice angustifolice florens, magn. nat. 

1. Duo folia floralia interiora cum spadicibus masculis , naturali magnitudine paulo auctiora. — 2. Stamen a latere 
visum, ut 8, 4, 6 et 7 magis minusve magn. auct. — 8. Sectio transversalis antherae. — 4. Structura pollinis. — 
S. Spadices feminei, peracta jam foecundatione depicti, magn. nat. — 6. Pistillum horum spadicum. — 7. Semen. 



VIII. 

DE NOVO QUODAM GENERE E FAMILIA LATJRINEARUM. 



Si Hortiis Malabaricus Rheedii diligenter examinatur , de paucissimis tantum Laurineis in eo agi 
invenies. Hujiis rei causa haec sola esse videtur, quod illo opere copiosissimo maxime humiliorum 
regionum vegetatio illustratur, quas inter tropicos quidem paucissimae incolunt LaurinecB. Quum vero 
RuMPHius noster in exploranda Flora Moluecensi non adeo has investigaverit regiones, quse ob faciliorem 
aditum ab omni inde tempore melius fuerant lustratae, quaeque locis satis diversis eadem fere vegeta- 
bilia gignere solent, sed potius id egerit, ut remotiores regiones montanas mediterraneas , praecipuam 
Laurmearum sedem , perscrutaretur, facile est intellectu , quare de plantis ad banc familiam referendis 
crebrior in ejus libris, quam in Rheedianis fiat mentio. In his inprimis planta in Vol. III. Tab. 41. 
Herharii Amhoinensis depicta peculiar! forma fructuum , quae novo Laurinearum generi propria est , 
insignitur; de quo genere hoc quidem Capite agere constituimus. 



DEHAASIA. 

CryptocarycB sp. Bl., Maschili sp. anomalce Nees ab Esenb. 

Flores hermaphroditi aut abortu monoeci, paniculati. Perianthium sexfidum, laciniis 
inaequalibus^ tribus exterioribus nanis. Stamina fertilia novem, quorum tria interiora 
staminodiis geminis sessilibus m^lY\xQldi, Antherce subrotundae, bilocellatae, valvulis totidem 
ascendentibus, sex exteriores introrsum, interiores extrorsum dehiscentes. Staminodia 
interni ordinis nulla. Stigma discoideo-triangulatum. Bacca pedicello carnoso-incrassato 
imposita. — Inflorescentia paniculata, paniculis ad continuationem terminalem ramu- 
lorum dispositis. Flores yiriduli. Gemmce foliiparae parvae, squamis foliaceis. Folia pen- 
ni-nervia, reticulata. 

OBSERVATIO. 

A Crijptocarijd Rob. Br. recedit forma perianthii, fructu non hujus basi iramerso sed nudo, denique staminodiorum 
cum internis slaminibus alfernantiura defectu. Hoc uUimo charactere etiam a Be/lschmied/d Nees ab Esenb. distinguitur, 
quae praeterea laciniis perianthii aeqiialibus gaudet. Hand ullo dubio ob similem fructum proxima est Sassafras, sed antheris 
bilocellatis tarn ab hac planta, quam ab Actinodaphne Nees ab Esenb. et a Persed G^rtn. satis diversa. 

Cornelius de Haas, qui Societati Belgicffi bidiae orientalis a consiliis et aliquamdiu Amboinee preefectus fuit, sludiis 



162 RUMPHIA. 

literariis RLJipnii nostri, cum jam oculorimi lumine esset orbatus, peritos ei amanuenses et pictures adjungendo hand 
parum consuluit, quern adeo ipse plantis, quoe in Moluccis non gignuntur, in his arbore toxicaria Macassaria, aliunde 
conquirendis adjuvit : qua de re eonferantur epistolse ad calcem Capitis quarti Rumphiorum addilse. Itaque nomen hujus 
patroni scientise amabilis dignissimum censui, quod hoc modo illustraretur. Ceterum particulae de etvan belgico sermone 
cum hominum nominibus tam intime cohaerent, ut, cum heec illustrare velimus, eas, si fieri potest, servare oporteat, nisi 
vocabulum ejusmodi nimis barbare sonet aut nimio syllabarum constet nuraero. 



1. DEHAASIA MIGROGARPA. Tab. 44. 

D. foliis oblongis s. elliptico ~ oblongis utrinque subacutis s. apice obtuse cuspidatis 
concoloribus glabris, paniculis folio breyioribus, laciniis perianthii persistentibus, pedi- 
cellis fructiferis rectis pedunculo paniculse triplo-quadruplo breyioribus. 

Pttspa TJarmig raontanorum in locis australibus provincias Bantam. 



Habit. In provincia javanica ^aw^fl7?z ad radices et in saltibus montium altiorum, ex. gr. inter Lebak et Tfl-larap, ubi 
nonnulla ejus specimina collegit divus Van Hasselt fructusque dehneationem adumbravit. Semper fere florere 
videtur, sed raro inveniuntur fructus , quos non nisi e figura supra memorata cognovi. 

Descr. Arbor non alta , latam circa se prsebens umbram, trunco recto, cylindrico, non alte a solo in 
ramos late-extensos crassos nodoso-tuberculatos diviso. Ramuli pulvinis eleyatis petiolorum deci- 
duorum cicatrisati , teretes , striati , albido-cinerascentes , glabri , aetate tenera obtuse-angulosi , 
gemma conoidea minula terminati , cujus squamae lato-ovatae foliaceae ad marginem tantum sunt 
sericeo-ciliatae. Folia sparsa, sed saepe tamen ad apices ramulorum conferta, 3-6, interdum yero 
yel 10 poll, longa, l^-ultra 4 poll, lata, ex oblongo elliptica, apice modo in cuspidem obtusam 
aut breyem aut satis elongatam producta , modo acutiuscula , coriacea , glabra , concolora , vmdu- 
lata, supra nitida, simpliciter penninervia , subtus reticulato-pennineryia. Pe/^/o/« semipollicares 
et subinde longiores, basin yersus crassiores, teretiusculi , canaliculati , glabri. Paniculae in inno- 
yationibus terminalibus solitariae pluresve, ^-4 poll, longae, simplices, patulae, pedunculatse , 
circumscriptione elongato-oyoidea , rarae , rachide angulato-compressa in 5-9 ramos breyes a basi 
ad apicem longitudine decrescentes sparsos compressos simplices patentes ex apice aliquantulum 
dilatato aut trifloros aut longiores cymoso-septemfloros divisa. Exiguum pubis breyissimae tandem 
evanescentis yestigium in rachide ejusque ramis yix sub lente conspicitur : bracteae quoque cito 
jam decidere yidentur , quarum ad exortum pedicellorum ramulorumque angustae tantum con- 
spiciuntur cicatriculae. Pedicelli circiter 3 lineas longi, curvati , apicem yersus sensim crassiores 
et ad basin perianthii dilatati, triquetri , glabri , carnosi. Perianthium ante expansionem turbinato- 
globosum, externe glabrum, inaequali-sexfidum , subcoriaceum , ad basin substantiae magis car- 
nosae , yiridulum ; lacinice triangulari-ovatae , obtusai , margine sericeo-ciliatae atque interne pube 
sericea appressa, tribus externis minimis, quasi calycem tridentatum referentibus , yix supra 
sinum trium laciniarum interiorum multo majorum eminentibus. Stamina laciniis majoribus 
tertia parte breviora, erecto - conniyentia , pubescentia, longitudine subaequalia ( exterioribus 
tribus, quae lacinias minores spectant , tamen paulo longioribus) , sed exteriora antheris majoribus 
antice , tria reliqua postice yalyulis rotundis sursum reflexis dehiscentibus. Filamenta cras- 
siuscula, staminum sex exteriorum latiora magisque complanata. Antherce subrotunda?, crassse, 
iila facie, qua duo loculi disjuncti subrotundi sunt immersi aliquantum concayae, altera conyexae, 
sex exteriores magis transverse dilatatae. Pistillum glabrum, sessile, basi carnosae perianthii 
insidens. Ovarium ovoideo-subtrigonum , unioyulatum. Stylus filiformis, longitudine stamina 
a^quans aut aliquantum superans. Stigma terminale , peltato-triangulatum , papillis minutis scabri- 
dum. Florum pauci tantummodo ad grossificationem peryeniunt, qua incepta basis perianthii 
una cum toto pedicello magis magisque carnescenti-accrescit , tandem receptaculum clayalum 
ultra dimidium poll. longum carnoso-baccatum e yiridi rubicundum effingens, cui bacca laciniis 
emarcido-persistentibus cincta est imposita. Bacca receptaculo dimidio brevior, ellipsoidea , 
superne cicatrice styh umbilicata , laevigata, atro-purpurea, monosperma. Semen ellipsoideum , 
inversum , cotyledonihus maximis , crassis , carnosis , plano-convexis , inter quas plumula exigua 
sursum est inclusa. (Fructus auctore Van Hasselt et secundum dehneationem ab illo factam.) 



DEHAASIA. 



2. DEHAASIA MEDIA. Tab. 45. 

D. foliis ellipticis utrinque acutis s. apice argute -cuspidatis glabris subtus glaucinis, 
paniculis folio breyioribus, laciniis perianthii deciduis, pedicellis fructiferis curvatis 
pedunculum paniculae adaequantibus. 

Machilus tertia species media Rumph. Amb. III. p, 70. tab. 41. 

Habit. In sylvis montanis Amboinae , unde specimina cum fructibus mihi sunt in raanibus. Magna huic cum antecedent! est 
similitudo, sed folia tenuioris sunt substantiae, subtus glaucina , apice magis acutata, fructus etiam longe majores. 
Forte ad eandem banc plantam et baud ullo dubio ad boc genus nostrum referendee sunt et Laurus pedunoularis 
Wall, et Laurus incrassaia Jack., quas V. III. Nees abEsenb., licet dubitabundus, tanquam duas species generis sui 
Machilus retulit. 

Descr. Arbor ligni stramiDei non ponderosi , sed durabilis tenacisqiie. Ramuli subteretes, cinereo- 
albidi, glabri, gemma exigua subuliformi-conoidea glaberrima terminati. Folia sparsa, 3-9 poll, 
longa, 1^-4 poll. lata, cum petiolo ^-1 pollicari canaliculato , patula, supra Igete viridia, subtus 
glaucina et inter venas curvatas prominentes tenerrime reticulata, glaberrima. Pedunculi fructi- 
geri laterales, nutantes, lignosi, eirciter 1^-2 poll, longi, verrucoso-punctati, fructibus duobus 
tribusve, aut saepe unico tantum dependentibus. Baccce ellipsoideo-globosae , magnitudine Cerasi 
domestici, ^ediceWis incrassatis impositse, primo atro-virides, delude atro-coerulese, lucidie. Pedicelli 
ultra pollicem longi, cylindracei , carnosi , solldi , extus carnei et verrucoso-punctati, intus 
virentes, ramis paniculae clavato-incrassatis sublignosis semipollicaribus continui. Pericarpium vix 
lineam crassum, baccatum , intus virens, semine ellipsoideo globoso Isevi. Testa chartacea , in 
aere cito rufescens. Blembimoia interna tenuis, vasculosa. Cotyledones maximse , hemisphcericae , 
extus viridescentes , interne albidae, carnosse , amarae. Gemmula conoidea , inter cotyledones 
inclusa, viridula. 



3. DEHAASIA ELONGATA. Tab. 47. 

D. foliis cuneato-oblongis subacutis glabris subtus albido-cineraceis, paniculis folium 
adaequantibus, laciniis perianthii deciduis, pedicellis fructiferis rectis pedunculo panicuLie 
triple -sextuple breyioribus. 



Habit. In sylvis montanis insulae Sumatrse , unde Herbarium Regium nostrum solum specimina cum fructibus e provincia 
Palemhang per V.Orn. Pu^torius, alia e provincia Pa^rmy per V. Orn. Korthals nactum est. Lignum, etsi non durum, 
operi fabrili valido perquam est idoneum. A sequenti specie foliis magis elongatis subtus inter venas angustius reticu- 
latis plane glabris, a praecedenti paniculis magis elongatis longius pedunculalis differt. 

Descr. Arbor procera, cortice fusco rugoso saporis aromatici subamari, ramis yalidis in ramulos non 
admodum longos teretes glabros superne foliosos inferne nudos cicatrisato-rugulosos divisis. 
Gemma terminalis, conoideo-subuliformis , glabra. Folia conferta, 5-9 poll, longa, 2-3 poll, 
lata, oblonga , acuta aut subacuta , basi in petiolum semipollicarem cuneata, passim subdimidiata 
utrinque glabra , coriacea , in pagina superiori nitida , costa e petiolo canaliculata sed absque yenis 
distinctis (siccata tenuiter ac densissime reticulata), in pagina adversa albido-cineracea , penni- 
nervia, tenuiter sed angustissime reticulata, costa elevata, ut videtur, hie flayo-virescente. Pani- 
culwy quarum nonnisi fructigeras yidi, ad basin innoyationum ramulorum, bin^e, ternse pluresye 
approximatae , patentes, folia longitudine aequantes aut superantes , absque pubescent]^. Aojis 
paniculae teretiusculus, glaber, inferne per 3-7 poll, longitudinis nudus, superne in ramos ^-1^ poll, 
longos simplices sparsos diyisus aut horum lapsu cicatrisatus. /^eG?^ce//^ incrassati , solitarii P-eminiye 
in apice ramorum, eirciter 1^ poll, longi (itaque parte nuda axis multo breyiores), recti, subinde 
yero leyiter curyi, cylindracei, carnosi. Baccce globosae, magnitudine Cerasi domestici , e colore 
yiridi tandem in atro-purpureum transeuntes. 



4. DEHA ASIA CUNEATA. Tab. 46. 

D. foliis obovatis s. obovato-oblongis ellipticisye apice rotundato-obtusis s. acutiusculis 
subtus glaucis ac puberibus, paniculis folio brevioribus. 
Cryptocarya cuneata Bl. in By dr. Flor. Ned, Ind. p, 558. 

Habit. Florentem mense Novembri in sylvis insulae Nusa Kamhan^an in\eni , et Aprili in sylvis inferioribus mentis Salak; 
fractus autem non vidi. Fatal Javanorum , Hum unjuk montanorum Javse occidentalis. 

Descr. Arbor splendida , -40 pedes alta, cacumine in ramos varie furcatos soluto, dense folioso. Kami 
teretes , internodiis elongatis , exalbidi , glabri , circa nodos lapsu foliorum cicatrisati , lenticellis 
oblongis cinnamomeis setate fuscis hie illic elevato-punctati , in apice atque ramulis breyibus pube 
liyido-sericea adspersis foliosi. Gem^tnce apicales, parvae, abbreviato-conicae , ochraceo-velutlnae, 
e paucis squamis caducis formatae, folia et pedunculos aetate tenerrima obtegentibus. Folia conferta, 
petiolata, 3-5 poll, longa, 1^-4 poll, lata itaque magnitudine non magis quam forma varia, basi 
plerumque cuneata et obovata, raro elliptica, superne dilatato - subrotunda aut acumine brevi 
obtuso praedita, coriacea, supra glabra, nitida, obscure viridia ac simpliciter penninervia, in 
pagina dorsali glauca, pube minutissima , inter venas elevatas reticulata : petioli ^-fere pollicares, 
teretiusculi , ad basin crassiores, facie interiori superne sulco ad laminam ascendente exarati, 
aetate tenera puberuli, tandem glabrati. Paniculce in innovationibus ramulorum inter folia termi- 
nalia digestae, his dimidio breviores, graciles, longe pedunculatae , erectae, deinde horizontales aut 
nutantes , circumscriptione ovoidea , pube minuta plane obsessae , rachide tenui ima articulato- 
incrassata superne tereti-compressa supra mediam partem in ramos verticillatim confertos aut 
sparsos sursum decrescentes tenerrimos horizontales divisa, quorum inferiores sunt cymoso-septem- 
flori, superiores umbellato-5-aut 3-flori. Bractece minutissimae , viridulae, tantummodo in ramis 
compressis et ad basin pedicellorum l^-21ineas longorum tenuissimorum , forma subtriangulari , 
membranaceae , fugacissimae. Flores magnitudine grani Sinapi, ante expansionem turbinato- 
globosi, pube sericea obducti, flavido-viriduli. Perianthiiim in sex lacinias triangulari-ovatas 
obtusas concavas subcoriaceas fissum, quarum tres exteriores valde abb reviatae, arete appressae. 
Stamina antherifera 9 , filamentis complanatis , breyia , utpote laciniis majoribus perianthii 
breyiora , plane hirta .^ sex filamentis exterioribus aliquanto longioribus et basi nuda , tribus inte- 
riorihus ad basin dilatatam extus utrinque glandula nephroideo-globosa sessili glabra stipatis. 
AnthercB biloculares , locuHs disjunctis , parvis , yalvulis rotundis sursum reflexis dehiscentibus : 
antherae staminum sex exteriorum magis sunt dilatatae et introrsum , interiorum trium , quae magis 
sunt subrotunda, extrorsum dehiscentes. Praeter glandulas descriptas nulla obvia sunt staminodia. 
Pistillum longitudine staminum longiorum, glabrum. Ovarium oyoideum, basi perianthii sub- 
carnosae impositum nee tamen immersum, oyulo anatropo funiculo brevi apici loculamenti affixo. 
Stylus fiUformis, stigmate terminali angulato-tricuspidato , obsolete papilloso. 

EXPLICATIO FIGURARUM. 

Tab. 44. A. Ramulus florcns IDehaasice microcarpcB . — B. Unum majorum foliorum cum reticulatione paginae dorsalis, 
utraque figura magn. nat. (Analysin florum V. Gl. Decaisne, plantam Arclenh. delineavit.) 

1. Flos magn. auct. — 2. Unum e sex staminibus seriei exterioris, quorum tria majoribus perianthii laciniis, tria mino- 
ribus sunt opposita. Quod hie depingitur unum est ex iis, quae majoribus laciniis sunt opposita, antice visum. — 
3. Stamen seriei exterioris minoribus perianthii laciniis oppositum, ima cum basi abscissa utrinque glandula obsessa 
staminis seriei interioris, antice visum. — -4. Reliqua pars modo dicti staminis abscissi e serie interiori, postice visum. 

— S. Circumscriptio floris longitudine resecti et explanati. — 6. Fructus, ut figura sequens magn. nat. (fructus iste 
secundum delineationem a Van Hasselt sua manu exaratam). — 7. Sectio ejus longitudinalis. 

Tab. 43. A. Ramulus cum fructibus DehaasicB medios, ut sequentes figuraemagn. nat. — B. Reticulatio folii majoris in 
pagina dorsali. — C. Fructus, pericarpio carnoso a semine detracto. — D. Sectio longitudinalis figurae praecedentis. 
(A praestantissimo pictore J. Bick ad naturam delin. ) 

Tab. 46. A. Ramulus florens Deliaasice cuneatce , ut folium majus B. magn. nat. (Analysin V. CI. Decaisne, plantam 
Arckenh. delineavit). 

1. Dispositio variarum partium in flore. — 2. Flos nondum apertus, ut sequentes figurae magn. auct. — 3. Flos apertus. 

— 4. Una e laciniis perianthii majoribus, interne visa. — 5. Stamen e serie exteriori, antice visum. — 6. Pistillum. 
Tab. 47. Ramulus fructigcr Deliaasice elongaice Sumatranae, magn. nat. (ab Arckenh. delineatus). 



IX. 



DE QUIBUSDAM PASSIFLORETS INDI^ ORIENTALIS. 



Passifloreas, quae plantae, majori parte scandentes, eximid florum pulcritudine ac singular! forma 
sunt conspicuae , zonaj torridse novi orbis tantum non omnes esse proprias , res vulgo nota est. In India 
quidem Orientali , sed maxime in Archipelago Moluccensi , adeo sunt raraj, ut in Rumphh libris ne unius 
quidem speciei mentionem factam videamus. At in Horto Malabarico Rheed.i, nobilissimi scientiae 
amabilis patrono, et quidem Tom. VIII, p. 39-43 primas nonnullarum i>«.,^>7ormr^.w notitias ac 
figuras expositas habemus, unde jam apparet, ditissimam Floram Indiae Orientalis hac pulcerrimS 
plantarum familia eerie non omnino esse orbatam. Licet autem illaj plantaj Indi* Orientali propria 
non tanta florum pulcritudine oculos delectent, quanta pleraeque iJamyforea; regionum occidentalium . 
natura tamen, ut hoc quasi compensaret, fructus earum splendidissimis ornavit coloribus. Verum ob 
ipsam illam florum exiguitatem et exilem speciem , quibus pauca sane cum nXm Passifloreis sunt 
communia, dai addubitatum est, quonam plantae, a Rheedio /. c. tab. 20, 21, 22, 23, depicta;, forent 
referendae, num ad genus i'aM2/?orwm (1), an ad ({VL&sAam Cuourbitaceas (2), an vero, auctoribus 
BuRMANNO ac LmNj^o, ad genus Convolvuli (3) ? — Ex observatione , quam Van Royen V. CI. specimini 
Modecoa palmatw Lam. (procul dubio ex Herbario J. Burmanni) addidit, satis constat, jam ilium hac in 
re ab aequalibus dissensisse atque idem fere censuisse, quod A. L. be Jussieu, in Gener. PL p. 398, qui 
Modeccm Rheed. CowofowZ* congeneri ex Linn^o, sed habitu cirrhisque Cuourbitacece et fruclu supero 
Passiflorw affiniori, peculiare genus constituendum esse auguratur. Huic enim specimini, cui nomen 
Zeylanicum Wal hondelle tribuit, simul observans, se semen ejus etiam tilnlo Hondala e Zeylania 
accepisse, sud ipse manu haic adscripsit : « Modecca Rueed. Mai. VIII. tab. 20., ubi porro tab. 21 



(1) Hanc op.nionem tuetur J. Breyi„cs, qui duas ex illis plantis in HoHo Malah. depictis in HoHo Fageliano nomine 
Bryonias, collegit et easdem in Horto Amrielodamcnsi observavit, cum eas in Prodromo suo ut Flores PassioJ. .purios 
Malaharicos descripserit. Hunc e veterioribus botanicis secutus etiam est Plckemt. Cf. ejusd. Almag. p. 283. 

(2) Unam alteramve ex his plantis Cucurhitacois esse cognatam primum affirmavit P. Hekumb. in Mus. Zeyl p 2b et%-i 
quo loco depictam in Horto Malah. 1. e. lab. 20 Sryoniam Zeylanioam folio iuin^ucparlito appellat, quamvis ut recti 
observavt J. Burha^n in The.. Zeyl. p. 49, eandem , aut certe speciem maxime affiuem, in eodem libro aliis quoaue 
.ns.gniveritnominibus,veluti: . Chmatite Indiod folliculo aureo , rotundo, trianyuh, Clematife Indied, purpurea. foliU 
« profundi incisis, radice ampld, tuherosd. « 

(3) Ita P. Hee«a»k, unam earnm, quse etiam in Zeylania reperitur, in Mu.. Zeyl. appellans .. Convoh-ulum Indicum 
>. oapreolatum, radiee tuherosd, foliis profunde incins, sen quinquepartitis, „ quo etiam referendus videtur ejusdem „ Con 
» volvulu, Indieus, ma^imus , eapreolatus, tubero^us ,folii, profande inoisis sou tripartitis , „ quam unam esse e Rheed,, 
Mod^coU jam J. B,;b»a., in Thes. Zeyl. p. 73. agnovit. Hanc deinde cognationem cum Convohuh etiam tuitus est 
N. L. Bdbma™. in Flor. Indiod p. 45 et ipse L[n««os, tam Modeccam , quam Pal-Modeceam Rbee«. ad Convohulum pani- 
eulatum citans. ' 

42 



166 



IVUMPHIA. 



» 22. 23. eJLisdem generis aut species aut varietates pinguntur piimum a Burm. hid. p. 45. dein a 
» LiNN^o Mantiss. 336 pro yarietate Convohuli paniculati Linn. Sp. 2. 223. habitae fuerunt. Obs. 
» quod si ad genus ConvolvuU pertineant, certe distinctissimas species constituunt, et caule capreolato, 
)) et foliis glandula instructis, et fructu et semine arillato, diversas , mihi quidem novi generis, Cucume- 
)) raceis affinis, esse videntur hae plantae. » — Itaque primum a Lamarck in Encycl, hot. IV. p. 208. 
novum o^enus 3Iodeccam habemus constitutum , cujus tamen character magis iis , quae Rheedius 
annotavit, quam ipsius observationibus nititur. Mihi quidem hoc genus omnino servandum ac revera 
Passifloreis accensendum videtur, a quibus genus Paschantiis Burch. e Promontorio Bonse-Spei non 
satis diversum esse censeo. Hoc autem loco nonnullas species, quae in Java vicinisque insuhs mihi 
innotuerunt, accuratius explorare constitui, ob pulcritudinem fructuum inprimis dignas, quae in 
caldariis nostris colantur. Simul lectorem admonitum volo, me, Passifloreas perigonio instructas 
describentem , has tamen non re vera apetales esse putare. Hoc enim Perigonium duobus verticillis 
alternantibus formatum esse constat , altero exteriori calycino, altero interno, plerumque appendicibus 
varise formae instructo , corollino , quorum tamen phylla magis minusve in unum perigonium gamo- 
phylhim inter se sunt concreta. 



MODECCA RHEED. LAM. 

Flores abortu diclini. Perigonium tubulosum, lo-, rarissime 8-fidum^ laciniis exterio- 
ribus majoribus, interioribus interdum nanis. Appendices 5-io, passim nuUae, e fundo 
perigonii ortse. Stamina 5 raro 4? flamentis in floribus mascuHs circa pistiUum rudimen- 
tarium, in femineis ad basin stipitis oyarii in annulum unitis. Jntherce lineares, ima 
dorso affixse, erectse. Omriiim stipitatnm. Stylus nnUus ant brevis. Stigmata tria, 
subpetaloidea. Capsula yesicularis, 3- raro ^-valyis, poly- s. rarissimfe oligo-sperma. 
Semina foYColata, apici cyathiformi-dilatato funiculi nmbilicalis baccati immersa, sper- 
mophoris striiformibus Yalyarurn medio adnatis affixa. — Herbae ant frutices scandentes^ 
stipnlis caulinaribns obsoletis. Folia alterna, in apice petioli glanduloso-biauricnlata, 
indiyisa aut yarie lobata. Cirrhi pedunculares, axiUareS;, solitarii, ramosi, ramis latera- 
libus pauci- aut multi-floris, medio circinali. Flores paryi, viriduli. 



1. MODECCA OBTUSA. tab. 48. 

M. foliis pergamaceis cordato-oblongis obtusis, fructibus elongato - oyoideis utrinque 
attenuatis Bl. Bydr, Flor. Ned, Ind, p, gSg. — De Cand. Prodr, Syst. nat. IIL p, 336, 

Habit. In sylvis inferiorlbus uvidis circa montem Salah in provincia Javanica Buitenzorg, ubi earn mense Januario florentem 
ac simul fructibus visu pulcerrimis ornatam reperi. Et banc, et alias quasdam species nomine Patoh Manok insigniunt 
indigenae, ut verisimile est, quoniam aves semen ejus arillo succulento inclusum cupidissime appetunt. 

Descr. Suffrutex scandens , glaber, subinde ex axilla folii aut supra earn aliis se fruticibus cirrho 
solitario apice bi- s. trifido , procul dubio ramulis metamorphosatis orto, alligans. Caulis inferne 
crassitie penna? anserina3, teres, inanis, superne, seque ac rami alterni divaricati flexuosi, ex tereti 
subangulosus. Folia petiolis pollicaribus teretiusculis ecanaliculatis tortis insidentia, e quibus 
inferiora manum longa et tres pollices lata , superiora ac floralia multo minora , cordato-oblonga 
s. oblonga, obtusa et interdum retusa, ad marginem integerrimum revoluta, basi subcordata ad 
latus petioli binis auriculis oppositis subrotundis supra convexis infra concavis foliaceis flavido- 
viridulis pra^dita, substantise crassae herbaceae , reticulato-venosa , in inferiori pagina glaucescentia .^ 
venis primariis in pagina superiori intense viridi ssepe gilvis. Pedunculi (sive potius cirrhi pedun- 
culanei) ut plurimum aliquantum supraaxillares , patentes, petiolos longitudine adaequantes, 
teretes, recti, supra basin crassiorem cum articulatione obscura margine angustissimo mem- 



branoso annulari cincta, apice in binos ramos breves divergentes paucifloi os divisi , inter quos 
cirrhiis brevis simplex recurvus rachidi continuus exoritur. Flores diccci, parvi, viriduli, ad 
basin pedicellorum bractea minuta sessili squama^formi instructi. Pericjonium infundibuliforme , 
decemfidum : laciniis exterioribus (s. calycinis) lato-ovatis, interioribus squamaeformibiis multo' 
majoribus ac longe latioribus, pr^esertim in femineis, in quibus lacinise seriei interioris sunt 
angusto-lineares. Masculi : stamina quinque, vix exserta. Filamenta Qiicdi rudimentiim pistilli 
subuliforme fundo perigonii insidens in annulun^i perigynum perbrevem quinquedentatum unita. 
Antherw elongato-lineares, acutae , in sectione transversa obtuse quadrangulares, ima dorso affixse , 
strictae, flavae, rimis completis introrsus dehiscentes. Feminei : stamina quinque, minuta, 
imperfecta, in fundo calycis in annulum gynopodium cingentem concreta. Ovarium elongate- 
ellipsoideum, gynophoro stipitiformi continuo suffultum, laeve, glabrum. Stigmata tria, sessilia, 
triangulari-cuneiformia, margine anteriori crenulata, carnosa, petaloidea, albida. Fructus soYitmi , 
pcnduli, formae quam diximus, angulares, ante maturitatem viriduli, in colorem fulvum trans- 
euntes, denique punicei, apice ad basin tribus suturis elevatis per totidem valvas elastice 
dehiscentes, uniloculares , polyspermi. Valvar naviculares, substantias fragilis satis crassae , extus 
subcarinatae et aliquantum rugosae, coloris pulcerrime splendentis, quern indicavimus, intus 
sordide stramineae ac medio (ubi in duas partes dividi possunt) spermophoro parietali striiformi 
elevato praeditas , cui semina funiculis umbilicalibus elongatis crassis sunt affixa. Funiculi isti 
penduli, elastici, qua oriuntur crassiores, lactei, substantiae succulenta?, odoris peculiaris, apice 
bursicularum instar dilatati semen includentes. Semina compresso-ellipsoidea, raphe excurrenti 
simplici marginata, vertice extremitati inferiori affixa, scrobiculata , coloris plumbei. Tunica 
seminis externa tenuissima , diaphana, statu siccato vix a testa foveolata fragili secerni potest. 
Endopleura tenuissima, membranacea, eburnea. Albumen forma seminis, obsoletissime foveo- 
latum, carnosum, non crassum praesertim ad margines, ut quasi e duabus lamellis plano-convexis 
margine unitis conformata esse videatur. Cotyledones fohaceae, maximae, ovales, obsolete trinerves. 
Radicula brevissima, obtusa, infera. 



2. MODEGGA CORDIFOLIA. Tab. 49. 

M. foliis membranaceis breviter petiolatis cordatis acutis s. obtusis, fructibus elongato 
ellipsoideis utrinque attenuatis Bl. Bydn Flor. Ned. Ind. p. gSg. — De Cand. Rrodr. 
Syst, nat, p. 336. 

Habit. In compluribus regionibus raontanis Java3 occidcntalis, quae sunt humiliores, veluti in radicibus montium Salah , 
Pulussarie, Bonhok , cet. , ubi ha3C planta, quam nonnulJi indigenarum Aroy hilimhi appellant, semper fere cum' 
floribus fructibusque invenitur. Forma foliorum maxime varia est : hsec plerumque sunt ovato-cordata , intcrdum 
cordato-oblonga, rarius subrotundo-cordata. 

Descr. Planta suffruticosa, habitu pra3cedenti speciei similis. Caulis varie flexuosus, sarmentosus 
ramosissimus , teres, sublignosus, foliorum lapsu cicatrisatus , ramis elongatis, teretibus, striatis' 
intus medullosus, praecipue in apicibus novorum surculorum, quorum saepe foha non perveniunt 
ad evolutionem, cirrhiferis. CirrU alterni s. sparsi, subhorizontales , apice in ternos ramos 
tenerrimos circinnatos divisi, quorum medius indivisus, laterales vulgo iterum trifidi. Folia 2-3 
poll, longa, 1^-2 poll, lata, formae, ut plurimum, ovato-cordatae , acuta , rarius obtusa, rarissime 
rotundata ac nervo medio exserto mucronulata, ad basin satis profunde cordata et hie circa 
petiolum simihbus auriculis bilateralibus atque in superiori specie, nisi quod minora sunt 
praidita, integerrima, subrugosa, membranacea, reticulato-venosa , subtus glaucina : petioli, 
ubi plurimum, semipolhcares, vulgo breviores, teretiuscuh, torti. Peduncidi {%i\e potius cirrhi 
pedunculanei) solitarii, quorum rachis nuda patentissima petiolis multo longior est, apice bis aut 
ter dichotomi cum ramulo brevi simplici cirrhiformi continuo ex dichotomiis, laxiflori. Bractew 
minutissimaB, tam in divisionibus rachidis, quam ad exortum pedicellorum 3 vel 4 lineas longorum. 
Flores vix semipollicares, flavido-virescentes, dioici. Perigonium tubulosum , inflatum , ad limbum 
brevem decemfidum patenti-revolutum constrictum , in fundo appendicibus quinque brevibus 
linearibus truncatis albidis staminibus oppositis, qua? paracorolla disjuncta videntur habendee 



RUMPHIA. 

auctura, deciduura. Lacinim limbi per duas series alternanles dispositae, exterioris seriei majoros, 
oblongae, obtusiusculae , interioris lineares et substantias tenerioris. Flores mascuU : stamina 
quinque, incliisa , laciniis perigonii externis opposita, erecta. Filamenta in urceolum quinque- 
fidum fundo perigonii adhaerentem decolorem unita. Antherw oblongo-lineares , erectae, obtusae , 
basi emarginatae, ima dorso affixae, flavae , binis rimis parallelis antice dehiscentes. Rudimentum 
pt'sttllt sessile ^ annulo stamineo inclusum , subuliforme. Flores feminei : pistillum inclusiim , 
virens, basi annulo stamineo brevissimo vaginatum. Annulus hie decemdentatus , dentibus alternis 
longioribus antheris imperfectis subglobosis instructis. 0?;armm elongato-ovoideum , gynophoro 
breyi crasso cylindrieo suffultum , uniloculatum , oophoris tribus parietalibus multiovulatis. 
Stigmata tria , parva , sessilia, rotundato-ovata , crenulata, carnosa , albida. Cop^Wce pendulae , 
elongato-ellipsoideae , subtrigonae, utrinque subattenuatae , rubicundae, uniloculares, trivalves, 
polyspermae. Semina in spermophoris striiformibus mediis valvis adnatis pendula , apici cupuli- 
formi-dilatato funiculi umbilicalis crassi filiformis succulenti albidi immersa , ellipsoideo - plano- 
compressa , margine subattenuata , foveolata , grisea , structura a specie supra descripta re vera 
non diversa. 



3. MODECCA POPULIFOLIA, Tab. 50. 

M. foliis membranaceis longe petiolatis ovatis acuminatis, fructibus clavato-ellipsoideis 
obtusis. 

Habit. Diligentissimis investigationibus Hortulani Zippelics banc speciem, locis depressis in J/mor repertam , debemus , 
qui in ilia insula cum magno rei botanica? damno morte immatura occubuit. Crescit illic inter virgulta, locis uvidis, 
maxime ad ripam rivulorum. A M, cordifoUd foliis longe petiolatis et<3apsulis apice obtusis, a M, integrifolia Lam., 
cui non minus est affinis, cum cirrhis floriferis elongatissimis, turn fructibus magis elongatis facile distinguitur. 

Descr. Planta glabra, herbacea. Caulis debilis, scandens, ramosissimus , teretiusculus , striatus, 
fistulosus, cirrhifer. Cirrhi axillares, aut, quod in multis surculorum juniorum superiorum 
accidit, evolutione foliorum oppressa laterales, longissimi, filiformes, subrecurvi, basin versus 
crassiores et rigidiusculi , apice vulgo trifidi , ramis lateralibus saepius floriferis , alari , qui crassior 
est, circinnato-convoluto. Folia alterna, petiolis tortis 1^-2 poll, longis instructa, ^-2^ poll, 
longa, ^ poll, lata, ovata, acuminata, basi in petiolum biauriculato-producta , — auriculis exiguis, 
rotundatis, calloso-glandulosis, — integerrima, subundulata, membranacea, subreticulato-venosa , 
supra laete-viridia , subtus ed&sio-y iveseenlidi. Inflorescentia ^ ut supra docuimus , ex ipsis cirrhis, 
scilicet ex eorum apice , orta , continuationis eorum intermediae circinnato-convolutae bilateralis , 
in planta feminea subbiflora, in mascula racemoso-multiflora , bracteis minutissimis solitariis ad 
exortum pedicellorum obsessa. Flores ^ quatenus ex alabastris de iis judicari potest, ejusdem 
formae ac 31. cordifolice ^ sed minores, masculi tetrandri, et limbi laciniis' triangulari-ovatis , acutis, 
in fundo perigonii sine ullo vestigio appendicum. Masculi : stamina quatuor , filamentis circa 
pistillum rudimentarium subuliforme in annulum brevissimum quadridentatum connata. Antherw 
erectae , elongato-lineares , basi emarginatae , apice connectivo prominenti mucronatae , binis loculis 
inter se parallelis antice rima completa dehiscentibus conformatae. Flores feminei : ovarium 
ellipsoideum , gynopodio brevi crasso annulo staminifero sterili obsesso continuum , trigynum. 
Capsulce bipollicares , clavato-ellipsoideae , obtusae, circa basin subattenuatam plerumque perigonio 
persistenti adhuc velatae, miniatae, nitidae , uniloculares , trivalves, valvis tenuis fragilisque 
substantias, singulis in spermophoro prominenti costaeformi medio adnato seminibus 5-9 longe 
funiculatis praeditis. Haec apici cupuliformi-dilatato funiculorum umbilicalium baccatorum sunt 
semiimmersa , obovoidea , plano-compressa , margine subattenuata , vertice in extremitate inferiori 
hilo superficiali ac margine infra extremitatem obversam suboblique truncatam tuberculo obsoleto 
instructa, foveolata, grisea. Testa pellicula tenerrima obtecta, substantias tenuis testaceas fragilis. 
Cuticula membranacea, albida. Albumen periphericum , bipartitum , ad margines connatos 
tenuissimum, carnosum, dXhmn. Emhryon rectum , cotyledonibus magnis subrotundis foliaceis 
planis nervosis. Radicula brevissima , obtusa, infera. 



PASSIFLORA. 169 

Hoc autem loco non alienum videtur, alias quasdam plantas hujus familiar accuratiiis explorare , 
quarum flores , quamquam non conspicui singular] magnitudine , adspectu lamen genuinis Passifloris 
plane sunt similes. Has yero, quo pauciores hue usque species earum in India Orientali innotuerunt, 
eo magis attentione nostra dignas existimo. Itaque eas sectioni Pokjanthea De Cand. generis Passiflorw 
accenseo, licet conformatione paracorollm quasi transitum ad Genus Hollandise- Novae proprium, 
Dtsemma Labill. , efficiant. Ha3c enim duplex censeri potest, exterior filamentosa aut proprie duobus 
verticillis confluentibus filorum inaequalis longitudinis formata , interior autem annularis et radiato- 
plicata. 



PASSIFLORA 



MOLUGCANA. Tab. 51. 



P. foliis eUiptico-oblongis acutis mucronulatis basi rotund ato-emarginatis integerrimis 
subtus glandulosis glabris, petiolo medio bigianduloso , cirrho simplici a pedunculis 
bilateralibus cymoso-multifloris distincto Bl. Bydr. Flon Ned. Ind, p, 988. — De Cand. 
Prod. SjsL nat. III. 77. 323. 

p. Var. timorensis Tab. 5i. J : foliis oyalibus apice saepe emarginato-mucronatis. 

Habit. In Ternate, ubi Reinwardt V. CI. primus earn iiidagavit. Alia specimina ex insula Timor ad Far. /3. referenda 
cum figura humanissime noMscum communicavit Vir botaniees studiosissiraus Spanoghe , qua) illis loeis montanis 
mensibus Majo et Junio floribus ornata collegit. 

Descr. Caulis suffruticosus , ramosus, debilis, scandens, teretiusculus, striatus, glaber, ramis e com- 
pressosubtrigonis, flexuosis, adultioribus glabriusculis , novis , sicuti petiolis , cirrhis , pedunculis , 
alabastris et pagina dorsali foliorum novorum , pubescenti-scabridis. Folia patentissima , 3-4 i poll' 
longa, circiter ^ poll, lata (minoris dimensionis in varietate, quorum substantia fere coriacea est), 
integerrima, apice vulgo costa media mucronata (in varietate apice obtusa s. rotundata et saepius 
retuso-mucronata ), ad basin rotundatam obsolete emarginata , plana , supra nitida et subsimpliciter 
venosa , infra glaucina , punctis aliquot glandulosis sparsis , reticulato-venosa , membranacea , 
glabra : petwli semi- aut fere pollicares, teretiusculi , facie interiori angusto-canaliculati , supra 
medium duabus glandulis bilateralibus adnatis ovalibus piano - depressis praediti. Stipulw 
caulinares, laterales, triangulari-ovatae , adnatae. Ctrrhz in axiUis foliorum inter duos pedunculos 
breves erecto-patentes bifurcatos multifloros solitarii , distincti , elongati , filiformes , simplices , 
spirales. PedicelU ^ poll, et amplius longi , graciles, subfasciculati , puberes, supra basin 
2-4 bracteis persistentibus aucti, supra medium articulati , uniflori. Perigonium in serie duplici 
alternanti profunde 10-partitum, virescenti-albidum : tubo brevi, amplo, campanulato-rotato , 
substantias crassae herbaceae , basi extus depresso-truncato , sulcato , in fauce corona duplici aucto : 
limbi laciniae semilanceolatae , obtusiusculae , patulae, longitudine subaequales , interiores tamen 
angustiores magisque petaloideae. Corona difformis : externa multis filis tenuibus radiato-diver- 
gentibus conformata, periphericis interioribus , quae setas breves efficiunt, multo longioribus : 
interim fundum perigonii fere occultans, annularis, fornicata , gamophylla, radiato-plicata , ad 
marginem revolutum sinuato-erosula. Stamina 5, laciniis perigonii exterioribus opposita , 
imberbia : filamenta inferne fere ad basin ovarii usque gynophoro elongato cylindraceo connata, 
superne libera, aequilonga, radiato-divergentia , clavato-filiformia : antherce lineari-oblonga? ' 
obtusae, basi emarginatae, incumbentes, dorso infra medium affix«, in praefloratione erectce et 
intro versae. Ovarium ellipsoideum , obsolete trigonum , glabrum , tribus oophoris parietalibus , 
costae instar prominentibus , ovulis creberrimis elongato-ellipsoideis funiculatis anatropis obsessis' 
Styli tres, terminales, arcuato- s. recurvato-divergentes , filiformes, apicem versus incrassati, 
glabri, decidui. Stigmata qy^ss^, capitata, obsolete papillosa. Fructus {Me figurae a Spanoghe 
pictae) in quovis pedunculo subsolitarii , dependentes , pollicares, ellipsoidei, apice magis rotundati 
quam basi nonnullis reliquiis setaceis staminum obsessa, trisuturati , uniloculares , ad spermophora 
lateralia multis seminibus pendentibus serie subduplici affixis. 

43 



2. PASSIFLORA HORSFIELDII. Tab. 52. 

P. foliis ovalibus retusis basi cordatis integerrimis subtus glandulosis et velutino- 
pubescentibus, petiolo apice biglanduloso, cirrho simplici a pedunculis bilateralibus 
cymoso-subquinquefloris distincto. 

Habit. In fruticetis insulse Madura, ubi pulcerriraam banc plantam jam Horsfield V. CI. contemplatus est, qui earn 
P. palUdw Lim. proxime affinem existimavit. Perspicuum tamen est, earn superior! intime esse cognatam , neque 
minus alii speciei nondum descriptae et P. LeschenauUiiDE Cand. affini, quam mecum communicavit Vir amicissimus 
PrjEtorios et cujus diagnosis hue fere redit : P. sumatrana foliis basi rotundato-ovalibus apice repando-tricuspidatis 
s. truncato-obtusis s. subacutis eglandulosis glabris, petiolo medio biglanduloso, cirrho simplici a pedunculis solitariis 
geminisve subtrifloris distincto. — P. Horsjieldii nostra ab indigenis Ramhuset appellatur. 

Descr. Planta suffruticosa , Yolubilis, cirrhifera , ramis obsolete quadrilateratis, striatis, ita ut petiolis, 
cirrhis, pedunculis et alabastris pube subtili obsessis. Folia breviter petiolata, 3-4 poll, longa , 
^-^1 poll, lata, ovalia, subinde in formam ovatam yergentia, apice rotundato-obtusa , retusa ac 
ssepe mucronulo instructa , ad basin cordata , supra glabra , nitida , subsimpliciter yenosa , in 
pagina adversa elegantissime reticulato-yenosa , glaucina, pubescenti-yelutina ac plerumque 
punctis aliquot satis magnis planis siccando nigrescentibus glandulosis margini subparallelis : 
petioli yix semipollicares , teretiusculi , apice ad sinum folii duabus callositatibus lateralibus 
crassis glandulosis praediti. Cirrhi et peduncuU quales in praecedenti specie, nisi quod quiyis 
pedunculus tantummodo cymoso-quinqueflorus esse solet. Flores itidem P. moluccanw simillimi , 
sed in his laciniae perigonii sunt latiores et corona faucis annularis interna margine altius in dentes 
subulatos erosos fissa est. In fundo perigonii et alia qusedam eleyatio obsoleta circularis conspicua 
est, cujus etiam in P. moluccand leyissimum cernitur yestigium. Orgmia fructificationis hoc 
tantum ab ilia differunt, quod oyarium ellipsoideo-globosum hie non glabrum , sed pube 
obtectum est. 

EXPLICATIO FIGURARUM. 

Tab. -48. Hamulus plantae femineae Modeccce ohtusce, floribus fructibusque ornatus, magn. nat. (Analysin Blcme , plantam 

Latocr delineavit.) 
1. Flos masculus longitudine resectus, magn. auct. — 2. Flos femineus, magn. nat. — S. Idem resectus. — A. Pistillum 

ad basin stipitiformem staminibus imperfectis cinctum. — 5. Semen cum parte funiculi umbiiicalis abscissa , ut 

sequentes figurse magn. nat. — 6. Semen. — 7. Idem externa tunica diaphana seminis cum raphe reniota. — 8. Idem 

testa effracta. — 9. Ambae lamellae albuminis, quibus embryon includitur. — 10. Embryon. 
Tab. 49. Hamulus flores et fructus ferens plantae feminea? Modeccw cordlfolice , magn. nat. (Analysin Blume, plantam 

Arckenh. depinxit.) 
1. Flos masculus longitudine resectus , ut quatuor figurae sequentes magis minusve magn. auct. — ^. Perigonium floris 

feminei explanatum. — B. Pistillum ejusdem floris feminei cum appendicibus et annulo stamineo. — -4. Annulus stami- 

neus explanatus, magn. magis auct. — S. Stigmata. — 6. Fructus maturus jam apertus majg^n. nat. — 7. Semen arillo 

baccato, quern ipse funiculus umbiUcaUs eff'ormat, denudatus, magn. nat. 
Tab. 50. A. Raraulus plantae masculae, et B. femineae cum fructibus Modeccce popuUfoUw magn. nat. (Planta ab 

Arckenh., analysis a Blume facta ). 
1. Alabastrum floris masculi longitudine resectum, ut 2 et 3 magn. auct. —2. Ejusdem floris perigonium abscissum 

explanatum, magn. magis auct. — 3. Stamina monadelpha. — 4. Valva fructus in medio seminifera, ut sequentes 

figurae magn. nat. — 5. Semen. — 6. Ejusdem sectio transversa. 
Tab. 51. Ramulus florens Passijiorce moluccaricp, magn. nat. — A. Adumbratio folii varietatis /3, in pagina dorsali visi , 

magn. nat. (CI. De Caisne analysin , Arckenh. plantam del. ) 
1. Organorum omnium in flore dispositio. — 2. Pars floris longitudine dissecti, ut sequentes figurae magn. auct. 

— 3, Pistillum transverse dissectum. — 4. Ovulum, magn. valde auct. 
Tab. 52. Ramulus florens Passijiorce Horsjieldii magn. nat. (Analysis a CI. De Gaisne, planta ab Arckenh. express.) 
1. Flos nondum apertus, ut sequentes figurae magn. auct. — 2. Pars floris longitudine resecti. — 3. Pollen. Est vero 

ellipsoideo-globosum, aliquantura granulatum , sulcis quinque vel sex longitudinalibus notatum. — 4. Ovarium trans- 



X. 



DE ALIA ANTIARIS SPECIE MINOS NOXTA. 



Jam supra, cum de Arbore Toxicaria Macassariensi agebam, in observatione alter^ pag. 38 retui, 
duas a RuBPHro hujus arboris commemorari yarietates, Toxicariam scilicet feminam ac marem 
Hane, quam Capita quarto hujus libri copiose descripsimus et figuris illustravimus , noxia ilia vi 
summopere gaudere auctor est, Too^icariam vero feminam longe minus ilM esse pr^ditam neque 
unquam letalem ejus esse effectum. E Uteris quoque legati De Haas pag. 58 citatis manifesto apparet, 
hunc euam multo majorem tribuere efficaciam arbori Tanettw , quam in GUssone crescenti, qua. loca 
sunt montana umus ejusdemque insulae, nempe Celebes, atque adeo inter utramque arborem foliorum 
forma, statuere d.scrimen. Tarn diversa yero efficacia cum meis , turn Viri CI. Horsf.eld observationibus 
omn.no repugnat, e quibus constat, Antiarim toxicariam , Jay* quoque indigenam , diyersissimis 
licet Iocs nascentem, quod ad noxias proprietates eadem semper gaudere natur^. Gratissim* itaque 
mih. fuere liter* a yiro amicissimo Spanoohe miss* et jam supra allat*, qui se in insula Timor circa 
Kupang arbores mdagasse scribit, quarum succus, quamyis cum descriptione Antiaris toxicaria' 
conyenire yiderentur, baud ullos in animalibus, in quibus ejus periculum fecerat, noxios haberet 
eliectus. Hinc enim fore sperabam , ut hujus arboris speciminibus cum Jayanicis collatis, omnem de 
tam grayi argumento dubitationem tollere possem. Itaque mor* impatiens specimina mihi promissa 
cupide exspectabam, simul ut qu* de ea re scripsissem , noyis additis inyestigationibus , copiosius 
adornarem. Do eo tamen, exemplis , annotationibus et figur* ab amico delineat* non additum fuisse 
.psum succum hujus arboris Timorensis, ut ita chemice examinare ejusque in fficonomiam animalem 
yimet efficaciam, experimentis institutis, indagare et comparare possem. H*c fere sunt, qua. de ea re 
Vir Nob. Spahoghe ad me scribit : « Succi lactei in totA planta magna est copia, quem tamen omnino 
» non yenenosum comperi. Hujus in compluribus animalibus, tam interne, quam yulnerando feci 
>. periculum, sed nullo effectu. „ Ha.c aulem efficaci* succi diyersitas, id quod jam ante suspicatus 
eram, re yera a spec.fico utriusque arboris diserimine, nee yero ab *tate oritur, quamyis fatear necesse 
sit, utramque \,^n^ Antiaris speciem intime esse cognatam nee facili negotio inter se distingui posse. 
Id quod ei cum mult.s Ficuhus est commune , cum quibus adeo ob consimilem habitum facile confundi 
potest Id ipsum sibi accidisse scribit Vir Nob. Spa.oohe , qui Antiarim, nunc nobis disertius illu- 
strandam, dm Ficum habuerit, quo scilicet Genere Archipelagum Malaicum abundare nota res est 
donee penodico foliorum lapsu admonitus speciosam illam arborem diligentius obseryare institueret 
et simul m ea fabricam organorum fructificationis a Ficubus plane diyersam conspiceret. Itaque illud 
etiam huic speciei cum altera commune est, quod sub florendi tempus folia amittat, quorum pr*terea 
forma ill, alteri satis consimilis ac plane eadem est inflorescentia. Hujus tamen arboris folia mapis sunt 
oblonga, plerumque apice sensim acuminatiora (non, ut alterius, apicem yersus latiuscula et turn 
autrotundato-obtusa, aut in acumen breyiu,sculum contracta), basi quoque longe minus in*qualia 
quam Antiaris toxicariw.. Pr*cipuum yero discrimen in coenanthiorum femineorum conformatione est 



positum , quae in specie prius descripta forma gaudent magis ovoidea ac squamis longe crebrioribus 
sunt obtecta ; cum in hac magis sunt elongata , inferne nudiuscula , utpote fere solum circa exortum 
styli squamis obsessa. Denique in laciniarum styli longitudine conspicuum est discrimen; quae cum in 
Antiari toxicarid sint longissimae, utpote ccenanthium longitudine superantes, hoc in planta Timorensi 
minime usu yenit, quae coenanthio habet breviores. Itaque essentiale inter ambas obtinet discrimen, 
quod jam e diversa succi efficacia suspicari licebat ; quam ob causam ilia Antiaris toxicaria , haec yero 
Antiaris innoxia appellari summo jure meretur. Ceterum organa fructificationis arboris Timorensis 
diligenti subjeci examini et summa fide delineayi , atque ita, simul usus iis , qua? mecum communi- 
cayerat Vir amicissimus Spanoghe, sequentem ejus descriptionem memoriae prodere potui. 



ANTIARIS INNOXIA. Tab. 54. 

A. foliis elliptico-oblongis acuminatis basi obiter inaequali-subcordatis supra scabris 
subtus velutino-pubescentibus, pedunculis simplicibus ^ coenanthiis femineis turbinato- 



Antiaris toxicaria Hook, in Comp, Bot, Magaz, n. 11. tab, 17. 
Arbor Toxicaria femina Rumph. Herb. Amb. II. p. 264. 

Habit. In insula Timo?^ circa Kupang, mense Septembri florens, quo tempore etiam fructus maturi, quorum origo a 
floribus anni superioris repetenda videtur , in hac arbore inveniuntur. Cum vero Rumphii citatum baud ullo dubio 
hue referendum sit , Celebes quoque hujus speciei patria est habenda. 

Descr. Arbor 60-80 pedes alta, proceris quibusdam Ficuum Indicarum speciebus simillima. Ramuli 
teretiusculi , fusci siye Isete brunnei , inferne glabrati, nudi , cicatricibus subrotundis petiolaribus, 
quibus singulis cicatricula transyersa semicircularis striiformis a stipularum lapsu oriunda consocia- 
tur, tuberculati, superne pube rara appressa obsessi ac dense foliosi. Gemmw foliiferae terminales 
ac lapsu foliorum laterales, sessiles, solitariae, compresso-oyoideae, squamatae, rufescenti-yelutinae ; 
tegmentis stipulaceis , caducis. Folia alterna, approximata, disticha, patentia siye patentissima , 
breyissime petiolata, 4 poll.— ultra spithamam longa, 2-3 poll, lata, elliptico-oblonga , superne 
acuminata, basi subcordata et parum inaequalia , magis minusye undata, margine subreyoluta, ad 
costam utrinque hirsutiuscula , supra simpliciter costato-yenosa et pubescenti-scabra , subtus promi- 
nenti-reticulato-yenosa ac rufescenti-yelutina , quae gemmas constituunt conduplicata , imbricata , 
hirsutiuscula. Petioli^-A lin. longi, teretes, ecanaliculati,subyelutini. Stipulce geminatae, paryae, cauli 
adnatae, laterales, semilanceolatae, subcarinatae, foliaceae, extus appresse sericeo-pubescentes, caduca?. 
Inflorescentice e gemmis axillaribus foliorum lapsu lateralibus floriferae , pube breyissima subyelu- 
tinae : feminew solitaria?, arrectae, pedunculo breyi crasso continuae, yersus summitates ramulorum : 
masculce in iisdem ramulis infra femineas , aut solitariae , aut binae quaternaeye aggregatae , nutantes. 
Inflorescentia mascula sistit coenanthia orbiculata, in formam acetabuli expansa, subcarnosa, in 
margine primo incuryato deinde patenti extus squamulis multis paryis oyatis imbricatis inaequalis 
magnitudinis obsessa, supra densiflora , infra in pedunculum centralem teretem debilem constricta. 
Flores masculi paryi , sessiles , confertissimi , yiriduli , peripherici tardius eyoluti , incompleti , 
tetrandri. Sepala 4, squamaeformia , erecto-conniyentia , e basi angustiori crassiori dorso subca- 
rinata apice in laminam tenuiorem membranaceam cochleariformem aut subinde licet rarius 
lunulatam, extus puberulam , margine erosam rotundatam aut retusam, interdum acuminatam, 
dilatata : nonnulla (ad flores inter se yalde approximatos pertinentia) dorso ad basin connata 
invenio. Stamina 4, sepalis ad imam basin inserta, iisdem opposita ac breyiora, erecta , glabra. 
Antherw magnae, oyales , utrinque sed longe profundius ad basin emarginatae , ibique dorso 
filamento breyissimo filiformi affix ae , obtuse quadrangulares , loculis binis parallelis extrorsum 
rima laterali completa dehiscentibus conformatae. Coenanthium femineum adhaerens, crassum , 
carnosum , clayiforme , hinc gibberum , inferne squamulis raris , circa stylum squamulis confer- 
tioribus appressis obsessum , clausum, simul cum fructu accrescens ac carnescens. Ovulum in 



ANTIARIS. 173 

quovis ccenanlhio unicum , sine ullo integumentorum floralium aut dislincti ovarii vestigio ei 
innatum, globoso - ovoideum , inversum, sessile, anatropum. Stylus sublateraliter ex apice 
ccenanthii fere ad basin usque in duas lacinias filiformes coenanthio dirnidio fere breyiores diver- 
gentes laevigatas divisus, quarum tota superficies munere stigmatum fungi videtur , quippe qua3 
nullis locis papillis terminatis aut glutinosis dignoscuntur. Drupce (sive potius achaena? nucaceae 
monospermae coenanthio persistente carnescente corticatae) obovoide^e s. turbinatai, superne oblique 
depressae et hie saepe lateraliter stylo persistente aut certe ejus cicatrice prsedit^e , monospermae. 
Pericarpium crassum, carnosum,- clausum , pube minutissima sericeo-micans , extus purpureo- 
sanguineum, intus albidum, lactescens. Seme7i nucaceum, globuli sclopeti mdi^mVadme , figurce A . 
tab. 87 Herb. Amb. satis simile , scilicet subglobosum , vertice in extremitate superiori affixum 
ibique latere seminis dorsum spectanti in cristam minutam callosam cum hilo spermico confluentem 
porrectum (ab appendice funiculi umbilicalis adnati oriundam) , ceterum laeve , strato tenui viscido 
obductum. fftlum spermicum verticale , superficial , subrotundum , concavum , omphalodio 
rimaeformi perforatum. Testa Crustacea, colons fumoso-virescentis , in vertice circa hilum 
exalbido-variegata , ubi infra appendicem funicularem cristaeformem supra memoratam papilla 
embryitega maculae parvae rotundae instar vix conspicitur , intus cuticula adnata tenui fusca in 
regione hili spermici crassiore vestita. Nucleus exalbuminosus , subglobosus, Isevis, licet ejus 
superficies sub lente sublilissime aciculato-rugulosa appareat. Embryon nuclei forma, inversum, 
carnosum, albidum, in vertice, qua radicula posita est, pallide virens. Cotyledones maximaB ^ 
crassae, hemisphaerica? , inaequales , integerrimae , conglutinata? , ima basi radicula immersa inter 
se connatae. Radicula obsoleta , semiglobosa, supera. Gemmula obsoletissima , ut mihi quidem 
videtur, vaginula indusiata. 

EXPLIGATIO FIGURARUM. 

Tab. U. a. Ramulas foliis ornatus, utfig. B, magn. nat. (Ope figures a V. Nob. Spanoghe adumbrate fecit Arckenh. 5 
Blume aiialysin delmeavit. ) — B. Hamulus floribus fructibusque ornatus. 

1. Apex ramuli novelli, ad praifoliationem illustrandam. p. p. Petioli lamina foliari abscissa, e, c, c. Cicatrices stipu- 
larum petiolarium. e. p. Cicatrix petioli. g. g. GemmuljE axillares. s. Una stipularum lateralium folii novi adhuc condu- 
phcati/./.-^. Ccenanthium masculum supra floribus destitutum , magn. nat.-3. Sectio perpendicularis coenanthii 
masculi floribus adhuc obsessi , ut reliquaj omnes figure, exceptis 12, IS, IS et 16, magis minusve magn. auct. 
— 4, 3, 6 et 7. Foliola perianthii floris masculi, e quibus duo sub n° 7 expressa inferne concreta. — 8. Flos 
masculus solitarius. - 9. Stamen facie interna conspectum. - 10. Ccenanthium femineum. - 11. Idem longitudine 
sectum. - 12. Sectio transversa fructus , magn. nat. - IS. Semen nucaceum, quod pericarpio continetur, magn. 
nat. >- U. Vertex seminis, magn. auct., in quo a. ostendit appendicem cristaeformem funiculi umbilicalis, /^. hilum 
semims, .. omphalodium rimaeforme , i^. locum, quem radicula embryi spectat. - 115. Nucleus exalbuminosus testa 
denudatus, magn. nat. - 16. Una e cotyledonibus conglutinatis, ima, qua radicula inter eas est immersa, inter se 
connatis, magn. nat. -—17. Pars embryi radicularis, auct. 



XI. 



COLLECTANEA AD COGNITIONEM MTRISTICEARUM mMM ORIENTALIS. 



Nullum omnino est dubium , quin pretiosissimum aroma nucis moschatae jam ab antiquissimis inde 
temporibus Indis cognitum fuerit, quemadmodum et diu ante , quam ejus mentionem fecerat Avicenna, 
ingens Arabum per Orienlem harum nucium exstitit mercatura. Multis tamen seculis post, quamhujus 
aromatis patria tandem innotuerat Europseis , arboris , quae mercem tam pretiosam ferebat , historia 
botanica , cultura , denique quaecunque ad collectionem macis et nucium moschatarum pertinerent , 
tenebris quasi involuta fuerunt. Facile aliquis existimet, banc seram ejus cognitionem majoribus nostris, 
Batavis, in primis esse imputandam, quippe qui et arboris culturam, et fructuum ejus mercaturam 
sibi soli servaverant , id quod grayissimis subinde conviciis aliarum nationum homines nunc quoque 
nobis crimini dare solent. Nullam tamen majorum hac in re culpam fuisse, facile is intelligat , qui secum 
reputet , eodem illo tempore , quo horum aromatum monopolium summa vi sibi vindicarent , fuisse 
Praesides Societatis Indiae Orientalis tunc temporis florentis , qui quibus rebus possent illos viros doctos 
e popularibus adjuvarent, quibus melior ejus rei debetur cognitio. Hoc loco Valentyn, praecipue autem 
RuMPHiuM nostrum intelligo , qui inter omnes scriptores copiosissime de hoc argumento egit plurimamque 
ei lucem attulit , qui in libris suis edendis egregia Praesidum Societatis opera adjuti et sublevati fuerunt, 
ut adeo egregia eorum scripta commune bonum totius humanioris orbis fierent. Quod autem ad ilia 
opprobria attinet de cultura hujus arboris paucis quibusdam insulis exiguis circumscripta et rationibus 
sanequam invisis ad tuendum monopolium aromatis nucis moschatae olim adhibitis , haec nequaquam, 
ut multi fecere scriptores , populo Batayo exprobrari possunt , quippe quae iUi consortio mercatorum , 
quod olim nomine Societatis Indiae Orientalis notum fuit , unice sunt imputanda. Quis vero nescit , 
quam facili negotio lucri cupiditas mercatorem ad quaevis illiberalia impellat , praesertim ubi omnia 
concurrunt , ut ei ingentem quaestum promittant ? Hinc certe veteres Mercurium ei ordini praesidem 
assignaverant. Sed praeterea ego quidem censeo, agendi rationem , qua Societas Indica eo consilio usa 
est , nimis invidiose fuisse reprehensam , quae , quamvis per se illiberalis , eo magis videtur excusanda , 
quod illis quidem temporibus ab hoc aromatum monopoho ipsa Societas tota penderet. Deinde illud 
sane dubitare licet , an fmitimi nostri aliique maritimi populi , inter quos , ut supra diximus , scriptores 
quidam operam dederunt, ut totam idcirco nationem calumnia tam mjuriosa quam immerita consperge- 
rent, illis temporibus liberaliori fuissent animo, quam nostra mercatorum Societas! Etenim postquam 
haec anno 1621 , duce viro fortissimo Jano Petri F. Coen , post longum certamen et varios labores , 
quibus conflictata fuerat, tandem signa sua victricia per Archipelagum Moluccensem defixerat, quae loca 
ob pretiosum illud aroma, quod gignunt, ab omni inde tempore gravissimis bellis ac cruentis seditionibus 
non solum Europaeorum sed ipsorum Indorum infestata fuerant, jure hoc ei erat providendum, non 
solum ut praesens quies et pax diuturna illis conciliaretur , sed etiam ut regio tanto sanguinis pretio 
debellata Societati in perpetuum acquisita foret. Quod si productio pretiosissimi aromatis, cujus cultura 
adhuc in multis partibus Archipelagi Moluccensis latissime extensi satis negligenter agitata fuerat, eo 



MYRISTICA. 175 

paulatim redegerat inquilinas, ut nationibus Europa^is plane subject! essent, cum sibi invicem earn 
culturam invidentes et eripere conantes bellis intestinis debilitati et resistendo illis impares facti essent 
dlud m pnmis agendum erat Societati Indicoe, ut simul et populo devicto et mercaturaj sute prospi- 
ceret. Neque ulla res magis eo conducere videbatur, quani si culturam arboris moschatae in posterum 
msul.s quibusdam c.rcumscriberet, quarum natura ei maxime accommodata foret. Itaque elepit in Pr«- 
fectura Bandd (1) iusulas Bandan-Neyra, Lonthor et Way, qua,, quamvis universe, exigui ambitus, 
lamen ut experientia docuit, plane sufficiebant, ut usum hujus aromatis apud omnes gentes explerent 



(1) Hoec ab ind.genis Bandan appellala insulas exiguo mari distantes Lonthor, Bandan-Neyra, Gunung-Apie (monfem 
.gn<vomum) et complures alias minores complectitar, qua. tractu semi-circulari majores tres circumdant et ab occidente ad 
mendiem et onentem extendunfur. Ex his insula Way ad oceidentem sita et nucibus moschatis prajcipu* virtutis insisnis 
quamTis exigua, maximo gaudet ambitu. Ad hane, maris a,stu ingruente, non faeilis est accessus et unus tantum in ei 
v.eus reper.tur albis domibus jam procul e mari conspicuus. Non longe ab ilia dissita est Rhon, tota sylvis obducta ineolis 
vacua sed s«ep.us a piscatoribus frequentata. His longe minor septentrionem speetat insula Sy,angie, rupibus ardua ae 
sylva vest,ta, ut et scopulus e mari assurgens, magis orientem versus situs, Pulu-Capal dietus, quia parva ha,c msula 
procui v.sa navi non est dissuu.hs. Insula, quoque Rosenyen, maxime inter meridiem orientemque solem speetantes, saxis 
constant et quantum quidcm ego sciam nuUis frequentautur habitatoribus. Insula Lonlhor ceferas universas facile magni- 
tudmesuperat. Ha3c pra^cipua sedes est cultura, aromatis moschati, quapropter ut omne fraudulentum commercium cum 
mcohs proh.beaturnemini injussu Pr^feeti ad earn accedere licet. H»e levi curvatura ab occidente ad septentrionem 
or.entemq„eex.enditur meridiem versus insulis Gununy-Ap^ ei Bandan-Neyra adjaeens, a quibus angusto maris freto 
sejunguur. Montes submde sat.s alt. , calce formati, per insulam tota longitudine extenduntur, quorum dcclivia Myristica 

fraaranfi sunt nnnsifn • Vi no fif ^,f v^v.^* .J„_ .• -. . ^ y ^ ^u. 



.„f„.„, F^ ■ ,,•, • ,• • . "i"""""" <'«'«'»"0'-™ cacumina, tota. insula horticultissimispeciem 
reterat. Jit sane nihil lucundms """'I"-; ""'=»' ■• - i " 



fragranti sunt consita : hinc fit, ut prteti 

„., , . ^ , , "°S'"""P°"^''' 'J"«"'™'"»'i"o«''n'PO'-eaut sub vesperam, ubicalorcoel. aura manna 

fmt levatus, h^c loca pulcerrima perambulare, pra3sertim in septentrionali maris litore, ubi domus plantatorum ele.an- 
t.ss.ma, cocto latere exstruct. et dealbata., aliaque .dificia, illis intermixta, qua, ad culturam perLent, eo tetiorem 
pra,bent adspectum, quod h.nc (pr.cipue e plantario Orang-daUany dicto, quod satis alto loco situm est, no^ o urn 
Bandan-Neyra cum opp.do et publicis horreis, quibus arx Belg^ca imminet, sed alia, prope omues insula, (solis Rosengen 
except.) conspicmntur. Ex h.s maxime ilia, qua, ex adverse eminet, Gununy-Apie, unico monte ignivomo constan 
vehement,ss>me movet spectatons an.mum. Hie enim mons ab antiquissimis inde temporibus, Vesuvii fns.ar jam dud"m 
plane exstmotus esse videbatur et per complures hominum states sine ulla molestia aut timore in eo lo i qTe v dl 
habuabatur, -mox vero repen.mo impetu et brevissimis sa,pe intervallis perniciem quam late eruetabat, baud em 
omnes fere harum msularum mcolas ruina obruens. Ad altitudinem non amplius 16S0 pedum supra maris a,quor assurgit 
forma cornea et cnsta septentnonem versus instruc.us. Caeumen pra,cipuus crater compleotitur, nee longe ab hoe in latere' 
quod mter septentnonem atque oceidentem speetat, alter est, e quibus perpetuo densi vapores assurgunt. Anno 
demum 1820 vehemenfss.ma ejus facta est eruptio, qua oceidentem versus promontorium satis clevatum, mafsa basalUc' 
constans, fu.t congestum. Superest, ut pauea addam de insula Bandan-Neyra, qu^ angusto maris ftco a Gununa-Apie 
sejung,tur. H^cpost W..msularumBa„danarum est maxima eique natura soli perquam similis, sed sanitatf ineo- 
larum longe dla pernicos.or ; qua, res inprimis ventis tropicis assidua vi ab occidente fiantibus tribnitur sed potius in 
pessuna aquarum natura posita esse videtur. Nihilominus adhue hodie in ilia degunt provincia, magistratus et in parte 
ejus mer.d,onah opp.dum Neyra in dorso collium calcariorum est positum, qui a meridie et or.ente oceidentem versus 
extenduntur, ub. nnus eorum , qui ad altitudinem 620 pedum supra mare assurgit et Papen^ery appellatur signa navibus 
dandomserv.t. Oppido ips. ^v^Belgiea imminet, sub qua arx Nassau et juxfa banc publica horrea aromatibus servandis 
sunt a,dificata. Hujus oppidi ut procul visi l^etissimus est aspectus, pra,sertim navigatori, qui fretum inter Gunung-Apie 
et Lonthor est mgressus, ita ejus et omnium, qui Bandan-Neyra inhabitant, si prope spectantur, miserrima est facies 
Etenim oppidum terra, motu, qui anno 1816 accidit , ita dirutum fuit, ut majoris partis non nisi rudera eonspiciantur ei 
Ilia tantum a3dificia, qua, mare ad,acent, satis bene sint servata : ipsa arx Nassau ob incredibilem insalubritatem nunc 
quidem est relicta , pleraque a,dificia interiora sunt dejecta et sola arx Belgica presidio obtinetur. Quod ad milites aui 
hanc areem custodiunt, et ceteros omnino incolas, horum revera raisericordiam movet aspeetus, quippe qui eornoris 
exihtate, livido vultus colore ac facie hippocratica eandem prorsus pra, se ferunt speciem, qua, spectris vulgo propria 
esse creditur. Omnes enim Europa,! , qui aliquot aunis hie degerunt hepatite chronica aut perniciosissima indura- 
tione intesfnorum abdominalium laborant, unde insanabiles oriuntur cachexia,. Hinc fit, ut Bandan-Neyra ex omnibus 
coloni.s nostns Indies, tamquam sanitali perniciosissima, maxime reformidetur. Hanc ob causam, ut vita tot hominum 
qui quotannis hie prematura morte succumbunt, servetur et publicis rebus eo melius consulatur, omnino e re esse credo' 
ut mquiratur, an huie tanto malo eivitate ipsa aut saltem horreis publicis in Lontlor transferendis possit oecurri, quippe 
eujus aqua, longe sunt salubriores quam in Bandan-Neyra et qua, ipsa vulgo minus perniciosa habitatoribus censetur esse. 
In hac quidem pnmam ohm sedem posuerant nostrates in introitu freti, quod hanc insulam et Gununy-Apte iuterluit 
Ub. nunc v.eusi««M»r situs est, pone quem qua,dam arcis rudera etiamnum in tuimilo conspiciuutur. Hie vero locus 
demde ob cam solam causam relictus esse videtur, quod australe promontorium in Bandan-Neyra opportunius situm esset 
ut toti freto dominaretur, nulla pra,terea rationc habita malorum , qua, ex insalubritate loci et aquarum orirentur. 



176 RUMPHIA. 

et simul ita erant sitae , ut facile lustrari et ab hostium incursionibus defend! possent. In hac autem re 
idem prorsus egit , quod mercator , qui ingenti copia ejusdem mercis coemta monopolium ejus sibi 
quam maxime vindicare cupit. Eadem cupiditate ducta et prudentis instar mercatoris cuncta com- 
moda perpendens, quae inde in Societatem possent redundare, dedit operam , ut omnia, quae illi 
consilio exsequendo apta forent , tentaret. Itaque quod hie armis consecuta erat , illic ab aliis Moluc- 
carum incolis , qui banc arborem adhuc colebant , compensationibus aut pactis impetravit , ut scilicet 
ejus cultura nonnisi in insulis Bandanis sub imperio ipsius concederetur et praeterquam in his ubivis 
in perpetuum exstirparetur. Quod si haec agendi ratio maxime videtur illiberalis , illis quidem tem- 
poribus , ut diximus , tam saluti gentium Indicarum , quam ipsius Societatis prosperitati pernecessaria 
fuit. Hac sola enim furori factionum , quae de cultura ea possidenda internecivo inter se bello 
certabant, occurri poterat. Ab eo quoque tempore praestantissimae arboris cultura , prius neglecta, 
nunc Ycro curae virorum ad cam promovendam constitutorum commissa , longe majori solertia agebatur, 
/cujus in virtutem nucium raoschatarum magna yis fuit ^ itaque quemadmodum seculo et dimidio fere 
post Vir Amplissimus Falck , Zeylaniae praefectus, princeps fuit arboris cinnamomiferae Zeylanicae 
colenda3, ita Vir Fortissimus Coen culturae Myristicce fragrantis primus auctor est censendus. Praeterea 
hoc Societatis Indicae monopolio semel constituto pretium forense horum aromatum non solum non 
augebatur , sed merx longe praestantior eodem prorsus venibat , quo antea multo vilior , adulterata 
atque exinde e foris plane rejecta , quam Angli, Lusitani Hispanique advehere solebant. Neque tamen 
infitiandum est, pretium illud insigniter imminui potuisse, cum jussu Societatis magna subinde copia 
eorum aromatum deleta fuerit : haec vero pretii imminutio principiis a Societate Indica constitutis non 
magis congruisse videtur , quam mercator coemtas undique merces , quibus spe magni lucri horrea 
replevit, quovis pretio divendi patitur. Ad haec forte quis respondeat, haudquaquam esse verisimile, 
ut quisquam lucri cupiditate ita abripiatur , ut merces aliquas plane delere , quam yiliori pretio vendere 
malit : id quod non semel fecerit Societas Indica , totis navium oneribus aromatum combustis. Longe 
abest, ut rem adeo honestati et bonorum consuetudini contrariam excusare velim , quam potius bar- 
baris illis legibus assimilem , quas populi humaniores adhuc cum summo suo dedecore tuentur, quae , 
cum ciyitatis salutem spectare videntur, revera nulla aha re, quam sordida commodi cupiditate, nituntur. 
In hoc numero, ne de aliis loquar, perfidum illud habeo systema politicum, nostra utique aetate saepius 
spectatum , bella inter finitimos serendo augendi tuendiye imperii ; in hoc turpissimum ilium morem 
subYcrtendi quacunque ratione aliarum nationum industriam eique subversae suas opes superstruendi. 
Quid, quod fortissimus aetatis nostrae imperator, alter ille Alexander, cum systemate suo continental, 
ut Britanniae opes frangeret , omnes terras ipsi subditas obsidione cinxisset , tam immodice usus est 
potentia , ut majorem partem mercium Anglicaium , quae ubivis in tabernis prostarent , nullo pretio 
possessoribus reddito, publicari et in pubUco comburi juberet? Recens rei est memoria; neque tamen 
defuerunt, qui tam impotentem libidinem laudibus ad coelum tollerent. Quidni miremur igitur, quod 
olim Societas Indica ob ingentem copiam aromatum deletam vulgo diris fuerit devota? — At enim sua, 
non aliena, flammis ingerebat ; jam fructuum merces Indis, qui eos coluerant, soluta, jam navigato- 
ribus , qui eos devexerant, vectura reddita fuerat. Et in hoc ipso cernitur prudentia Societatis Indicae, 
quod in Europa, neque jam in India ipsa, tota aromatum onera deleri juberet, aut eorum culturam 
non angustioribus terminis circumscriberet , scilicet , ut et pactionum de aromatibus ab Indis redi- 
mendis fidem integram praestaret , et simul , nulla sumtuum , quibus vectura in Europam constabat , 
ratione habita , navigationi suae , unde victus tot millium hominum pendebat , tuendae augendaeque in 
perpetuum prospiceret. 

Ceterum mihi quidem persuasum est , Societatem Indicam , pretio harum mercium imminuto , 
majorem in posterum fructum fuisse percepturam. Etenim experientia docet , usum mercium ejus- 
modi , quo viliori pretio constant , eo magis increscere , neque ulla alia re magis augeri publicam 
prosperitatem , quam mercaturae incremento inde orto. Hinc certe culturam ejus aromatis per omnes 
rursus insulas Archipelagi Moluccensis, quibus natura illud proprium dederat, extendi necesse fuisset. 
Simul non tam cupide operam dedissent aliae nationes, ut ejusdem culturae fierent participes. Huic enim 
cupiditati pra^cipue tribuendum est, quod Galli nuces moschatas anno 1770 in insulas Borbonicas et 
postea quoque in quasdam partes Indiae Occidentalis , Angli autem anno 1798 ad Benkoolen in insula 
Sumatra ac deinde in Bengaliam transportaverint. Quamvis longe absit, ut aliis nationibus earn nucium 
moschatarum culturam invideam, tamen negari non potest, fructus extra propriam earura patriam , 
insulas Moluccas , perceptos primo statim aspectu inferiori virtute dignosci et longe minoris esse prae- 
stantiae , quam qui adhuc in nostris coloniis , tanquam foris Europaeis non apti , rejici solent. Hanc ob 



MYRISTICA. 177 

causam ubivis semper maximi aestimatur aroma micis moschata; a nostratibus advectum atque adeo 
facllimum factu foret, in summa systematis liberalitate , omnem exterarum natiomim a;mulationem 
n.si plane tollere, at certe inanem reddere. Hoc eonsilio culturam Myristicw fragrantis lam late 
extendere oporteret , quam ipsa natura in compluribus insularum Moluccarum concessisse videtur 
et simul pretium aromatum quam maxime imminuere , quibus ob majorem virtutem et pretium 
vile pra3 alus omnibus, quas e regionibus longe minus iis procreandis natura idoneis adrehuntur, 
semper primal tr.buantur necesse est. Haec autem culture propagatio (1), quam intelligo, provida 
magistratuum cura excitata et temperata, his quidem temporibus multum valeret ad consulendum 
mcolis msularum Moluccarum, nunc magis, quam dim, cum sibi relicti propemodum sui juris essent, 
nostra auctoritate pacatis et magis inter se conjunctis. Tanto benignior ejus esset efFectus , quo plures 
earum msularum, omni mercaturA destitutse, potius imaginem summa inopia; reprajsentant , quam 
prospentatis , quam iis summi numinis providentia destinasse videtur. 

Ne ilia, qua, alii jam persecuti sunt, iterum repetamus, lectorem plura de modo, quo h«c arbor colitur et 
h-uctus ejus colhguntur, scire cupientem ad Herbarium Ambomense II. pag. 14 cet. delegatum volo 
ubi RraPHius pro more suo hunc locum accuratissime et copiosissime tractavit. Hie etiam plures esse 
MyrrsUcearum species luculentissime ostendit atque ila auctor accuratioris cognitionishujus plantarum 
famiba; tropica exstitit. Verum quidem est, jam in scriptis antiquiorum natura scrutatorum , ut Clusi. 
BACH,NOR«al.orumque, hie iUic reperiri vestigia, qua, probent, aliarum .^ecievnm Myrutioearum 
fragmenta , plerumque fructus solos , iis innotuisse ; sed hac non sufficiebant , ut certum de iis ferrent 
judicmm. Longe aha res est eorum, qua Rcmph.us coUegit, licet iis diu non usa fuerit Botanice syste- 
matica et eorum etiam hodie ex parte injusta fiat applicatio. Hujus rei causa ea videtur, quod olim 
crederent, multas harum specierum Myrutioearum , qua sane non bene cognita essent, ad unam 
duasve species reduci posse, non suspicati, naturam in procreandis his vegetabilibus , qua zona 
torrida fere soil propria essent, non minorem ostendere varietatem, quam in tot aliis partibus repni 
vegetabihs. Mca enim investigationes docuerunt, banc familiam speciebus longe ditiorem esse, quam 
hue usque creditum sit, atque loeum adeo singularum specierum angustioribus circumscriptum 
termmis, quam vulgo statuatur. Paucis tantummodo exceptis, patria gaudent India Orientah 
prasertim msulis illis Archipelagi Malaici et Moluccensis, natura beneficiis abundantibus, in quibus et 
solum vulcamcum et solis tropici fervidus astus vegetationem earum mirum in modum fovet et 
promovet. Hic autem Myristicem calore delectantur aquabiliter temperato, qui locis humilibus mapis 
quam elevatis proprius esse solet, in quibus inter alias arbores altiores iisque et a vento vehementiori 
eta mmia luce defensa luxuriari soleot. Hac omnia regioni plantarum luxuriosissima , quam jam 
supra descnpsi , Artocarpearum scilicet, inprimis propria sunt. In hac prasertim ilia arbores Euphor- 
b^ace^s consocata inveniuntur, cui adeo familia eas quod ad characterem fructificationis maxime 
affines esse censeo, quo etiam ad Menispermeas , nee vero habitu , accedunt : hic enim mirum in 
modum cum Laurinearum, et magis etiam cum Annonacearum habitu congruit, ut facile quasdam 
species non florentes cum alterulra harum familiarum confundas. Unam harum arborum, Myristioam 
(Knema)^faMC«m meam, a Viro ingeniosissimo Payen in Tab. 38 depictam habemus, qua nemus 
intactum e regione Artocarpearum ad naturam expressum exhibet. Quo melius autem illam plan- 
tarum regionem Indicam vegetations luxuriosissima insignem illustrarem, locum elcf^i ex interior! 
Java, cujus agrestis natura et physica soli indoles spectatoris animum vehementius movet nee facile e 



sarii T 1 " " ". "'' ""T' """■" ""■'""' '«"'P«"b-. 'iberiorem horum aromatum culturam faciant neces- 

sariam. Tenendum en.m est. cuncta plantaria insularum BaManarun. in septa qu.dam esse divisa , qua, singula hominlus 
pr.v t.s, idcreo Parken..rs vooat.s (a voce Belgiea Park, qua, septun. signifioat), ea lege eolenda eoneeduntur To^Z 
fructus, certo pret.o const.tuto, ™ horrea publiea tradant. Sooietas Indica olim vioissim in se reeeperat, ut J v" 
omnes servos, qu, ad plantar.a rite tuenda et nuees moschatas colligendas requirerentur. pr.beret. Horl astern servo m 
,mpens,s vdheorum v.ventmm, cum victus insalubritate. qui vulgo farina Sago vilissima, qua, ab ora Ceran.en7IZZ 
etcarnetestud.num constat, tum c.li pesti.entia. longe plures quotannis moriuntur. quam nascuntur. Itaquef cii 
inte Ihguur. banc jam culturam mercatura vcnalicia a nobis aboleta , manuum defectu negligi et , nisi ei prospiciatur d 
exitmm ruere. Hn,c vero malo dupl.ei tantum via occurri posse censeo ; altera, „t . quemadmodum supra dLn.us lib Hor 
pubhce concedatur eultura; altera, nt cum regulis Indieis nobis amieis, veluti ora. Ceramen.u vel insula, CekU. pacta 
meamus . qu.bus se obstr.ngant , ut partem subditorum huic eultura, in insulis Bandani. perpetuam dare operam iubea^. ; 
quo facto omne nomcn servile in illis aboleri fas esset. ' iamjuDea_. , 

45 



178 RUMPHIA. 

memoria recedit. Quin inter indigenas famosa est et nomine Sand/jang Tikoro sive Smikourian Tikoro 
insipnitur. Nomen hoc (1) ingentes spectat cavernas subterraneas , quibus braehium fliivii Tji-tarimi 
absorbetur et loco, dimidio milliarii anglici ab ostio hie conspicuo remoto, riiisus e terra prodit. 
Inveniuntur autem hae cavernae ipsa natura formatae in pago Tji-hea Praefecturae Bandong ad ripam 
fluvii Tji-tarurriy non longe a Yico Tjisamhang, inter juga ilia montium calcariorum , quae omnl 
hominum cultu vacua densisque obsita sylyis et altis pra^cipitiis fere inyia altera parte septentrionem 
versus montem Bivrangrang ^ altera ad meridiem Patuha attingunt et Pontjak Karang ac Taiigu- 
long dicuntur. Quicunque ilia loca sublimi vastitate insignia unquam viderit , solertiam artificis , qua 
naturam in hac tabula expressit, admiretur necesse est; sed et alii hinc pulcram ejus regionis vegeta- 
tionem anirao concipere poterunt. Fieri non potest, quin in plaga tanti ambitus delineanda multa 
oculorum aciem fugiant nee accurate agnosci possint , cum hie illic tantum e densa umbra nemoris 
intacti qusedam vegetabilia , aut solitaria aut juncta, clare emineant. In his prae aliis animadvertenda 
est una Ficuum illarum ingentium , cujus umbra ripa ardua saxisque calcariis cincta fluvii Tti-tarimn 
tegitur, trunco exalbido insignis, ad cujus cacumen late diffusum innumerae lianae, rudentium instar, 
ascendunt. Altera arbor ejusdem generis sed aetate curvata et fere demortua dextra in ripa altius assur- 
gente conspicitur ; infra banc , juxta ostium tenebrosum et lianarum corollis vestitum cavernae , Stygis 
instar hiantis , una illarum specierum Calami, quae elegantissima forma et ingenti caudicum longitu- 
dine harum regionum Florse incredibilem praebent majestatem, quae Musis etiam hie illic sponte enatis 
non leviter augetur. H^c autem loca Artocarpeis abundantia , ut jam supra monui , magis quam 
altiora, variis animalibus frequentantur. Avis aquatica longo collo praedita, quae praedae inhians in 
saxo sedet, est Plotus Anhinga Linn. {Mannok Oroy indigenarum ) ; simii , qui in arbore Cassiw 
conspiciuntur sunt Semnopitheci mitrati Fr. Cuv. {Sirili indigenarum). Superest, ut arborem, 
sinistra depictam et hie praecipue commemorandam , ulpote unam e Myristicis, de quibus locuti 
sumus, variasque Ficuum species, quibus haec regio affluit, indicemus : nonnullarum ex his nomina 
in Tabula ipsa exprimenda curavimus (^). 



(1) Tikoro rictum, Sandjang s\ye Sankourian potentissimtim , itaque totum nomen rictum potentissimi significat. Hue 
spectat fabula ab indigenis memorioe prodita , quam idcirco tantum relero , quod pertinet ad structuram hydraulicam 
natura3 gigantea^ quidem, sed quae innumeras utilitates reipublicas oranibusque incolis provincise -Saw^o/zy promittit nee 
diutius difl'erenda videtur. Structurse ejus, quam dico, consilium illud est, ut fluvius Tji-tarum usque in planitiem vastis- 
simam Bandonganam navigabilis reddatur, quae res fructibus fertilissimae provinciae devehendis utilissiraa foret. Et sane 
regione non longa perfossa, rupibus quibusdam pulvere nitrato disjectis fluvioque aggere coercito, non dubium est, quin 
illud opus perfici queat et tempore baud ita longo sumtus in illud collates large corapenset atque perpetua ipsis incolis 
prosperitatis causa existat. Hoc igitur opus utilissimum fabula spectare videtur, cujus summa hue redit. Montes Tangidong 
eiPondjak Rarang, ut supra diximus , a septentrione meridiem versus extenduntur et elevatam planitiem Bandonganam 
claudunt : fluvius Tji-tarum arabo juga inter se disjungit. In ilia autem planitie habitabat mulier cum filio, cujus non 
optimi erant mores. Quum aliquando eum castigaret cochleari ligneo , filius, cui nomen erat Sankouriaw, grave in capite 
vulnus accepit, quapropter matre relicta longe a patria circumerravit et multas regiones perlustrans rebus fortiter gestis 
inclaruit. Subito eum cupido cepit loca , in quibus natus educatusque erat, videndi. Itaque monte Tangidong superato ad 
ripam fluvii Tji-tarum pervenit, quo loco per angustias inter montes perlabitur. Hie feminara in aqua fluvii se lavantem 
aspexit, cujus pulcritiudine adeo captus est, ut earn sibi connubio jungere cuperet. Mulier non abnuit conditionem ea 
tamen lege, ut tribus diebus et tribus noctibus fluvium aggere coerceret et hoc mode montes inter se conjungeret, quo 
facto planitiem Bandonganam inundari necesse esset etnavi adBandong se conferre possent. Conditionem accepit Sankourian. 
Itaque nocte dieque in tanto opere perficiendo desudavit, cum simul blanditiee mulieris eum ad id strenue peragendum 
baud mediocriter excitarent. Atqui sciendum est, nunc quoque inter indigenas a sponsa nullum majus amoris documentum 
amatori dari posse, quam si caput ejus unguibus scabat et molestissirais quibusdam bestiobs purget. Hoc cum faceret 
mulier vulnus in capite vidit et hinc filium agnovit. Facile est judicatu , quantopere ea re consternaretur, prsesertim ^uni 
jam magna pars operis esset absoluta. Juveni enim nee ardor, nee vires deerant, sed saxa montibus avulsa humerisque 
adveeta saxis ingerebat , ut fluvii impetum coerceret. Neque tamen ei opus absolvere licuit : nam tertia nocte elapsa 
nondum agger plane erat perfectus. Itaque mater se conditione diutius teneri negavit et Sankourian, ira coramotus, 
partem operis jam peracti diruit congestaque saxa late disjecit. Horum major pars prope Tji-ketuk in altero latere mentis 
Tangulong deciderunt, ubi adhuc conspiciuntur; nee quidquam tanti operis superfuit praeter earn partem, sub qua 
braehium fluvii Tji-tarum per atram cavernam perlabitur, cujus idcirco ostium rictus Sanhourian dici solet. 

(2) V. c. Ficus nivea proxime ripam inter saxa calcaria crescens, staturse magis procerse et trunco albo foliisque satis 
magnis insignis. Sylva autem densior et magis prominens in fundo tabulae Ficubus lepicarpis aliisque constat. Geterac 
omnesres prsecipuse faciUime dignoscuntur , nominibus cujusvis infra in margine indicatis. 



MYRISTIGA. 179 

Vegetabilia Indiae orientali propria, qua; ad parvam familiam Myrutwearum sunt referenda, in tria 
Genera distribuenda esse censeo, licet ea hoc loco totidem sectionibus ad unicum Genus adhuc vulgo 
constitutum Myruticam retulerim. Prima harum sectionum continetur Genus proprium Myristica 
antheris elongato-linearibus tota longitudine connatis, stigmate florum femineorum magis minusve 
manifesto bilobo. Hujus flores sunt niajores, quam aliorum duorum Generum, axillares aut supra- 
axillares, rarissime terminals, feminei plerumque solitarii , aut masculorum instar in fasciculis Jaxis 
pauciftons sive capitulis densis, raro in racemis aut corymbis disposili, pedicellis apieem versus bractea 
semicupuhformi instructis. - Genus alterum, Kncma Lour. , quod sectione secunda continetur, tan, 
anthens brevior.bus, plane liberis, radiatin, divergentibus , quam stigmate florum femineorum dis- 
coideo-depresso margine denticulato distinguitur. Flores utriusque sexus in glomerulis s. capitulis 
parvis axillanbus sunt sociati , pedicellis apice item bractea instructis, fructus autem tam hujus Generis 
quamsequentis, grate illo aromate, quo primum Genus solum gaudet, plane destituti. — In tertid 
sectione, cui nomen Pyrrhosam inditum velim, (licet forte melius Genus fforsfieldu Wu.l,>. posset 
restitui) anthera3, rainori numero quam in Kn^nrn, sed his forma satis similes in apice column* 
stammea; eodem fere modo sunt positas, sed minus distinct* et margine crenulato inter se concreta;, 
pistillo florum femineorum sa;pe didymo (ovario altero aboriente), stigmate obtuso s. obsolete emar- 
gmato. Vegetatione etiam h*c sectio difFert inflorescentia paniculatfi, floribus parvis, imo minimis, et 
pedicellis apice ebracteatis. Quin genuine species Myruticcn structure fructus ealenus diflFerre videntur 
ab alus, quod in illis cotyledones embryi sunt plicat*, in his autem, quarum embryon minimum 
est, omnino plan*. 



MYRISTICEiE kob. br. 

Flores unisexuales, absque rudimentis sexus alterius, dioici, raro masculi femineique 
in eadem stirpe 



Perianthium simplex, crassum, tri- aut quadri- rarius bifidum, deciduum, in prjefloratione 
valvatum. 

Flores masculi : stamina 3-i5, monadelpha. Jntherce posticce, biloculares, loculis longi- 
tudinaliter dehiscentibus , aut intimfe in column^, aut in disco depresso connatae 
aut distinctse. ' 

Flores feminei : ovarium solitarium, rarissime duo basi concreta, quorum alterum 
imperfectum, liberum, uniloculatum , ovulo solitario (rarissime duobus ) fundo 
loculamenti affixo, anatropo. Stylus nullus aut brevis. Stigma sublobatum, raro 
indi visum. 

Fructus baccatus, monospermus, subobliquus, tandem valvis binis rarissimfe quaternis 
dehiscens. Semen nucaceum, ariUatum. Albumen copiosum, ruminatuni. Embryon 
ad basin albuminis locatum, cotyledonibus foliaceis, distantibus. 

Veget. Arbores seu frutices, incisionibus succum stipticum in aere rubescentem plerum- 
que efFundentes, ramis teretibus raro subancipitibus, cortice saepius reticulato 
mstructis, novellis saepfe pubentibus. Folia alterna, subdisticha, breviter petiolata, 
simplicia, integerrima, penninervia, discolora, nova conduplicata et a^que ac 
periantliia et ovaria pubentia aut lepidota. Stipula; nulla3. Pedunculi axillares 
mterdum laterales, rarissimfe terminates, bracteolati. Flores non speciosi, plerumque 
parvi et inconspicui, albidi, luteoli, vel ob tegumentum velutinum aut furfuraceum 
ferrugmei coloris, intus glabri. Arillus semen nucaceum plane aut fere totum obte- 
gens de funiculo umbilicali ejusque appendice laterali pendet, quae peracta ovuli 
foecundatione sensim magis supra illud extenduntur ac carnescunt. 



RUMPHIA. 



SECT- I. MYRISTICA- 

Jntherce per totam longitudinem in columna cylindracea connatae. Stigma emarginato- 
subbilobum. Cotyledones plicatse. 



1. MYRISTICA FRAGRANS. Tab. 55. 

M. foliis oblongis acuminatis basi subacutis glabris, pedunculis axillaribus (aut supra- 
axillaribiis) i — s, paucifloris, perianthiis urceolatis, fructibus nutantibus oboYoideo- 
globosis glabris Houtt. Nat. Hist, (1774) ^ol. IL Part. III. p. 333. 

Myristica officinalis Linn. fil. SuppL {11 U) p. ^65. — G^rtn. de Fruct. et Sem. pi. /. p. 194. tab. 41 

(excl. Synon. Hort. Amb.). — Hooker exot. Flor. IL n"" 155 et 156. 
Myristica moschata Thunb. m Act. Holm. 1782. p. A^.—Ejiisd. nov. Gen. in Dissert. 1784. p. 83. 

— Ejusd. Dissert, de Myristica 1788. p. 3. — Willd. Sp.pL lY. % p. 869. — Bl. Bydr. Flor. 

Ned. Ind. p. 575. — Spr. Syst. Veg. Ill p. 64. 
Myristica aromatica Lam. Act. Paris. 1788. p. 155. tab. 5-7. — Ejusd. Enc. bot. IV. . p. 385. 
La Muscade Sonnerat Voy. de la Nouv. Guin. p. 194. tab. 116-118. 
Nux myristica. Pala. Rumph. Herb. Amb. II. p. 14. tab. 4. 
Nux aromatica^ vulgo Moschata J. Bauh. hist. pi. I. p. 255. 

Nux aromatica femina J. Bauh. hist. pi. I. p. 264 (cum figura a Clusio repetita). 
Nux moschata fructu rotundo C. Bauh. Pin. p. 407. — Raj. hist. pi. II. p. 1523. —Pluk. Almag. 

p. 265. tab. ^09. fig. 1. 
Nux moschata A Costa Aromat. ed. lat. Clus. p. 263. — Blackw. tab. 353. 
Nux myristica femina Clus. exot. jo. 13. cum fig^. 
Nux Aromatites Garc. ab Hort. hist. Arom. ed. lat. Clus. p. 178. 
Pala sive Palla Malaicorum, arbor mascula etiam Pala boy. 

Habit. Sponte crescens hsec arbor in nonnullis tantura insulis Moluccis inter meridiem et orientem sitis atque in ora Cera- 
mensi reperitur; nunc vero per totum Archipelagum Moluccensem est dispersa, licet ejus cultura parvis quibusdam 
insulis Prfiefecturee Bandan, scilicet Lonthor, Bandan-Neyra et TT^ay, sit limitata, terribilem ilium montem ignivomum, 
de quo supra pag. 175 in nota mentionem fecimus , circumjectis , in quarum plantariis ordines arborum Myristicarum 
in quincuncem sunt directi et altis arboribus, plerisque e genera Canarii, quibus, quo liberior aeris sit meatus, 
inferiores succiduntur rami, defenduntur. Cum vero complures lectorum sedem tam insignis culturae accuratius 
cognoscere cupient, idque longe melius fideli pictura, quam accuratissima descriptione, fieri potest, illis in Tab. 5S. 
prospectum inter alios pulcerrimum insularum Bandanarum exhibeo. Hunc ingeniosissimus pictor Payen € septo 
Laut-Takka in occidentali promontorio insulse Bandan-Neyra ad radices montis, qui Papenherg dicitur, delineavit 
itaque prope litus, quod hie illic magnificentissimis Pandanis est ornatum. Dextra mons fumans Gunung-Apie , 
sinistra pars oppidi Neyra cum arce Belgicd conspicitur et pars insula3 Lonthor cum septo Orang-Dattang , cujus 
egregium prospectum supra laudavimus , in recessu e mari assurgit. Etiam in Java, Sumatra, Bengalia, insulis 
Borbonicis, Madagascaria , nee non in quibusdam partibus Indise occidentalis hodie colitur, neque tamen eodem 
successu, quo in ditione Bandana. Etenim plantaria a me in Java consita, licet jam quarto anno ad satis magnam 
succrevissent altitudinem et fructum ferre coepissent, quod ad virtutem tam wac/* quam nuclei, nuUo modo cum 
illis, quae in Banda gignuntur, poterant conferri. Toto fere anno autem hsec arbor invenitur florens et fructus ferens, 
quibus novem mensibus , ut ad plenam perveniant maturitatem , opus est. In insulis Bandanis ter quovis anno 
colliguntur; praecipua messis fit mense Julio exeunte aut Augusto, altera Novembri, tertia Martio exeunte aut meunte 
Aprili. Semina statim crassis pericarpiis liberata cum domum transportata fuerunt, arillus sive Macis cultro dera- 
ditur et postquam per dies aliquot in sole siccatus et aqua marina conspersus fuit, in saccis (qui Sokkol dicuntur) 
firmiter consarcinatur , ut deinde navibus imponatur. Ipsa semina potius leni igne in fumo rite exsiccantur, ad 
quod trium quatuorve hebdomadum spatium requiritur, tum dura eorum testa contunditur, nuclei sive nuces 
moscJiatw officinales exquiruntur et aquae calce viva mixta aliquoties immerguntur, quo melius carie intacti 



MYRISTICA. 181 

maneant. Sic etiamdolia, qnibus infunduntur, prius interne mixtura e ealce viva cum aqua oblinuntur. — iV^Mc^A- 
moschatw ab insulanis Pala s. Palla, pra^posita saepe voce Boa, i. e. fructus, nuncupantur : Macis sive Arillus 
dioiiuv Bonga.Pala,ixui Boncus aut Sarong- ^v,q Saronie-Pala , quod saccum sive integuraentum nucis significat. 
Praeterea varielatibus quibusdam fructus varia indunt nomina, quorum preecipua hcfic sunt : 1° Pala Bacamhar aut 
Pala kende-hende, i. e. nuces geminae sive didymse , quarum pericarpia binis sulcis in vertice decussatis aperiuntur • 
et bina semina plano-convexa continent. 2° Pala-Pentsjurie , i. e. nux furunculi, cujus semen est forra£e irregularis 
ac testa incompleta, ut nucleus, totus aut ex partem, ipso arillo sit obtectus. h^ Pala-Radja , i. e. nux regia, semina 
perparvo sed arillo maximo priedita. 



OBSERYATIO I. 

Non existimaridum est, hujus tanturamodo speciei Arillum et Nucleum virtutibus gaudere grate-aromaticis ; aliffi quoque 
nonnullae , in his dusB sequentes, satis copiose, aliae autera longe minus bac virtute sunt prgeditte. Ad has e. c. referenda 
est 7^. succedanea, alio loco commemoranda , nee non arbor ilia insularum Luzonicarum , quam Camello m "^u.HisL 
pi. Ill, Appe7id. p. S8 veras Nuces moschatas ferre perhibet, licet earn a M.fragranti differre manifesto probent quae de 
illarefert, unde etiam mteliigi potest <c semina ejus post unum annum esse inodora, imo nee post biennium aliquid 
» aroraatici sapere aut spirare. >. Quod si arbor Philippina revera esset M.fragrans, hac confirmarent, quae de ea 
memoriae prodidit Rumphius L c. p. 17., scilicet, quo longius ab insulis Bandanis crescat, generosam banc arborem eo magis 
degenerare, semina sensim minora, folia vero majora fieri. Equidem fatear necesse est, specimina arborum diversis- 
simis terras regionibusexcultarum baud itafoliorummagnitudine a Bandanis diflferre, ut plantam a Camello memoratam 
aliqua veri specie M.fragranti accensere possim, eo minus, quod illic spontanea crescit atque inflorescentia etiam ab hac 
recedit. Itaque earn speciem nondum descriptam esse censeo, cui nomen M. spuricB inditum velim, licet imperfectissime 
nota sit ex annotationibus citatis, quarum summa hue redit. Ab Indis Dooghan, Dunghan et Gonogono dicitur. Est arbor 
magna, frondosa. Folium laurino latius, spithamaeum, mucronatum (ut videtur, acuminatum), variis nervulis exornatum, 
in arbore adulta compositum ex deeem vel duodecim sociatim- vel alternatim-dispositis. Fructus racematim fert magni- 
tudmemmons Pomi Misniaci ^ni Persic i majoris, pericarpio constantes crasso , carneo, ut Persicum, saporis aciduli 
cum adstrictione, sulco in binas valvas dehiscente. Macis durum semen obtegens primo est flavens, mox leete purpurea 
Succus sanguineus incisionibus e trunco collectus Sanguini Draconis substituitur et in collutionibus in dentium dolore ad 
dentes vacillantes confirmandos, in aphthis aliisque oris exulcerationibus utiliter adhibetur. Quajdam ei videtur esse 
similitude cum Myristicd , mihi tantum e speciminibns Commersom in Herbario Parisiensi servatis nota, qua3 , nisi ad 
M. philippensem Lam. referenda sint , inedita) certe speciei sunt annnmeranda. Patriam quidem non annotavit Commerson, 
sed e nomine adscripto : Muscadier pallabois , quod Malaica? videtur originis, suspicari licet, illam aut Archipelagum 
Moluccensem vel Malaicam, aut Madagascariam habitare. Hanc nomine M. Commersoni paulo accuratius describere libet. 



RamuUm sunt crassi , inferne cylindracei, fusci, glabri, rugosi, sursum obsolete tetragoni et ad apices cum foliis nondum 
explicatis, pedunculis floribusque pubescentia ferruginea subvelutina obsessi. Folia maxima, pedalia et ultra, 3-4 poll, 
lata, oblongo-lanceolata, obtuseacuminata, basi insquali-attenuata, coriacea, glabra, subsimpliciter-venosa , discolora ' 
supra nitida, infra canescenti-glauca : venae creberrimae (vigintifere utroque latere) in pagina superiori sun't aciculato- 
immersffi, m adversa, ubi praecipue costa eminet, prominulae, et ut videtur, flavido-virescentes. Petioli crassi compresso- 
teretes, facie interna canaliculati. Cym^ pollicarcs, in ramulorum apicibus alterh^, in speciem corymbi approximates 
trifidae, ima atque in divisionibus trifloris et pedicellis lateralibus brevissimis cicatrice semicirculari, pauciflora3. Flores 
(m exemphs a me exploratis cuncti feminei) sub perianthio bractea lata valde abbreviata appressa fugacissima instructi. 
PerianthiummQiAQMm, ore bi- aut tri-fidum , substantia; crassae carnosffi, ima circumscisso-deciduum ; laciniee erectse 
ovatae, concavae. Ovarium ovoideum , ferrugineo-subvelutinum. Stigma terminale, sessile, emarginato-bilobum , lobis 
triangulari-ovatis , imberbibus. 

OBSERVATIO II. 

Cum in horto botanico Javanico agrum his arboribus consevissem, animadverti omnes fere arbores novellas primis annis, 
cumflorere coepissent, majorem partem masculos et paucissimos aut nullos simul femineos ferre flores et adultiori demum 
state sexum , ad quem pertineant , sive femineum , sen masculum , minus ambigue prodere. Gum his congruunt qua) obser- 
vavit V. 111. Hooker in ExoU Flor. II. \m in nota, e MS. Boxb.rghi desumta , in horto botanico Calcutta) duas arbores 
septem annorum prioribus duobus annis, cum florerent, nonnisi masculos, deinde vero tantum femineos flores fertiles 
genuisse. 

Descr. Arbor ^d altitudinem 30-40 pedum crescens, ramis divaricatis non admodum crebris, crassis, 
ramosissimis, comam pulcerrimam ovoideam obtusam formantibus. Cortea; trunci non crassus ' 
extus nigro-fuscus et tenuiter aciculatus , intus rubens, perinde ac folia modice aromatica , inci- 
sione suceum rubicundum in aere coagulatum et in colorem atro-sanguinetim transeuntem 
stillans. Hamuli tenues, debiles , tei etiusciili , ex virenti-cinerei , glabri. Folia alterna, subdi- 
sticha, patentissima, petiolis semipollicaribus teretiusculis facie interna sulco angustissimo exaratis 

46 



RUMPHIA. ^ 

insidentia, 3-4 poll, raro longiora, l-lf poll, lata, oblonga , superne in acumen rectum aut 
curvum attenuata, ad basin acuta rarissime obtusiuscula , supra intense viridia cum nitore. 
subtus pallide griseo-virescentia , subcoriacea , glabra , utroque latere venis 7-1^ simplicibus teneris 
arcuato - ascendentibus supra aciculato - immersis subtus prominentibus. Pedunculi petiolos 
longitudine adsequantes, in ramulis novellis axillares aut ssepius supraaxillares aut subinde 
evolutione aliquot foliorum suppressa laterales, aiterni , fernineis plerumque uni- raro bi-floris, 
mascuUs umbellato-subtrifloris aut, licet rarissime, veluti in racemo paucifloro dispositis. 
Racemos bifidos , axe incrassato, quales V. 111. Hooker depinxit, nunquam vidi eamque inflore- 
scentiam abnormalem judico. Flores omnino unisexuales, cernui , ex apice pedicelli bractea 
exigua semirotunda perianthio appressa caduca, albidi, inodori. Perianthimn ovoideo- aut 
interdum globoso-urceolatum , ore laciniis tribus rarissime quatuor brevibus triangulari-ovatis 
erecto-patentibus praeditum , substantias crassae carnosae , extus , perinde ac pedicelli atque ovaria , 
pube rara subtili strigosa obtectum , deciduum. Columna stammea longitudine basios Yentricosae 
perianthii, cylindrica , crassa, carnosa, albida , glabra, superne 9-1^ antheras lineares unitas 
birimosas gerens. Pollen globosum , obsolete punctatum , filis mucosis pellucidis intermixtum, 
sulphureum. Ovarium ovoideum, utroque latere linea depressa longitudinali e sinu stigmatis 
descendente, carnosum, intus infra medium loculamento parvo solitario exsculptum, pallide 
virens, stigmate sessili bilobo glabro terminatum : ovidum loculamentum accurate complens, in 
fundo ejus sessile , subglobosum , anatropum , plerumque solitarium , rarissime tantum duobus 
eidem ovario inclusis. Fructus penduli, magnitudine mali Persici minoris, obovoideo-globosi , 
utpote basi breviter in pedunculum 1^-^ poll, longum constricti, apice obsolete mucronati, 
sulco longitudinali parum depresso cincti, glabriusculi , ante maturitatem pallide virentes, tandem 
ex allutaceo-straminei et sulco duabus valvis aequalibus dehiscentes , quum semen illis contentum 
cum arillo laete coccineo apparens pulcerrimum praebet spectaculum. Pericarphim fere 4 lineas 
crassum , substantias solidae carnosae , albidum, succum viscidum adstringentem effundens. Semen 
ovoideo- aut ellipsoideo-globosum , nucamentaceum , arillatum , impressionibus arilli vermiculato- 
rugosum. Arillus , qui vulgo Macis dicitur , simul et fundo pericarpii et hilo spermico accretus, 
ex apice ad basin magis minusye alte in lacinias inaequales ramosas, modo satis late lineares , 
modo subulatas dilaceratus , recens substantiae carnosae , flexilis , coccineus ac splendens , siccatus 
luteo-croceus et corneus adspectu , fragilis, semen ita inyolvens, ut hoc inter aperturas irregulares 
hie illic appareat. Testa dura, subossea, fragilis, atro-castanea , splendens, nucleum arete cingens, 
ima hilo spermico circulari porrecto notata. Nucleus ex ellipsoideo-globosus , laevis, aetate vero 
longitudine aciculatus , cuticula simul tenuissima , quae arctissime ei adhaeret ejusque substantiae 
profunde est immersa, in colorem fuscum multo pallidiorem abeunte. Albumen nucleo conforme, 
durum , carnoso-farinosum , ex albicanti ac brunneo colore pulcerrime variegatum , paulo supra 
basin cavitate propria excipiendo embryo exsculptum. Emhryo7i hilo spermico approximatum , 
concayum, lacteum. Cotyledones carnoso-foliaceae , patentes, marginibus plicato-carinatis undu- 
latis. Radicula crassa, obtusissima, infera. 



2. MYRISTICA TUBIFLORA. Tab. 56. 

, M. foliis oblongis obtusiusculfe acuminatis basi attenuatis glabris, pedunculis axilla- 
ribus lateralibusYe paucifloris, perianthiis (masculis) cylindraceo-tubulosisj fmctibus 
cernuis ellipsoideo-elongatis rostratis glabriusculis. 

Habit. In sylvis uvidis Lowo in ora Guinece Novas di divo Zippelius reperta , cujus annotationibus in descriptione sequenti 
usus sum. Floribus friictibusque destituta facile hsec arbor ob simillimara foliorum formam confundi posset cum 
M.fragranti Hotjtt., a qua tamen jam eo difFert, quod nee cortex nee folia odore aromatico gaudent. Pra;terea 
Macis et Nuclei hujus speciei haudquaquam ita acri et grato aromate gaudent, quara illius. 

Descr. Arhor 30 pedes alta , M. fragranti simillima, ramulis identidem approximatis gracilibus 
glaberrimis , quorum tamen cortici color est magis atro-brunneus , subinde in cinereum vergens. 
Folia alterna, subdisticha , oblonga aut lanceolata , 3-6 poll, longa, 1-1| poll, lata, superne in 



MYRISTICA. 183 

acumen obtusiuseulum desinentia, basi acuta, coriacea, glabra, supra lucida, infra pallide 
viridula, utrinque obsolete penninervia, nervo medio in pagina prona perinde fere atque in 
adversa, licet non valde, prominente. Petioli subtorti, semipollicares et plerumque longiores. 
teretiusculi , angusto-canaliculati , glabri. Pedunculi axillares aut aliquantum supraaxillares . 
interdum laterales, solitarii , feminei (auctore Zippelius) uni- bi- aut triflori; masculi racemulos 
abbreviates sistentes, quorum axis sessilis, patens, petiole dimidie brevier sed multo erassior, 
mferne nudus ac lapsu bractearum minutarum ad exertum pedicellorum sessilium triangulari- 
ovatarum et pedicellerum cum his congruentium tessellatus, apice vero ejusmodi bracteis squa- 
maiformibus quadrifariam imbricatis adhuc obsessus, simulque aliquot pedicellos cernuos unifleros 
superne crassiores medio aut supra medium cicatrice elevata annulari (bractea; rudimentaris ) 
cinctes gerens. Perianthium masculum semipollicare , cylindraceo-tubulosum , coriaceum, ut 
pedicelli, bracteae, ovaria et pericarpia, externe squamulis minutis obsoletissime lepidotum, 
coriaceum , ex pallide-virenli-stramineum , ore laciniis tribus brevibus arrectis triangulari-ovatis 
concavis. Columna staminea perianthie paulo brevier, cylindrica, acuta, superne antherarum 
loculis parallelis striata. Fructus in pedunculis brevibus crassis cernui, ellipsoideo-elongati , apice 
rostrati, sulce longitudinali superficiali cincti, straminei punctisque ferrugineis leprosi. Pericar- 
pium substantia; solidae carnosas intus exalbida;, bivalve. Arillus completus, hie illic fenestratus, 
in lacinias inajquales ramesas arete incumbentes longitudinaliter partitus, ejusdem coloris et 
substantia; ac 31. frcujrantis sed longe minus grate aromaticus. Semen fere duos poUices longum , 
cyHndricum, vermiculato-rugesum , fumigalum, nitidum. Tosta tenuis , fragilis , nucleum arete 
cmgens. Nucleus semini cenformis, Iseviusculus , cinereo-fuscus , albumine duriusculo, intus 
colore sordide albicanti ac fusco-variegato , aromatico. 



3. MYRISTICA LEPIDOTA. Tab. 37. 

M. foliis lanceolatis longe acuminatis basi acutis discoloribus, floribus fasciculatis 
axillaribus, fructibus subsolitariis obovoideis et ramulis foliisque subtus ochrascenti- 
lepidotis. 

H»B.r. In ora Guineas Nov,, vicinisque insulis, ubi hanc speciem primus investigavit Z.ppel.m. Proximis duabas est affinis 
sed fohorura pagina inferior! subsericeo-lepidota et minoribus fructibus satis diversa. Arillus perinde ac nucleus 
sapore grato aromatico, Nucium moschatarum officinalium baud absimili , sed minus intenso, gaudent. 

Descr. Arbor procera, 30-70-pedalis. Rmmdi t^nxxei, alterni , patentes, teretes, e fusco brunnei 
ac.culato-str.ati, lenticellato-punctati , glabri, ci.-ca apices petiolosque foliorum novorum atque 
haec ipsa pube subtili sericea pallide-ferruginei. Folia ^-4 j^oW. longa, circiter 1-11 poll feta 
lanceolata, apice plerumque in acumen longum producta, basi acuta aut in petiolum semi- 
polhcarem canaliculatum attenuata, coriacea, ubi centeruntur odoris leviter grato-aromatici in 
pag.nd superiori glabra nitida venis aciculatis tenerrimis, in paging dersali distinctius venosa et 
.nstar fol.orum (lUOvunAnm Elmagnorum subsericee-lepidota , coloris tete-echrascentis , qui in 
foliis adultieribus ad argenteum vergit. Pedunculi sexus feminei (qui soli cum fructibus aut 
.mperfecte evolutis , aut maturis, mihi innotuerunt) axillares , foliorum lapsu laterales, solitarii 
brevissimi, crassi, inferne cicatrisati , ex apice pauciflori, ut flores atque ovaria ech.aceo- 
subtomentos.. Pedicelli vix lineam lengi, teretes, apice bractei brevi lata obtusa perianthie 
appressa exiguft decidua. Perianthium ad basin ovarii evoidei uniovulati cicatricem circularem 
rel.nqu.t. Stigma terminale, sessile, parvulum, abbreviato-cenicum , ema.ginato-subbilobum. 
Baccm ped.cell.s brevibus incrassatis insidentes, plerumque solitaria; , arrecta; , circiter 1 i poll, 
longs, elongato-oboveidea;, apice in mucronem brevem lateralem desinentes, utroque btere 
sutura superficiali depressa inscripta;, echraceo-lepidotae , monosperma^. Pericarpium substantia; 
carnosa; selidiuscula; crassa;, supra basin obconicam selidam (qua; spermephorum fmgit cui 
semen obliquius insidet) loculamento ellipsoideo semine replete, tandem exarescens et sutura in 
duas valvas dehiscens. Semen ellipseideum , non pollicem longum, nucamentaceum , arillatum 
Arillus completus, carnosus, rutilus , deinde creceus, semen includens . sed eo mode ut hie illic 



184 RUMPHIA. 

per ejus fissuras conspici possit , supra basin indivisam multifidus : laciniis linearibus, inaequalibus , 
superne laceris. Testa tenuis, fragilis, castanea , splendens , ab impressionibus arilli flexuoso- 
tuberculata , extremitate inferiori hilo spermico subrotundo depresso et spermotylio minuto 
simplici tuberculiformi insignita. Nucleus testae conformis , profunde rugatus, cuticulae intime 
unitus plandaceus , inferne ad cicatriculam stomatis umbilicatam pallidior. Chalaza in extremitate 
superiori posita, superficialis , depressa, appendice minuta cutanea instructa. Albumen carnoso- 
farinosum, durum, grate aromaticum, ruminatum , e colore albicanti et rufescenti variegatum, 
basi ampla cavitate recipiendo embryo exsculptum. Emhryon parvum , in inferiori seminis 
extremitate excentricum, erectum , patelliforme , eburneum. Cotyledones h'maB ^ carnoso-foliaceae , 
distantes, concayse, in cupulam ore subundulatam concretae, subpellucido-punctatae. Radicula 
abbreviato-cylindrica , crassa , infera. ^ 



4. MYRISTICA INERS. Tab. 58. 

M. foliis oblongis lanceolatisve obtusiusculis rarissime acutis basi attenuatis glaberrimis^ 
floribus fasciculatis axillaribus ^ fractibus subsolitariis elongato-oyoideis obsolete ferru- 
gineo-puWerulentis Bl. in Bjdr. Flon Ned. Ltd. p, SyS. 

Lakka montanorum Javanorum. 

Habit. In sylvis inferioribus montis Salak, nee non raontium Serihu, quorum jugum non admodum sublime raultis arduis 
cacum.inibus in provincia Buitenzorg exsurgit. Plantam feraineam mense Junio florentem, Martio vero fructus 
gestantem inveni; masculos flores nancisci non potui. Maxime accedit ad M. insijjidam Rob. Br. Tam Macis, quam 
ipse Nucleus et folia virtutibus aromaticis levissimis gaudent , arescendo plane evanescentibus , quod nomini ejus 
ansam dedit. 

Descr. Arhor procera, saepe amplius 120 pedes alta, in coronam deliquescenti-ramosissimam divisa, 
ramis cylindraceis , cortice fusco rimoso, glabris. Ramitli ultimi sparsi , teretes, inferne glabri 
et nigro-virescenti-maculati , in innovationibus floribusque axillaribus tomento brevi ferrugineo 
obsessi. Folia formae indicatae , 3-4 poll, longa, l-l|poll. lata, obtusa aut obtusiuscula , raro 
acuta , basi in petiolum semipollicarem teretem obiter canaliculatum attenuata , coriacea , glabra , 
supra intense yiridia cum nitore , costa subcanaliculata venisque lateralibus yix conspicuis , in 
pagina dorsali pallidiora costa magis prominente Ycnisque tenerrimis simplicibus curvatis : siccata 
supra inter venas immersas aciculato-reticulata , infra simplici ter pennineryia. Inflorescentia 
feminea fasciculis breyibus axillaribus bracteatis paucifloribus sive racemulis contractis constat, 
quorum plerique flores peracta fecundatione decidunt. Pedicelli 1-1^ Hn. longi, crassi, sub- 
clavati, ima articulati, ad articulationem et apice sub perianthio bractea lata circulari yix 
prominenti instructi, subtriquetri. Perianthium oyoideum, ore trifidum , coriaceum, extus 
ferrugineo-yelutinum , intus glabrum ; laciniis oyatis , acutis, erectis. Ovarium oyoideo-conicum , 
sulcis aliquot inscriptum, crassum , carnosum, ferrugineo-pubere , supra basin unioyulatum. 
Ovulum elongato-ellipsoideum , yertice in extremitate inferiori funiculo umbilicali excurrenti 
di^nmn. Stigma terminale, sessile, obtusum, obsoleto-emarginatura , glabrum. Baccce pedunculis 
breyibus incrassatis insidentes , subsolitariae , arrectae , raagnitudine Pruni domestici^ elongato- 
oyoideae , superne mucrone incuryato rostratae , hinc gibberae , illic sulco parum depresso notatae , 
yirescenti-ochroleucae et aliquantum ferruginoso-pulyerulentae. Pericarpium crassum, carnosum, 
duriusculum, tandem sutura longitudine biyalyatim dehiscens. Seme^i nucaceum , cylindraceo- 
ellipsoideum , arillatum. Arillus completus , carnoso-foliaceus , kermesinus , inferne cupuliformi- 
integer, superne in lacinias spatulatas partitus, inter quarum sinus testa conspicitur : has laciniae 
longitudine obiter sulcatae , apice rotundato-sinuatae et hie extremitati superiori seminis imbricato- 
incumbentes. Testa subossea, impressionibus arilli flexuoso-rugata , fusco-spadicea , ima hilo 
spermico depressiusculo notata. Nucleus testae conformis, subrugosus, sordide rufescens. Albumen 
e substantia albida subcornea et cuticula3 processibus rufescenti-spadiceis ruminatum. Embryon 
in basi albuminis sublateralis positum , in solo fructu maturo, quem explorandum habui, 
accuratius describere neglexi. 



MYRISTICA. 185 



5. MYRISTICA FATUA. HOUTT. Tab. 59. 

M. foliis elliptico-oblongfs acuminatis basi acutiusculis subtus ochra.scenti-sericeo- 
epidotis, flonbus fascicuktis axillaribus, fructibus elongate -ellipsoideis ferrugiueo- 
tomentosis Houtt. Nat. Hist. Tom. II. Part. 3. p. 337. 

Myristtca spadicea Bl. in Bydr. Flor. Ned. Ind. p. Sll . 

Myristioa officinalis Gmkt^. (tantummodo quod ad Synon. Kvuvnn) de Fruct. et Sem pi I p I94 

Myristica dactyloides G«™. (omnibus exceptis Synon. qua. ad plantam Malabaricam pertinent) 

de Fruct. et Sem. pi. I. p. 193. tab. 41. (Nuclei analysis, cum Pericarpii descriptio ad V. mala- 

baricam sit referenda. "\ 



sit referenda. ) 

MyrisUoa tomentosa Thunb. (ut apud sequentes auctores quod ad plantam moluccensem , nempe Synon 
frb.Amb.) Act Holm. 1782. p. A^.-Ejusd. Dissert, de BIyrist. p. 4.- W.lld. Sp J IV 
2. p. 870. — Spr. Syst. Veg. III. p. 65. ^ ' ' 

mux moschata fructu oblongo C. Badh. Pin. p. 407. — Raj. hist. pi. II. p. 1323. 

Nu^ myristica mas Cms. Exot. Lib. I. p. 14 cum fig. _ R„mph. Herb. Amb. 11. p. 24. tab. 0. 

Pala Fuker Bandanensium ; Pala Lakki Lakki Malaicorum ; Palala et Pala Utan Amboinensium. 

Habit. Praecipue loeis montanis insularum i?«.<^«, R™.h,o auctore in aliis quoque insalis Moluccis, quamquam non 
c„p,ose P anta „,ascula, oujus .olius figuram hie exhibeo, cum ramuli fructiferi 1. e. Herl. An., 1 depTrhi 
adhuc m Java commoranti ex BanM raissa est, ubi fere semper florere dicitur. ^ ' 

OBSERVATIO. 

Huic planta, cam alius aliud nomen imposuerint Ho„™™ anno 1774, To.^ekc vero anno 1782, e vulgari norma illud 
pr^ferendum v.detur, quo fac.o aliud quoque nomen plant, oecidentali, anuo 1788 a Swabtz ita dicta,, si ha3c ver J 
hocce Genus referenda sit, tribuatur neeesse est. Pr.terea plant, inter se revera divers, nomine M. Umonto... Tel. 
hue usque confus. esse videntur. Plauta moluccensis ab ilia Horti Malai. To,n. IV. Tab. S. proeul dubio est diversa 
s,qm cm an.ba, eum magnitudine foliorum, turn fructuum inter se differunt, qui in plan..^ malabaricA nuM t u^ 
vrtute aromafca gaudent. R..,™,„s quidem hoe di.er.o .olo .C eU,naU tribuendum esse existimat , quod m h eo n u 
vc„s,mxle v,detur, quo magis inflorescentia in Ro.on libro dcpicta , lieet eruda , ab ilia plan,, nostr. molueeensis div r" 
cernitur. Qu. cum ita s.nt cumque character a Thotberg M. tomentosce sua, adseriptus plant, malabarica, min,„ n.,> ' " 
esse videatur, siquidem ex HoHo MalaUrt.o non patet, an fruetus ejus tomento sint obdueti (1), „„n,cn ei a LaTb" 
impositum revoeandum raihi videtur. Huie itaque M. Malaiariea. L.„. maxime sane affinis est M falun H„ 
et aliis quibusdam , quas omnes breviter recensere a re non alienum videtur. ' ' "'" """ 

.1. M, malaharica : folii 



1 . . ,. X T ^ ^ ^ " ' ^ cyi»osis axillaribus, fructibus ellipsoideis ffortasso 

sUhrmscuhs) Urn. Jet. Paris. 1788. p. m%-^Ejusd. '^ '■ — — " P <Ji«cis ^lortasse 



ipUcis utrinque atteiiuatis glabris, f 

boL IV. p. 388. a. 

Nux myristica major spuria Malaharica Raj. hist. pi. II. p. 1524. g. 
Panam-palca Rheed. Hort. Mai. IF. ^.9. tah. S. 

spe!rm'u :;;*!: ;r~ ""'" """ """^ '""• '^""- "" '' '■ '''■ ^"'^' ^-"^ ""-= •="^'"'" "•' --j--'- 

Habit. Ubivis in sylvis Malabariae. 

2. M. macrocarpa. 

Nux Myristica quarta , sen oUoncja, et maxima ex monte Balete ad St. Mathaeum collecta Gamell Frut et Arb i» T 
Luzone nascent, in Raj. Append, hist. pi. Ill, ^. gg. - - . n ins. 



aentosam esse perhtbet L.sukck , lieet earn nonnisi ex Hort. Malah. sc cognovisse fateatur, itaque verbis Rhe 
exphcationem , qualis iis tiibui non possit. Ifec enim sunt ipsius Rheedii verba I. c. p 10 « Fruetus bini te 
ioba^rent, oblongo-rotundi , ae ovo anserino cum forxBa turn inagnitudine baud absimiles, extus viridi-flave. 

Ill ac pulvmato, saporis acido-adstringentis, odorisque ingrali, tecti, juglandis aut persici in modum, cet. » 



186 



RUMPHIA. 



Habit Loco indicato in Iiisulis Philippinis. Ceteroquin species valde dubia , quippe cujus character ex brevi annotatione 

sacerdotis Camello cognosci nequit. Neque sane multura a prsecedenti differre videtur. An vero planta ex Borongd 

foliis cubitalibus fere bipalmari-Iatis identidem ad banc speciem sit referenda, neque minus est incertura, nee mihi 

quidem verisimile videtur. 

a M. phiUppensis : foliis elliptico-oblongis acutis glabris , fructibus globosis axillaribus subsolitariis tomentosis Lam. 

Jet. Paris, 1788. p. mi.—Bjusd. Enc. hot. IF. p. S87. 2. - Willd. Sp. pi. IV. part. II. p. 870. B. — Spr. Syst. 

Veg.III.p^ 65.16. 

Nux Myristica minima seu Camansa altera Camello in Raj. Append, hist. pi. III. p. 58. S. 

Habit. In Insulis Philippinis. Nondum constat, an hue etiam referenda sit Nux Myristica minor, seu foemina, Indis 
Dooghan bahay, Maragondonensihus Camansa ejusdem auctoris l. c. %. — Hsec planta licet foliorum forma et M.fatucB 
HocTT., et modo citatae sit similis, ab omnibus tamen satis distinguitur baccis subrotundis longe minoribus. 

4. M. succedanea : foliis eUipticis utrinque acutis subtus ex-albido-ochrascenti-lepidotis , fructibus ovoideis (s. globosis 
cum acumine) supraaxillaribus subsolitariis rufo-tomentosis. 

Habit. In monte Tidore insulse Moluccae ejusdem nominis a Viro CI. Reinwardt reperta. M. fatuw Hoctt. quam maxime 
affinis, sed foliis minus elongatis, venis hand adeo crebris, fructibus minoribus magis ovoideis, me quidem judice, 
specifi'ce ab ilia diversa. Nuces satis aromaticse, iisque indigena? nucium moschatarum officinalium instar utuntur. 

5. M. subcordata : foliis oblongis subacuminatis basi subcordatis s. rotundatis subtus fuscescenti-glaucis ramulisque 
subtomentosis, floribus glomeratis axillaribus ( masculis tubulosis ), fructibus sessilibus elongato-ovoideis dense ferrugineo- 
lanuginoso-tomentosis . 

Habit. In sylvis maritimis GuinecE Novcb a divo Zippelius reperta. A. M.fatud Hoctt., ad quam proximo accedit, foliorum 
basi lata plerumque subcordata, venis magis transversalibus , fructibus non pedicellatis pedunculo brevissimo com- 
muni axillari insidentibus, denique etiam forma elongato-lubulosa perianthii florum masculorum distinguitur. 

6. M. morindcefolia : foliis oblongis (maximis) acuminatis basi rotundatis s. obiter subcordatis subtus ramulisque pallide 
ochrascenti-lepidotis, fructibus pedicellatis elongato-ellipsoideis ochraceo-furfuraceis. 

Habit. Etiam a Zippelius in Guinea Nova reperta. Praecedenti quam maxime affinis, sed longe robustior, ramulis non 
tomentosis, neque etiam foliis in pagina dorsali, quorum venae sunt longe distinctiores ac subtus circa marginem 
reticulato-anastomosantes. Denique baccae subtus minus sunt latiusculae, neque sessiles, sed brevi pedicello pedun- 
culo communi insertae, non ut illae lanuginoso-tomentosa3, sed furfuraceae. 

Post breve m hunc digressum, qui mihi ob intimam omnium harum specierum affinitatem non supervacaneus videbatur, 
ad accuratiorem descriptionem ipsius M.fatuw Holtt. redeamus. 

Descr. A?^bor trunco alto , auctore Rumphio , inferne supra terram . Rhizophorarum instar , radicibus 
adventiTis innumeris digitum crassis cinereo-fuscis suffidto , superne in comam inconspicuam ex 
paucis ramis crassis soluto. RamuU floriferi calami scriptorii crassitudine , teretes, e fusco- 
rufescentes, intus inanes , inferne glabriusculi , ad apices, aeque ac gemma terminalis e foliis equi- 
tantibus formata, pube brevissima rufescenti obsessi. Folia alterna, patentia , spithamam usque 
ultra pedem longa.^ 3-4^ poll, lata, acuminata sive cum acumine brevi obtusiusculo , ima acutiu- 
scula, integerrima, margine subundulata, coriacea, discolora, 15, nonnulla ^0 paribus venarum 
simplicium oblique ascendentium parallelarum , supra glabra , nitida , intense viridia , in pagina 
dorsali ex rufescenti-ochraceo-lepidota , costa elevata venisque coloris virescentis : pagina 
foliorum inferior taclu satis est velutina , inprimis novorum , quorum color ochraceus aetate in 
sordide albicantem transire videtur. PetioU ^-fere pollicem longi, crassi, teretes, facie interna 
profunde canaliculati. PeduncuU axillares , solitarii, breves, petiolis crassiores, erecto-patentes , 
ex rachide hemisphaerica , in planta mascula deinceps abbreviato-conica , in quovis pedicello 
ima 1-bracteata capitato-multiflori, ut flores cum pedicellis bracteisque caducis, tomento ferrugineo 
obsessi. Flores dioeci, in apice pedicelli 1-^ lineas longi bractea exigua lato-ovata obtus^ appressa 
praediti. Perianihium masculum ante anthesin ovoideo-globosum , in statu aperto campanulatum , 
coriaceum, intus striatum et glabrum, limbo patenle tri- aut interdum quadri-fido, laciniis 
triangulari-ovatis , acutis. Columna staminea perianthio paulo tantum brevior , crassa, stricta, 
carnosa, acute-cylindrica , antheris ferme novem linearibus columna? secundum longitudinem 
sursum adnatis rimis duabus inscriptis. Flores femineos non habeo. Fructus solitarii aut 
2-3 pedunculo incrassato capitato-insidentes, lapsu foliorum plerumque laterales, arrecti, circiter 
duos poll, longi, ellipsoidei s. elongato-ellipsoidei , dense ferrugineo-tomentosi. Pericarpium 
substantiae crassse tenacis coriaceae , incisione lactescens , ad latera crassissimum , sutura depressa 
longitudinali duabus valvis dehiscens. Semen elongato-ellipsoideum , arillo completo dilacerato 
membranaceo-carnoso aurantiaco insipido non grate-aromatico velatum. Testa semini conformis, 



MYRISTICA. 187 

nigro-fusca, crassiusciila , dura, tuberculato-rugosa. Nucleus saporis acerbi levissime aromatici, 
cinerascens, cylindraceo-ellipsoideus, mgosus, hiiic convexus, inde sulco depresso inscriptus. 
Albumen durum, faririosum , album, fissuris angustis, in quas appendices fuscjB culiculae pene- 
trant ruminatum, ima supra basin loculamento ampio recipiendo embryon exsculptum. Embr^on 
acetabuliforme , cotyledonibus carnoso-foliaceis , undulato-plicatis. 



SECT, IL RNEMA- 

i^/ore^ unibracteati. Jnthercem apice columnae radiato-divergentes. Ovarium simplex, 
stylo nullo aut brevi termioatum. Stigma in aliquot lobos sive denies breves divisum 
Cotjledones planae. 

6. MYRISTICA (Knema) glauga. tab. go. 

M. foliis oblongis lanceolatisve ntrinque acutiusculis aut subacuminatis glabris subtus 
glaucis, floribus fasciculatis axillaribus 8-io-andris, fructibus ellipsoideis et ramulis 

foliisque novellis ochraceo-pulverulentis Bl. in CataL Hort. Buitenz. p. iii. Ejusd. 

Bjdr. Flon Ned, Ind, p, 5^6, 



Klappa Tjimi hedja , sive Kimokla aut ^^>^ Kuhan 



montanorum in occidentaiibus JavaB provinciis. 



IT. Formosissimam banc speciem compluribus locis moiitanis Javce occidentalis reperi, veluti in sylvis intactis inferio 
ribus pone vicuin jugis impositura Kapang-dungang in monte Salak, etiam circa Tugu in radicibus montis Cede et in 
monte Pangaranghu in agro Preangerano circa Tjisambang, porro in monte Parang et circa Tjiradjas in provincia 
Krawang, Semper fere florere videtur; fructibus autem maturis ornatam prtecipue mensibus Decerabri ac Januaril 



OBSERVATIO. 

Haec planta nostra M. cinerecB Poir. valde affinis est : praecipue vero a J/, globularid Lam. Act. Paris, 1788. p- 162. 
tab, 9., a SoNNERAT in Java collecta , foliis non adeo angustis parum aut vix differre videtur. Itaque alterutrum horum 
nommum abolendum erit ; neque meum toUere dubitassem, nisi illud Lamarckh nomen potius Palais globzdar ice Herb 
Amb. II. p. 28. tab. 9. tribuendum esse crederem, quae ab eodem Lamarck ad plantam Javanicam citatur. Amke vero 
inter se valde differunt, quod jam inflorescentia plane dissimilis ostendit. Neque minus perperam plantam Javanicam a 
Lamarck descriptam tanquara varietatem ad Myristicam microcarpam suam retulit Wuldenow Sp. pi. IF. p, 871. Illud 
vero dijudicare non aiideo, an sola species Knema a Loureiro notata a planta Javanicd nostra sit di versa, cum non nisi 
exemplorum, quibus usus est, inspectione de ilia re statui poterit, qua? eo magis est necessaria , quo major plurimarum 
hujus sectionis specierum inter se est affinitas. Sic tres alias in manu habeo, qua? cum ilia facillime confundi possint, do 
quibus idcirco pauca referre non alienum existimo. 

1. Myristica (Knema) Sumatra7ia. 

M. foliis ovali-oblongis subacuminatis basi subrotundatis glabris subtus cinerascentibus, floribus fasciculatis axillaribus 
12-lS-andris. 



Habit. Locis montanis agri Padangensis nostri in Sumatra a V. CI. KouTnALS nomine M. glaucw Bi. collecta. Gum hac 
revera maxima gaudet affinitate, sed folia longe sunt majora, utpote ^-pedem longa et 3-ultra 4 poll, lata, neque 
unquam flores masculi, quos solos vidi, octandri sunt aut decandri, verum quindecim rarius duodecim aiitheras 
liberas stellatimexpansas continent. iNum forte aut ha^c, aut antea descripta species Knema glaucesccns Jackit ex Ptdo 
Penang esse posset ? 
2. Myristica (Knema) intermedia. 

M. foliis oblongis lanceolatisve utrinque subattenuatis glabris subtus griseo-virescentibus, floribus fasciculatis axillaribus 
11-13-andris, fructibus piriforraibus ochraceo-pulverulentis. 
Kimokla sundaice. 



BIT. In sylvis inferioribus montis Salak et universe in jugo montium, quod per Javam occidentalem secundum longitu- 
dinem extenditur, nee non in montibus calcariis liuic jugo vicinis, veluti in monte umbrosis nemoribus consito prope 



188 RUMPHIA. 

Tjcunpia, qui vulgo notus est ob nidos hirundinum esculentos, quorum magna copia ex altissimis ejus cavernis con- 
quiritur. Hujus arboris licet forma foliorum et totus omnino babitus cum M, glaucci congruat, prirao statira conspectu 
florentes inter se dignosci possunt, siquidera ilia floribus gaudet longe majoribus quam M. glauca elM. sumatrana, 
qui perinde ac summitates ramulorum tomento ferrugineo leproso densiori sunt obducti. Ad hoc antheris plane alia 
est forma, quarum quidem connectivum est latius atque apice subdilatato-obtusatum. Ceterum M. lancifolice Poir. 
valde affinis videtur. 

3. Myristica (Knema) longifolia Wall. 

M. foliis majusculis oblongis obtusiusculis s. obtuse-acurainatis basi subrotundatis supra glabris subtus cinerascentibus 
et ad costam fusco-tomentosis , floribus fasciculatis axillaribus 12-15-andris. 

Habit. In montosis i5'/Z/e^ Bengalise interioris. Prsecedenti specie ab omni parte longe robustior haec foliis magnis ^-1 
pedeni longis subtus ad costam tomento fugaci obsessis et floribus majoribus facile dignoscitur. 

Descr. Arbor 30-50 pedalis. Rami fusco-cinerei , rimosi, glabri. Ramuli alterni, teretes , flexuoso- 
striolati , glabri , ad apices , sicut pagina dorsalis foliorum novorum , petioli et pedunculi cum 
floribus, pulvere subtili ferrugineo vel intense ochraceo obtecti. Folia 3-6^ poll, longa, 1-^ poll, 
lata , apice modo acuta aut acuminata , modo obtusiuscula aut obtuse acuminata , basi plerumque 
magis minus ve attenuata rarissime rotundata, coriacea, plana, glabra, supra aliquantum nitentia 
ac saturate viridia , in pagina dorsali glauca aut interdum , quarundam Castanearum Javanicarum 
foliorum instar, subargentea, qua venae creberrimae arcuatae prominentes venulis transversis 
subtilissimis sunt conjunctae. Petioli fere semipollicares , canaliculati. Fasciculi solitarii aut 
geminati, raro terni, axillares, masculi plerumque pluribus floribus formati quam feminei , 
quorum axis fere indistinctus est , cum hie in masculis minus sit abbreviatus , conicus aut tantum 
tuberculiformis, bracteis minutis semirotundatis imbricatis squamaeformibus fugacibus obsessus et 
post horum lapsum tessellato-cicatrisatus. PedicelU 1-flori, ima articulati, florum masculorum 
^ - 3 lineas longi , graciles , supra medium bractea minuta oyata instructi , florum femineorum 
breviores, sed multo crassiores , subangulati , bractea majori perianthio magis approximate 
appressa fugaci. Flores parvi, dioeci, valvato-tri-, rarissime quadri-fidi, coriacei, extus ferrugineo- 
lepidoti, intus glabri et ochroleuci. Flores fnasculi : alabastra ovoideo-globosa , obscure triedra. 
Perianthium campanulato-rotatum , intus striatum et in fundo circa columnam stamineam 
tumescentia annulari ;^ laciniis triangulari ovatis , acutis , aequalibus , concavis , patentibus , apice 
subincrassatis. Coluinna staminea brevissima, purpurascens , tubo perianthii abbreviato inclusa, 
inferne triedra, apice depresso-disciformis et margine rotato-octo- aut decem-fida. Antherce 
laciniis columnae perbrevibus horizontaliter patentibus postice longitudinaliter adnatae , subaequi- 
longae , oblongo-ovatae , obtusae , extrorsum duabus rimis parallelis secundum longitudinem 
dehiscentes. Flores feminei : alabastra turbinata, obsolete triedra. Perianthium tubuloso- 
campanulatum , limbi laciniis ovatis, acutis, crassis , patentibus, deciduum. Pistillum inclusum. 
Ovarium ovoideum , ferrugineo-lepidotum , supra basin latam elevatione angusta annulari vix 
conspicua : ovariis, quorum substantia crassissima est et carnosa, secundum longitudinem 
persectis, in axe eo ipso loco , quo annularis ista elevatio ovarium cingit, positum cernitur ovulum 
ellipsoideum , vertice in extremitate inferiori ope funiculi umbilicalis brevissimi crassi excurrentis 
fundo loculamenti affixum. Stigma terminale, sessile, discoideum , radiato-quadri- aut quinque- 
cuspidatum, glabrum , diu persistens. Baccce solitariae aut binae ternaeve axillares, lapsu foliorum 
laterales, pedicellis {-^ poll, longis satis crassis teretibus superne cicatrice circulari inscriptis 
rectis aut cur vatis insidentes, 1 ^-H poll, longae , ellipsoideae, apice obtusae et hie plerumque 
gibbere sive mucrone laterali praeditae , ima rotundatae aut interdum , licet obiter, in pedicellum 
attenuatae , secundum longitudinem sutura superficiali elevata cinctae , pulveraceae , ochroleucae , 
monospermae. Pericarpium initio substantias firmae carnosae, extremitate superiori crassius, 
arescendo duriusculum , corticatum , latere per suturam elevatam valvis duabus navicularibus 
magis minusve patentibus, quae ad basin facile sejunguntur, dehiscens. Arillus completus, totum 
semen arete obtegens, secundum longitudinem inaequaliter multipartitus , carnosus, puniceus, 
ima basi circa hilum sulphureus, levissime aromaticus. Seme7i nucaceum , ellipsoideum, ope 
arilli fundo pericarpii affixum. Testa dura, nigro-fusca , vasis vermicularibus rugulosa, dorso 
sulco superficiah et in extremitate inferiori hilo parvo depresso-circulari inscripta. Cuticula 
membranacea, rufescens, nucleo arctissime adnata et intra ejus substantiam plicis suis internis 
alte demersa. Nucleus testae cpnformis, subrufescens , obsolete rugosus , dorso extremitatem 



MYRISTICA. 189 

superiorem versus sinu angusto perforatiis, per quern innumera vasa capillaria cuticulse in 
albumen penetrant. Albumefi crassum, ruminatum, inodorum, albido-rufeseenti-variegatum , 
saporis acris , sectione verticali sinu ex extremitate superiori oblique intranli raaterie Crustacea 
repleto semibifidum. Embryon minutum, in extremitate albuminis inferior! extraaxile. Coty- 
ledones ovatae, foliaceae, distantes. Radtcula brevissima , obtusa, ab hilo spermico aliquantum 
remota. 



7. MYRISTICA (Knema) laurina. tab. ei. 

M. foliis elliptico-oblongis acuminatis rarissime obtusis basi acutis vel obtusis aut 
subcordatis subtus glaucis et in venis stellato-tomentosis, floribus fasciculatis axillaribus 
octandris, fructibus elongato-ellipsoideis ramulisque rufo-tomentosis. 

Myristica tomentosa Bl. (non Thunb. ) m Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 577. 
Sapie, alias Kianging aut Lakka, nee non Kimokla indigenarum Javanorum. 

Habit. Praeeipue in solo calcario in Java atque insula Nusa-Kamhangan, et in radicibus altiorum Jav£B montiura. Semper 
fere florens invenitur, rarius cum fructibus, quibus aves cupide insidiantur. 

OBSERVATIO. 

Hanc olim speciem plantam a V. CI. Thunberg nomine M. tomentoscB descriptam, quce eadem est ac M.fatua Houtt., 
credideram. Et magna sane ei cum hac intercedit similitudo, sed fructus longe minores vix pollicares satis earn distin- 
guunt. Foliorum magnitudine ac forma maxime varia est, quae res inprimis ab setate plantee pendere videtur : sic etiam 
pubescentia stellata in pagina dorsali foliorum alias valde manifesta, alias vix eonspicua est. Habitu tanta ei cum coraplu- 
ribus Laurineis Javanicis est similitudo, ut, nisi structurara florum aniraadvertas, facile earn cum his confundas. 

Descr. Frutex, interdum arhuscula , xd^mx?. sparsis aut subinde verticillatis , glabris, qui transsecti 
guttas aliquot succi stiptici rubicundi effundunt, supremis, ut et ramulis lateralibus teretiusculis 
petiolisque, tomento denso fulvo furfuraceo obductis. Folia petiolis brevibus teretibus obsolete 
canaliculatis insidentia, in plantis novellis ferme pedalia et circiter 4 poll, lata, in adultioribus 
modo 3--5ipoll. longa, 1^-2^ poll, lata, semper fere apice acuminata aut acutiuscula, raro 
obtusa, quemadmodum et basis obtusa aut rotundata subcordatave raro subcuneata esse solet, 
formse ellipticae aut oblongae , varie patentia, utrinque simpliciter venosa , plana, supra glabra , 
lucida, intense viridia, subtus cassia ibique praeeipue in costa venisque arcuatis prominentibul 
tomento furfuraceo ochrascente obsessa -, quae pubescentia cum foliorum tum ramulorum setate 
in colorem fumigatum abit. PeduncuU axillares, solitarii, petiolis multo breviores et crassiores, 
initio bracteis parvis squamaeformibus tomentosis obsessi, deinceps harum bractearum et nonnul- 
lorum pedicellorum lapsu cicatrisati , capitato-multiflori. Flores dioeci , extus dense ferrugineo- 
tomentosi, intus punicei, substantiae crassae coriaceae, sub perianthio simplici bractea parva ovata 
obtus^ appressa instructi. — Masculi i^3i\x\o longius pedicellati quam feminei , perianthio formce 
turbinato-globosae aut obconicae, tri- rarissime quadrifido, laciniis triangulari-ovatis , acutis, con- 
cavis, erecto-conniventibus. Columna staminea centralis, erecta , inclusa, crassa , inferne striata, 
apice depresso-peltata et ad marginem in octo, rarius septem, denticulos minutos obtusos 
arrectos extrorsum antheriferos fissa. Afithercv ellipsoidea?, longitudinaliter adnatae, subaequilongse, 
biloculares; loculis appositis , parallelis , postice rima longitudinali completa dehiscentibus. Flores 
feminei : masculis majores , subsessiles. Peria^ithium tubulosum , ^longato-ovoideum , ima circum- 
scisso-deciduum : tubus ventricosus , ovarium arete cingens : U7nbus arrectus , trifidus , laciniis 
lineari-lanceolatis, obtusiusculis, concavis. Ovarium ovoideum, subinde obsolete triedrum, setis 
appressis ferrugineisconglutinatis hirtum, inferne in gynophorum perbreve crassum nonnisi pistillo 
longitudine persecto conspicuum constrictum. Ovuhtm solitarium , minutissimum , ellipsoideum , 
in axe ovarii super gynophoro modo dicto positum, ubi vertice in extremitate inferiori ope 
funiculi umbilicalis adnati affixum est. Stylus terminalis, brevis, crassus , teretiusculus, sulco 
longitudinali inscriptus , glaber, diu persistens. Stigma obtusum, subincrassatum , dentibus 

48 



190 RUMPHIA. 

aliquot inaequiloiigis obtusiusculis excisiim, imberbe. Baccw singula? aut binae lernseve pedunculo 
communi crasso axillari fasciculatim insidentes , arrectae , pollicares , forma elongato-ellipsoidea , 
inferne in pedicellum brevem parumper attenuatae, apice obtusae apiculo stylari minuto laterali, 
ex quo utrinque stria elevata superficialis descendit, per quern pericarpium denique dehiscit. 
Pericarpium coriaceum , bivalve , extus tomento brevi denso furfuraceo ferrugineo obtectum , 
intus Isevipatum. Semen fundo pericarpii insidens, ellipsoideum , arillatum : ar^7/^^^ completus , 
semen totum obtegens, rutilans, inferne integerrimus , apice fissus, membranaceo-carnosus , 
insipidus. Testa tenuis, fragilis, fusca, nitida, hie sulco longitudinali et in extremitate inferiori 
hilo subrotundo superficiali notata. Albumen carnosum, inodorum, a cuticula membranacea 
punicea sejungi nequit , cujus pi ocessibus in fissuras suas penetrantibus ruminatum est et eleganter 
albido-coccineo-variegatum. Emhryo7i parvulum, in basi albuminis excentricum. Cotyledones 
binae, ovato-oblongae , planae, foliaceae, integerrimae , distantes. Radicula brevissima, tviberculi- 
formis, infera. 

SECT- III. PYRRHOSA- 

Florum pedicelli ebracteati. Jntherce margine repando columnae apice depressae 
adnatae. Omrium saepe duplex, altero plerumque abortivo. Stigma sessile, indivisum aut 
obsolete emarginatum. Cotyledones planae. 

8. MYRISTICA (Pyrrhosa) JAYANIGA. Tab. 62. 

M. foliis (brevissime petiolatis) oblongis falcato-acuminatissimis basi subrotundatis et 
fructibus globosis ramulisque glabris, floribus glomerulato-paniculatis Bl. in Bjcb\ Flor. 
Ned, Ind. /?. 576. 

Klappa Tjoun indigenarum. 

Habit. In sylvis regionum humiliorum Javae et passim etiam prope maris lifora, ubi semper fere florens conspicitur. 
Maxima ei est affinitas cum M. aruand (vid. Rdmph. Auct. p. S6. tah, '^h.Jig. S.) nee non cum M, glabra, quarum 
tamen utriusque folia basi sunt acutiora et longius petiolata, floresque raajores quam M. Javanicw, Propemodum 
inducer, ut semen a GjERtner Fruct. et Sem. p, 195. tah. -41. nomine Wlyristicce Irya descriptum ad banc plantam 
referendum esse existimem : structura certe semina plantse Javanicae et Zeylanicae admodum conveniunt. Cum vero 
nomina Zeylanica Trie et Iriearjhedhi perperam ad fructus a Gartner descriptos fuerint applicata, qua de re lectorem 
ad speciem proxime sequentem relegatum volo, banc nomenclaturam , licet antiquiorem, prseferendam esse non 
censui; cum prsesertim fructus nomine M. Irya a Gjertner descripti potius ad M. splicerocarpam Wall. PL Asiat. 
rar. /. p, 79. tab, 89. plane conformem referri possint, quamvis baec ipsa foliis minus latis basi acutioribus vix a 
nostra specie diversa videatur. 

OBSERVATIO. 

Ad banc sectionem omnes, aut certe pleraeque referenda? sunt Palalce reliqucB ininores Herb, Anib. II. p. ^7, quas 
cum aliis quibusdam boc loco breviter recensebimus. 

1. M, tingens s. Palala tingens Rdmph. , /. c, p. 27. tab, 7. (quae tamen quod ad formam fructuum male est delineata) 
inter omnes 7!/yr2*fzV?m* Moluccenses folia babet minima , oblongo-lanceolata, utrinque acuminata, glabra, fructus dense 
spicatos, eUipsoideos, utrinque subacutos, ferme pollicares. Quandoquidem complures species nomine M, microcarpm 
inter se confuderit Willdenow Sp, pi. IV. p. 871, illud aut prorsus abrogandum, aut huic tantum plantae servandum esse 
videtur. 

2. M. uviformis Lam. Act, Paris. 1788. jy. 166. et in Enc. bat, IV. p. S91. num ad bocce genus sit referendum, 
mihi quidem , ut ipsi Lamarck , valde dubium videtur ; at a priori baud ullo dubio specie est diversa foliis infra , praesertim 
secundum tractum venarum, velutinis. PetioH apice sunt bicallosi, quod in nulla alia specie hujus Generis, sed in 
quibusdam Annonaceis obtinet, ad quam familiam baec planta fortasse foret referenda. 

B. M. canariformis s. Palala canari-formis Rumph. \, g. p. 28. tab. 8., tanquam varietas (i. ad M. microcarpam suam a 
WiLLDENow citata, folia babet M. sylvestris Houtt. (M. salicifolia Willd.) similia, sed minora, itidem venis parallelis 
creberrimis praedita, utrinque acutiuscula, fructus elongato-ellipsoideos, drupis Canari immaturis similes, sed angu- 
stiores. Hcec proxime ad M. amygdalinam Wall. PI. asiat. rar. I. p. 79. tah. 90. accedere videtur. 



MYRISTICA. 191 

4. M.globularia (hand Lam.) s. Palala glohularia^^^Mv,u L c. p. 28. tal. 9 (mediocrisj. Hujus arboris non alt(B sed satis 
crassffi foha sunt oblonga, utrinque atteiiuata, glabra, infra tantummodo venis simplicibus tenerrimis intexta; panicala3 
fohorum lapsu laterales, ramificationibus satis contractis ferrugineo-tomentosis; flores minimi in ramiilis brevibus 
ulterioribus paniculae sabumbellati ; fructus ovoidei , semipollicares. 

J. M. glabra Bl. Bydr. Flor. Ned. Ind. p. S76. Klappa Tjoun s. Kitungila indigenaram. Hnic arbori JavanicEC ut cum 
M. Javanicd, ita cum prjBcedenti ingens est affinitas. Attamen M. glohularid longe est robustior, foliis cuneato-oblongis 
vems crebnoribus magis distinctis rectius ascendentibus. Flores quoque multo majores sunt, quam illius aut M. Javanicw 
et fructus formae magis ellipsoidea3 , M. amygdalin^ Wall, satis similis ; semen autem arillo aurantiaco plane immersum. 

6. M. IcBvigata, ex Isle de France, a Commerson reperta et in Herbario Musei Horti botanici Parisiensis servata titulo : 
^^Muscadier sauvage ghluleux.^ a preecedenti specie parum differt foliis brevissime petiolatis, venis lateralibus magis 
obsoletis, quod constans videtur esse discrimen, ut ha3C species quasi media sit inter duas antecedentes. Hoc tamen 
discrimen inter plantas reverb intime affines iconibus longe melius, quam accuratissima descriptione cognoscitur itaque 
trmm harum fragmenta in tabula 6-4 conjunctim quam fidelissime delineanda curavi. 

7. M. Aruana s. Palala Aruana Rumpii. AucU p, 56. tah. U.fig. 3. (figura mediocris) non minus ad tres pr^cedentes, 
sed praicipue ad M. javanicam nostram et M. sphcerocarpam Wall, accedit, quacum ramuli subancipites ei sunt com- 
munes, qua? tamen linese inde ab exsertione petiolorum decurrentes in hac specie magis distincta? sunt. Folia magna 
oblonga sunt apice obtuse acuminata , basi attenuata , simpliciter penninervia. Inflorescentia M,'Javanic(B similis, sed flo"res 
aliquanto majores. 

Palala sexta Rdmph. /. c. p. 28. adhuc determinanda restat , quae utrum bujus sectionis et M, glahrce consimilis, an ad 
Knema referenda sit, equidem ignoro. 

Descb. Arhor procera, trunco 40-50 pedali, crasso, cortice glabro ruguloso e fusco-cinerascenti 
obducto, m cacumen e ramis validis late expansis effusum soluto. Ramuli cylindracei, lincA 
bilateral! eleyata flexuosa marginati ; ultimi brunnei , teretiusculi , glabri , apicem versus , ubi «que 
ac foha novella ponduplicata, furfure subtilissimo arete adha;renti ochraceo sunt obsessi s«pe 
compresso-teretes. Folia alterna, subdisticha, patentissima , oblonga, apice in acumen Ionium 
falcato-recurvum desinentia , basi subrotundata s. obtusiuscula , pergamena , glabra , supra intense 
Viridm et simpliciter penninervia, subtus glauco-viridula , ubi ven* creberrima; arcuato-ascen- 
dentes ret.culat.one subtili laxa conneetuntur : magnitudine perquam sunt diversa, siquidem 
saepepro lat.tudme li-llpoll. vix longitudinem 3-4 poll, habent, vulgo autem 6-10 poll, lonp-a 
2-2^ poll, lata esse solent, petiole crasso supra canaliculate 2-3 lin. tantum longo. Paniculm 
axillares aut sajpius circa cicatrices foliorum ramulorum vetustiorum nudorum subhorizontales 
circumscriptiene elengato-eyeidea , 4-6 poll, longae, lax<e, levissimo pubis ochrace* furfurace^ 
vestigie obsessaj , rachide subangulata aliquantiUum flexuosa in ramos alternos sursum decrescentes 
in panicula mascula multo magis quam in feminea ramosos et divergentes divisa : ulteriores 
paniculae divisiones in aliquot ramulos brevissimos, qui singuli glomerulum florum brevissime 
pedicellatorum sustinent, sunt solutas. Panioulw adhuc imperfectissime evolut* tam in primariis 
quam in ulterioribus rachidis divisionibus bractea sessili ovata sunt instructaj florumque glomeruh 
ahquot ejusmodi bracteis involucrati, quae tamen omnes quam fugacissimaj sunt. Flores dioici, 
ebracteati, flavi, w«som7» grani sinapi magnitudinem vix aequantes, feminei, quos tamen accura- 
tius explorare et colligere neglexi , majores, cum perianthio formaj magis subglobos*. At florum 
masculorum perianthium est compresso-turbinatum , in vertice valvis duabus latiusculis rima 
sese aperiens, externe et interne glabrum. Columna staminea crassa, turbinata, superne depress! 
et hie ad marginem in sex aut rarius septem lobulos minutos brevissimos rotundatos incurvos 
divisa. Antherw totidem quot lobuli, his secundum longitudinem postic^ adnata, parv«, duobus 
loculamentis parallelis ellipsoideis passim longitudine inajqualibus formatai. Fructus ad divisiones 
breves rachidis lignosa, fasciculati, subglobosi , pallide-rufescentes, ima cicatrice circulari 
perianth., et hinc stria longitudinal! superficial! notati. Pericarpium substantias crassae coriaceae 
longitudme bivalve, valvis extus vulgo verrucoso-punctatis , intus tevigatis. Arillus semen pland 
obtegens, integerrimus , aurantiacus, succulento-carnosus , nitidus. &«*e« globosum , teve, testa 
tenui fragili Crustacea cinereo-exalbidd vasis capillaribus .superficialibus inscriptA et infra extre- 
mitatem superiorem tuberculo punctiformi instructa. Spermodermis nucleo depresso-globoso 
rugoso-tuberculato pertinacissime unita, rufescenti-spadicea. Albumen inodorum, substantia; 
dura? exalbidffiet espermodermide processibus rufescentibus ruminatum, cavitate lunulari amplis- 
sima in centro exsculptum. Embryon in fundo istius cavitatis pauIo supra basin locatum, 
parvulum. Cotyledones ovata3, foliace*, plan*, divergentes. Radicula brevissima, obtusa infera.' 



RUMPHIA. 



.9 MYPJSTICA (Pyrrhosa) HORSFIELDII. Tab. 63. 

M. foliis ovato- s. elliptico-oblongis acuminatissimis basi rotundatis subtus et fructibus 
elongato-ovoideis stellato-pubescentibus^ floribus dense glomeriilato-paniculatis Bl. Bydr. 
Flor. Ned. Ind, /?. Syy. — Spr. SysL Veg. IIL p. 65. 8. 

Tjampaca Ceilon Rademacher m Batav. Verhand N"" 93. 

Myristica Jryaghedhi G^rtn. de Fruct. et Sent. pi. I. p. 196. tab. 41. (excl. tamen Syn. Burm. atque, 

Lit yidetur, etiam Herm., in sequent! etiam citato rejicienda) — Poiret in Enc. hot. Suppl. IV. 

p. 35. 14. 
Myristica Iriagedi Spr. Syst. Veg. III. ^. 65. 3. 
Myristica notha Dr. Koenig ined. (secundum specimina zeylanica anno 1784 cum Van Royen commu- 

nicata ) 
Horsfieldia odorata Willd. Sp. pL IV. p. 871. 
Irie (secundum specimina Herb. Burm.) etiam Irie Gaga {auctore Dr. Koenig) Zeylanensium ; Tjam- 

pakka Zeylan Malaicorum in Java. 



Habit. In sylvis apertis locorum hurailiorum Zeylaniae vicinarumque insularum. In Java ob gratissimum florum odorem 
frequenter in hortis colitur. 

OBSERVATIO. 

Barbara nomina Irie et Iryaghedhi, quibus in nomenclatura usi sunt Botanici, erroribus ansam dederunt , quae nonnisi 
inspiciendo Herbario Joannis Burmann corrigi possunt. Equidem exploratum habeo , Nucem moscliatam^ spurianiy sylve- 
strem, caryophylli arhoris, foliis oppositis sive Iryagheddi ZeyIo7iensihus Burm. Thes. Zeijl. p. 17S. tah. 79. haudquaquam 
ad banc, sed ad Laurinearum farailiam esse referendam et banc quoque plantam in Zeylania Irie vocari ; quapropter haec 
nomina non servare satius raihi videtur. 

Cum M. madagascariensi Lam. (quae ad sectionem Pyrrhosam referenda est, ut et verisimiliter ejusdem auctoris 
M. acuminata) eundem habitum eandemque inflorescentiam glomerato-paniculatam habet communera , sed ilia omnibus 
partibus longe est robustior, foliis magis acuminatis venisque lateralibus maxirae distinctis, qua? in ilia specie sunt tener- 
riraae et continuo in ramulos tenerrimos solvuntur. 

Descr. Arbor excelsa, 40-pedalis et ultra. Truncus crassus, erectus, cylindricus , cortice nigro-fusco, 
aciculato-rimoso, glabro, tenui, cacumine ramis patentissimis formato. Ramitli elongati, nutantes, 
teretes, obsolete striali, ad apices dense ferrugineo - tomentosi , intus meduUosi. i^o/m alterna , 
subdisticha, 5-8-poliicaria , 1^-3^ poll, lata, acuminatissima , basi subrotundata aut obiter subcor- 
data subinde in petiolum crassum ferme pollicarem supra profunde canaliculatum aliquantillum 
producta , ad marginem recurvata , coriacea ^ supra qua nervus medius et costae quoque laterales , 
quamvis hae levius, sunt canaliculati , glabra et intense viridia et quae adultiora inter costas 
subtilissime aciculato-reticulata , infra sordide viridula atque inprimis circa nervum medium 
crassum costasque laterales pubescentia ochracea stellata obsessa. Flores parvi , ex virescenti- 
flavidi , inter minores , in glomerulos subsessiles saepe confluentes bractea lato-ovala tomentosa 
involucratos in paniculas 3-5 poll, longas dispositos, consociati, dioici. Paniculce axillares aut 
foliorum lapsu laterales, patentissimae , in ramos alternos sursum decrescentes divaricatos divisae, 
masculae femineis magis contracta?. Flores masculi omnino sessiies ., perianthio obconico, inferne 
mutua pressione laterato , vertice in tres quatuorve lacinias breves triangulari-ovatas concavas 
fisso, externe et interne glabro. Cohcmna staminea claviformis, apice depressa, sex raro pluribus 
antheris linearibus adnatis. Flores feminei subsessiles ., perianthio quali masculi, sed basi turgi- 
diore. Ovarium elongato-ovoideum , ferrugineo-tomentosum , uni-ovulatum. Stigma sessile, 
parvum, obtvisum, indivisum, imberbe. ^fl^cco? brevissime pedicellatae , elongato-ovoideae , obtusae, 
rugosae, ferrugineo-subtomentosae, monospermae. Semen arillo carnoso penitus inclusum, 
ellipsoideum , test4 quali species superior. Nucleus testae conformis, longitudine flexuoso-striatus , 
spermodermide laete cinnabarina. Albumen profunde ruminatum, ex albo et rubro colore eleganter 
variegatum, inodorum, Embryo7i par Yulum.^ in fundo albuminis sublaterale, superiori simillimum. 



MYRISTIGA. 



EXPLICATIO FIGURARUM. 

Tab. S5. J. Ramulus Myrisiicoe fragrantis floribus masculis proeditus, perinde ac sequens et figurte 6, 12, 13, 14 et 13 
analysios, magn. nat. (Plantam Latour , analysin Blume delineavit. ) — ^. Ramulus floribus femineis et duobus 
fructibus maluris preeditus, quorum alter, ut solet, duabus valvis, alter autem, quod rarissime accidit, quatuor 
valvis dehiscere incipit itaque ad illam varietatem, quam indigense Pala-Bac amber dicunt , referendus est. 

1. Flos masculus, periantbio globoso-urceolato , magn. parum auct. — 2. Sectio verticalis floris masculi, asterisco (*) 
indicante, quousque antherarum loculamenta descendant , ut S, 4, S, 7, 8, 9, 10, 11 et 16, magis minusve magn. auct. 

— B. Columna staminea floris nondum aperti. — A. Una antherarum a columna staminea abscissa. — 5. Pollen. — 
6. Flos femineus, magn. nat. — 7. Sectio verticalis floris feminei. — 8. Pistillum. — 9. Idem ab eo latere visum, quo 
utrinque sinus longitudinalis e sinu stigmatis ad basin descendit.— 10. Pars inferior ovarii longitudine persectiad situm 
ovuliillustrandum. — 11. Pili strigosi ovarium, faciem externam perianthii et etiam pedunculos novellos obtegentes, 
magn. maxime auct. — 12. Fructus, una valva remota, ut tres figurae sequentes magn. nat. — IS. Semen cum arillo 
superne aperto. — U. Semen arillo destitutum. — IS. Sectio verticalis seminis. — 16. Embryon , magn. auct. 

Tab. S6. a. Ramulus plantae masculoe Myristicce tubiflorae cum floribus. — B. Ramulus cum fructibus, uterque magn. 

nat. (a pictore Arckenh., analysis a Blume delineata.) 
1 Flos masculus, periantbio longitudine abscisso, axi communi adbuc affixus, magn. parum auct. — 2. Fructus magn. 

nat., altera valva pericarpii demta. 

Tab. S7. Ramulus cum ivnGiihrn MyristiccB lepidotae, ut reliquae omnes figurae analysios, magn. nat. (plantam Arckenh. 
analysin Blume delineavit) 

1. Fructus, altera val varum remota. — 2. Semen arillo adhuc ob tectum, forma a figura prtficedenti aliquantum diver- 
sum. — S. Semen arillo denudatum. — 4. Semen, superiori parte testae abscissa.— 5. Nucleus testa contentus. 

— 6. Sectio longitudinalis figurae prioris. — 7. Embryon, magn. auct. 

Tab. m. Ramulus fructifer Myristicw ineriis , quem Latocr, analysin vero Blume delineavit. 

1. Flos femineus adhuc clausus , ut 2 et 3 magn. auct., ceteris figuris magn. nat. —2. Idem verticaliter sectus. — 
3. Sectio horizontalis ovarii. — 4. Fructus maturus sed adhuc clausus. — • S. Fructus, dimidio pericarpii abscisso, ut 
semen arillatum eonspiciatur. — 6. Semen demto arillo. — 7. Idem longitudine persectum. Asteriscus locum indicat, 
quo embryon albumini includitur. 

Tab. 39. A, Planta mascula MyristiccBfatuw florens magn. nat. ab Arckenbausen, analysis figuris magis minusve magn. 

auctis a Blume delineata. — B. FoHum a pagina dorsali ambitu adumbratum. 
1. Flos masculus, periantbio quadrifido. — 2. Idem parte abscissa, ut columna staminea eonspiciatur. — 3. Columna 

staminea magnitudine auctior. — 4. Ejusdem partis superioris segmentum. 

Tab. 60 A. Ramulus plantae femineae Myristicce (Knema) glauccs , fructibus floribusque ornatus, ut B et figuree 8, 9, 10 
et 11 magn. nat. (Analysin delineavit Blume, plantam Hortulanus Rent.) — B. Fragmentum'ramuli floribus masculis 
prsediti cum adumbratione folii majoris. 

1. Flos masculus apertus. — 2. Columna staminea , decem antheras gerens. — 3. Columna staminea cum octo antheris 
infra visa. — 4. Sectio verticalis alabastri mascuU. — o. Flos femineus periantbio antice abscisso. — 6. Pistillum. — 
7. Sectio hujus verticalis, omnibus figuris inde a 1 magn. magis minusve auctis. — 8. Bacca matura. — 9. Eadem, 
altera valva remota. - 10. Semen arillo nudalum. - 11. Sectio hujus longitudinalis, asterisco parvulum embryon 
notante. 

Tab. 61. ^. Ramulus plantae femincce Myristicce {Y.n^m^) laurince fructibus nondum plane maturis preeditus. (Analysin 
delineavit Blume , plantam Arckenhausen. ) — B. Infloreseentia mascula. 

1. Flos masculus, ut figurae sequentes, exceptis 9- 12 , magn. magis minusve auct. — 2. Idem longitudine resectus. — 
3. Flos masculus forma? magis globosa3, parte perianthii abscissa. — 4. Columna staminea.— S. Flos femineus. — 
6. Idem , majori parte perianthii abscissa , ut appareat pistillum .— 7 . Flos femineus verticaliter persectus.— 8. Pistillum 
magn. magis auct. — 9. Bacca, cujus pericarpium sutura elevata dehiscere incipit. — 10. Semen arillo immersum. 

— 11. Semen arillo denudatum.— 12. Idem longitudine persectum. In hac figura situs embryiminutiin basi albuminis 
asterisco indicatur. — 13. Embryon magn. auct. 

Tab. 62. Ramulus J/. (Pyrrhosa) Javanicce cum infloreseentia mascula , magn. nat. (Plantee imaginem ARCKEivnALSErv, 
analysin Blume delineavit. ) 

1 . Perianthium masculum , supra visum , ut figurae quatuor sequentes, magn. auct. — 2. Idem , a latere visum. — 3. Flos 
masculus, dimidio perianthii abscisso, ut columna staminea appareat. — 4. Columna staminea. — 5. Eadem longi- 
tudine persecta. — 6. Fructus, ut tres figurae sequentes, magn. nat. — 7. Idem statu aperto. — 8. Semen arillo 
denudatum. — 9. Idem verticaliter resectum. Quo loco embryon sit locatum, indicatur asterisco. — 10. Embryon 
magn. auct. 

49 • 



194 RUMPHIA. 

Tab. 6S. Ramulus floridus plantae masculac M. {Fjrrhosa } Ho rsf eld ti, magn, nat. (Analysin Blume, plantam Arcken- 
HAusEW delineavit. ) 

I. Glomeruli duo conjuncti bracteis involucrati inflorescentise raasculae persecti, ut tres figurae sequentes magis minusve 
magn. auct. — 2. Flos masculus, perianthio serai-quadrifido. — 3. Idem , perianthio semi-trifido. — 4. Flos masculus, 
perianthio abscisso , ut columna staminea appareat. — b. Fructus nondum plane maturus, magn. nat. 

Tab. 64. Fig. 1. A. Ramulus cum inflorescentia mascula M. (Pyrrhosa) glabroe. — B. Idem cum fructibus, uterque 
magn. nat. (secundum delineationem a Latour confectam) 

Fig. 2. Idem M. (Pyrrhosa) glohulariw, fide speciminum masculorum ex Amboind, magn. nat. (banc et sequentera 
figuram e speciminibus siccatis expressit Arckenh.) 

Fig. S. Idem M. (Pyrrhosa ) loevigatce cum inflorescentia feminea, fide speciminum ex Isle de France, magn. nat. (Blume 

analysin delineavit. ) 
1 . Flos femineus, magn. auct.— 2. Pistillum simplex floris ejusmodi , ut sequentes magn. magis auct. — §. Aliud pistillum, 

quod in floribus femineis hujus sectionis saepe duplex conspicitur, alterum perfectum, alterum plerumque statu rudi- 

mentario. — 4. Aliud pistillum duplex, longitudine resectum. 



XII. 



DE QUIBUSDAM ORCHIDEIS E TRIBU VANILLEARUM. 



Plantae, qiiamm descriptioni botanicae hoc Gapite operam navare constituimus, neque in Moluccis 
neque in ora Malabariae spontaneae provenire videntur, siquidem nulla eamm inter Orchideas , sive I 
RuMPHio, sive a Rheedio aliisque auctoribus descriptas , mentio facta reperitur. Eo magis vero ex ingenti 
Orchtdearum copia, quae mihi in Archipelago Javanico innotuerunt, ipsas has plantas tractandas 
elegi, quia ob intimam affinitatem cum vegetabilibus illis Americanis, unde notissimum aroitia 
Siliquw Vamllce sive BamllcB petitur, quasi sua sponte nos excitant, ut tarn pretios^ mercis culturam 
etiam in provinciis Indicis experiamur. Mea enim fert opinio, neque ea levis et inconsiderata , sed 
firmissimis innixa fundamentis , insulara Javam, quam baud immerito dextrum oculum coloniarum 
Indicarum dixerim, ea gaudere sob bonitate coelique temperatura, ut culture Vamlla^ aromattcw 
aliarumque hujus plantae specierum , quae fructus aromaticos ferunt , felicissimum promittat successum 
Hujus plantae in Javam inferendae jam anno 1824 feci periculum eamque idcirco e caldariis nostris 
arcessivi. Surculus autem ad me transmissus, quo tempore cum nactus sum, longe miserrima erat 
conditione : vix spithameus, ex parte exulceratione affectus, cum longinquo illo itinere in vasculo 
aqua repleto stetisset , denique sine ullis radicibus foliisque. Hunc statim inferiori extremitate musco et 
humo tectum in umbra altarum arborum ad truncum arboris ita alligari jussi , ut alterum latus ejus 
superficiei hujus corticem, quantum fieri posset, intime contingeret. Mox vero in illo surculo tantum 
non emortuo vivida vis cceli tropici cum magna mea laetitia eminuit. Novus in nodis apparuit vigor, 
e quibus radiculae adventiva? ad succum nutricium alliciendum propullabant ; excrescere ccepit et 
nova internodia foliaque exserere, paucisque mensibus jam aliquot pedes auctus erat. Hinc rapidissi- 
mum ejus fuit incrementum , baud alio vigore, ac si in patria sua fuisset , et caulis scandens , ad arboris 
truncum alte subrepens , in hujus cacumine aciem oculorum fere fugiebat , ubi mox florere ccepit — 
Haec si manifesto probabant, ccelum Javanicum huic plants Americanae optime convenire, quanta spe 
sum dejectus, cum jam floribus exploratis videbam , banc non ex iis esse Vamllzs, qu^ fructus 
aromaticos ferunt (1), sed speciem his valde affinem , quae in hortis botanicis Europa^is vulgo cum iis 



(1) Species illee ranillcB, unde fructus aromatici, qui in foris prostant, colliguntur, nondum satis notee sunt Id vero 
constat, hos non ab una eademque specie , quod diu crediderunt , colligi. Quamvis enim r. aromallca Sw. qu(B America; 
merWionali propria est, Vanillam venalem melioris notae gignat, in aliis quoque Novi Orbis regionibus species qu^dam 
baud procul dubio ab ilia diversae, mercera parnm aut yix inferiorem, alia) vero longe viliorem ferunt. In his commen' 
danda est, quoB in coloniis nostris excolatur, F, sativa Schiede, (vid. Linncea IF. p. 573.) Baynilla mansa Hispano-Mexica- 
norum, licet hue usque iraperfecte sit nota, cujus fructus tanti testimantur, quanti genuina; V. aromaticcB Sw Jam minus 
id meren videtur ejusdem auctoris V, syhestris aliaeque species, qua. in Indi^ occidcntali crescunt, quamvis omnes 
dil.gentiori examme mdigeant. Inveniuntur et aliee species, quarum fructus sunt quidem aromatici, sed natura tarn pul 
posa, ut siccari nequeant et potius condiendis cibis sint idonei. Harum unam, nomine F. Pomponam commemor.vit 



196 RUMPHIA. 

confunditur. Quod si irriti fuerunt conatus mei, ut Javam nova liac cultiira locupletarem , quae cum 
ob pretium hujus aromalis ejusque usum recentiori tempore magis magisque invalescentem , turn 
praesertim ob exiguam curam, qua indiget (1), maximi facienda videtur, — non tamen plane inutiles 
sunt habendi , quandoquidem ex iis augurari licet , et generosiores Vmiillw species optimo ibi successu 
posse excoli. Harum enim natura atque omnino crescendi modus plane eadem sunt, ac plantae, qua; 
falso nomine Vanillw aromaticw ad me missa fuerat et itidem in compluribus America? regionibus 
reperilur. Quae si, ut diximus, tam luxuriose in Java puUulat , idem de illis sperare licet, idque eo magis, 
quod ipsa haec insula , pretiosissimis naturae dotibus repleta , sponte sua quasdam gignit Vmiillce species. 
Hue porro aceedit , quod , ut aliarum Orchidearum epiphy ticarum , ita et harum plantarum incre- 
mentum non magis ab ipso solo, quam ab aliis coeli proprietatibus , veluti a temperie, humiditate , 
luminis vi aliisque pendere solet. Cuncta vero , quae vegetationem harum plantarum promovent, in 
sylvis uvidis insularum Indiae orientalis quasi concurrunt et ingentem illam Orchidearum progjgnunt 
copiam , quarum quicunque nunquam borealem zonam reliquerit vix animo concipere poterit varie- 
tatem atque luxuriem. Hoc enim tenendum est, omnes omnium botanicorum investigationes, quotquot 
unquam et antiquiori et recentiori aetate Indiam orientalem vicinasque insulas lustraverint , nihil aliud 
effecisse, nisi ut minorem partem Orchidearum cognosceremus , quibus in illis regionibus natura 
inpi imis utitur , ut Floram quasi aeriam procreet easque areas, quae per ingentes arborum truncos 
earumque ramos alte in aerem extenduntur , exornet , quarum adeo aspectu animus incredibili 
afficitur admiratione , cum ob densissime aggregata vegetabilia , tum ob ingentem eorum varietatem, 
mirasque formas et singularem colorum splendorem , quibus illi horti , in aere tamquam suspensi , 
sunt exornati. 

Jam vero ad describendas nonnullas ex his plantis , nempe Vanillas Javanicas quasdam et aliud 
Genus his maxime affine pergamus. Utrasque ob fructuum seminumque structuram ad pecuharera 
Tribum , Vanillearum scilicet , pertinere statuere posse mihi videor , ad quam fortasse alia quaedam 
Genera, veluti Epistephium, forent referenda. In hac autem Tribu pollen est pulveraceum , aut liberis 
granis constans, aut in massas agglomeratum , neque tamen ope texturae elasticae, laminae, glandu- 
larum , cet. Hie ei character partim cum Gastrodieis , partim cum Malaxideis Lindl. est communis, a 
quibus tamen , perinde atque a ceteris omnibus , distinguitur fructibus pulpa fartis seminibusque testa 
dura non membranacea, quae non scobiformia, sed lenticularia sunt. 



VANILLA sw. 

Perigonium pentaphyllum , patens. Labellum ecalcaratum^ basi yentricosa gynostemio 
adnatum : Z/mio patente^ sublobato. Anthera terminalis, opercularis ^ bilocularis. Pollen 
pulveraceum. Capsula siliquaeformis , carnosa. Semina in pulpa nidulantia; aptera. — 
Herbse perennantes, scandentes. Folia petiolata. s. subsessilia^ nervoso-striata; plerumque 
carnosa, in una specie nana. Flores spicati, satis magni. 



V. Cl. ScHiEDE, cui maxime affinis, sed tamen diversa, videtur alia, quae saccharo condita subinde ex Brasilia advehitur. 
In hac enim regione alias quasdam species hujus Generis nondum cognitas nasci, verisimile mihi videtur : certe planta , 
quse in Fiord Fulmlnensi IX. tah. I. nomine Epidendricm Vanilla est depicta , nee genuina est F. aromatlca Sw., neque 
etiara V. Pompona Florae Mexicanae. Atque eadem prorsus est ratio illarum specierum, quae in insuiis Indiae occidentalis 
reperiuntur, de quibus jam V. Cl. Swartz in Flor. Ind. occid. III. p. 1518 in Ohs, ita retulit : u plures occurrunt in India 
5) occidentali huic genere proximae, specieque forsitan distinctae, testibus Plumier, Aublet, Raynal, Miller, ahisque, 
» ulterius inquirendae. » 

(1) Generosioribus plantis Vanillw colendis, initio quidem, inprimis sylvas uvidas sed satis alte sitas commendatas velira 
prope Kapandungang in monte Salah , aut circa Tugu in Megamendung , aut in Gede i^roi^e Suhkabumie. Hie nulla alia 
praevia cura adhibita , ad arbores deponantur surculi, extremitate superiori harum corticem contingente , altera autem 
humo aut musco leviter contecta. Jam simulac numerus plantarum hoc modo insigniter adauctus fuerit, sylvam solis 
radiis magis aperire erit necesse ; quod nisi fiat, altius ad arbores escendent plantae ac serins florere incipient, quo messis 
fructuum et nimis retardabitur et multo difficilior erit. Fructus maturi collecti , postquam per dies aliquot, ut levi fermen- 
tatione afficiantur, congesti in umbra jacuerunt , quam celerrime in sole siccentur simulque diligenter a pluvia defen- 
dantur; quo facto cistis bractea ferri obductis imponantur. 



VANILLA. 



OBSERVATIO. 



Fructus hujus Generis cnpsulas esse siliquoeforuies bivalves plerique perhibuerunt auctores. Equidem eos, nisi in 
omn.bus, at certe in quibusdam speeiebus , tamquam non dehiscentes, potius baccas babendas esse censeo. Has saltern 
in utraque specie Javanica nunquara nisi clausas vidi. Hoc loco etiam aniraadvertendura, Argurek Warnh, planlam a 
K»E»PF. in Jmoen.ewot. p. 867. descrip.am et depictam , eui WaL». in Sp. pi. IV. p. 121. nomen FanOh, angustifolice 
et patriam Japoniam attribuit, ob labellum gynostemio non tubulatum ex hoc Genere oranino esse rejiciendam. Est vero 
hsec planta Javanica, quod jam ex illo nomine vernaculo suspicari licet et verbis V. III. Kaebpferi sequentibus plane 
co.nprobatur. „ Hnjus mil.i , „ inquit, . Flora Javanica exhibuit species quinque, omnes stracturee elegantissim^e, alias 
» odoris insuper suavissimi : quarum prima vocatur Angureh Warna « cet. 



1. VANILLA ALBIDA. Tab. 67. 

V. foliis petiolatis lanceolatis crassis planis obsolete nervosis, spicis S-g-floris/labelli 
limbo ovato-rotundato antice et in fauce disco barbato instructo, gynostemio glabro 
Bl. Cat. Hort. Buitenz. p. loo et in Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 422. XXXIF (analysis). 

Hab,t. In sylvis inlactis uvidis et montanis Java3, v. c. juxta fluvium Tjapus , circa monies SaUh, in monlosis Parana cet 
semper fere florens. Corapluribus Novi Orbis speeiebus affinis, in bis illi, qua, nomine Manilla, aromatiea, e caldariis 
noslns ad Javam missa est, quapropler hujus analysiu florum in proxima tabula adjiciendum curavi. 

Desce. Caules circiter 20-30 pedes longi, ramosi, flexuosi , crassitie digiti mimmi, ad trimcos arborum 
radicantes, teretiusculi aut obscure tetragoni, obiter striati, carnosi, pleni, yirides, internodiis 
4-6 poll, longis. Folia remota, alterna , 4-ultra 6 poll, longa, |-1 § poll. lata, petiolis i-1 poll 
longis crassis semiteretibus profunde canaliculars instructa, lanceolata, longe acuminata, 
marginibus attenuatis ad basin rotundatam subinvolutis, ceterum plana , carnosa , nitida, nervis 
longitudinalibus obsoletis in pagina dorsali pallide virenti lineas parallels exalbidas referentibus 
Juxta folia sa;pe radicula alligaus simplex, cirrhi instar torta. Pedunculi axillares, solitarii^ 
honzontales aut recurvi, petiolis crassiores longioresque , 3-9 floras alternos sessiles satis magnos' 
smgulos bracte4 parva sessili lato-ovata squamsformi basi ovarii appressa viridi prsditos^ 
exserentes. PAy/Za ^jm^-omV oblongo-lanceolata , acuta, herbacea, flavido-viridula , initio arrecta ,' 
deinde patentia ; duo lateralia seriei interioris dorso latius carinata quam exteriora, diu arrecta! 
Labellum cum gynostemio in tubum veotricosum connatum, antice sulco angusto'longitudinali 
exaralum, sursum in limbum ovato-rotundatum patentem undulatum expansum , candidum, 
in fauce et antice ad marginem limbi grumerulo viUorum exalbidorum crista lata callosd 
decurrenti inter se sejunctorum. Gymstemium labello inclusum, lateraliter tola fere longi- 
tudine cum eo tubulatum, semiteres, apice libero incurvato crassiore, dorso gibbero, antic^ 



itherifero. Anthera androclinio cucullato 



semnmmersa , carnosa , glabra, galeaeformis , convexa . 



postice emarginatura apiculo gynostemii affixa, antice rotundalo-emarginata et rostello lamell* 
formi accumbens , infra concava et hie antice duo loculamenta polline puheraceo repleta gerens. 
Omrium elongato-cylindraceum , rectum vel arcuatum , teve, virens, oophoris tribus parietalibus. 
Stigma sublunulatum , transversum , rostello reconditum. C«;3«(fe tripollicares, obsolete triquetra; ^ 
utrinque parum attenuate, plerumque leviter falcate, laevigata;., nitida,, carnosa,, pallide virentes 
maculisque fuscis adusta,, uniloculares , pulpa molli albicanti inodora cellulosa farta;. Semina 
creberrima, minutissima , lenticularia , atro-brunnea, nitida, in spermophoris crassis celluloso- 
pulposis nidulantia. 

2. VANILLA PLANIFOLIA AIT. Tab. 68. 

V. foliis breviter petiolatis oblongo-lanceolatis crassis planis obsolete nervosis, spicis 
multifloris, labelli limbo retuso intus disco muricato instructo, gynostemio antice' pube- 
scente Ait. Hort. Kew. edit. alt. V.p. 220.— Andr. bot.repos. 538.— Lodd. Bot. Cab. 783. 

5o 



198 RUMPIIIA. 

Vanilla viridiflora Bl. By dr. Flor. Ned. Ind. p. 42l2. * 

Myrohrama fragram Salisb. Parad. p. 8^2. 

Habit. In India occidentali indeque jam diu in caldaiia nostra invecta. Cum F , aromaticd Sw. confundi solet, a qua 
tamen foliis minus latis tantum obsolete nervosis, limboque labelli non acuto sed retuso, satis distinguitur. Fructus 
ejus in Java non examinavi, itaque nescio, an sint aromatici, etecqua forte plantarum a Y. CI. Schiede meraoratarum 
ad banc speciem referenda sit (1). Etenim diligentissimus hie naturae scrutator duas hue usque species nomine F. 
planifolice confusas fuisse suspicatur , quas F. sylvestrem et F. saiimm nominavit, ambas fructus aromaticos ferentes, 
sed F.satwam longe meliores. Equidera hoc idcirco addubito, quoniam F. planifoliw India occidentalis, alterius 
autem Mexico est patria, quamquam ivvxiiixxs F. sylvestris Sch. eodem prorsus nomine (nempe Baynilla cimarrona) 
ab Hispano-Mexicanis nuncuperitur , quo Fanilla ex -5"/. Domingo allata, quae cognomine Simarona a mercatoribus 
distingui solet. Hffic autem nominis similitudo inde orta videtur, quod aromata , et ex St. Doviijigo, et e Mexico allata , 
eadem sunt virtute, utpotenon optimis speciebus annumeranda , quae sola F. ai^omaticd Sw. et F. saliva Sch. gignuntur. 



3. VANILLA AP-HYLLA. Tab. 68. 

V. apliylla, pedunculis subtrifloris , labelli limbo obtuso barbato Bl. Bydr. Flor. Ned. 
Ind. p. 422. 

Habit. In alluvialibus Java? regionibus inter frutices aut ad marginem sylvarum. Etiam in insula Nusa Kamhangan banc 
speciem floribus fragrantissimis insignem in virgultis propelitus reperi. Limodoincmaphyllurn Roxb. Corom. I. tah. 41. 
s. Cymbidium ajjhyllum Sw. habitu magis, quam organorum fructificationis structura ad nostram plantam accedere 
videtur. 

Descr. Caulis scandens, radicans, ramosus, articulatus, subretroflexus , tereti-compressus , bisulcatus, 
glaber, carnosus, solidus, atro-virens. Folia statu imperfectissimo ceu squamae ovatse aut subulato- 
ovatse appressae carnosae virides, in articulationibus saepe aliquantum constrictis solitaria, ex 
quarum axillis hie illie peduneulus brevissimus s^T^triflorus exorilur. Fiores sessiles, speeiosi, ad 
basin oyarii braetea minuta sessili ovata obtusa appressa. Phylla perigonii lineari-laneeolata , 
patentia aut demum revoluta ., obsoletissime nervosa , e viridi in flayidum colorem transeunlia : 
interiora duo exterioribus paullo angustiora. Lahellum in tubum yentricosum exalbidum cum 
gynostemio connatum , superne desinens in limbum patentem oblongo-oyatum obtusum margi- 
nibus reflexis crispato-undulatis supra limbum barbatum coloris lilacini aut aetate pallide rubentis : 
villi limbi flaccidi , fasciam callosam in basin ventricosam labelli recte descendentem dense obte- 
gentes. Gynostemium labello brevius ej usque basi tiibulosae inclusum , summo apice libero anlice 
androclinio cucullato antherae recipiendae exsculptum. Anthera mitra^formis , immobilis, earnosa, 
apice bicorni gynostemio accreta , antice rostello lamellaeformi supra stigma fornicato-dependenti 
accumbens, infra duo loculamenta membranosa ellipsoidea longitudine fissa fovens. Polhn pul- 
veraceum, granulis ellipsoideis materia elastica non conjunctis constans. Ovarium filiforme, sine 
costis suturisque , glabrum , sub perigonio marcescenti-deciduo constrictum , uniloculatum , ad 
parietes tribus oophoris longitudinalibus incompletis, quorum margines utrinque inflexi ovulis 
creberrimis sunt obtecti. Capsulw semipedales, diametro vix semipollicares , cylindricae , rectae 
aut leviter falcatae , virides, obsoletissime stria tae , carnosae , pulpa albicante succulenta farlae. 
Semina creberrima, minutissima , lenticularia , atro-brunnea , splendentia, exalbuminosa. 



(1) Nuperrime et longo post tempore, quam haec conscripta fuerunt, vidi fructus nonnuUos F. planifoliw, qui in borto 
botanico Leodiensi erant geniti, spithamam longos, infantis digituai crassos, subcylindraceos, carnosos, loevigatos, exlus 
virescentes, intus raaterie solida decolori, cui semina creberrima minutissima atro-brunnea imraersa erant, repletos. His 
fructibus resectis gratum illud aroma, quod Fanillce venali peculiare est , statim redolevit , licet minus validum , quippe 
quod siccando nisi gignitur , certe partibus aquosis expulsis magis condensatur. Videtur autem unice tribuendum esse 
liquori oleoso, qui cellis sarcocarpii continetur et deinceps, ubi coaluit, gratum illud aroma exbalat. 



GYRTOSIA EL. 

Pengonium pentaphyllum, erecto-connivens. Lahellum ecalcaratum, concavum, ima 
basi uiigui gynostemii continuum : Umbo erecto, integerrimo. Gjnostemium breyissimfe 
unguiculatum, subincurvum, apice subfornicatum. Anthera terminalis, opercularis, bilo- 
cularis. PolUnia duo, tereti-falcata, farinoso-pulposa, libera. Bacca siliquaeformis, carnosa. 
Seminaixi pulpA nidulantia, aptera. — Herba terrestris, caulescens. Caules erecti, con- 
tinui, foliis nanis squamaeformibus instructi. Flores laxe spicati, mediocres. 

OBSERYATIO. 

Genus hoc notatu dignissimura eadem gaudet fructuum structuia, qua Vanaice, sed grana poliinis cujrisvis loculamenti 
„„.u ^^ liberam solidiuscule sunt conjuncta, quod et in Tribu Malaxidea?^t 

conjungenti, in systemate naturali locum 



"v.«.v. w.^.,. v.^i.ji4iii.i«, nuuu ct III xriDu maiaxiaeai^um j^indl. ODtinet. Itaque parva) 

Tribui Vanillearum , utpofe raodo memoratam cum Gastrodieis Liw"- --";"«—«; '^^ „,..*„.„„ ,• , 



utramque ; 



GYRTOSIA 



JAVANICA. Tab. 69. 



Bl. in Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 396. VI (analysis). — Um. Gen. and Sp. Orchid, p. 26. 



Hab,t. 1„ Java ocoidentali, i„ saltibus altioram montium, veluti in monte Salak supra agros cotfea condlos ele.atiores 
ubi varus anni temponbus banc plantam florentem fructibusque oniistam iiulagavi. 

Descr. Planta carnosula, OrobancJm nostris habitu simillima. Radiw fibris creberrimis crassis carnosis 
cylindricis aut clayiformibus in fasciculum congestis ina^qualis longitudinis constans Caules 
plerumque complures ex e4dem radice, spithamei, arrecti, simplicissimi aut in ramos aliquot 
alternos erecto-patentes dlyisi, ex tereti subangulati, rubicundi, *tate purpurascentes , inferne 
glabn ac nitidi, apice papiUoso-scabridi. Pro foliis squam* subcarnoss, altern* . ovatae acutaj 
concaTffi, ejusdem eoloris ac caules, sed qua; ad basin eorum sunt, majoies magisque approxi- 
mata3, in fuscum vergentes. Flores caules ramosque terininantes , laxe spicati, singuli bractea 
minuta squamaformi suffulti, primo arrecti, deinde nutantes, eoloris rosei, sed celeriter in gilvun, 
transeunlis. Phylla perhjonii erecto-conniventia , tria exteriora interioribus duobus bilatera 
libus conformia, nempe oblonga, acuta, membranacea, sed iis paulo tantum majora ac dorso 
magis conspicu6 papilJoso-scabrida, cuncta dorso nervo intermedio depresso exarata et decidua 
Labellum ceteris phyllisbrevius, sed latius acmultocrassius, semirotundum, conca^um, indivisum^ 
carnosum, sulphureum, gynostemium inferne amplectens eique lateraliler ima basi connatum ' 
intus sursum disco incrassato barbato lineisque nonnullis elevatis ad gibber basale descendentibus' 
Gynostemium breve, glabrum, inferne teretiusculum , basi crassa gibbere instructa labello con- 
tinuum, sursum leviter inclinatum apiceque dilatato-subfornicatum , lobis duobus bilateralibus 
bievibus rotundatis eroso-denticulatis pra-ditum, inter quos anthera est affixa. Hi lobi laterales 
re vera staminodia sunt habenda , siquidem florem yidi, cujus gynostemium duas genuerat 
antheras, alteram situ et conformatione plane normali, alteram vero ex uno horum loborum 
lateralium enatam multo minorem, forma oToidea et tantum dimidiatam. Antliera opercularis 
denticulo terminali brevissimo gynostemii affixa, androclinio satis profunde immersa, sed ubi flol 
aperitur elastice prosiliens et pollen ejaculans, decidua : formata est connectivo crasso supra 
convexo ac papilloso, antice emarginato, loculamenta duo elongata parallela semibilocellata mem- 
branacea antice rima longitudinali completa dehiscentia obtegenti. Pollen granis ellipsoideis, semi- 
pellucidis , granula minuta continentibus , in quovis loculamento in massam unicam tereti-fa'icatam 
conjunctis, constans. Rostellum Ahhreymlum, margine truncato calloso-glutinosum. Stigma subtri- 
quetrum, infra rostellum gynostemio immersum , breviter labiatum. Ovarium teretiusculum, 
lajve, uniloculatum , oophoris tribus longitudinalibus parietalibus semibifidis : sectio ejus trans- 



RUMPHIA. 

versalis ostendit oophora, peracta demum fecuiidatione magis magisque intumescenti-reflexa , 
quse in floris ovariis tantum laminas angustas, semibifidas , ovulis creberrimis obtectas, sistunt, 
versus quas innumeri fasciculi tubulorum fecundantium e summa cavitate ovarii descendunt. 
Bacca siliquaeformis , cylindrica, rarissime obsolete triquetra , basi gynostemii apiculata, carnosa, 
esuturata, laevis, rubicunda, indehiscens, seminibus innumeris partim in ambitu spermophororum 
crassorum pulposorum , partim in axe fructus, qua spermophora inter se confluunt, sine ordine 
nidulantibus. Semina minutissima, multilateralia , verlice in extremitate inferiori funiculo umbi- 
licali perbrevi afExa, lenticulari-compressa , subrotunda vel obovoidea , nitida, raphe excurrenti 
filiformi et in extremitate inferiori cicatrice obsoleta stomatis notata. Testa nucleo multo amplior, 
fragilis, brunnea, obsolete striolata. Nucleus lenticulari-compressus , subrotundus vel turbinato- 
ovoideus, cuticulse tenerrimae arachnoideae decolori inclusus, carnosus, albidus, exalbuminosus. 



Huic Capiti, jam anno 1835 ineunte conscripto, haec addenda est animadversio, Virum 111. Lindley in 
altera editione libri prsestantissimi Natural System of Botany, London 1836. p, 341 Genera Vanilla 
Sw. et Epistephium Kth., ob causas supra relatas, a ceteris Orchideis disjunxisse et tanquam pecu- 
liarem Ordinem, Yanillacearum scilicet exposuisse. Nos autem, ob simillimam organorum fructifica- 
tionis fabricam, satius judicavimus, haec, tanquam Tribus, Generi ilh adjicere. Ceterum et sequens 
Genus ad Tribum Vanillearum videtur referendum , seminibus margine membranaceo cinctis diser- 
tissime ostendens, banc Tribum ceteris plantis Orchideis quam maxime esse affinem. Novi hujus Generis 
typum exhibet planta magnitudine spectabilis, quam Cyrtosiam altissimam nominaveram et hoc etiam 
nomine in tab. 70 hujus libri depingendam curaveram , quum nuper admodum , speciminibus cum 
fructibus acceptis , intellexi , cam , quamvis intim€ cum Cyrtosid conjunctam , tamen ab hac esse 
secernendam , utpote gynostemio apice incrassato non dilatato-cucullato , fructibus capsularibus non 
baccatis, et seminibus membranaceo-marginatis prsecipue diversam. 



ERYTHRORCHIS bl. 

Perigonium pentaphyllum , erecto-conniyens. Labellum ecalcaratum , concayum, ima 
basi ungui gynostemii concretum : limbo erecto, sublobato. Gjnostemium breyissime 
unguiculatum ^ subincuryunij clayatiim. Anthera terminalis, opercularis, bilocularis. 
Pollinia duo^ conduplicata^ solidiiiscula, libera. Capsulce siliquseformes^ inaiies, rimis 
2-3 longitudinalibus deliiscentes. Semina membranaceo-marginata. — Herba terrestris, 
aphylla. Caiiles sarmentosi, nodoso-articulati ^ ad nodos radicantes squamis solitariisj 
pro foliis, instructi. Flores laxe spicati. 



ERYTHRORCHIS altissima. tab. 70. 

Cyrtosia altissima Bl. Bydr. Flor, Ned. Ind, p. 396 (et hoc nomine in tab. 70 hujus libri depicta). 
— LiNDL. Gen, and Sp, Orchid, p. 26. 

Habit. In occidentalibus Javae provinciis in s^dvis, prsesertim montium caicariorum, veluti in montibus iS'^?^/^^^. Etiani ni 
agro Preangerano banc speciem magnitudine insignem mense Augusto florentem inveni. Hortulanus Zippelius earn 
cum fructibus circa Djassinga collegit, quibus mihi persuasum est, banc plantam a Genere Cyrtosid esse abdu- 
cendara. Fructuum analysin alio loco bujus operis adjicere conabor. 

Descr. Radix e congerie fibrarum carnosarum crassitie digiti formata. Caules ramosissimi , arboribus 
alligati, ad 50-120 pedum longitudinem succrescentes, penna anserina crassiores, teretes, flexuosi, 
obscure nodoso-articulati , substantiae exsuccae carnosae , sordide rubescentes , glabri , aphylli , sed 



ERYTHRORCHIS. ^01 

in quovis nodo squama ovata acuta praediti et vulgo radiculam alligantem filiformem carnosam , 
huic oppositam, exserentes. Inflorescentia terminalis, paniculseformis , amplissima, ramosa, ramis 
primariis et secundariis alternis, patentissimis , longitudine sursurn decrescentibus. Flores in 
ramis secundariis subflexuosis inflorescentia^ laxe spicati , alterni , erecto-patentes, ad basin cujusvis 
ovarii bractea ovata acuta concava squamaeformi persistenti, flavido-albicantes. Phijlla perigonii 
erecto-conniventia , oblonga, acutiuscula, interiora duo exterioribus angustiora. Labellum 
erectum, concavum, semitrilobum, lobis lateralibus rotundatis intus transverse-purpureo-striatis, 
gynostemium amplectens eique inferne accretum : infra lobum medium lacteum plicatum conspi- 
citur gibber carnosum aliquantum puberulentum , et magis deorsum fascia prominens lata longi- 
tudinalis pubescens. Gynostemium labeilo brevius , antice ad basin cristula cum labello unitum , 
leviter inclinatum , semiteres, apice subincrassatum. Anthera androclinio in apice gynostemii 
semi-immersa ac denticulo subulato, e tergo gynostemii parumper porrecto, incurvo, postice, 
ubi emarginata est, adnexa, carnosa, operculiformis , supra convexa et facie antice truncata, 
infra duo loculamenta parallela membranacea semibilocellata gerens, quse singula massam 
polhois conduplicatam satis solidam continent. Stigma transversale , semirotundum , concavum 
anthera terminatum. Ovarium filiform e , Ia3ve , glabrum , carnosum, rubicundum , oophoris 
tribus lateralibus striiformibus subbifidis ovulis creberrimis obsessis. Capsulce 3-4^ poll, lonra. 
teretes, rectae, utrinque parum attenuatae, laeves , purpurascentes , intus inanes, pericarpio 
coriaceo secundum longitudinem 3 suturis obsoletis totidemque nervis ita 2-3 fissuris se rumpente, 
ut valvae angustae ad utramque extremitatem connectantur. Semina creberrima, minutissima' 
lenticularia , margine membranaceo orbiculari eroso ad inferiorem extremitatem sinu angusto 
exciso diaphano radiato-striato cincta, qui ab excreta appendice funiculari , non autem a testa 
brunnea et subcrustacea proficisci videtur. Videre enim videor, funiculum umbilicalem ad 
internam faciem alterius angulorum baseos inaequilongorum , scilicet longioris, ascendere eique 
omnino esse continuum. Nucleus materie decolori cellulosa semipellucida constans , carnosus, 
exalbuminosus. 



EXPLICATIO riGURARUM. 

Tab. 67. Fanilla albida florens. (Plantam et analysin delineavit Latour.) 

1. Labellum cum gynostemio eonnatum , ut 2, 7 et 8 magn. nat., reliquis figuris magis minusve auct. - % Idem labello 

sursum parumper abscisso, ut gynostemium appareat. — 3. Gynostemium antice visum. — 4. Pars ejusdem superior 

anthera demta. - S. Anthera. - 6. Eadem infra visa. - 7. Fructus maturus. - 8. Ejusdem sectio transversa. 
Tab. 68. Fia. 2. Analysis floris Vanilla planffoU^ Ait., a Latour delineata, plerisque figuris magn. nat. vix auctioribus. 
1. Flos. — % Labellum cum gynostemio. — S. Labellum a gynostemio abscissum, intus visum. — 4. Gynostemium a 

labello sejunctum, a latere conspectum. - 5. Idem antice visum , anthera demta. - 6. Sectio longitudinalis ryno- 

stemu cum parte ovarii. — 7. Anthera. 

Tab. 68. Fig. 1. Pars plants ranillcB aphylloB cum floribus fructibusque. (Et plantam, et analysin delineavit Latour.) 
1 . Labellum cum gynostemio. - 2. Labellum. - 3. Gynostemium a latere visum. - 4. Pars superior gynostemii , anthera 

demta, antice visa. - S. Anthera. - 6. Eadem infra visa. - 7. Fructus resectus, magn. nat. (nonnullis superiorum 

fagurarum magis minusve auctis. ) 

Tab. 69. Planta Cyrtosice Javanicce magn. nat. (Analysin Blume, plantse figuram Latour delineavit. ) 
1 . Flos, ut sequens figura magn. nat. - 2. Idem, quinque phyllis perianthii remotis. - S. Gynostemium cum labello 
VI reflexo antice visum, ut sequentia magis minusve magn. auct. - 4. Gynostemium cum labello verticaliter sectum , 
anthera sursum ex androclinio remota. - 5. Pars superior gynostemii antheras duas foventis, alteram completam' 
alteram dimidiatam. — 6. Sectio longitudinalis superioris partis gynostemii cum anthera. — 7. Anthera antice visa' 
- 8 Eadem postice visa. -9. Amboe massae poUinis anthera contenta.. - 10. Granula, quibus mass^ pollinis constant! 
11. Sectio transversa ovarii floris.— 12. Pars superior ovarii stadio grossificationis jam provectiore. — 13. Sectio 
transversa fructus maturi. - U et IS. Semina. - 16. Semen a latere longitudinaliter persectum. - 17. Sectio 
longitudinahs seminis aliter positi. — 18 et 19. Nuclei. 

Tab. 70. Fragmentum caulis cum ramo mfiovesoenii^ Eryihrorcludis altissimce (hie adhuc nomine Cyrtosiw aUissim<^) 
magn. nat. (Figuram plantae et analysin delineavit Latour. ) 

1. Flos, phyllo perigonii laterali parumper reflexo, ut labellum appareat, ut sequentes figurse magn. modice auct - 
^. Gynostemium cum labello. -3. Gynostemium a latere visum. - 4. Labellum interne visum. - S. Gynostemium 
antice visum, anthera demta. - 6. Anthera antice visa. - 7. Amb(e massa. pollinis ejusdem anthera.. 

5f 



CONSPECTUS TABULARUM, 

QU^ VOLUMINE PRIMO RUMPHI^ CONTINENTUR- 



I. LOCORUM IMAGINES AD ILLUSTRANDA YEGETABILIA, QUIBUS FLORA COLONIARUM 
INDIiE ORIENTALIS NEERLANDIC^ MAXIME INSIGNITUR. 

Tab. ^2. Vicinia agri Coffea consiti in regione montana orae Javae orientalis prope Banjiiwangie^ 

alta arbore Antiaris toxicarice Lesch. conspicua. (conf. p. 49.) 
^6. Cataractae fluvii Tji-Geurree in agro Preangerano insulae Javae, densis Amentacearum 
^ sylvis cinctae, quibusdam Filicibus arboreis in prima tabula pullulantibus. (conf. p. 63.) 

38. Nemus intactum circa fluvium Tji-tarum juxta cavernas Sandjang Tikoro in agro 

Preangerano, qui locus Artocarpeis^ EuphorhiaceiSy Myristiceis, cet. inprimis abundat. 

(conf. p. 177.) 
53. Prospectus insularum Bandan et montis Gunung-Apie, cum Pandano latissimo Bl. 

sinistra, dextra yero cum parte agri Myristicis fragrantihus Houtt. consiti. (conf. 

p. 175.) 

II. FIGURiE E FAMILIA MELASTOMACEARUM. 

Tab. 1. Medinilla pterocaula. 
^. 3Iedi7iilla inacrocarpa. 

3. Medinilla radicans. 

4. Marumia muscosa. 

5. Marumia zeylanica. 

6. Astronia papetaria. 

7. Astronia spectahilis. 

8. Ewyckia cyanea, 

III. FIGUR/1 E EAMILIA LAURINEARUM. 

Tab. 9. Fig. 1. Cinnamomum CuUlawan secundum delineationem ipsius Rumphii ; in Tab. 10, 
fig. 1 secundum exemplum siccatum ex Amboina. 

9. )) 2. 3. Cinnamomum Capparu-Coronde. 



CONSPECTUS TABULARUM. 

Tab. 9. Fig. 4. 5. Cmnamomum Rauwolffii. 

10. )) 2. 3. 4. Cinnamomif/m ochraceum. 

11. » 1 . Cinnamomum (caryophylloides) rubrum . 

11. » 2. Cinnamomum neglectum, 

12. Cinnamomum Sintoc (spurium). 

13. Fig. 1. Cinnamomum xanthoneurum. 

13. )) 3. 4. Cinnamomum malahathrum. 

14. )) 1. Cinnamomum camphoratum. 
14. » 2. Cinnamomum albiflorum. 

14. » 3. 4. Cinnamomum Tamala. 

15. Cinnamomum nitidum. 

16. ii''«;^. 1. Cinnamomum nitidum. Var. A. 
13. » 2. Cinnamomum nitidum, Var. B. 

16. » 2. Cinnamomum nitidum. Var. C. 

17. Cinnamomum iners floribus sterilibus. 

18. Cinnamomum iners floribus feitilibus. 

19. Cinnamomum (Sintoc) javanicum. 

20. A. Cortex Culilawanverus. 

20. B. Cortex Culilawan Papuanus. 

21. A. Cortex Sintoc. 
21. B. Cortex Massoi. 

44. Dehaasia microcarpa. 

45. Dehaasia media. ' 

46. Dehaasia cuneata. 

47. Dehaasia elongata. 

lY. F1GUR_^ E FAMILIA ARTOCARPEARUM. 

Tab. 23. Antiaris toxicaria, 
54. Antiaris innoxia. 



v. FIGUh^ E FAMILIA STRYCHNEARUM. 

Tab. 24. Strycknos Tieute. 

25. Strychnos ligustrina. 

YI. FIGURiE E FAMILIA AROIDEARUM. 

Tab. 27. A^Hsa^ma laminatum. - Tab. 37. E. Analysis organorum fructificationis. 
2o. Artscema fih forme. 

29. Biarum Bovei. 

30. F^J^r. 1. 2. Typhonium cuspidatum. 

30. )) 3. Typhonium cuspidatum. Var. 
36. ^. kn^lj^is Typhonii divaricati. 

31. Atherurus tripartitus. — T^Z^. 37. i^. Analysis. 

32. Amorphophallus campanulatus . — r«Z>. 33. Analysis. 

34. Amorphophallus giganteus. 

35. Amorphophallus variabilis. ■— Tab. 37. ^. Analysis. 

36. ^. Analysis Ambrosinice Bassii. 

36. C. Analysis Cryptocorynw spiralis. 

37. (?. kndX^^is Dracunculi polyphylli. 

65. Aglaonema simplex. — Tab. 35. i>. Analysis. 

66. Aglaonema mara^itw folia . 



CONSPECTUS TABULARUM. 



VII. FIGURE. E FAMTLIA PAN DANE A RUM. 



Tab. 39. Freycinetia strobilacea, 

40. Freycinetia imbricata. 

4 1 . Freycinetia javanica . 
4^. Freycinetia insignis. 
43. Freycinetia anyusti folia. 



Yiii. figure: e familia passiflorearum. 



Tab. 48. Modecca ohtusa. 

49. Modecca cordifolia. 

50. Modecca populi folia. 

51. P assi flora moluccana. 

52. Passiflora Horsfieldii. 



IX. FlGURiE E FAMILIA MYRISTICEARUM. 

Tab. 55. Myristica fragrans. 

56. Myristica tubiflora. 

57. Myristica lepidota. 

58. Myristica iners. 

59. Myristica fatua. 

60. 3Iyristica {Knemdi) glauca. 

61. Myristica (Knema) laurina. 

62. Myristica (Pyrrhosa) javanica. 

63. Myristica (Pyrrhosa) Horsfieldii. 

64. Fig, 1. Myristica {VYrrhossi) glabra. 
64. » 2. BIyristica (Pyrrhosa) globularia. 
64. » 3. Myristica (Pyrrhosa) Iwvigata. 

X. FIGUR.E E FAMILIA ORCHIDEARUM. 

Tab. 67. Vanilla albida. 

68. Fig. 1. Vanilla aphylla . 

68. » 2. Analysis floris Fam7/«?p/«'^^/o to Ait. 

69. Cyrtosia javanica. 

70. Fry tr orchis altissima (hictitulo Cyrtosiw altissimw). 




. //^^y//////./ '//r 



/^VX/VV'/V/' 




//yf^YU^/^Z/a yy^/Y/zyr'^y/yy/rr 




//^^ y//////^r / ^/^/^. 



/^ /^/^/^^r/y/.. 



.%^^ 




^^/'///yy//'^/ yy/y/'V^ y '->^/ 



f.:,./'. 




/A 



a///y///a ;. r ///a^^^^:^ 



x/: //■ 




/.j//7'///>'/ /^///>'/r/'//^/' 




v^y/^^/ j/z^yy^^ryr^^y . 



MAS. 




(^ // v///yr'/ r//a//ra 




'^///y/^//y/^<. 



^r</ //////// ////r/rA 



^r/yy/.,7?^./. 



///W/Y'//'/y^// 




f^^^////rr///r//////// ■ y^/^/rr ^j///^^ ////// y 



.x^^ 







/y/acac 'a/'//v'u/y/i . . >^ 



.%/<. 




^/-y^^^Za^^Z-i^y^^i^^Z^'- x/?^^U/. 



:'X/-./^: 




X/.r. 





0i^/?y/i4^9n^7n^7ny^^/^r^ /B^-./Ct^^^ 




////y'y/Y'yy/ ///// /> y / // //Y' ////V Y/y^///Y/yy/ 



^/:M: 




S^2f^^-^ ^^^/f^^^^/^^^s^//^ ^- '^erka:: hu/aayyt^a^T .ya/umm/J ^M. ..»«.,,,-.«..,.. 



Tigj. ^yz- 



^^^M 




^^^^. &S^^x\^// ^^^^^^^Cd'^- ^ 




AlMIB3©IFi T^:K2€AmiAo 1I1P(I))„ hump, 




V///^a^/^Y.J ^'^^^^?Y^i 




y^/'ycA^/^^ru - y/r^yr 




' y//yr/^7^'J /i^^C^^/yM^7^^ 




Imp. (ie Simon avi. 

(BATPAMASl'AIl IFILIDJ^nn TMn^^IinJIEmiEll 

CUM VICINIS SXLVrS 



IEIE(&n(0)HIE AMEMTrA(BIEAmUMI. 




r/vji<uy//^/ /v/yy//y/^//^/y// 




'j^/r///a //////^y v//^ 



x^,& 




,fjr^ 



.^'. 



yy 



Jya/v//y/ ' y^^J^'/VY 





C^^^^y£f>^/.^^^^/ ^^-i^*^^^^^^^/ ^^ ^y£u€^. 



y../..//. 




wv//vr,y /y'///^r/'/^//^,y 



■s>i^ 




/y'y^ry///^^^^^ ^az/yi^^^^^^^^-^ 





% rs 





///'r'^'///^///^^//v'/j >y^^/a^7^/YJ . 




r ////^'r////r///f'/'///AJ / 'ay Yy/'///yj 



yj . 



iA3h 



3 oH IB 




D 



/; \ 



'0\ T&C 



■X' r. 



^f/ 



-= \ 



'4///Ap//wj// t^/'/'aZicaA/m •^^. ,^-^^n-/r<'M'nfa^^^c^a^M 



(^ U/y^/.-r^,j,7^a. ^/. 



i/kj c3. T^J^/at 



'^^ac^/i^yma^ 



'y^^^ ^^. 



s. 



y^. 



c^^f^'^ 



i 



i$f£ 



/ ,#' 



-jkji 



& 9 g, „ 



'it 



j^ 



^ 






.X7 ^u 




-i^'i^m^jh wi'iM^'imm i£i iaiE(Sii(n)MiE AisiTrosAmiPiEAiEnjM 



^a^igTiiinM TRiin - i[!ix.iiaTijMo 



'^ 




y> V //r/y^// //a rj/y' r '///^// y y/ 




y■^r^? 



yr//r^///y^^^ ////r/'^ra/^a 




\/Y//rr/// //"^y^^^^ 



//// 

liii 




■'J 



^l^'^^/^^ie'^/^^i^' -^^l^^h^-^^^J ■ 




^y Y //r///^ /v^ ^/y/Y/YY^j^/z/'YYa. 




r// a/'i.J-^^^zy^/Ty^^r^Y r/yy/^/' 




~_^ /7/^/^/.y/^/ y//^y//^/ 




fi'^} 



^*^- 



T 



^' 



'r//i^u/.j^^/ r/Y/z/yz. 



■/a 




///a^/'j/^/' / /x v/^/a^^.^ 




VY Y'YVYY^ja 




. /^rr/.r 



Y/ rYvy///Y\ 




y/Yry/ //y'//yy///yvyy/ 







-^...o^y 



^^/j ///Vy y/ ///y/y/rr, 



yyyyy///// 



^. 




'^^J 



ya/j/^/uvrr < ^u^vu/zr/a/'/ 




^/^^y'Ay /////<, 




/fyy^y^^Z/'^r/ /yy/^/rr//.^ 




//^ y/ yj//r/^r /^//r//vv> 




Yj/yy ry //// /y^ 




V V.J ///^ Y/" ///ry ;y . 



.%/fSc 




<j/^^z^ ^fOZi?^ 




'^^'Mf/yl^^/^^a^/'^yT^^^^^:^^^ 





V. 



/yy/.j//r^^/^y^^^/7i^^^^^ /^^^i^;^^^2^ 




yy/Yrj/z^y/' a yyyyy- 




/^///Yj//c^ Ay^yyrja y (^^y 




'' \ /A 



v/^v// vy/// .y/y/////AV 




^^^i^^?4^ii^/i^i yy/^/y v/y//^//> rr^r/' 



T 




y; 



V/ r/r/v^ur 




f 



yi\ 



^//. 



^/y////// ^/> 



^/^////V ^'//^/ 







^^^. 






o^ ///'/rj/'^r /r//Yr//uy/ 



v/ 

I 



4^ 



r^ 



^f 



.r' 



1 

r •'■'■ 






l^' 'Ul 



'^//y'/^'u/^/ a///j.j/y/y^r